장음표시 사용
421쪽
VIII. Alter Encyclicus Tomus sub Cornelio, ut dictum est,
evulgatus , tum laudatas EncIclicas, tum insuper illas quas rescri psit Dionysius Alexandrinus Antistes, hauddubie complectebatur.
Cornelius enim commonefecit Dionysium eorum omnium , quae adverses Novatianorum facinora atque haeresim fuerant acta . eundcmque velut sequestrem constituit dc promotorem pacis inter Orientales Ecclesias, schismatis Novatiani occasione distractas. Novimus , Dionysium non semel rescripsisse. Eius porro Epistola. vi inente lapsorum re schismaticorum controversia editas, huic s cui ado Tomo Encyclico quempiam Romae adjunxiilc , omnibus in unum Codicem simul redactis , hisce non inanibuε coriccturis suadcor. I. quia Eusebius post fragmenta Encrclicae Cornelii de facinoribus Novatiani conscriptae , Continuo subjungit fragmen- . tum epistolae Dionusii ad Fatuum, ad eandem controversiain illi strandam facientis. Ex quo juvat conjicere . hanc opistolam in eodem Codice Encyclico ceteris suille assutam. II. Quia inter epistolas Codicis hujus altera quoque erat Cornelii ad Dionysium epistola, qua illum adhortatus fuerat, ut Episcopos Antiocheni Traiactus, qui Novatiano favere visi fuerant, ad Catholicam unitatem adduceret. III. Quia simul ςtiam legebatur ibidem Diaconica ,
quae Hippolyto Dominico Cursori data fuerat, ut dolaturus epistolas ad Cornelium 8c ad Confessiores lapsos, ceterasque ab e dem Dionysio in ea controversia scriptas, majore autoritate dignitateque illarum integritatem attinaretur , & Orientis atque Ae- gypti professionem quoad visentes mutentiones marraret. IX. Praestat vero ex ipsa epistolarum diligenti recensione. .
quam Eusebius post Encyclicam Cornelii instituit, conjectationes nostras paullo accuratius stabilire. Prima igitur ex ordine epistola. ea est, quam Dionysius exaravit ad Fabium. ambigentcm de Uelectione Cornelii, deque doctrina Novatiani quae sub ipsum,
contentionis initium severior quidem videbatur, non tamen usquς adeo immanis, ut saluberrimum poenitentiae remcdium aboleret.
Hus fragmentum legimus irid. cap. 6 . Altera a Dionysio pariter conscripta est ad Novatianum, in qua ad ejusdem Antencyclicam respondit. Fragmentum exhibet Eusebius cap. 43. Tertiae Dio-- n sanae
422쪽
nusianae epistolae argumentum paucis perstrinxit Eusebius cap.
a G. Scriptis Giam ad Fratres per Aegyptum constitutos episeolam de poenitentia , tu qua sara de Labis sentenciam exponit, cst criminum gradus
disti uit. Atque hanc per suum Patriarchalcin Aegyptiacum Tractum vulgavit poli acceptam Cornelii Liacyclicam , atque edita decreta in Conciliis Romano, Italico, dc Africano. IV. Pergit
Eusebius. Exstat etiam peculiaris Uus liber de Poenisentia ad Cononem IIermopolitanae Ecclesii.re Episeopum. Non sectis cnim ac Cyprianus
in utraque Synodo sua Carthaginensi in calislia lapserum de s hismatis celebrata, legit primum, deinde cum Encyclicis ad Ecclesias transmisit opuscula de Lapsis, &. de unitate Ecesesiae di sic Dion vlitis quum ad Aegypti Episcopos suas illas Encyclicas intimaret de Lapsorum poenitcntia, variisque illius gradibus , argumentum fusiore tractatu discussit, transnilitque ad Cononem Episcopum, Vel quia is dubitationibus angebatur, vel quia instrui cuperet. V. Peretit Eusebius . Alia item objurgatoria epistola ad gregem sivum
Alexaudi iae. Novarum scilicet rerum cupidi interdum Alexandrini fortalle vel Novato laxioris opinionis dochori , vel NO- vatiano schismatis patrono adhaeresccbant. Quamobrem Dionysius ut priscae fidei ac disciplinae consultum iret, hanc ob jurgationem cVulgavit. VI. Prosequitur Eusebius. Di se libellus de martyris ad Origenem scriptus. Atque hoc opusculum camente a Dionysio elucubratum arbitror, ut justas Martyrum praerogativas statueret: siquidem nonnulli ex iplis paullo elati res pacem Lapsis sine congruis probationibus indiscriminatim conccdebant , quos in ordinem S. Antistes redigere sua hac seriptione voluit. VII. Epistola quoque ad Fratres Laodicensis Ee- .lesiae , cui praeerM Telymiares Epistopas: or ad Armenios similiter de poenitentia. quorum Discopos er x Meruet anes: inquit Eusebius. Hi te autem scripta fortas Ie Dionysius emisit, quod illi vel a Cursoribus Novatiani, vel ab ejus Antencyclica scandalum passi viderentur , dc de unitate Ecclesiastica nonnihil haesitare. VIII. A s lit Eusebius ibid. Scribit praeterea ad Cornelium Romanae Um
portuna haec erat ad Cornelium epistola, ut is ad unguem nosset, profesIionem
423쪽
professionem totius Aegyptiaci Trachus , conspirantemque simul omnium in eadem doctrina consensionem : qui erat Encyclicarum scopus . Ac Dionysium quidem repraesentata in illa judicium Orientalis Ecclesiae, discimus ex iis quae continuo stilia
jungit Historicus . In qua quidem episola signific- , se M Heleno
Tarsi Ciliciae Episcopo , or a ceteris qui cum illo convenerant, Firmi liano scilicet Cappadociae, ct Theoctiso Palaestinae Provinciae Dis pis invitatum fuisse , ut ad S=nodum Antiochenam occurreret, in qua quidam Nomati schisima confirmare tentabant. Scribit etiam , i n- tiaram fuisse , quod Fabius quidem diem extremum obisset, Demetrianus vera in ejus locum Episcopus Antiochenae Ecclesiae esset constitutus . Sed de Hierosol orum Episcopo mentionem facit his verbis. Quod
enim ad Alexandrum specZat, is in carcerem consecus, beato exitu δε-
functus es . Atque hic cst Alcxander , qui Chartarum Ecclcsasticarum ingentem numerum collegerat atque in celebri Bibli thcca condiderat. IX. Argumentum epistolae quae in eodcm Codice concludcbatur, prodit ad hunc modum Eusebius. Sequitur deinde altera ejusdem Dion sii epistola ad Fratres Romae constitutos. per Hippolytum misa , de officio Diaconi. Legendum, Diaconita . qucmadmodum in Dillcri. I. locum Eusebii vertendum esse docuimus . Postremas Codicis epitholas tandem his verbis repraesentat. Rursus aliam ad Confessores ibidem consitutos, qui Novati sentemiae etiam tum favebant. Duas quoque alias ad hos ibis episti.
las misit, posteaquam ad Ecclesiam redissent. Hisce igitur epistolis atque opusculis constabat Tomus ille Encyclicus . Ex argumenistis autem uniuscujusque nemo non videt, quanto cum Inoderamine, & quam solerti accuratione Ecclesiae Christiani Orbis instituerent per Encyclicas commune judicium . Quis enim non admiretur & religiosam illam industriam , qua id genus monumenta colligebant, N. fidem ac sblicitudinem , qua ad posteros illibata SI sincera transmittere eadem laborabant Reche proinde post accuratissimam hanc opistolarum recensioncm concludit ibid. Historicus . Alias quoque complures ad disersessri it epistolas, ex quibus quicumque i Ius operum sudiosi sunt amatores csunt autem
etiamnum plurimi P multiplicem percipere possunt utilitδtem. CAP.
424쪽
IN CAUSSA SABELLIANISMI EMANATIS.
QVae a nobis recensitae hactenus sunt Encyclicae Literae
ad controversias Ecclesiasticas componendas in Orbem emanatae, Cum pleraeque non prima ac praecipua L ei capita , sed illorum tantummodo consecutiones, tum aliac quaecumque fuerunt, morum ac disciplinae leges complectabantur. Suis processit gradibus hominum novaturientium improbitas . Et quoniam Ecclesiasticae unitatis compagem incas.1um saepius divellere , aut labefactare conati sunt haeresis p troni & amatores , summa Fidci Ec Religionis qua Christiani sumus, principia ac fundamenta tentanda aggressi, sacrosanis sta ipsa Trinitatis, dc Incarnationis Mysteria variis perinde impiis commentis suis obtenebrare, atque apud ignaros Gentium irridenda , cavillanda, ludibrio habenda proposuerunt, non levi subcrescentis Religionis detrimento. Sed rei Christia. nae vindex Deus plurimos Ecclesiae Praesules excitavit . qui non aliter ac Novatianorum factionein atque haeresim publi- eis scriptis exagitare & invicte refellere studuerunt, novis hi Dee conatibus impiorum hominum viriliter obsistentes, aliis atque aliis cvulgatis Encyclicis Literis id effecerunt, ut Christia na Sacra multo amplius obtinerent, & numero doctrinaque se. Matorum splenderet ubique Religio. Hinc sanε ducenda sunt primordia celeberrimae Epochae Assertorum Trinitatis , quam summo cum laudis praeconio memoratam a Patribus Concilii Chalcedonensis novimus . Quippe ab hisce temporibus illa ca-dem Aeterni Dei arcana mysteria , quae retro simplici fide credita sunt, illustrari deinceps & multa cum lucis accessione praedicari coeperunt, non aliter quam per multiplices cognitionis. gradua
425쪽
gradus , & incommutabilis veritatis patefactionem ad hanc senescentis Ecclesiae aetatem pervasura . Quod quidem cum accuratius demonstrabimus in commentariis Adlocutionis Patrum Chalcedonensium ad Marcianum, quae Typis propediem committentur ; tum quatenus instituta haec disputatio exigit. differendum modo sulcipimus.
De Haeresi Patro passianorum , quam Sabellium
I. Oeensio Haeresis Patroyassianorum aperitur , re origo a Ualantinia. nis aucitur. II. Primus Sectae autor Epigonius a Presisteris Diatoribus eo xtatus . III. Noetus haeresim ampI ea υir. IV. Sabellius mire per Aegulum disseminaυit . U. Unam in Deo personam υariis appellarionibus donaram agnoscebat . VI. Conseque ater docuit Patrem oe Spiriti m Sandium incarnatum S passum esse . VII. Apocopbis Apostolicis scriptis nitebatur . VIII. Primi hujus haeresis assertores Ευacella secuadam A Dprios
I. I FEtus est criminatio ab Ethnicis Christiano nomini it V tentata, quod videlicet nos ipsi profitentes ex Evangelii dictamine Personarum Divinarum distinctionem, non ob sc ure Deos plurimos amplectamur , quod tantopere in illis redargui atque improbari cuperemus. Fucum non imperita tantummodo plebi, sed ipsis etiam Ecclesiae Doctoribus fecit contentio haec sane omnium quae excitari unquam possent, diseficillima . Fuerunt iccirco qui defendi Religionem arbitrarentur non incommode. si asseverarent divinas illas Persi,nas nuda esse unius ejusdemque Dei nomina , ad multiplex naturae o ficium explicandum adhibita e eoque fidenter devenere , ut hanc Diqitirso by Corale
426쪽
hanc opinionem esse arbitrarentur longe conducibiliorem ad Dei Monarchiam a cavillationibus defendendam e quasi vero divina revelatio , quae nos Trinitatem Personarum edocuit, aut humanis ratiunculis subnixa consisteret, aut caligantibus hominum mentibus integrum esset, arcanam & incomprehcnsibilem Dei naturum cogitatione complecti. Porrb cum iidem impcriti homines nequaquam dissitcrciatur, tantam mille in lilio Dei clementiam erga humanum genus primi parentis lapsu deprcssum,
ut humanam formam induere voluerit , utque corporat S dccarne tectus infinitis suse laboribus , cruciatibus, aerumniS, morti denique tetcrrimae atque acerbissimae exposuerit, quo passione sua ab animis nostris jugum aeternae dcpelleret servituris ι manifesta doctrinae suae consecutione dixerunt, non tam
2'ilium, quam id Patrem ipsum esse passum , siquidem nulla
inviccm P rsonarum secretione distarent. Quapropter ab hoc enormi dogmate illis nomen Patropassianorum inhaesit. Illius origincm abs schola Ualentiniani Haeresiarchae ducit S. Athanai ius in Serin. de adventu I. Christi , inquicias . Valentinianus pastonem Trinitati commianem esse dicit. Nescio, an PraXCas qu que in eadem schola impie profecerit. Certe adversum illum1cribit Tertullianus lib. i. Haeresim intulit, Paraclitum fri vis, Patrem crucifixit. Imo e grege Montani non defuerunt qui eadem novitatis insania ducerentur in ὰivina natura explicanda . Ii dicti sunt cata Aeschinem, ut Autor Appendicis ad librum Tertulliani de Praescript. loquitur. Privatam autem Mesphemiam illi qui sum cata Aeschisem, hasent, qui aliciunt etiam hoc , stiscant , Christum 'seum esse Filium se Patrem . Falsi hujus dogmatis primi quidem autore, ii fuerunt: at nullus fere , aut perquam pauci sunt reperti , qui illud non passim detesta
II. Epigonius , de quo verba facit Theodoritus Haeretic. Fab. lib. 3. , errorem sibi hunc suscepit defendendum, & discipulos nachus in iactam erupit , viamque Sabellio praeivit. Scribit enim ubi de Sabellio Theodoritus . Renovavit haeresim, quam
427쪽
eonfirmavit. Atque is est impurus terrae filius , qui intolerabili superbia abreptus , se esse dicique Mosem, Fratrem vero suum Aaroncm pracdicabat. Interim Doctores Presbyteri exhorrcscenates illius doctrinam, qua Patrem esse passum affirmabat, caussam dicturum , M an ex animi sententia tam prodigiosum in aeternum Patrem dogma proponerct, citra ambages consesIurum accersivere . ti autem inliciari primum , tum deinde quum decem sibi asseclas adhaerere intellexisset, temere insultare, dc palam publiceque haeresim profiteri coepit. Quapropter una cum discipulis sitis ab Ecclesia rejechus , non multo post cum Fratre suo , quem Aaronem appellitabat, rebus humanis irrcligiose cxccsiit, nemine prorsus invento , qui fidei dcsertorum cadavera Christianae sepulturae mandare volucrit: quod nimirum contra fidem Majorum unum Patrem & Filium , genitum& ingcnitum , mortalem & immortalem. qui in cruce in actua est, docuistet. Quod prolixe memoratus Theodoritus enarrat . Presbyteros autem , qui ad examen Epigonium vocarunt, ipsorum Episcopo decernente id fecille , recepta iis temporibus consuctudo probat, cujus vestigia vel ex co apparent, quod Corn lius ad Cyprianum scribens, attestatur eos omnes, qui a Novatiano schismate resipiscerent, a Romanis Presbyteris inte rogatos futue , atque apud eosdem tum errorum Uurationem, tum certum abjiciendi schismatis consilium probare debuisse , quemadmodum in superioribus annotatum est. III. Noctus Cleomenis discipulus quam hauserat impietatem magna animi contentione propagavit. Hic patria Epilesius , ut scribit Epiphanius Haeres. 17. , vel Smyrnaeus, ut mavult Thcindoritus, eo pertinaciae delapsus est, ut circa ann. 2 F. non verinbo tantum & praedicatione, sed publicis etiam scriptis haer sim propugnare instituerit. Patrem igitur, Filium,ac Spiritum Sanaum non natura solum, sed etiam persona , unum & singularem esse Deum contendebat , palam S saepc prosesius, di vinam Monarchiam nulla ratione aut consistere , aut defendi a
Christianis posse, nisi suum illud haereticum systema consectarentur . Lus rei gratia loca omnia Scripturarum condcrebsti, quae Diqitiroo by Corale
428쪽
quae plures esse Deos opinari vetant: quod tamen omnin6 consequi aiebat, si distinctioncm Personarum in Deo nequaquam pernegemus . Sed non admodum profecerunt Nocti conatus , nec niti paucissimos, eosque satis vulgares habuit sectatores: ut propterea scripserit B. Augustinus de Haeresibus num. I. Noeta iani enim dissicillime ab aliquo sciuntur : Sabelliani aurem sunt in ore multorem . Ubi equidem Augustinus non ambigue carpit
Epiphanium , qui perinde ac si client distinctae atque invicem diversae sicchae , Noctianos & Sabellianos describit. Quippe evcstigio prosequitur . Nam ct Praxeanos a Praxea quidam voeant, er Hermogeniani vocari Ab Hermogene poluerunt, quia Praxeas ct Hermogenes eadem sentientes in Africa fuisse dicuntur. Nec tamenisae plures sectae sunt, sed unius sectae plura nomina ex iis hominiaias , qui in ea maxime innotuerunt: sicut Donatisae , iidem Parmenianisae: sicut Pelagiani, iidem Coelesiani. IV. Sed quae in hac impietatis palaestra Epigonius, Cleomenes,*Noctus proluserant, ea mirum in modum excoluit,
dilatavit, ac tandem velut Religionis dogmata pertinaci consilio defendenda suscepit Sabellius , natione Lybicus sive Pentapolitanus , atque e Cyrenaiea Provincia in Oppido Ptolemabdis ortus. Is enim haeresim, quam vel a Noeto, vel ab alio quodam ejusdem furfuris nebulone imbiberat, usque adeo per Aegyptum late disseminavit, ut ob multitudinem sectatorum non contemnendam factionem instituerit, quae gerente Dionysio Pontificatum Alexandrinum . Provincias illas ab Ecclosiae Catholicae unitate distrahcbat.Atque ab hac haeresi Sabellianorum ceterae deinceps emerscrunt multiplices Sectae , quae Asterioribus Trinitatis occasionem praebuere ineffabilis hujus mysterii publicis lucubrationibus illustrandi, intantum ut adulto ἡeinde Seculo quarto lavdcs & hymni ad consubstantialis Trinitatis consessionem a Fidelibus totius Christiani orbis adhiberentur , iplaque summi Dei veritas , dissipatis errorum tenebris , debellataque novatorum hominum caecitate, solide luculente que apud Populos obtineret.
429쪽
V. Igitur Haeresiarcha Sabellius Deum inrmabat ese ..
πάππα , adeoque Patrem dc Filium esse unam eandemque
Personam . Ιmo teste Athanasio in expositione fidei, talem in Deo aiebat sapientiam scu Verbum esse , quemadmodum in hominibus existunt , nescio quid scilicet quod accidit personae dc s ubstantiae humanae jam prorsus completae Sc perfectae . Praestat ipsam Haeretiarchae mentem verbis S. Epiph ni disinoscere, qui haerest 62. scribit. Horum haec opinio eis, eandem esse Patrem , ct Filium, is Spiritum Sanctum , ut ad eandem seposa tres appellationes conveniant, aut perinde atque in uno homine corpus es anima , ct Spiritus ines: Daut corporis instar sit Pater, animae Filius, Spiritus denique in sua divinitate humani Spiritus inIsar habeatur. Alteram adjicit exponendae haereseos rationem a Sabellianis adhibitam . In Sole , in quo cum sit una n
rura se se antia , sied praedita triplici energia ; se vis es illamia nandi , calefaciendi , se rotunda figura , sive corpus ipsem solare ,
quod disium vocant: vim vero calefaciendi respondere Spiritui Sanis riti, illuminandi autem Filio, Patrem vero Formam esse totius spo- ω : Filium proinde radii instar certo emissem tempore, se possis absolutam Evangelii radiationem ad Autorem rediisse suum p uti radius a Sole propagatus in eundem refunditur: Spiritum autem Sanctum identidem in Fidelium insinuari pectora , ut ea fervore suo succendat. Haec Sabellianismi summa fuit. VI. At vcro ex eius doctrinae rationibus consecuta est haereticalis assertio, de Patropassianorum turpis factio. Nam cum Sabellius vere Deum humanam sibi naturam copulasse fateretur , constituto semel co dogmate, dubitari non poterat, quin& Pater , de Filius, dc Spiritus Sanctus indivisibiliter carnem sumsille ac mortcm obiissse dicerentur . Hacresi huic notam Judaisini Basilius M. inurit, scribens in epist. 67. Judaisimus es bellianismus seb praetextu Chrissianismi in Evangelicam praedicatiortem invectas . Qui enim rem unam pluribus nominibus appellatam esse dicit Patrem , ct Filium , o Spiritum Sanctam , se unam trium postasim exponit, quid aliud facit e Nonne sempiternam Unigeniti, Psse ficula antec sit, exsentiam negat ' Negat item adventum il-
430쪽
lius ab homines quadam dispensatione factam , descensium ad I eros, resurrectionem , Iudicium ' Quod autem ad haeresim pertinet . quatenus divinarum Personarum distinctionem inficiabatur jactatis sine re nominibus , prosequitur ibid. Basilius . Eundem Deum unum Fubjecto exstentem , prout rerum opportuuitates singillatim postulant, transformari, ac modo tanquam Patrem , modo Ianquam
Filium, modo tanquam Spiritum Sancrum loqui. Quin etiam ho- mil. 17. memoratas ex Epiphanio similitudines tangit, quibus Sabelliani doctrinam suam proponobant . EPippe Sabe litanos, inquit , cum Verbum confitentur , ipsum comparare eum intervo: sapientiam vero similem e se dicere habitui illi , qui in eruditorum aut ma confiatur: Atque iccirco unam esse Persnam Patris Tibi, quoniam cir unus homo dicitur, nou divisis ab eo quod sicum exstit,
Verbo ct sapientia . Legitur hodicque sub nomine Gregorii Tat maturgi nobilis expositio seu professio fidci , in qua haec de
Sabellianis occurrunt. Θιi Sapientiam tu Deo exfi aut e se μcut in homine sapientiam humanam , qua sopiciis es, Ver m
mile esse interpretantur verbo , quod ore profertur , vel tu te couei-flitur . nulla hypylos. Et paullo postea. VNocirca Sabelliam fi
mus , qui dicit, eundem Patrem cr Filium: Patrem qui cis diacit eum qui loquisur , Filium vero Vertum in Patre maueus, se tempore creationis patefactam , completis vero rebus in Deum remauens. Ex quibus dogmatis de natura divina consectuum est, ut Patrem juxta ac Filium arbitrarentur incarnatum, .ec passum. Paucis S.
Augustinus in Trach. 36. in Johann. Nam Satelliani sunt quidam haeretici, qui vocantur Patrapasiani, qui dicunt Vsun Patrem pasme . Et Augustini discipulus Marius Mcrcator in Dissert. de XII. Anathematismis scribit. Per haec Sabellius, ct Marcellus se in QPinitatis subsantia retinere debere putantes, nefando errore derepti, fusi sum Deum Patrem ipse sibi Filium, ipsem sibi esse Spiritum SancDo. inum incarnatum, passum, expci um, Usum a Judaeis omnia pertulis , resurrexisse a mortuis, G' omnia per iste, quae nos per Chrisum iu pe sena propria ejus pro humavi geueris salute ge se credimus est eousit mur . Philastrius quoque de haercsibus, Sabellium Noeti discipulum facit, A. Pati assianorum magistrum . Sabellius psi illum de
