De literis encyclicis ab apostolico aevo ad Concilium Nicaenum generale 1. Dissertatio 2. Francisci Dominici Bencini abbatis S. Pontii ad regiam celsitudinem Caroli Emmanuelis subalpinorum principis

발행: 1730년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Lybia disipulos ejus fimilitudinem sui Doctoris itidem secutus en is

errorem, unde se Sabelliani posea sunt appellati, qui ct Patropassiani. VII. Mirari equidem subit, quemadmodum Patropassiani vel in tanta Scripturarum luce tam foede coecutierint, vel tam inepta crudaque insomnia Christianis hominibus persuaderi potuerint. Scd quae priscorum Haeresiarcharum ars & impost a fuit, nequaquam Sabellianis defuerunt nescio qui Libri Apocryphi sub Apostolorum nomine a maleferiatis fallendi architectis conficti. Dc quibus haeresi 61. ubi disputat de Sabellianis, scribit ad hunc modum Epiphanius. Ex ApocIphis quibusdam hausterunt, praesertim ab Aeraptiorum Evangelio. Hoc enim illi nomen indiderunt, in quo pleraque fiunt hujus generis, quae ex persona Salvatoris clam se occulte v lut m steria proponuntur, quasi discipulis irae declaret, eundem esse Patrem , is Filium, Cr Spiritum Sannum. VIII. Evangelia plurima sub uniuscujusque Apostoli nomine confinxerunt Haeretici, quorum nonnulla Eusebius ipse percenset.

Quod autem Evangelium secundum Aegyptios dictum est, illud nisi fallor, e schola prodiit Valentini: quippe hujusce Evangelii

dogmata cum placitis Valentinianorum accuratissime consentiunt.

Certe Epigonius & Noctus , qui Sabelliano Systemati praelu-

fCi Unt , citra omnem controversiam memoratum Aegyptiorum

Evangelium sunt secuti. Et illud ipsum aetate Origenis pervulgatum mille, ex eodem Adamantio discimus, qui Homil. r. in Lucam scribit. Ecclesia quatuor habet Evangelia; merses plurima , ὸ quibus quoddam fribitur secundum Aeraptios. S. Hieronymus quo que in prooemio Commetariorum sitorum in Matthaeum testatum id reliquit. Pluresfuisse , qui Evangelia scripserunt, o Lucas Evam gelisa tesatur . . . . o pcrseverantia inque in praesens monumenta de clarant , quae a diversis Authoribus edita, diversarum haereseon fuere principia , ut es illud juxta Aeraptios .a g. II.

432쪽

IL II.

De Encyclica Dionysii Alexandrini

adversus Sabellianos.

I. Fraudes Sabellii ct maIae artes quae fuerint. ΙΙ. A Pres Ieris Ptolemaidis ne quidquam redargutus, Dionuio Primati Alexandrino denuaciatur. III. Dio sius celebrata Gnodo,Tractatorias in orbem mittis , propter quas apud Dio sium Romanum accusatur. IV. suid apud Seriptores praesertim Ecclesiasicos υox Tractatus ct Tra- Liatoris. U. Censura in Sabellianismum a Dionum lata. VI . CusTraelatoriae ad xixtum Pontificem missae. VII. Alteram de eadem re En elicam scribit Diovsitus Romanus. VIII. Eas recepit CF-prianus Carthaginensis. IX. Certaυit in eadem caussa Dositheu

Episcopus Seleuciensis. I. UTolcmaide , quan civitas ad vicinia Cyrene fuerat a Ptolo- I maeo Rege acdificata, moram trahens Sabellius, ususque clam & palam Evangclio secundum Aegyptios, haeresim suam multiplici fraude coepit propagare. Increbescebat quotidie as Ic- clarum factio numerus, intantum ut illius Urbis Doctores Presbyteri hominem nequam redargucre sint ex officio coacti. Et ea quidem arte usus cst Sabellius ad haereticale venenum fidelibus inspergendum , ut siquando apud doctos & probos viros verba faciebat, Evangclium secundum Aegyptios in medium Proferret; apud homines autem e rei vio rudes & simplices caullam illam opinioni suae noviter excogitatae praetexeret, ne scilicet asserta divinarum Personarum distinctione, Deorum pluralitas inter mysteria Christianorum obrepcrct. Utramque Sabellii fraudem quum

aperuisset Epiphanius haeresi ,1. num. a. elegantCr ad rem nostram subjungit. Deinde quoties in aliquem ex simplicioribus ac rudioribus inciderint, qui exactam divinarum Literarum scientiam nousabent, Huc in modum interrogant. Quid tandem boni viri dicemus '

433쪽

DISSERTATIO IL

mum halemus Deum, an tres ρ Quilus auditis , religiosis ille nee perfecta ad exuendum scientia perpolitus, perturbatus illico eorum assentitur errori, ac Deum imprudens negat; negat, inquam, Filium , ct Spirisum Sanctum.

II. Nihil interim profecerunt Doctorum Presbyterorum scumonita seu reprehensiones, late jamdudum grassante versipellis ac fraudulanti hominis praedicatione , non aliter quam per maj rem potestatem coercenda. Quamobrem illi, quod post adhibitas redargutiones reliquum erat, viri improbi contumaciam atque haeresim Episcopo suo annunciare decreverunt. Imo quandoquidem Episcopi jam aliquot Sabellianismo illaqueati haerebant, regionum illarum Presbyteri in eandem sententiam conspirantes , epistolis denunciativis tum illorum turpem lapsum & apostasiam, tum Haeresiarchae pertinaciam Primati suo Dionysio Alexandrino retulerunt. Haec enim solicitudo, ut passim docuimus , ipsos tangebat Dochores Presbyteros, quorum erat, siqui a fide Majorum desisterent, Episcopatu licet insignirentur , haercsim atque errores actaque omnia accurate perpendere , & Primatibus de- nunciare. Optima haec Ecclesiae disciplina pervetusta est , dc ab ipse Alexandrino Dionysio probata ; qui quum ad Philemonem

Romanae Ecclesiae Presbyterum scriberet, cujus epistolae fragmentum debemus Eusebio lib. 7. Hist. Eccl. cap. 7., inter Cetera aiebat. Hane regulam cor formam a Beatissimo Papa nostro Heracla accepi. Eos enim qui ab haeriaicis veniebant, tametsi defecissent, seu potius non defetisent illi quidem, sed in speciem cum fratribus communia cantes , elam perversae doctrinae magistros audire delati essent e ab Erielesia ejectos pos malias tandem preces non prius Admisit, quam qua cumque ab adversariis audierant, palam exposuissent. Ea nimirum λratione, ut momentis perspectis dc fraudibus , quibus irretiti defecerant, aut defecisse a Doctoribus Presbyteris censebantur,

opem resipiscontes congruentiorem acciperent.

III. Itaque Dionysus grave discrimen secum ipse perpendens, in quod fides & numero & conditione Lapsorum conjiciebatur, evocatis Episcopis & Presbyteris illius Provinciae ac regionum prOXimarum plurimis Synodum celebravit , de qua Libellus Bb 3. Synodicus. Dis ligod by Cooste

434쪽

DE LITERIS ENCΥCLICIS

39 Sunodicus . Duodus divina coram a particularis Alexa visine collectari ci cssere Dionysio effrim Archiepiscopo . qui Sa Itium divinitaιis inimicum abdicavit. Synodum indixit particularem Dionysi uade quod recens haeresis citet, quod in Cyrenaica provincia us- que ἰuico grassaretur , ut jam vix ac ne vix quidem Filius Dei in I cclesiis pracdicaretur . In ea autem Synodo celebrem Encvclicam condidit ad Ecclesias illas, atque ad Episcopos, Fraucique dc idclcs , quos ab ca dogmatis pravitate absterrere Sc revocaret contendit. Simul ac in Orbem prodiit Encyclica, nonnulli Ecclesiarum illarum Presbytcri, nescio an ut per latus Dion sit securius fidem exagitarcnt, ipsum Sanctissimum Pracsulem apud Dionysium cognomincm suum Romanum Pontificem accusarunt, quasi

consubstantialitatem divini Verbi in eo publico scripto abnegasset. Apologiam ea de causia conscripsit post EncVclicam, quam enarrat S. Athanasius in opusculo de Sentcntia Dionusii Alexandrini, Tom. I. Opp. pag. 1 1 2. Ira Pentapoli superioris υἷiae quidam ERFcopo um mirantiam Sabellii complectebantur , tantumque eorum co n Neuta, iuvaluerant, ut vix ulterius Filius Dei in Ecclesiis praedicaretur. Recognita, DionMus ad cujus curam eae Eceti De pertinebant, legatos misit qui Authores harum rerum ab illis pravis opinionibus retrahPrent. Illis aurem defrutitia sua non remittentibus, coactas es ad ill rum improbitatem retundendam istiusmodi epistolam scribere , or humanitatem Christi ex Evangeliis commonstrare , ut illis audacius Filium Dei aia negantibus , commonserata Dei veritate , non Patrem, sed FP ι pro nobis hominem esse genitum , rudibus illis cr inscitis hominiίus, Patrem non ese Filium persuaderet, cir paullatun ad veram Filii Deitatem credendam se Patris cognitionem evehere poset. His nimirum scopus es eius episeolae , quae ad ret udendam eorum pervicaciam qui veritatem

fidei mutare volebant, scripta est. Hac primum Dionyci Encyclica Sabellianismus coepit oppugnari. In eadem vero Synodo Alexandrina , quod Dionysius ipse assirmat in epist. ad Xixtum de qua mox, ad examen redactae sunt utriusque partis epistolae , illae fci- licci quas Sabellii sectatorcs dc Presbyteri contra Dionysium scripserant Denunciativas. A quae a Dionysio ipso post Encyclicam, ut loquitur , fuerant Tractatoris more exaratae. Porro quidelici Dissili os by Cooste

435쪽

DISSERTATIO II 3si

esset Encyclica Τractasoris more perscripta , hujus & loci Ec instituti est paullo accuratius expendCr . IV. Vox Tractatoris non tam apud Ecclesiasticos , quam apud Latinos Scriptorcs exprimit solertiam dc accurationcm in aret mento aliquo versando singularem . Quippe non alio sensit scripsit Cicero 1. de Orat. Qtii in pis artilus cognostendis atque tractandis studium si um omne posuerunt. Et lib. 3. ejusdem operis. Qui

ipsarum artium tractata delectati , nihil in vita aliud agunt. Haud aliter in orat. s. contra Vcrr. Mihi videor eorum conseveIudinem usu tra Iandoque cognovisse. Hinc profectum , ut quae iungo studio ac diuturna meditatione elucu rantur , Tractatus appellemus. Sumitur autem vox eadem apud Scriptores Ecclesiasticos pro doctrinali cujusvis argumenti examine satis accurato ad certam firmamque rei notitiam in generandam. Hoc sensu in Actis Martyrum Numidiae, apud Baronium ad ann. 262. num. 30. legimus. Horum tamen earitas suis se tanta dilectio , ut licet taι itipo Git jam devotae se ossignatae minutis exemplis fidem Fraternitatis exstruere ; tamen adflabilitatem perseverantiae latius consilentes, pectoritus nosses rorem Tractatas salutaris infunderente neque enim tacere poterant qui Dei sermonem videbant. Nee mirum , spaucis illis di

bus tam longe nosrum omnium mentes eorum Tractatus Iulus 1 anim

vis , in quibus jam Chrisus , micante gratia , de proxim passione fulgebat. Hinc quaecumque in Conciliis solcrti indagine justaque accuratione agitari contingeret, ea tractari dicebantur. Quae phrasis est facpius a B. Cypriano usurpata , qui quum sibi gravior quacdam dissicultas proponeretur explananda , scripsit in epist. 1 6. Quoniam iamen sc rasis , ut eum pluruus collegis de hoe ibo plenissime renetim , se res tanta exigit majus se impensius de mutarorum costatione consilium , o nime omnes fere inter Paschae prima solennia apud se cum Fratribus demorantur 3 quando solennitati relebrandae apud μοs satisfeeerint, se ad me venire coeperint, tractabo um singulis plenius , ut de eo quod consuluistis, natur apud nos orresribatur inbis firma siemeiatia, multorum Sacerdotum consilio pomderata . Encyclicae igitur, in quibus Dogmaticorum more ratio. nibus,sententiis,ac traditione Patrum controversa quaevis illustr

436쪽

tatur , ut apud Orbis Ecclesias promulgatae magisterii vicem obtinerent, dictae etiam stant epistolae Tractatoris more conscriptae : quia videlicet non tantum communem professionem dc fidem complechebantur, sed vel novitia H1creticorum placita oppugnabant , vel Catholicam veritatem fultore Theologica methodo ec disputatione firntire videbantur . Hujusmodi cum essent Dionysii Alexandrini Encyclicae Literae , non immerito scribit ipsemet ad Nixtum , eas fuisse more Tractatoris exarat is . Styli equidem erat ejusdem Antencyclica Novatiani, qua saluberrimum poenitentiae remedium Laptis intercipere satagebat : ut propterea scripserit de illa Cyprianus in lib. de Unitate . Quorum Tracratus pec oribus or cordibus singulorum m=rtale virus infudit. Erant dc ejusdcm conditionis epistolae, quas Cornelius, ec Cyprianus Antencyclicae Novatianorum opposuCrunt.

V. Dionysius itaque, qui procul dubio familiam duxit Asseri rum Consubstantialis Trinitatis, publicis dogmaticis scriptis ecquac Tractatoris more composita fuerant, H.ieresim Sabellianam non mediocriter compressit. Fragmenta potissimum Encyclicae

illius in opusculo de sententia Dionysii Alexandrini recitat S. Athanasius, Ec vel ex illis pronum est dijudicare , qua forma ceterae

Tractatoriae Encyclicac constarent. Quoniam vero , ut diximus, consueverunt Tractatores censuras notasque inurere doctrinae

contra fidem invalescenti, quemadmodum ubi de Haeresi Nova-tiana, observatum est: Dionysius quoque opinionem Sabellii velut impiam blasphemamque in Patrem , eversvam fidei, quae in Filium hactenus habita fuerat , de plenam falsitatis in Spiritum Sanctum appellat. Quapropter ipsi etiam Presbyteri in suis ad Dionysium tinuciativis epistolis monuerunt, Filium Dei in Ecclesiis haud amplius praedicari r quippe cum haberetur velut nudum nomen Oriciumque, non ut Persona. ac Filius a Patre distinctus . VI. Gesta haec omnia Dionysius pro recepta consuetudine ad Xixtum per ea tempora Romanum Pontificem denuntiavit transmisitque cum altera epistola , in qaa tum caussam dicit, cur Tractatoris more Encvclicam exaravisiet, tum censuras etiam

adjungit,

437쪽

adjungit, quibus impietatem Sabellii perstrinxerat, ut Eusebius

Hist. Eccl. lib. 7. cap. 6. ediderit. Animadvertit autona Historicus, se Dionysii epistolas collegille, quas in caussa & controversia de rebaptizandis Haereticis vulgaverat, & inter quas una quaedam erat ad Xixtum Romanum Pontificem. In eadem Epistola, inquit

Euscbius , de Sabellianis Haereticis , utpote qui tunc temporis increbes .cebant, X tum certiorem ferit his verbis: Nam de dogmate illo, quod per apud Ptoloma dem Urbem Pentapoleos commotum est. pleno impietatis ac blasphemiae adversus omnipotentem Deum Patrem D. N. I Christi e plenum incredulitatis erga Unigenitum ejus Filium , primogenitum omnis creaturae Verbum, quod inter homines versatum eis: plenum denique suporis adissus Spiritum Sanctam e eum ab utraque parte se Lite rae ad me allatae faissent, Fratres mecum disserturi venissent, epi- Bolas quastam, quantum Deo juvante potui, Tractatoris more fusius 'ipsi. Quarum exemplaria ad te misi. Omnes igitur quaecumque Encvclicac epistolae dogmaticae & Tractatoriae , quibus Sabellii placita pressius refutabantur, ad Xixtum fuere transmillae r easque Pontifex, cui major Ecclesiarum selicitudo inerat, in Orbem ovulgavit: aut si consilio huic plane perficiendo nonnihil obstitit ingruens persecutionis turbo, siccessor ejus Dionysius id omnino perfecit. VII. Quin etiam Dion usius Pontifex, iisdem Encyclicis robur

ut adderet, alteram &. ipse epistolam exaravit, in qua cruda illa

Sabellii insomnia perstringens , Orthodoxam de Sanctissima Trinitate fidem mirifice illustrabat. Periere quidem hae Pontificis

Literae , earum tamen segmentum reservavit .S. Athanasius in

lib. de Decret. Synodi Nicaenae, Tom. I. Opp. pag. 27S. tibi rursum alterum Dion sium Romanum Episcopum , ita inscriptis suis contra Sabellianos , eo que qui talia Leunt, expostulantem . Longiusculum est quod e Dionysio recitat Athanasius, satisque crit nc . bis verba illa exscribere, quae impietarem Sabellii recta petunt,& necessitatem aditruunt credendi Trinitatem Consubstantialem, qua Dei unius moparchiam fatemur, simulque non repugnantem trium Persenarum distinctionem . Deinceps adversus eos , inquit Pontifex, similiter dicam , qui dividunt, se secant, or evertuur relisivissimum dogma Ecclesiae Dei, Monarchiam in tres quassam virtuteι

438쪽

3 4 DE LITERIS ENCΥCLICIS

panientes , o divisas seplastes, ac Deitutes tres. Nam audis quosaam apud vos use Caici fas ct Dc ctores divini Verli, qui illius suae

opinionis autores: sui ex diametro, ut sic dicam, pugnant eum Sabellii psalliis. Hic enim Hasphemat censura hic utitur a Dionyso Alexam drino adhibita Euthmi sum asprens esse Patrem, cir e contrario Patri m esse F liam. At si tres quodammodo Deos praedicant, dum Samm m Monassem dividunt in tres hi postasis peregrinas, a se invicem pia ne separatas. Elcnim neccse est uniri omulum Deo Dei Verbum, crin Deo manere or habitare Spiritum Sanctam. Jam vero divinam quoque Dinitati m in unum, veluι in caput quoddam CT summam, Omnia potentem Deum universorum dico , colligi cZ coalescere , prorsus est ne- .esse . Hinc & illud discimus, tantum momenti & autoritatis

habuisse Encyclicas hasce in caussa Sabellii oditas ab utroque Dionysio, Alcxandrino scilicet &. Romano , ut Athanasius grave ex illis argumentum duxerit, ad Nicaenum Decretum de Verbi Consubstantialitate, deque Trinitate Pcrsonarum, velut de rebus ad fidei intcgritalcm pertinentibus , juxta rectissimam priscorum Patrum persuasionem dc doctrinam , defendendum. Quapropter idem Doctor altorum ejusdem epistolae fragmentum laudat, ubi Pontifex ad hunc modum loquitur . Non igitur Hesdenda est inires Deitates admirabilis or Divina Unitas, neque sub nomine creationis minuenda es dignitas Or immense Domini majestas e sed credendum es in Deum Patrem Omnipotentem , tar Christum Jesum Filium sessus, o in Spiritum Sanctam i uniri autem universorum Deo Verbum . Ego enim , inquit, se Pater unum siumus e ct Ego in Patre, cir Pater in Me . Ita enim se divina Trinitas, simulque sancta praedicatio Monam chiae conservari possint. Rc si icit aperte Pontifex ad ea quae in Encyclicis suis adverterat Dionysius Alexandrinus, vidclicci eo processi ste doctrinam Sabcilianorum , qua Filium merum ac nudum nomen arbitrabantur, ut jam Pentapolitanae Ecclesiae a praedicando Filio Dci cessasse viderentur di unde declarat idem Pontifex , ad iidcm pertinere trium in Deo Per onarum confessi. nem manente sarta atque tecta divIna Monarchia.

VIII. Vivebat adhuc Sanctissimus Africae Primas Cyprianus. quum Dionysius Alexandrinus contra Sabellium Encyclicis dece

taret,

439쪽

taret. Has igitur literas ad Africanos Episcopos juxta reccptum hac in re morem perlatas mille, ex eo colligere pronum est, quod Cupriamis SI Patmpassianorum nacminit, eadem illos censiira asticit, qua uterque Dioni sus assecerant. Etenim in epist. 73. ad Jub anum Trinitatis hostes enumerans, a Patmpassianis tunc in Ecclesiam irruentibus silc exorditur. Patrapassiani, Antrophiani, Valentiniani , Apelletiani , Ophitae , Marcionitae , ct ceterae Haereticorum pses, se gladii, se venena, siubvertentes veritatem. Notam

ctiam illis inustam e vestigio adjungit, inquiens. Nihil est apud illos, nisi perfidia , cst bla Fhrmia , ct contentio Sanctitatis, o veri

tatis inimica .

IX. Eodem stylo eademque sententia, qua Dionysius Roma, nus , agit Dositheus Seleuciensis de Sal llianis , quem Author Libri Pracdestinati num. I. vclut praccipuum Sabellii Oppugnatorem memoriae prodidit. Enarrata enim Haeresiarchae , atque alleciarum perniciosa doctrina , subjungit ad rem nostram . His Occurrit Dosit eus Di pus Seleuciae , docens eum totam Trinitatem negare, dum si aesimat Unitatem defendere. Pater enim ingenitus , Filius genitus , Spiritus Sanctas procedens ex Patre, eoaequalis per omnia Patri es Filio . Deitas enim se reeipit unitatem sus fantiae , ut distin- monem Personae non perdat. Vides Dositheum , non aliter ac Dionysius, fidenter afleverare, Sabellium subvertere Trinitatis must rium : ut propterea non inani coniuchara opinemur. Encyclicas

quemadmodum ad alios ubique Episcopos, sic ad Dositheum Sc- leuciensem mille transinis Ius; eundemque judicandae hacrcssrationem cx illiI, vclut ex certa fixaque norm i duxtile. g. III.

440쪽

33S DE LITERIS EN TCLICIS

g. III.

De Actione in Dionysium Alexandrinum a Presbyteris

suscepta : deque more, ut dubia contra Encyclicam excitata, ab illius Autore diluerentur.

I. moeIParnm autores si quae obscura scripserant, elucidabant. II. Dio situs ob eam quam ad Pentapolitanor scripsit, erroris apud Ponti. eem insimulatur . III. Accusat. ones re Dio sit Literne in Romana Sisodo discutiuntur. IV. Aria o sementia ejusdem Θηodi. U. Dion Aius iis acceptis , scribit Apologiam . VI. Ortodoxus ab omnibus agnoscitur, o que Enoclicae suscipiuntur. VII. Discipli baee illustratur exemplo Capriani scribentis ad Antonianum. VIII. Similiter ad Mnsem Confessorem scribentis. IX. Ei adi erfus Africae ac Romae fcbismaricos. X. Sic quoque in dubiis eirca Peremtorium Decretum e is pro cavssa Lapsorum. XI. Idipsum in ea saMartialis re Basilidis ostenditur. XII. Hinc ratio redditur , cur de

xerint consulendum . .

I. Uraeclare ut alia sanxit vetus Ecclesiae disciplina , uti quoties Encyclicae Literae sententiam aut suapte natura ambiguam , aut cavillationibus facilem aditum non praecluden-lcm complectebantur, ab eo ipso a quo primum prodierant, clucidari explanarique deberent. Cujus equidem rei disquisitio cum momenti plurimum habeat ad vim atque autoritalcm Enc Hicarum pernoscendam , tum miram Ecclesiae solertiam atque accurationem commendat in publicis dogmatum fideique contemtionibus dijudicandis. Sic achum cum Dionysio Alexandrino, C jus Encyclicis scriptis cum nonnullae factae criminationes suillent, atque ad Dionysiuiri Romanum Pontificem delatae , ipsi Alexandrino Dionysio provincia data est, ut non tam obortas difficultates emolliret, quam mentem in scribendo suam patefaceret. Idipsum Digiti sed by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION