Servatii Gallaei Dissertationes de sibyllis, earumque oraculis ..

발행: 1688년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

cci Deo oblatas, illumque morem doceri nos ab Ezra cap. II. v. LXIII. quod quam im Merito , & nullo sun dampnto dicatur, cui vis locum in spicienti pate it, nihil enim ibi de viva voce Sacerdotia, nec de inter . rogato, Deo proposito, ideoque illam Drtrii assertionem ut incertain conjρeturam rejicimus. Modum quo Deus ora cula sua per Irim deINummim reddebat, Rabbi David Κinchi exponit in ad X. Cap.Iud. Noe. iis his verbi) : 'ui volebat de publico velatioqui de gravi negotis percontari, mulabat ad Sacera tem .is indutus Dbρdflabat comm Arca Domini. D0bud sise Pectorali erant inclusi duodecim lapidespretiosi, in Dibμs nomina

duodecim Tribuum erant insiripta, addebantur nomina Abrahami, Isaaei cobi, atque ita in illis lapidibus erant omnia elementa alphabat. Δυν- rogantem oportuit faciem obvertere ad Sam dolem, ct tmerrogare, non qui-

π tam aperte, ut vox audiretur, nec ita obscWe, ut tantum in anima co

gitaret, qu.e peteret, se eo modo, ut Hanna legi:ur precata tu primo Samuelis libro , tantum L a movise , nec dixisse quidquam. Deinde Sacerdoti hoc paelo reddebatur Oraculum: Spiritus Sancti vi literie quaedam in Pect radi eminebant idque vel loco vel utrare, in quibus Sacerdos Ura tum , --luntatem Dei legebat, atque hare sunt illa Urim O Ttamm , Dae Sacerdos expectorali gerebat. Hunc locum Kinachii recte ut intelligam us, primo notandum , Oraculum consulturos venisse aut venire debuisse 4 Saceo, dotem qui indutus Ephod stabat coram Arca Domini: ubi observ nridum a Deo illud mandatum fuisse, Oraculum c sulturis, uti patet ex Numeror: Cap. XXV u. vers XXI. o scilicis yosius coram Eo et ara ficer se stato, ut eum e dii des Dacis tum est Pelo ι Verbum

non ita intelligendum ac si oraculum consulturus ante bacerdotem stetisset, hoc enim modo locus illi suisset medius inter Arcam &Sacerdotem. sed placet illorum interpretatio qui ''l exponunt juxta ,

a latere . adeo ut Oraculum petens steterit a i tere sacerdotis ad Divinum responsum attendentis. Notandum ρtiam non semper hoc obtinuisse ut Sacerdos C phod indutus steterit coram Arca. Tempore enim quo Arcaalio reperiretur in loco quam Urim O Thummim, uti sectum nonnunquam : nec Tabernaculum nec Arca erant in urbo TZihlag, interimi tamen Davidis causa Sacerdos Ephod induebat, pro illo Deum consulturus, sic etiam i Sam. cap. X s s. vers X. dicitur Achimelechis Sacerdos in urbe Nob pro Davide Deum consuluisse: At Nybi non erat Tabernaculum, ibi hinque non erat Arca: Ephod Iantum apud Pon-

302쪽

HGcem reperiebatur. quando igitur coram Arca Deum consuluisse dic tuae Sacerdos, intelligendum est, nempe quando Arc c Urim &αλ in mim in eodem essent loco. Quando autem Λrca non erat in illo loco quo Urim & Thummim, tum Oraculum consulens secicm suam il-Iam Regionem versus vertebat, in qua exstarct aut staret Arca. Pectorali autem illi inscripta erant nomina Tribuum: ut post Mosem recteas rit R. D. Mimchi, sed noc de suo addidit, adjuncta fuisse nomina Patriarcharum Abrahami, Isaaci&Jacobi. Haedillum commentum esse putamus, ut objectioni obviam iret, quam Jure meritoque proponi posse prievidebar.Nam si Deus per eminentiam aut fulgorem literarum responsum dabat Sacerdoti, oportuit omnes Alphabeti lit cras repertas fuisse in rationali, quod se i non potuit si tantum nomina duodecim Tribuum in illo inscripta repirerentur, videamus cxempla nonnulla. David Deum rogans num Mehilari sum Sauli essent tradituri, responsum fuit ' H literae enim hae omnes potuerunt in Rationali ,r

L i, Resch & Vm ex Ruben, sed si oraculum redditum Isralitis Deum consulentibus quaenam Tribus prima ad pupnam descenderet, perpendamus, respondit enim Π PN 'Π' Rhu a Battrebi a. Je-hudae Tribus prior adscender, Iudicum cap. XX. vers.XVIII. omnes haeliterae in Pectorali non reperiebantur ' enim desiderebatur, patetque quatuor has literas in duodecim Tribuum nominibus non inveniri, nempe i . . Hinc fabellam commenti sunt nonnulli, de adjectis Patriarcharum nominibus quod quoniam absque ulla probatione gratis dicitur, Iesane reiicimus ac improbamus : putamus autem re . sponsum. non suisse collectum ex literarum irradiatione, imo non potuisse colligi, quandoquidem omnes Alphebeti literae ibidem non extarent, ideoque non poterant este 'φ'po Misarmotb hoc est in unam coeuntes .imistimant enim nonnulli , ut quid respondcret Deus, dignoscere posset Sacerdos, literas coluisse in dictiones, quod' stlardum esse vel hinc constet, quoniam una eademque litera sepius in diversis dictionibus reiteratur, ponamisi omnes Alphabeti literas extitisse in pectorali , Je eas quae in tribuum nominibus desiderarentur

Ilatriarcharum nominum adjunctione additas fuisse suppleta an ex tam paucorum verborum elementis divosissimae ac quaevis orationes consciamur ' non credimus: exemplo e scriptura petito res tota consi-

303쪽

cietur , David 2 Sam. cap. V. vers XIX. Deum consulit, numquid contra Philistieos adscensurus esset , respondir oraculum ' ξ γ v an Πη lΠη Rr' hoc est senis quoniam tradidi Phili taisios in manum tuam. item vers lII. David consuluit Jehovam,

endito, diverte apersequendis eos, ut aggrediar u eos ex ci es mororum, b esto suum audieris senum incessus in cacuminibus Ororum, tum enim prodierit Phova ante te ad percutiendum castra Philistaeorum. Si ex Pectoralis literis etiam additis Patriarcharum nominibus consciendum esset hoc responsum, multae deficerent literae, quamvis enim omnes A phabeti literae Patriarcharum nominum additione reperirentur, non tamen tot literae deprehendentur ut ex illarum coalitione oraculum cons-ceretur: literae quae in Pectorali non extabant,radios emittere non potuearunt,& unde Sacerdos hariolari poterat hanc potius quam illam litteram, omnes enim radios emittebant, esse multiplicandam' Rabbi Abarba nel, ait, unam literam primo luxisse, mox scessante prioris literae lumine ) aliam rutilase, donec responsum integrum esset datum, verum haec quidem sic dicta, sed non probata videmus, simplici assirmationi non adeo faciles assensum praebemus. quare literarum in dictiones coalitionem 'aut ex locis suis prominentiam heic rejiciendam esse censemus, eadem enim est ratio literae ut prominerent, debebant omnes in Pectorali reperiri, & quis unquam credat, haec si ita contigissent, voluisse Mosem exactissimunt Scriptorem reticere, illa admiranda , literas nempe lapidibus incisas pro minuisse, atque in dictioncs coivisset quae certe non exigui momenti fuissent Miracula: silente Scu-ptura illa asserere non audemus. Putamus etiam solo fulgore responsa tam varia quae Deus dedit illum consulentibus, declarari non potuin se. Probabiliorem hanc esse credimus opinionem, Deum nempe certo ritu a Sacerdote Urim & Thummim gestante, invocatum, per illuminationem intellectus illius & certam persuasionem menti ipsius inditam, Revelasse quid esset respoddendum, uti sentiunt ex nostris Rivetus weem se aliique: ex Pontificiis Salianus, Deirio, Serrarius &Ribera, Sc. Rationale enim, responsum non suppeditabat, sed signum tantum erat Deum Sacerdoti Rationali induto, responsurum ad interrogata, quemadmodum Sampsoni ,. capilli tantum signum erant , Deum velle

304쪽

vires i mensas ipsi concedere quam diu illud Capillitium gestaret, non

enim vircs Samsonis capillitio inerant , ut in causa aut in subjecto, sed in signo sicstlam in Urim 3 Thummim & Rationali responsa non inerant sed tantum signum crat Sacerdoti, Deum quando illud gestaret ad quaesita

responsurum: Alia a nonnullis datur responsio, Deum nempe clara ac distincta voce a Sacerdote intellecta ad quaesita respondisse, eo modo quo Mos olim vox Dei, cum illo sermocimniis, suit audita Numeror: cap. VII. vers. LXXXIX. Quidam Doctores in Talmude Hierosol. Joma cap. VII. huie sententiae favent, 'censemus etiam nos cum magno Buxtorsio, hanc opinionem quamvis in Scriptura non expressam, & a vulgo non receptam, esse omnium maxime probabilem. Saepius enim Deum viva voce ad interrogata respondisse docet nos sacra Scriptura, ideoque nihil absurdinos statuere putaremus Hanc si arrip amus opinionem : Deum viva voce a sacerdote Rationali induto, rogatum, etiam distincta voce respondisse quid absurdi inde extundatur aut elici possit, nos equidem non videmus, gaudeat suo quisque judiacio, has postremas sententias cum probabilissimas judicamus, non ta men asserimus indubitato responsa divina eo modo data: ingenue ut suateamur, putamus neminem exacte nobis Revelationis Divinae modum

per Urim & Noummim posse dare, quidquid scriptores affirment. Novi quid Josephus Antiq: lib. III. cap. IX. reserat de lapidibus Rationali i ditis, nempe illos fulgore ad Sacerdotis quaestionem respondisse: se

Josephus loco citato, per duodecim gemmas, quas inpectore Pontifex in se uas leni gestat, in bello victoriam pronuntiare Derissolebat. Nam priαι- quam exercitus se momoret, tantus ex sis fulgor emicabat, ut toti populo ficile innotesceret, a vi se Deum, opemque dr auxilium suum invocantibus eis algaturum. Ωuapropter Graeci qui a noshra Religione non abhorrent, cum humiraculum pro compertissimo habeant, ita ut negari non possit, cena πο-

cant λίγον, hoc es, Oraculum. Sed ad locum illum respondeo posse censemus, Josephiam non affirmare cuncta Dei responsa ex sulgore percepta, sed tantum in casu particulari, nempe quando Deus Victo riam suis polliceretur tuni rutilas elapides. Ponamus haec ita se habere, quamvis Josephum non semel hallucinatum esse, pro comperto habeant viri docti, an ex eo sequitur, semper & in omnibus re sponsis ita obtinuisset an lapides rutilabant cum auxilium denegabat , hoc se si se haberet, nulla inter Victoriae concessionem ac denega-

305쪽

tionem foret disserentia , quod plano absurdum. Multa ilia, quam de victoria, inquirebantur, quare quod de uno casu assis rit Josephus, ad omnes extendi non debere quisvis videt: Quam diu autem Pectorale Urim & Numini n templo primo servata suerint, pro certo affirmare non possumus: si Josepho fidem habere quis velit, diacendum ex cjus relatu, Antiquit. lib. III. cap. lx desit, inquit,

tam esse quam Sardonyx fustorem emittere annis duaentis antequam hine commentaremur, irato Deo propter legum suarum pravaricatiociem. Quidquid sit nec ex hoc testimonio sacile quis determinet, quo, praecise tempore sulgorem emittere desierint Urim & Thummim. nam primo constare deberet de tempore Nativitatis Iosephi , quam quidam rese runt ad A. C. XXXIX. Alii ad tempus Prophetae Hagus. Deinde

etiamsi nulla inter Scriptores hac de re foret discrepantia, non facile dicat quispiam .quo aetatis anno historiam hanc Judaicam commentatus sit Iosephus. Notandum porro quamvis tum temporis a Josepho indicati radios emittere desiissent lapides Pectoralis, non tamen poterimus ex eo concludere, quid rebus illis sacris evenerit, num ab inimicis ablatae, quo facto aut sato perierint, de quibus cum nemine litigare est animus. I nterim hoc certum est, per Urim & nummim, Deum oracula sua

Revelas e. Hoc unum heic in transitu observandum est,nempe ex vocibus ς' Bellarminum argumentari pro Papae Romani Insallibilitate, in dijudicatione rerum de fide: quam belle hoc argumentum procedat, ostendit olim Sinin: Amama in Antibarbaro Biblico P. M. 367. & sane derivaria: docuit falsissima est de rivatio, quemadmodum etiam vocis 'Π ab lῖ eredidit prior deri vatur ab lux & posteriora. perfecit. dato etiam, sed non co cesso, Urim de Thummim significent Doctrinam ct Heritatem, an indet sequetur Sacerdotem Iudaeorum in dijudicatione rerum de fide esse insallibilem & hoc privilegio etiamsi Sacerdos Judaicus sit decoratus, an ex eo concludendum, ergo & illud Pontifici Romano attribuendum lquando igitur Urim & Nummim Deus in pectorali poni voluit, eo noluit indicare quid esset, sed quid esse deberet Pontifex & qualis suti rus esset Messias Servator noster Jesus Christus. deinde, si ex eo quod

Sacerdos tarim serret in Pectorali, eius Insallibilitas sit inferenda, in ore nummim ejus persecta Sanctitas erit adstruenda, quod quam v re de Pontificibus Romanis dicatur, testes ac Judices voco, e Ponti-

306쪽

DIs SERTATIONES ri

ficiis ipsos Scriptores qui Papirum vitam describentes, plurimos ut ii

minum clusium iacquissimos repraesentarunt. Etiam hoc observan-

dum, Doctrinam Sacerdotis non probatam & exploratam fuisse per rim Sc Thummim, sed per legem & testimoni iam. Sir ex his vocibus tam asseveranter Ilallarminus concludi posse putat Pontificis Romani in rebus fidei Insellibilitatem, tum firmiori lundamento verba illa Urim de Thummim pro Judaici Sacerdotis Insillibilitate militabunt: quod quam nullo sundamento asscratur, concludat quivis qui novit pontisces Iudaicos erroribus suisse obnoxios & actualiter irrasse, uti constat exemplo Uritae Sacerdotis, ii Regum cap. XVI. vers X. Sc. Rex Achas quom vidua astare quod erat Damasci, misit Rex ad Uriam Sacerdotem , Similitudinem illius Altaris , ct structuram ejus secundum totum artificium ebus v. XI. Et exstruxit Uriia Sacerdos Astare omnino pro ut misi rut Rex Achas Damasio. Consensit etiam hic Uriia Sacerdos in factum Achaeti l egis longius amoventis Altare aeneum quod suerat coram Je- hova: hoccine est absque errore singi Sacerdotis munere ' quid i an non Cataphas Christuin morti ad judicans & inrocentem J sum condemnans erravit itaque hinc cuivis patet nullo modo procedere argumentationem hanc, imo uti Iudaei Sacerdotes potuere errare erroresque demonstrarunt, sic etiam Papas Romanos errasse constat, uti proba

tu facillinum foret si nostri esset instituti: hoc solum nunc dicemus, ab hinc aliquot annis, thesibus publicis a Sor nn istis defensum fuisse Papas erroribus esse obnoxios& in n6nnulliscium spisse errasse: sic loquuntur ipsi Papicolae, quorum scripta cuivis legenda prostant: at texamus reliqua. Deus etiam subinde Oracula sua manifestavit, modo apud Hebraeos Πῖ filia moris dicto, quod ut recte intelligatur notandum est: in Sacris litet is vocabulum diri junctum nomini Ibo

signiscare tonitru , uti constat ex lectione Ps. XXIX. nonnumquam autem immediate anteRevelationem Deus decretum manifestare. volens,

Tonitru in nubibus excitavit uti videre licci Exodi cap. XIX. vers XVI. Tonitrua & fulgura Legis Divinae promulgationem praecedebant, quando tonitru audiebatur Majestatis Divinae pariter ac praesentiae erat signum. Ps. LXXXI.vers VIII. exaudivi te in Iateis is tonitru : post tonitru audiebatur vox aliqua, quae ut Echo aures seriebat, & vocabutur batb XoI, Mia meis, quoniam vocis repercussae instar audiretur. Quando tonitru nulla alia voce aut repercussione audieba-

307쪽

tur Np XoI simpliciter dicebatur, at vero quando submissi vox . In star echo audiebatur post tonitru Urro balb XA, fisa vis vocabatur. Vel etiam silia vocis diccbatur, sic adnotante Doctissimo Drusio, re-rpectu oraculi Urim & Thummim, quod crat vox ex propitiatorio missa, quo ablato ejus loco venit Lip ndi bat les, sua et oi ; sive siue res

sermoctis. Existimant Rabbini hoc genus Revelationis Divinae sive prophetiae , maxime viguisse sub templo secundo, quanquam etiam in usu fuerit ante illud templum: Rabbi enim Ionatham eius meminit ad Num. XXI. vers. XXVII. &Deut. XXVI i I. veri. XV. De hujusm di Revelatione &voce intelligunt quam plurimi locum I Regum cap. XlX. vers. XI. ubi innuitur post ventum & ignem in quibus non eratJehova, auditam fuisse vocem silentio tenuem, uti versio Tremeruliana habet, in Hebraeo est: Πδ' ς seps innem vox t

cita tenuis. vel ut alii exponunt, vox ens, gracilis. Alii vertunt vox

silentii id est, seu GD. Syrus habet post linem vox firmonis tenuis. Arabs, post Angelos ignas, vox cantici cum quiete. Hoc pacto etiam explicatur a nonnullis Jobi cap. IV. vers. XVI. in

Hebraeo est ' φη γ irii hoe est ver bo ad verbum si reddamus locum, se non agnosiam a pectum ejus,

imago coram oculis meis, murmur sum ct vocem audiam: Vata iis bene hujus loci sensum exposuit, vocem tenuem ,submissam aegracilem c divi. Huic Drusus adstipulatur,. locum i Reg. XIX. supra laudis 'tum expositioni suae frmandae a ducens Symmach. verti ησυχας Φωνης ικουον flentium vocis audivi. De mido illo Revelationis per batb XoI, au locus hic accipi explicarique non debeat, non video. sic etiam Matthaei cap. XVII. vers. V. ubi de Servatoris transsiguratione inter aliam na eminit scriptor Sanctus: l Mi. εκ ρ λέγουσω

nantur nonnulli locum hunc, de manifestatione per ροῖ * batb holposte intelligi : scimus quidem aliquos contradicere huic expositioni, V rum operose haec nunc disputare non est nostri instituti, quoniam brevitati studemus. notandum est Doctis si D. Ligi otum, illa quae de batb-K6l reserunt Iudaei habere pro fabellis partim Judaicis, partim pro praestigiis, vel diaboli ut salleret populum , vel magorum diabolica arte,

ut res suas promoverent. Gens Judaeorum & credulitati magicis a

libus sub templo secundo valde erat dedita. de illa revelationis specie

308쪽

espli 3d intelligit, Laurentius Fabricius, sic illum citante Ceorg: Moebio) loca Matth. cap. III. vers. XVII. ubi de voce e coelis audita, quando Christus a Jbhanne praecursore suo baptizaretur. Sic Damascii in proficiscenti Paulo sit RevelatioDivina, Actorum Apostolicorum cap. IX. vers. IU. etiam tali, erat Vox ad Petrum sacri: Comede. Actor. cap. X vers. XIII. R XV. Eiusmodi vox saepe audita fuit postquam Prophetiis , hoc est prophetarum missioni finem imposuit Deus, & sub ve teri &sub novo Testimento. Deus enim post Malachiam nullos suscitavit Prophetas, quandoquidem, summum prophetam filium suuni Jesum audiri volebat Ultimo loco dicendum, etiam Oraculum per so res aemulatum esse diabolum: olim etiam jussu divino sortes adhibitae variis in rebus in distributione terrae Canaan, in delectu uter ex duobus hircis in sacrificium esset offerendus, in explorando quisnam criminis

alicuius occulti autor esset, etiam in electione Saulis ad munus regium, Matthiae ad Apostolatum,aliisque occasonibus. Hinc versipellis& asti O, hominum impostor de delusor Satanas, etiam asinter misere de e tos mortales introduxit, hisce sortibus de rerum eventibus, inquirebant. aut ad interrogata respondebant.Variarum sortium species enumeratas videre si quis velit, Casparum Peucerum legat in de Divinatione, prolixiori traetatu his de rebus scribentem. Videbit Deliae Antiatinae Ceomanticae, Onomanticae, Arithmomanticae 3cci exactam enarrationem institui. Hamanum sorte divinatoria & exploratoria usum in lib. Hester legimus, capp. Is l. vers. VII. & IX. vers. XXIV. stelistus ille homo sibi revelari petebat quis dies dc mensis nefando intento esset maxime opportunus, duodecimum mensem, decimum lcrtium diem illius menss. indicabat sors, verum longe alium evemum praeter oppressoris nequissimi exspectationem sortiebatur illa sors. Deus enim pro voluntate ac beneplacito cuncta dirigit ac gubcrnati Γjusmodi sorte explicatoria usum suisse olim Nebucadnetrarem refert TZech. cap. XXI. v XXVI. Sortes autem hae apud Magnates maximi sebant. quippe quibus saepius de rebus dubiis, ipsis certa praedixerant. Sortibus D mitiano impera ori mortem indicatam refert Suetonius in Domit.cap. XV. Praenotina Fontuna toto I erit statio minum nomum commendanti laetam eundemque se re sortem dare alueta extremo tristissm m reddidit: nee sne singuinis mentione. So te etiam de exitu suo edoctum , Caium Caligulam apud eundem legimus scriptorem. Sorte etiam Tibe-

309쪽

rium didicisse se Au usti Caesari in Imperio successurum,idem nos docet

Suetonius in Vita Tiberii, cap.XIV. non plane eodem modo & ritu somtes olim a paganis suere conjectae, nec ex iisdem rebus discernebamur.Tiberius talos aureos in Aponi sontem projecit, qui cum summum ostenderent numerum, ipsi hoc pacto Imperium portendi dixerunt. ex olea quae mel sudasset factam fuisse capsulam in qua sortes conjicerentur, in de Divinat: resert Cicero. Conjectas etiam suisse nonnullas in situla aquae, & prout qineque prima aut ultima emergeret, ita de rebus inter homines convenisse, narratur. Ex argilla etiam sectas sortes, d cet Pausanias in Messeniacis ac fraudem factam fuisse per sacerdotem Temenum, qui utChresphonti agerMesentacus cederet,eJus tesseras igne duraverat, A ristodemi autem filiorum tesseras ad Qtem exsiccaverat, cum autem horum tesserae citius in aqua liquefierent quam Chresphontis, hac arte ager Messeni sic enim inter partes convenerat, ut quorum tesserae priores essent. liquefactae illi a petitione desisterent Chr sphonti cessit. Darius hinnitu equi pro sortibus usus est, alii adspectu exorientis Solis, alii surculis ex arbore frugifera excisis. Tacitus in demoribus Germanorum p. m. 6s9. Auspicia, sortesque maxime obstem vant. Sortium eonsuetudos lex, virgam Irugiferae arbori decisam in seu culos amputant, eosque notis quibusdam distratos super eandidam vestem temere fortuito stargunt. Mox s publicὸ consulatur , Saeerdos Civitatis: sis privatim, ipse paterfamiliae Deos precatus, Coelumque suspiciens, tres stulci tollit, sublatos secundum impresam ante notam interpretatur. Alii aliis utuntur rebus,& uti in omnibus ad Dei cultum pertinentibus, Religiose valde ex mandato Divino erat agendum; sic impurus ille Spiritus hasce sortes multis ritibus superstitiosis tractari ac ad illas accedi statuit, mandavit.Notandum etiam Doctiss.Tnolosanum ex Sidonio in Syntadimate Juris lib. XVIII. cap VI. scribere, olim Oracula per sortes data Ssacta, in quibus, ne post mortem quidem a vaticinandi arte cessarit Sibylla. Plura de Divinatione per sortes heic quidem adderemus, Verum quoniam paucis ab hunc mensibus Doct. D. van Dalen fusius hanc misteriam tractavit, actum agere noluimus. Quemadmodum igitur Deus noster, suis Revelare voluit Divinunx decretum & voluntatem, sic etiam diabolus Dei simius haec imitari conatus est: falsis& ambiguis oraculis & responsis miseros homines callide sesellit veterator malitiosus. In mundi principio, uti ante notavimus, Deus verbis & sermone. di-

310쪽

di Tnctis, sese Revelavit primis hominibus, haec etiam impstor dia bolus aemulatus ac imitatus fuit, verbis enim e specubus, & antris horrendis, spiritus impuri, vel potius impostores ejus organa hominibus illius erunt, verbis in templis Diis falsis consecratis, saepissime pseudc- oracula prolata suisse cuivis constat. Seneca in Thyest.Λct. IV.Scen. I.

- - - Hinc ciranti tis

Responsa dantur certa cum ingenti μοLaxantur adito fana, ct immugitu cusHocem Deo se uente. . 'IovisTrophonii Antrum, ex quo oraculum reddebat cacodaemon Iahi uortis satis celebre: in Lebadia Boeotiae ab apum examine monstr tum Moni, ex Acrephnii oppidi Legatis natu maximo, perhibent hoc antrum intrare qui volebant in vestibulo bono genio & bonae fortunae sacro dies aliquot commorari debebat rebus Sacris intentus. Eoco fulturos nudos, aut alba purpureave veste indutos descendere oportebat: de hoc antro & ibidem dato oraculo infra plura. Homerum etiam meminisse Antri sacri Ithacensis, cui bipatens ostium dat, Austrum versus unum, Boream versus alterum, nemo est fere qui nosciat: Homer. Iliad. XUL

De Sibγlla Cumaea, Virgilius, AEneidos lib. VI.

Foliis tantum ne earmina manda: Ne turbata volent rapidis ludibria ventis e Ipsa eanas, oro, finem dedit ore loquendi. At Phaebi nondum patiens immanis in antro Bacchatur vatra.

Item paulo post. Nicamque Demus patuere ingentia centum

SEARCH

MENU NAVIGATION