De literis encyclicis ab apostolico aevo ad Concilium Nicaenum generale 1. Dissertatio 2. Francisci Dominici Bencini abbatis S. Pontii ad regiam celsitudinem Caroli Emmanuelis subalpinorum principis

발행: 1730년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

nis eorum temporum proclive facit arbitrari, Encyclicam An tiochenam nullo negotio ceteris Lcclesiis omnibus denunciari potuisse, atque adeo omnem pariter Christianum Orbem una nimi voto ac sententia in Paulicianae haerescos condcmnati nem , & Haeresiarchae exsecrationem conspirasse . Namque primis saltem quatuor vel quinque annis sub Aureliano hauddu bie quievit Ecclesia , nihil certe praepedivise novimus, quinhaereticac Scctae Milum indiceret, & Pauli tyrannidem, hum-cri sim , perjuria & impietatem , quibus Antiochenam Eccletiam vexavit, publicis scriptis patefaceret. IX. Atque haec de characteribus Encyclicae huius fatis sint. Iam ad vim & autoritatem, quam posica in Christiana Republica obtinuit, progrediamur. Cujus rei non leve argumentum est, quod eam ab universis subscriptam agnoverint vel ipsi Eusebiani in sua Antencyclica edita advcrsus Encyclicam Concilii Sardiccnsis, quorum testimonium paullo superius descripsimus . Apollinaris quoquc ut crrores suos argumento Encycliacae hujus stabilirct, imprimis distinguit Synodos Antiochenas, tum vero verba laudat dc sententias: quod discimus ex Gregorii Nyssent Antirrhetico adversus Apollinarem. Quod opus ex

Cod. MS. ' Vaticano vulgavit Cl. Zachagnius Tom. I. Monument. Vet. pag. I 23. Recensens Cnim Gregorius argumenta ab

Apollinari adhibita, ita scribit ibid. pag. i I. Quarumdam etiam

S odalium definitionum mentionem facis, earum nempe Srnodorum, quae adversus Paulum Samosatenum collectae fuerunt, rn quarum una

dicitis , e Gelo Deum facZum fuisse Christum . Ex quibus & firmatur quod supra autoritate Eusebii docuimus , Patres nimirum Antiochenos non semel, sed saepenumero convenisse, &tanti visum esse Apollinari magisterium Encyclicae hujus , ut vel uno ac depravato illius testimonio haeresim suam persuaderi posse crediderit. Patet id luculentius ex magno Nicaeno Concilio, in quo hujusce Encyclicae fragmentum non medi cri disputationis compendio lectum expensumque est. Quod quidem ex Actis discimus Concilii Ephesini , ubi Par. 4. Tom. i. Concit. Hard. pag. 16 legitur . De Incarnatione Verbi Dei

Filii

502쪽

DISSERTATIO II. 4ss

Filii Patris , definitiones Disoporum, ovi in Nicaea in Synodo convenerunt . Et expositio ejusdem S edi adversus Paulum Samosatenum. E vestigio fragmentum proponitur, quod quidem recta petit Paulicianorum haerosim , dum contrariam orthodoxam fidei expositionem complectitur. Quoniam vero in Epigraphecapitis illius pariter memorantur & Nicaena fidei definitio circa Mysterium Incarnationis, simul expositio Synodi ejusdem adversus Paulum Samositenum , quae quidem nulla hodie Exstat; alterum dicendum est, vel scilicet exscriptorum oscitantia omissam hanc fuisse , vel caput isthoc diversum olim titulum habuisle . Crediderim igitur , caput illud sic esse legendum . Expositio fidei adversus Paulum Samosatenum , quam in his Definitionibus apposierunt Disicopi, qui in Nicaena Synodo convenerunt . Fragmentum autem illud vel est ab Encyclica sumtum. vcl abs dijputatione Malchionis, quae pariter ad Ecclesias transmissa est. X. Lubet textum ipsum Lectori ob oculos ponere, ut an recte conjiciamus, dijudicet. Sic autem habct fragmentum. Confitemur D. N. I C. ex Patre quidem secundum spiritum ante secula genitum, novissimis vero diebus ex Hirgine fecundum earnem -- tum , unam personam compositam ex coelesi divinitate , ct humana

earne , se fecundum quod homo es , unum e ct totum Deum , se totum

hominem . Totum Deum etiam eum corpore, sita non secundum eo us Deum . Totum etiam hominem eum Divinitate , sed non secundum Divinitatem hominem . Sic totum adorabilem etiam cum corpore ,

sed non secundum corpus adorabile . Cum Ceteris , quac codem recidunt. Atque hoc fragmentum erat sententia Antiociseni nostri Concilii, quam Nicaeni Patres approbaverunt Bc suam secerunt. Id ut opincmur, facit citam autoritas Basilii . cet rorumque Monachorum , qui in altera adversus Nestorium comtestatione, oblata Theodosio Imperatori, quae E. ibid. Par. I. Cap. 17. pag. I 63 F. sic loquuntur. Inter alia Dei beneficia non immerito eensenda es veritatis cognitio , o odium falsae cognitionis,

quo nimirum explorata perspectaque habemus fidei m seria , jam imde

503쪽

de ab initio a Sanctis Apos olis , Martyribus, Confessoribus, Dis pis ..... tradita . Quam succellionem dc velut traducem dogmatis de Incarnatione Uerbi quum & recensuissent, &. Nestorianae impietati opposuissent, ita ad rem nostram prosequum

tur . A Sancta Synodo Antiochiae contra Paulam Samosatenum ramgregata , quae rentum se octuaginta numero Patres complexa , illam

propter sam impietatem c negabat enim Christam natura esse Deum is Dei Patris Filium P exauroravit, a magna ct sancta trecent rum decem est octo Episcoporum S nodo F d Nicaeam habita, Paesententiam eorum qui Antiachiae corura Paulum Samo Ie m eo venerant , confirmavit se roboravit. Quibus verbis fragmentum

hocce respexisse hauddubie videntur Monachi illi, quippe Meaedcm phrases oppositae sunt Nestorianae perfidiae. Haud alia ter Ephesina cadem Synodus suscepit contestationem Eusebii, qui postea Dorylcensis Episcopus fuit, quique affirmare veritus non est, Nestorii placita jam dudum in Paulo Samosatensi ab

Antiochenis Patribus fuisse proscripta . Ecce consentit c Nest rius ) haeretico Paulo dicenti. alium esse Verbum , cr alium Chria sum , Or non esse unum . μή recta praedicat fides . Quae loquendi ratio suum & ab Eusebio Antiochenis Patribus attribuatur,& in ipso eodem fragmento occurrat, dubitandum non Est, quin fragmentum illud pars quaedam sit Encyclicae Antioche nae . Eodem respexit quoque Theophilus Alexandrin. in Epist. ad Porphyrium Antiochenum Episcopum , cujus fiagmentum legimus in Actis Sunodi V. Collat. U. Hard. Tom. III. pag. i O6. Sic autem habet. Quod enim non patieris illos qui ouasione adventionis Salvatoris Nostri Jese Christi praestanunt renovare Samsarent Paiai dementiam , manissum es: μο-- er qui in NLeaea convenerum Patres nostri, o stam Sectam eam Arranorum pra--sate anathemati verunt, qui nec bapti a sequaeiam Pavii com-ργώ erant , scut scriptae Ab eis definitiones continent. Nomo equiisdem qui in priscis Ecclesiasticia monumentis paullisper versatus sit, revocabit in dubium , quin & im Nicaeni Patres renovarint acta Concilia Antiocheni, & hujus definitiones in Encyci, Diuitiam by Cooste

504쪽

subinde commixtae. Hinc Leontius Byzantinus in lib. 3. de Sectis partem Husdem Encyclicae alteram recitat, quae cum laudata expositione, a Nicaeno Concilio probata , omnino consentit.

Sed te Magnus Athanasius in lib. de Synodis , dc in altero de sententia Dionysii Alexandrini saepius cum laude meminit Collat num Antiochenarum . Imo in Ocat. de Incarnatione Verbi Dei contra Paulum Samosatenum , Tom. I. Opp. pag. 39s. plura disputat, quae fragmentis Encyesicae, de disputationi Malchionis non consentanea solum , sed ne ipsis quidem apicibus diversa 1 unt. Id agit ec Basilius M., idemque apud Patrum sanctissimos sapientissimosque occurrit: ut proptereR generatim affirmare ausim , nullum esse Ecclesiasticae antiquitatis, ec supremi magisterii ac judicii monumentum , quod apud Ecclelias omnes, dc Sacros Trachatorcs in tantam celebritatem, autoritatem, aestimationemque devenerit, perinde ac illa de qua hactenus, Encyclica Antiehena.

505쪽

CAPUT X.

DE SCHISMATE DONATISTARUM. ET ENCYCLICIS EJUs DE CAUSSA VULGATIS . SI ulla post natales ipsius Christiani nominis de Haeresi ,

atque Haereticorum Sectis parta victoria cst , in qua & assimirabilem sese Aeterni Dei potcntia in servanda pietate, Religione , dc Ecclesia ostenderit ι dc quid Sanctissimorum Virorum zelus , quid Encyclicarum & Formatarum Literarum usus , quid Antistitum expressa in illis consenso valeat, cognitum ac declaratum sit; in hac certe, quam Ecclesiae Christi evulgatis Encyclicis de immanissimo ac teterrimo Donati Schis. male retulerunt, ita haec omnia patefacta sunt, ut haec qua de agimus, disciplina nunquam majoribus re luculentioribus argumentis aut illustrata esse , aut in posterum illustrari posse videatur. Ad rem igitur: & quemadmodum hinc Donatist, rum Antencyclicis Schisma prolatatum si, inde Catholicarum Ecclesarum Encyclicis & Communicatoriis sit postea compres

sum , accurate investigemus.

506쪽

De Traditoribus Saerorum Librorum deque lata in eosdem

sententia.

I. Edictam Persecutiouis Diocletianeae adυersus GriRIanor, eorumque sacros Libros . II. Iis qui traderent saeros Libros, supplietum est condonarum . III. Hise nova factis Libellaticorum in Ee- cIsis auditur. IV. B Gelasiarum Gereto es Tradisores dicti, ει grata censura multaIi . U. Varia Traditorum genera recensita. VI. Eraxi ct Cbristianorκm e Grisianis ipsis proditores . VII. me facinus Ioce detestabiIius . VIII. Ecclesinrum decretis robur addiderunt Mar res N Confessores . IX. EMFelicum pariter decretum suum an orbem vastarunt . X. Alorum rario-ms proponκntur . XI. Decretum idem ab uni Dersali Eeelesia probatur. XII. Id macis ad ruitur ex Actis Coisellii Cirten- Iis . XIII. Hine Deereis Peremtorii sab Curiauo editi elacra ma

I. Tridelium veneratio ac Religio erga libros omncs sacros II & Ecclesiasticos, necnon etiam erga Encyclicas Literas. atque alia id genus scripta, quibus aut proposita , aut propum gnata videretur fides, ptaicis temporibus tanta fuit, ut ne Gentiles ex iis occasiostem arriperent traducendorum Christianorum dogmatum , omnia scriptorum genera , atque imprimis Rituales Libros accuratillima dis Ulina Arcani custodirent. Idiρ- sum tamcn nequaquam Gentes latuit, multis jam de caustulisque gravissimis huic Religioni infensas . Agebatur annus Salutis icrtius supra tercentesimuin , quum Imperator Dioclcti nus, Coil Dioclet, VIII. & Maximiano VII. , ad 7. Kal. Mart. seu 23. Februarii die, quo Gentcs magna sollennitate Terminalia celebrabant, per univorum Romanam Imperium fera- Diqitirso by Corale

507쪽

lia edicta vulgavit, Religioni dc nomini Christiano terminum ac finem allaturus . Quod prolixe narrat Lactantius lib. de Mori. Persectat. cap. 32. Multa in his. e cdictis aduci sus Chri stianos Tytannus cavit, scd potissimum illud, ut libri ad hane Rcligionem quomodolibet pertinentes flammis injecti penitus omnes abolcrentur . Qua de re paucis Eusebius lib. 8. Hist. cap. 2. Propos ita sunt Imperialia edicta , quilus Ecclesiae quidem alia sellian usque dirui , scri vero Cossices flammis a Ami jubebaκtur . Quac deinde consistita sunt edicta alia, quibus Christianis omnibus mors intentata est, ni quantocytis ad idololatriam remearent , ibidem Historicus memorat. Utrique Imperatori Diocletiano , & Maximiano edictum de Libris tradendis adscribit Passio germana S. Felicis, apud Balu Zium pag. 77. , quae sic

exorditur . Diocletiano octies , Gr Maximiano septies Consulitus Amrastis , exivit edictam eorumdem Caesarum , vel Imperatorum super omnem facism terrae , CT propositum est per Colonias , CT Civitates Principilhs cr Magi atibus, seo cuique loco , ut lilros De cos emtorquerent de manuus Episeopori , cT Predyterorum . Existimabant stilicet vesani Principes, semel ac Christianis libri adimerem trir , eversam pariter eorum Rcligioncm , quasi illa inventum csset hominum , non pracpotentis Uci opus, cujus tametsi Le-gcs strino a mortalibus traditae potuissent abolcri , firma tamen de immutabilis in Christianam Ecclesiam Voluntas aeternum erat mansura . Non igitur heic locus erat Graecis,&. Romanis moribus, qui libros quotquot receptam in unaquaque Civitate Rcligionem solverent, flammis ultricibus addicebant; ut memoriae prodiderunt Livius libb. χo. . 29. dc ψ9. Pluta chus in Numa, Valerius Maximus lib. r. cap. II., Lachantius Divin. Institution. lib. i. cap. 22. dc lib. ψ. cap. I. necnon in lib. de Ira mi cap. s. Quod de Legibus cautum fuit, E. 4. g. i. Hoc interim incommodi suae gravisi; mi tulit ex ea Persecutionc posteritas, quod plurima caquc auro contra aestimanda pristorum Patrum de Tractatorum opuscula amiserit : unde dc nos quoque desectum monumentorum purioris antiquitatis saepe conjectancis dubitabundi ,saepc historiae tenebris circums,

pti dc impediti persentistimus II.

508쪽

II. In id vero tantopere exarserunt Imperatores, ut 'uicumque Praesidibus facium aliquem librum proderet, is a persecutione & poenis in Christianos decretis , etiam Christianus& constans , immunis tamen fieret. Testatur id insigni exemplo quod in Disscrt. I. memoravimus, pius idemque vetus Pocta Prudentius Peristeph. hym. s. , ubi martyrium Vincentii Archidiaconi sub initium persecutionis hujus coronati describit. Dacianus Praeses his verbis S. Martyrem compellabat . Si tanta callum pectoris

Pracdurat obstinatio, Pulvinar ut nostrum manu Abomineris tangerC.

Saltem latentes Paginas Librosque opertos detege, Quo Seeta pravum seminans Justis crematur ignibus. Ad haec minitanti Praesdi repositit Vincentius ea ratione, ut quoniam duorum alterum sbi eligendum proponeretur, velut paganica sit pcrstitione sacra Idolorum tangeret, vel ut sacros Libros ab ipsemet ex Archidiaconi munere custoditos, ad comburendum traderet, constanter utramque conditionem respuoret. Hanc esse ait divinae Providentiae curam , quae irritos Praesidis conatus faciat, quaeque quum Deifica scripta revelaverit , eadem im munia a persecutione , & illibata custodiat, in fidei normam usque ad Seculi consummationem in Ecclesis permansura . Inquit enim Martyr . Quem tu , maligne, mysticis Minitaris ignem Literis,

Flagrabis ipse hoc justius.

Romphaea nam Coelestium Vindex erit Voluminum. Tanti veneni interpretem Linguam perurens fulmine.

509쪽

III. Interim quum non desuerint plurimi, qui metu pers Otionis dc laniaenae Evangelica firmitate destituerentur, novum in Ecclesia flagitium, nova factio Traditorum emersit , illi quamsimillima & errore opinionis , de disciplinae canonicae periculo, quam Li l latici pridem dc Lapsi sub Cypriano

excitaverant. Non fruus enim ac illi in eam 1entcntiam defluxerant, intcgrum unicuique pcrmillamque esse libellum a Prae sidibus sive aliorum interccssione, sive propriis precibus aut pecuniis redinacre, atque ad hunc modum citra ullum piaculum feliciter persecutiones evadem: sic quicumque, sese ut ab aerumnis liberarent quas gravissiina edicta Principum intentabant Christianis, prodere iacros Libros eosque Gentibus tradere comburendos instituissent, se non tam noxae etiam levi ris culpa carere, quam ad hoc facinus adstringi opinabantur , ne scilicet diris cruciatibus atque atrocissimae morti semet objicerent, non sine manifesto apostasiae discrimine. IV. Quemadmodum verb effrenem Libellaticorum audaciam, dc qui subinde consecuti sunt per Africam tumultus , ipsa ferociente Deciana persecutione , compressit Cyprianus primum, dein Ecclesiae omnes, quibus accesierunt suis votis Martyres& Consciseres ι consentientes decretis Fiduciario & Pcrcinio rio , reos scEismatis declararunt Novatum, Felicissimum cet rosque factiosita Presbyteros & nefandae conforationis allectas:

non aliter hisce temporibus pari zelo juncti cum Martyribus Ecclesiastici Praestiles , ut grave Religionis detrimentum quod luique sacrorum Librorum proditione excidioque imminebat,

mature averruncarent, in hoc salubcrrimum decretum consen-sCre , ut quum certum esset , Huscet nodi proditionem ad cno me quoddam apostasiae genus pertinere, deinccps quicumque scripta aliqua ad Christianam Religionem facientia persccuto ribus aut revelassent , aut tradidi liunt, ii Traditores diceruntur,& siquidem Clerici cssent, multati perpetua depositione , sutoque in gradibus constituti, Lucae etiam communioni addicti , perquam diutiarnam agerent poenitentiam : si vero ex Lai-

rum ordinc forent, cxcommunicationis vinculo innodarcn

510쪽

tur, quam non sine gravioribus poenitentiae actis luere possent. Enimvero ex utroque hoc hominum gradu tam ingens fuit Tr,ditorum multitudo, ut non tam irreparabilis monumcntorum Ecclesiasticorum jactura , quam enervatae disciplinae primordia hinc jure merito sint repetenda. V. Multiplcx autem genus fuit criminis ejuscemodi, quod in faciorum Librorum traditione versabatur, dc pro gravitate cujusque praetcr Hurationem decreta sunt graviora poenitentiae acta . Inter haec illud perquam nefarium Poenitentiariis visum est, quod nonnulli sacros Codices non silum Persccut ribus proderent, sed ultro etiam ac publice ipsmet flammis injiccrunt. Cujus criminis reos acerbe redarguit Petilianus D natista Cirtensis Episcopus , audacter ac temere assirmans, Marcellinum Romanorum,& Mensurium Carthaginensium Praestiles factos esse ex Vsis sacrilegis flan mis , pesdrae beneficio . faviliarum vel ci-rum insar, supersites. Quae insanientis Schismatici hominis verba legas apud S. Augustinum lib. a. ccnt. lit. Petil. ejusdem . Luculentius id apparet ex Actis Concilii Cirtensis , apud S. Augustin. contra Crescon. lib. I. cap. 27. Ubi illud in controvcrsiam venit, an Episcopi qui essent traditi nis Crimine commaculati, abs legitima ordinandi facultate jure Canonum essent alieni. Caussa Victoris Rumcadiensis Episcopi ventilata est: Et quum Secundus Numidiae Primas diceret, illum prorsus traditorem esse , atque adcb ab ordinatione removendum , Victor de in igncm injecisse per seipsum sacros Codices , dc admissi iccirco criminis gravitatem his verbis fassus est. Victor respondit: Valentinianus curator fuit: irae me coegit, ut miti rem illa in ignem . Sciebam , illa delicta fuisse: hoc delictam indulgemui . se in algebit mihi Deus. VI. Eidem traditionis crimini sed piaculo etiam graviore accensebantur proditores Christianorum . Erant nimirum trala-titiae quidam pictatis & carit tis homines, qui si fortZ a Pe secutoribus comprehenderentur , dc sacros Libros, quorum traditione paciscerentur libertatem, non haberent, fusecm Christianae fidei do Religionis consortes propalabant, eos aut fidei,

SEARCH

MENU NAVIGATION