De literis encyclicis ab apostolico aevo ad Concilium Nicaenum generale 1. Dissertatio 2. Francisci Dominici Bencini abbatis S. Pontii ad regiam celsitudinem Caroli Emmanuelis subalpinorum principis

발행: 1730년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

orbem directa est, & strictiore pressioreque stylo Ariomanitarum insaniam patefecit: haec vero & veritatem divini Consubstantialis Verbi, & oppositos Arianorum errores Tractatorio dc Dogmatico stylo ob oculos ponit. De hac igitur non inutiliaer disserendum suscipimus , quum dc id ipsum ab Episcopis aliis contra alios errores usurpatum occurrat. & ad 1 frictiorem copiosioremve Epistolarum stylum dijudicandum imprimis conducat. Atque interim illud ex hac disputatione consequetur, ut quod reipsa contingit, si Linius ejusdemque Encyclicae aut Fragmenta diversa , aut variae inscriptiones laudentur, pro certo habe, mus, id ex eo evenire, quod Encyclicae autor cam pro Episco- porum vel majorum Sedium , vel doctrina praestantiorum conditione vario ac multiplici stylo exararit. Certe Alexandrum Epistolas plurimas edidisse , testatissimum faciunt Epiphanius& Socrates , illarumque censum exhibebimus, quum de Tomis Eneyclicis in hac Catholicos inter & Ariomanitas contenti noeditis dicemus . Ex his autem reservavit unam Theodoritus , eamque ut est in vulgata editione, ad Alexandrum inscriptam . Textum itaque Theodoriti describamus, postea quis ille sit Alexander inquisituri. II. Ac Theodoritus quidem lib. I. Hist. cap. 3. postquam indicasset, quibus Alexander Encyclicas Literas dederit, haec sub. finem addit. Sic igitur Alexander ad Gentilem Fuumserilis. Graecus textus habet. - . . τες δμωνυμον Terpuae . Caput vero quartum hanc habet Epigraphen.

Epistola Alexandri Alexandriae ad Alexandrum CPnum . Et ad hunc quidem modum vulgata Theodoriti editior quum tamen verba illa inrisi in vetustis MSS. Codd. desiderentur; unde Robertus Stephanus eadem in Graeca Theodoriti editione praetermisit. Hinc gravis inter eruditos Criticos dissenso . Sunt qui tum ex MSS. Codd. Theodoriti, 8c Graeca Stephani editione fateantur quidem Encyclicam hanc Epistolam alicui Alexandro milia inscriptam , non tamen Alexandro CPno, quia titulus Episcopi adscriptus , nequaquam huic Byzantino Alexandro poterat attribui. Neque vero ita scripssc aut Alexandrum Diuitigod by Cooste

612쪽

s s DE LITERIS ENC FCLICIS

xandrum Alexandrinum, aut Theoctaritum ipsum opinabimur, quum dc Urbs illa non Constantinopolis, sed Byzantium per ea rempora appellaretur, & multo iccirco verosimilius sit, C pitis titulum ab indoctis Librariis fuisse excogitatum . Adde quod tunc Byzantii Episcopus vivebat Metrophanes , ut ponde rosissimis argumentis evincunt Stephanus Basurius in Addition. ad lib. U. cap. 3. Petri De Marca de Concordia Sacerdotii de Imperii, Antonius Pagius in Crit. Baronii, aliique compi res . Ii vero contendunt Alexandrum hunc fuisse Thessalonicensem Episcopum , ad quem , quod celeberrimam Ecclesiam ab Apostolis fundatam obtineret, Epistolam hanc direxit Alexandrinus Antistes . Et si conjectaneis agendum hἱc foret, m mcnti plurimum huic opinioni tribueret consuetudo illa sequioribus temporibus confirmata, ut Primates Orientia persaepe Thei Ialonicensem Episcopum de rebus gravissimis per literas consulerent. Ipse Athanasius Eusebianorum calumniis prccsus Literas ad Alexandrum Thessalonicensem dedit, quae leguntair in II. ejusdem Apologia . Caussa vero in promtu esse vidctur, quod Apostolica Sedes commercia literarum cum Thessalonicensi Antii ite nunquam non frequentarit , quem postea suum in Oriente Vicarium constituit. Et per ea Iam tempora debuisse Orientales suarum controversiarum admonere Thessaloniccnses Praesules, indicat ille idem Alexander Thessalon. in Epistola ad Dionysium Comitem pro Athanasio data, quae ibid. pag. 798. lcgitur . Clare video, Athamasio ealumniam sis romnes enim quos recusavit, nscio quo modo, iste emittere voluerunt.. nullo nobis ejus rei indicio facti . Quae postrema verba satis ed cent , dissensiones Orientalium ad Thessalonicensis Cathedrae consilium deferri oportuisse . Sic actum ab Aegyptiis Episcopis, . qui in Epistola ad eundem Dionysium , ibia. pag. 797. , se ThesIalonicen si Pracsuli eadem denunciavisse afirmant. De isdem rebus etiam Dominis nostris Disicopis Orthodoxis significavimus, quibus certior factus Alexander Episcopus Thessalonicensis scripsit M. Dion um. Eutyches etiam condemnatus in Synodo CPna sub Flaviano, appellavit ad Thessalonicensem Antistitem , ut in Q.

613쪽

1. Chalcedon. legitur . Et quum Nestorius exterritus sentemtia Alexandrini Concilii Sermonem dixisset illum , in quo fassiis est Virginem dicendam esse Deiparum . Iohannes Antiochenus literas de hac resipiscentia Nestorii ad Thessalonicensem Praesulem dedit, vel ut Nestorio aditipularetur, vel ut idipsum Caelestino Romano Pontifici persuaderet. cujus Rufus tunc

Episcopus Thcssalonicensis vicariam autoritatem per Orientem exercebat. His & similibus conjectationibus ducti non sine quadam veri specie opinioni Virorum doctissimorum accedere possemus, de lucri Alexandrum Alexandrinum codem animo ac mente literas ad Alexandrum cognominem suum Thessaloni-ccnsem Antistitem dedisse, ut sententiam contra Arium latam& ipse per Illyricum mitteret, dc Sylvestro Pontifici Romano

probar t.

III. Sed quum disputationis cardo in titulo Episcopi vertatur . quem eo Capiti Librarius & exscriptor Τheodoriti affinxit, Alexandrum CPnum vocitans Episcopum, quum que CX communi sententia Episcopatum Byzantii usque ad Concilium Nicaenum rexerit Metrophanes, cujus Presbyter erat Alexander. ad hanc Encyclicam ab Alexandrino Antistite directam fuisse, non perperam opinamur. De Metrophane usque ad Concilium Nicaenum superstite fidem faciunt Acta ipsa Metrophanis apud

Photium Cod. 136. pag. I ii. Produnt enim, Constantinum Encaenia CPnae Urbis celebraturum. Nicaenos Patres ea quoue mente advocasse, ut viderent Metrophanem : Quem Patrem .um Imperator aurizabat cre. Irevisentitas autem Epimpis clarissin m Mesrophanem die Dominica, er Imperator praesens inter aliad xiit Video, te Patre Maxime venerande , o morbo defessum , secreari Atque designari nobis pase te gregis Pastorem posuto . Ele ad Imperatorem alacri vulta conversiat an o , inquis, in Domino, quia nune Spiritus Sanctus . . Fili, per linguam tuam loquitur . Mihi enim hae de re solitato indicavit Dominus ante septem hos ipsos dies, o dignitatem sineram susceptinum Sacerdotii dignitate parem in xandram , ct dignum , ut vere loquar, electione se Sancti Spiritus denuntiasione . Ad haec eteia Mne velari Filim malas Lector em piet.

614쪽

DE LITERIS ENC LICIS

s7 2piet. Respiciens autem ad Alexandrum Alexandriae Di pam . Diu , inquis , Frater egregium successorem tui relinques, o manu Atha nasii Archidiaconi apprehensa , en , inquit, frenuus Christi miles . Lic te sequetur , qui non sium cum Fratre meo Alexanino contra Arii Mersm decertavit, sed se cum illo ma a certamina se maliata subibis. Pergant Acta describere excessum Metrophanis , MAlexandri clectionem ad Episcopatum CPnum. Id quod ab Eusebio confirmatur scribente lib. 3. de vita Constant. Cap. 7. Aberat quidem Synodo Regiae Urbis Antipes ob senilem aetatem . sed praso erant Presbyteri qui vices ejus implerent. Qui sane locus tametsi a Baronio aliisque de Sylvestro Pontifice intelligatur, eo quod tunc Byrantium nondum esset Urbs Regia, rectius nihilominus de Metrophane sumi potest, quum Eusebius XIII. post Concilium Nicaenum annis vitam Constantini publicarit, quando scilicet jam vulgo Regia Urbs CPoIis dicebatur . Quo circa Nicetas lib. 1. Thesauri cap. 6. Eusebii mentem his vcrbis explicuit. CP m Ponti em a SI Zo abfuisses, Lbit Eusibius, propter senium: vi nomen e s supprimit, cujus loco Presbyteri quidam comparuerunt. At vero ex Duodi Actis conisas, Me rrophanem CPnum id temporis Disopum fuisse, qui decrepitam ob aetatem is Synodo confidere non potuerit, cujus tamen vicem Alexander si pleuit Presbyteν , ιώjus opera se ministeris S modicae Literae in Eur pam transniuebantur . IV. . Haec Nicetae verba de Alexandro , cui PauIus Lector adjunctus est, nostram illam conjecturam apprime confirmant , qua quum de Literis Constantini contra Donatistas a remus.

ιusticati sumus Melchiadi simul B: Marco causae judicium Mdiscussionem fuisse demandatam di admut Imperator Pontifici Marcum Presbyterum adjunxerit ex Ecclesiastica consucludi.nc , qua in Synodicis e rmandis Presbyteri quos sequior Aetas Primicerios appellavit. Episcopis suis adstabant, non aliter ac Leoni M. adfuit S. Prosperis Discimus etiam morem hunc in Ecclcsia Cria jam tum viguisse, ut huic Presbytero Lectores

Exceptores adessent di quum in eo munere Alexandro inservimrit Paulus , qui cidem in Episcopatu CPno postea successite

Nam Diuitigod by Corale

615쪽

Nam ex laudatis Actis Metrophanis pag. I I I. docemur , Alexandrum Concilii Nicaeni decrcta per varias Provincias denunciaturum , tulisse sesum itineris beatismum Paulum tunc tactoris d: Subscriptoris CPnae Ecclesiae fungentem officio. Graece.

li Subscribae dc Notarii in evulgandis Encyclicis indicat Gelasius sub finem libri 1. Actor. Nicaen. ubi praecipuos Nicaena Synodi Patres recenset, & Provincias quae post Synodum decretis subscripserunt. Ad rem nostram . Alexander CPli tune Flum Presbyter , postea vero Ecclesiae illius Episcopatum sortitus , cum Paulo tune Lectore atque i us Notario , Eulsis omnium octodum Insularum. Paulus itaque Alexandri in itinere socius dc Notari ut totidem Encyclicae Nicaenae exemplaria conficcre , suaque subscriptione communire debuit, quot in singulis Cycladum Insularum quas perlustrabant, Ecclesiis erant necessaria . Sed de his postea . Interim veroquam simillimum est Alexandrum Alexandrinum , ut strenuum fidei pugilem Eusebio Nicomediensi Patrono dc Defensori Arii opponeret, suam Tractatoriam Encyclicam ad hunc Alexandrum CPnum transmisisse , quam noverat Synodicas Literas ceteraque Byzantinae Ecclusiae placita nomine Metrophanis modorari, ut propterea non alteri quam Alcxandro CPno Presbytero inscripta fuerit Antistitis Alexandrini Encyclica. V. Nobilissima est haec Alexandri Tractatoria dc Dogmatica Epistola , in qua singulas Arii propositiones dc accurate cemsct dc invicte refellit. Eam gravissima hac animadversione CXO

ditur . Improborum hominum voluntas dominationis G' pecuniae sivi

δε , m oribus Ecclesiis semper insidia, i siet, dum illa per vari- oc c ones Ecclesia cam pietatem oppugnant. Erant scilicet Majores Ecclesiae, caeque Matrices 8c Originales a Tertulliano appellatae , quas improbus Rcligionis inimicus Dacmon , quod i' iis Sacrorum Dogmatum & revelatae divinitus veritatis Tepositum custodirctur, magis ac magis studuit labefactare . Quocirca Arii primum Schismatici, dein haeretici acta omnia dpropositiones singillatim omnes enumcrat Alexander , dc solidis simis

616쪽

simis Bibliorum testimoniis ac divinae traditionis rationibus oppugnat.

v II. Inter alia argumenta , quibus in sua hac Encyclica ut1-tur S. Praesul, illud postremo loco habendum non est , quod petebatur ex aliis jam pridem mulgatis Encyclicis, similia hisce

dogmata tam perspicue dc diserte condemnantibus, & vulgo ita cognitis receptisque, ut illarum restimonia describere superva caneum esse astirmet. Sic enim apud Theodorit. ibid. pag. 11. Plura cum possim dicere, Fratres charissimi, consiulto praetereo, qui re qui importunum esse ducam, Doctores qui nobisium conse nitunt,

pluribus admonere . IZs enim ὰ Deo docti inis: nec ignoratis, eam doctrinam quae adversus Ecclesiasticam pietatem πηper caput extulit,

Ebionis esse , o Artemaet nee aliud esse quam imitationem Pauli Samsarent Antiochiae Disopi, qui omnium ubique Episcoporum Comcilio ae judicis remotus es. Ebion scilicet in Encyclicis Iohannis Apostoli, Artemas in Encyclica cujus Fragmentum suo loco descripsimus , & Paulus Samosatenus in Encyclica Concilii Antiocheni damnati fuerant: quibus judicium Orbis Der Episcopo. rum subscriptiones accesserat. Imo Alexander paullo infra parat . simul Ecclesiarum consensum , & testimonia Scripturarum

velut duo Theologica loca commendat, eorumque audaciam carpit, qui utrumque aspernabantur. Qui nec ullos ex antiquis sibi eo arari volunt: nec eos quibus nos ab ineunte aetate Magi.

ris usi sumus, exaequari sibi patiuntur . Sed nec ullum ex omnibus, qui hodie sunt Collegae nostri ad mediocrem sientiam pervenisse rem senti Solos Sapientes ne nihil possidentes, solos dogmatum inmentoresst me jactantes, sebique stis ea revelata esse , quae nemini unquam eorum , qui sub Coelo sunt in mentem venerint Non illis ρώ- dorem ineu sit veterum Scripturarum perspicuitas religiosa : nee Coli garum nostrorum consentiens de Christo doctrina audaciam illorum adversum illum repressit. Adjungit etiam pag. 3'. nitidissimam professionem flaci ,-omnium Symboli articulorum congruem

tem explanationem .

VII. Insuper non id tantum agit ut Ecclesiastici judicii autoritatem, quod in Episcoporum consensione positum est, suis

ratio Diqiligod by Gorale

617쪽

tationibus commendet,sed praeter Conciliaria decreta potissimum profligandarum haereseon remedium in Encyclicis versari asi verat . De quo pag. 2I. scribit. Nam eum miata a me Praes-dia eomparata sint ad sanandos eos qui laesi sunt, tum uisa praecipia remedium excogitatum est ad orandam multisadinem , quae ab illis decepta est: ut Collegarum Osrorum consensui obtemperent, o per hoc ad poenitentiam redire festinent. VIII. Ejusdem styli ac ponderis Tractatorias alias ad Epist pos praecipuarum Sedium direxit Alexander, annotante id Theodorito, quae ad calcem memoratae Encyclicae haec suis verbis adjecit. His eonfina scri u ad Philetonium Antiochensis EGelsae Antinuem ct ad Eustathium , qui tune temporis Berroen regebat Ecclesiam , ct ad illos quotquot Apostolicae doctrinae des fores erant. Sed Ec ad alios Literas suas dedisse testatur Epiphanius supra nobis laudatus, Id omne vero quemadmodum ab Alexandro tam brevi, atque uno eodemque tempore praestari potuerit vix ac ne vix quidem perspiciemus . nisi ec Lectorum Scribarumque , & Archidiaconi sui Athanasii ossicia altius quam a nobis alibi, aut ab aliis Scriptoribus factum sit, investigemus, quo & universae hujus Epistolaris disciplinae , dc hujus potissimum controversiae rationes penitiva introspiciantur.

618쪽

s γε DE LITERIS ENCΥCLICIS

. . s

De Ossicio Lectorum in Chattis Ecclesiasticis describendis.

I. Scribae Eeelasiostiei e Ciero assumti. II. cui fuerint Eaerept

res, ct an ab eorum notis profluxerit ars Nooar orum . III. Uias Notariorum Ecclesiasticorum . IV. Leeiorum delectus in Ecclesia Veteri. V. Dignitas Primicerii Led lorum quae fuerit. VI. Eiustem erebra mentio in Veteribus Ecclesiasticis monumentis . VII. Lectorum disinctio , ct nihltiplicitas unde profluxerit in Ecclesiis . VIII. Ex ordine Lectorum plerumque niecti sun/ Arebia diacori . IX. De uotis quae is Lectoribus adjungebantur Coud MSS. X. Pol nitiis in Cbartis Ecclesiosicis . XI. Eraκt qui describerent, o qxi descriptos Codices recognoscerent. XII. Le-ktores pIerumqke erant oe Notar i. XIII. Lectorsem vorti dianes , variaque Minisse a . XIV. cui dicerentur Scriptores Mi-πores , qui vero Mesores . XU. Duo μπ r EccIesiasticarum Chariar m exemplaria describebant. XVI. Id quoque de Actis Coneiliaribus S Canonibus fieri consuevit. XVII. Custodia Uus modi Chartarum Romae Bibliothecaris , CPli auιem Cartopisaei

data est . XVIII. In ipsis Conciliis singuli pene EpiJcopi suos Leritores Notarios babebant . XIX. L Lectores Cbariis publicis etiam pro Episcopis Dis subscribebant. XX. Ouid ad rei fum- Qmam tota boee d squisitio conferre possit. XXI. cui e Lectori- 2 hos essent Antiqnarii , qMi Librarii , qui Exceptorea . XXII. His Lectoram Hsciis Misacbi postea sWcesserant.

I. U Evocandae huc demum nobilissimae disquisitioni de

ri Feclesiasticis Scribis locum fecere opportunum & Controversiae ab Alcxandro Alexandrino Episcopo agitatae celebritas , & Magni Athanasii tunc Archidiaconi incredibilis ac mira licitudo in Tractatoriis & Encyclicis dictandis, atque in iis , dem excipiendis Clericorum Alexandrinorum , ac imprimis L

ctorum Diuitigod by Gorale

619쪽

ctorum eius Ecclesiae labores. Et id genus quidem scriptore

exceptoresque ex Laicorum ordine haudquaquam esse poterant, sive ob Arcani disciplinam , librorum praecipue Ritualium , ne scilicet Gentium ludibrio facile exponerentur , sive ob ministerium Eucharisticum dc Ecclesiasticum , quod ex Psalmis , Pr liheliis, librisque Novi Tti actitabatur, sive denique ob Homi iis de Patrum opera, ob Acta Sanctorum dc similia , quae publice ad instructionem fidelium non aliter quam a sanctioribus Viris praclogi ac recitari debebant. Adde quod Episcopi omnes pro fidei unitate de animorum concordia saepe Communicatorias , Pacificas , Paschales aliasque Ecclosiasticas Epistolas ad invicem frequentabant asservabantque , non facit E id acturi sine Scribarum Ecclesiasticorum ope dc industria. Quod ad Luctores Clericos pertinuisse multipliciter sumus demonstraturi.

II. Viri quicumque erant sue Literis, sive dignitate praestantes, suos Exceptores seu Notarios habebant. Husmodi fuit Cicerone dictante Tyro Libertus, qui ut Ciceronis dicentis velocitati excipiendo par esici, notas invenit, literas scilicet v riis cistis notatas quae verbum integrum indicarent. Qua in re Petrus Diaconus de Notis Liter. scripsit. Notae dictae sunt eo quod verba vel filatas praefixis characteribus notent, ut ad notitiam legentium revocent: quas qui scribunt, proprie Notarii appellantur . Iccirco hae notae dicuntur signa verborum a S. Hier nymo ad Julianum dc in Epist. ad Principiam . Primum autem eaedem ad placitum scribentium fuerunt, observante Valerio Probo in Opusc. de Notis Romanorum interpretandis. Apud

veteres cum usus Notarum nullus esset, scribendi saeuitatem maxime in Senatu qui aderant, fruendo ut celeriter comprehenderent, quae rim verba atque nomina ex communi eo ense primis literis nota-

μηι : er singula quid significarent, in promtu erut. Quod in nominitas , praenominibus , Legibus pusticis, Ponti eumque monumentis, j risque civilis libris etiam nune manet. Ad να Notas publicas acisces it G odiosorum voluntas , ut an qui que familiares sibi notas provoluntate Agnaret. Verumtamen quum id dc haesitandi pauim

620쪽

3νη DE LITERIS ENCΥCLICIS

Zc errandi legentibus caussa esset, ignaris scilicet Notarum ei usi

modi , tandem & artem dc magistros ec tyrocinia invexerunt, quibus exscriptorcs citra confusionem regerentur. De Arte Notaria ejusque inventione sic Petrua Diaconus ibidem . Vulgares Notas Ennius primus muge se centum insenit, ad hune scilicet usum ut quicqui. per eontentionem praesentium diceretur, Librarii complures scriberent simul adpantes divisis inter se partibus, quot qμM Wτcua es quo ordine excipere . Dehine Tullius Tyro Ciceronis Libertus notas praepositionum commentus es. Ps hunc Philargyrus ramius se Aquila Moecenatis Libertus ali, addiderunt. Deinde Lu-Gus Annaeus Seueca contractis omnibus , digeso ct aucto nμmero

ρομι in quinque millia extendit. Scholae igitur institutae sunt, in quibus artis scribendi notandique tyrocinia pueris tra

debantur .

III. In Christiana Ecclesia vetus est Notariorum Ecclesiasticorum institutio, officium in Libris Chartisve Sanctioribus describendis. Disciplinae seu primordia seu vestigia elucent ex Anastasio Biblioth. in Clemente . His fecit septem regiones dis, di Notariis fidelibus Ecclesiae , qui gesa Martyram solicite se curiose un quisque per regionem fiam diligenter perquirerent. Quod in Antero repetit. Hic gesa Martyrum diligenter a Notariis exqui- 'it se in Ecclesia recondidit. Diligentius in, hanc rem incubuit Fabianus Pontifex, Notariisque praepositit Subdiaconos, ne in curiae aut fraudis labe scripta haec deformarentur : Hic regi nes divisit Diaconibus, o ferit VII. Subdiaconos, qui VII. Notariis imminerent, est gesta Mart rum in integro colligerent. IV. Ist muneris obibant plerumque Lectores e quumque re liaec ad publicum fidei & Sacramentorum cxercitium pure at que illibate retinendum spectaret, non sine praevio ac diligeri ti examine huic Scribarum ordini cooptabantur . De quo ill 'stro est testimonium Cypriani in Epi1t. is., quam in seced ad Clcrum Carthaginensem dedit, dc in qua de Saturi Lecto ris electione ita scribit . Fecisse me autem sciatis Lectirem ratu rum , ct H podiaconum Optatum Confessorem , quos jam idem com muri consilio Clexo proximos feceramos , quando aut Saturo die Paschae Disiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION