장음표시 사용
411쪽
equoque occurrunt quae non potuerunt ab aliis conscribi, quam alnis qui post conscripta Euangelia vixerunt, vel ut existimat Doctissimus Isaacus Vossius, qui centum & viginti demum annis Christo suere posteriorest Me illis vere dici non potest, a Christianis non suin conficta, quidquid dicat Lactantius. Nec Cicero nec etiam V o ad quos Lactantius provocat, testantur illa , quae probare conatur/. scriptor nitidissimus, nihil de Christo Christianaeque Religionis mysteriis memoriae prodiderunt : notari etiam velim Lactantium existi mare, se vera & genuina , non autem alia allegare oracula, Vare nemque testem advocat. Dionysius dicit, multa spuria Sibyllinis Oroculis sesse inserta , citatque etiam TerentiUm Varronem testem. Suspicioni locum dat Dionysius Halicarnasseus, spuria, illa oracula esse, quae Christiani pro sua Religione firmanda allegabant. Non enim, uti ante fuit observatum , diabolicae Prophetissae, pro Christiana R ligione , ad Idololatriae abolitionem, & vitae Sanctimoniam inter homine introducendam, decertare voluisse credibile est : cui nune Fides si habenda , .Lactantio an Dionysio , Lectori dijudicandum relinquimus. Existimat autem Lactantius , carmina illa quae Christi Servatoris actiones & passiones notant aut exprimunt, etiam antechristi Nativitatem exstitisse. Dicit enim: Non dubito quin illa carmina prioribus
temporibus pro deliramentis sint habita, cum ea nemo tum intelligeret: d nuntiabant enim monstros quaedam Miracula : quorum nec ratio , nec tempus, nec Auctor designabatur : Latuerunt igitur multis seculis ; postea vero animadversu sunt , quum .Christi Nativitu , se passio patefecit Mi arcana ; sicut etiam soces Prophetarum, quae cum per annos mille quingem
os , ct eo amplius sectae fuissent d populo Iudaeorum, nec tamen intelkctae sunt, nisi postquam illas Chrsus is volo, o operibus interpretatus est.
Illum enim Prophetae an nuntia erunt et nec ullo modo poterant , quae illi loquebant
nisi fuissent universa completa. Verum his Lactanaianis propositionibus non assentimus. Falsum est enim carmina illa qua hole in VI V. illis Sibullinorum oraculorum libris leguntur an te natum Christum exstitiste. Nonnulla enim ipsis mei Luangelii overbis enuntiantur, quod signum est cuivis , oculos saltem aperire vo- . lenti, illum Sibyllistam ea finxisse post conscriptum& editum Euangelium. An Mulierculae daemonum spiritui actae adeo clare &perspicue Prophotare potui sint, ut non seiuga res suturas praedicerent, verum
412쪽
ipsis iisdem verbis quibus Spiritus S. per SS. Euangelistas, conscribi juberet, certe hoc ne ipsi quidem Prophetae Divinitus inspirati, potuere , quapropter talia carmina esse spuria & supposititia pronuntiamus, nec unquam a Siby llis antiquis prolata, credimus. Scio quidem Lactantium hoc velle de Crassitum hoc credere, sed fallitur uterque. Nam hoc repugnaret Sacris literis, Gentiles clariores habuisse de Messia revelati nes ac ipse Dei populus, cui Divina data fuerunt Oracula, sed non ita aliis nationibus contigit: Sivit enim Deus praeteritis aetatibus omnes Gentes suis ipsarum viis incedere , docente hoc Apostolo Actorum Apostolicorum cap. XIV. commate XVI. Atqui plane contrarium nos docet Sibylla illa spuria. Quapropter deceptus est Lactantius, existis mans Antiquis aetatibus exstitisse illa carmina: verum intellecta demum post exhibitum Messiam. Imo salsum etiam est, Prophetias V
teris testamenti nullo modo potuisse intelligi nisi post illarum impletionem: an non Jacobus Patriarcha intellexit, quis esset ille Scilia; quem Venturum ex Tribu Iuda praenuntiavit φ Annon David satis clare Psalmo XVI. Christi Resurreissionem , Psalmis XXII. XXXIV. XXXVIII. LXIX. aliisque ejus perpessiones enarravit ' Praecipue Propheta Esaias cap. Vt I. & LIII. ut & Micha cap. V. An illa Oracula & praedictiones a nemine ullo modo suere intellecta, cur igitur Rabbini ab Herode rogati ubinam nasci deberet Messias, resiponde
runt Bethlemi, nixi test monio Michae ' procul dubio igitur illi intellexerant illas Prophetias ante illarum complementum. An igitur Fideles Veteris Testamenti salvati suerunt absque cognitione Salvatoris ' hoc nemo nisi erroneus assirmabit 4 extra dubium sere porro
ponit crassetus Jesulta, Lactantium vidisse Originalia Sibyllinorum
librorum Romae asservatorum , quandoquidem ante conversionem
ad Christianismum fuerit Sacerdos Capitolii, teste Marco Antimacho
in praefatione ad Oracula Sibyllinar verum bone Pater,iquis te &M. Antimachum docuit Lactantium Capitolii suisse Sacerdotemi N mo hacteims te praeteri& Antimachum hoc affrmavit. Patres antiqui qui Lactantii meminerunt, ne M. quidem de hac sabella memoriae prodiderunt di: nullibi habet igitur haec assertio . fundamentum, quam in vano vestro cerebello, ex quo pro libitu extunditis, quidquid somniastis. Negamus itaque vestrum hoc temerarium commentum , si
imposterum fidem mereri velitis, idoneis testibus opiniones vestrae X x . confir-
413쪽
confirmentur, hoc ubi praestiteritis Fidem dictis adhibebimus, hoe
igitur figmento negato, corruit jam tota tua machina, Crassere, qua probare anniteris Lactantium, Originale Oraculorum Sibyllinorum legisse , proindeque illum genuina carmina allcgare potuisse aut ali gasse. Putas enim Capitolii Sacerdotibus licitum suille, adire &le gere illud exemplar, si de XV viris Senatus speciali mandato munitis intelligas verum est ; at si putas pro libitu licuisse Quindecim. Viris libros illos consulere, salsissimum est et nunquam enim nisi ex SQ consulebantur, uti su se hoc supra probavimus. Notandum autem Sacerdotes Capitolii suisse ipsos Quindecim Viros atque hoc pacto dicendum esse ex opinione Antimachi &Crasseti, Lactantium fuisse Quindecim Virum et atqui hinc non sequitur , Lactantium habuisse penuinum Sibyllinorum Scriptorum exemplar, Sacerdotes autem Quin- , decimis Viros fuisse vocatos , testatur Dion Cassius Rom. Hist. Itb XLl V. p. m. 28 o. Λογου γερ πινος, ειτ' ουν - S sitae sοῖά
verus fuit sie rutferi plerumque fla) consum, Sacerdotes quos REM
ε 'ρ ω πιν - αναλέα ei. Et quia jam vetustate libri Sib mi exolesi boni , Ponti cibus negotium dedit, ut sua manu eos describerent, neruis alius eos legeret. Quod autem attribuis porro D. Blondello, illum nempe assirmare ex lectione librorum Si llinorum Sacerdotes occasionem arripuisse suscitandi persecutiones contra Christianos: hoc ipsi falso affingis. Dicit enim Baronium tuum A. D. 272. 3. 2o. hoc aia
firmasse & scripsisse. Vides igitur quam oscitanter Blondelluna legeris. Ut autem Crassetus ostendat, quomodo genuina illa Sibyllarum carmiana ad Christianorum cognitionem pervenerint, fingit Sacerdores Caputolii quam plurimos ad Christianam Religionem conversos, uti Lactantium nempe aliosque, atque per illos Sacerdotes ex Paganis Christianos fictos, libri illi qui tam sedulo asservabantur, ut nulli praeter indecim-Viri, legere illos fas esset. Christianis innotuerunt. V rum, ho- ne Pater , uti fabellam de Lactantii Sacerdotio negavimus , sic etiam hoc
414쪽
commentum reiicimus. Nominare debuisset nonnullos ex plurimis illis , sed dictatorio tantum modo agit Crassetus , ac si sufficiat hoe ipsum esse verum qui sese scripsit. Sed ignoscat nobis, si ipsi, am
mentis idoneis destituto, Fidem non habemus. Ultimum autem &quod palmarium putat Crassetvsargumentum,) est, quod Lactantius suit Crispi, Magni Constantini Impeiatoris Christiam Filii . praeceptor , & qu s dubitet, inquit , Imperarorem Christianum . L ctantio non concessisse potestatem legendi libros Romae asservatos, &demum sub Honorii Imperio combustos ἰ Lactantius ait se satis προ picue inplicat) his verbi suarum ex libris ista exempla proferimus ,
verum etsi hoc tibi concederetur, Crassete, quamvis tamen hoc non
sit necesse, an inde sequeretur illud exemplar quod vidit Lactantius, ex Sibyllarum Antiquarum ore descriptum fuisset certe non , ne ipsi quidem Pagani habebant illud exemplar vel ejus apographum, quod mulier Tarquinio vendiderat, utpote cum Capitolii incendio plane absumptum, habuerunt tantum illud quod ex vessibus undequaque conquisitis per Legatos, constabat, ac per Α 4uslam conditum fuit duobus serulis auratissub Palatini Apollinis nasi, teste Suetonio. Illud autem exemplar diversum erat ab illo quod fuit clancrematum cum Capitolio . teste Dionysio Halicarnasseo. Illud igitur exemplar etiams vidisset, versusque aliquot ex illo scriptis suis inseruisset L
ctantius , non habuit tamen verum & genuinum Sibyllinorum versuum exemplar. Postea autem ostendemus, Deo dante, primi exemplaris reliquias, cum hoc quod nunc habemus collaturi, longe alia continere his Hire libris quos nunc habemus, quam in primo exemplari. Quis porro te docuit, Crassete, Lactantium adeo gratum suiς se Constantino , tantamque illum inter & Imperatorem interceissse familiaritatem, ut illi potestatem dederit consulendi libros Sibrilinos, quos etiam Imperatoris inius aetate sedulo, uti antea, suisse asservatos testantur Historiar: atqui erat Filii Imperatoris praeceptor I quasi vero 'Monarcham inter & Filii ejus Praeceptorem tanta suerit exculta amiscitia , & hodie Reges inter & Filiorum praeceptores arctum amicitiae vinculum nectatur. Ad finem Capitis de Lactantio, eadem rumsum uti ante oberrat chorda Crassitus , existimans , Lactantium,
virum adeo doctum, vel non potuisse salii scriptis illis supposititiis,mum enim , anquit salsitatem detexisset, noluissetque Religionem
415쪽
Chris lanam mentientium armis tueri. Ad hanc objectionem abunde satis ante respondimus , ideoque non est necesse , ut Ottendamus Lactantium potuisse errare. Ample enim satis in notis nostris ad Lactantium, patrem illum errasse, demonstravimus. Quod tandem de prafraude , patribus a Blondello impacta , resert Crasse tus . quasi P tres ab illa infirmitate suissent alieni, forte postea alio loco de illa re emdicendi occasio. Transeamus nunc ad
BRE VLARI. U N. Rassitus refutatis r Au Concilio Nicena interfuerint ad virtvrer. Co flamini gloria ct laudes. An liceat suspicari Regu si mendacii reos, An Amam, quos 4 nodo meeme interfuisse dicii Crassetus, Dii nitarem Semaroris nostra negantes. pesius haereseos quam Iovebant poteram eonvinci testimonis Sibyllarum quam Sacrae Scripturae ' ano i stantinus legerit libros Sibyssinos ct quidem genuinosi Crisissum Crasseti Gi σφαλμα resinatum em Aerastichis de Christo in antiquarum Sibiliamin libris exstiterit. Oratio Congantini exposita ae in mustu refutata. Cicero expositus. Negat Cicero in udo mortalium repeNum turisse Furorem Divinum . quo sutura praedicerentur. Ciceronis. Aera a cra seto depra vatus. Alii etiam praeter Sibyllas homines ad fugam Idololatriae sunt
o ortati, atque uni sem Dei aceruerunt, nec tamen 1 orum carminal
ο Oraculo Sit mis sunt habenda. An haec quin num habem rap
416쪽
m a Sihilina exti erunt ante natum Christum. Blo Elus contra Crassi
tum vindicatus, Petrin iliolinos re uetatus.
Nier omnia . quae pro Sibyllis, meo quidem Judicio, ad ferri possunt testimonia, inquit Loyolista Crassetus, nullum. est Illustrius nec certius quam illud. quod suppeditat Constantinus Magnus : Imlustri Iesum est, quoniam est Imperator qui test tur, quem mendacii arguere, crimen est mortale, quandoquidem vitium illud timidis tantum comis
petit, nec sis.est unquam Reges mendacii reos esse suspicari. Certissimum etiam est, quoniam sermo a magno illo Principe habitus luit, coram primo generali Concilio Nicaeno , Augustissimo , siquis unquam fuit, consessis , utpote qui constaret, Martyribus, Consessoribus Sanctis doctisque viris, qui proculdubio Imperatorem monuissent. esse fabulas quaecunque de Sibyllis inaudiverat et praecipue
quandoquidem multi Episcopi Arriani qui Divinitatem Jesu Christi
negabant, quos Imperator Autoritate Sibyllarum convincere annitet batur, adessent. Respondemus, Pater Crassete, in transitu hoc tantum notamus, quod Valde ακυρολογως loqueris ac scribis , quando
Concilium Nicenum constitisse assirmas Martyribiis, Martyris vo cem non intelligis Crassete, consetares, Sanctos doctosque viros, illi Synodo interfuisse facile concedimus: sed negamus illi concilio intersuisse Martyres. Proprie Martyres illi sunt dicendi , qui effusione
si 'guinis, aut morte violenta, testimonium confirmandae Veritati, pro qua patiebantur, perhibuerunt: illi autem qui magnas Mictiones pro veritate Euangelii erant perpessi, vitam incolumem conserva res, Consessores vocabantur. Adeo ut valde laxa lignificatione vocis Martyris heic utaris, Crassete Pater. . Scias etiam volumus, nos nolle disputare de Illustri Imperatoris Gloria, ncc illam illi invidcinus, verum ex eo quod Imperator aliquis argumentum quodpiam.allegat, non sequitur. etiamsi non mentiatur, illum tamen non aflirmare ea quae Veritati sunt coptraria , & non licere Reges mendacii reos esse suspicari . hoc perncramus: Homines enim sunt , nihilque hia ara ab illis alienum , S. David, etiam ips Rcx, tinatur omno homines esse mendaces, Ps CXV1. vers.M. indulatorem itaque agis quando
417쪽
Reges mendacio obnoxios esse negas , Historiae & quotidiana experientia testamur plane contrarium. Credimus & nos Onstantinum Magnum non esse mentitum . quando Sibyllas restes advocat, interim
tamen quod verum est loquimur de sebiecta materia non dixit , uti ex sequentibus patebit. Locutias fuit Magnus imperator secundum animi sui sententiam , attamen illi ridem non habemus. Sed coram. concilio habuit sermonem , 'inquis crassete, ideoque s Sibyllina Or eula fuissent spuria & suppristitia, Imperatorem de fraude monuissent viri Docti, praestim Arnam 'ui illi intererant concilio, Diviniatatem Jesu Christi oppugnantes. Sed consequentia tua, nulla est.
Potuerunt enim Patres illius Concilii eodem errore quo Imperator, esse correpti. & hinc non sequitur. Ruia imperator totumque Concilium se credidit, rem ita se habere. Concilium enim aeque ac I perator errare potuit, nempe oracula Sibyllina quae nunc habemus non
esse supposititia. Verum Arriani. Divinitatis Servatoris hostes. Imperatoriae assertioni sese opposuissent . quoniam Sibyllinis oraculis illos convincere nitebatur ut opinioni dr Christi Divinitate sidem adhiberem et quas vero . Crassete . Arriani Scriptis Sibyllinis magis convincerentur de Divinitate Servatoris nostri, quam S. Scripturae Divinitus inspiratae testimoniis , quid putas Crassete ' numquid Iesu Christi hostes ad Fidem magis permovebuntur Scriptis humanis, nequid gravius dicam. quam Divinis ' Arriani non potuerunt aut saltem noluerunt, Fidem adhibere articulo Fidei, de Servatoris Divianitate esare & distincte in verbo Dei tradito , an itaque magis ad Fidem deducentur versibus muliercularum diabolico spiritu actarum P credat hoc Iudaeus Amia, non ego. Notandum etiam tantum non suisse numerum Arrianorum in Concilio illo Niceno, ut operae pretium sit mentionem illorum iniicere, sex aut ad summum octo Amriani illi Synodo interfuere . quid numerus tam exiguus, ad di centos pluresque alios Episcopos aut Doctores ' Verum etsi pauci tantum intersuasent . attamen sese opposuissem Arriani , dixissentque Imperatorem ex supposititiis scripti, velle probare stam opinionem: atqui nihil contradixerunt, ideoque oracula illa quae Constantinus aula vit pro genuinis Unoverunt Arriani O lepidam Crasseto diagnam consequentiam l Arrimi nihil reposuerunt adversus Imper torium argumentum pro Divinitate servatoris, ex Sibyllis petitum, inso
418쪽
υν approbarunt Oracula Sibyllina tanquam genuina. Quidnam o posueruui Arriani ad Constantini assertionem qua Divinitatem Iesu Christi probare voluit' nihil de hac re Eu sebius memoriae prodidit,
an igitur Arriani assensum praebuerunt Doctrinae de Servatoris Divianitate, quam Imperator probare intendebat ' non putem Cras tum hoc assirmaturum. Videat igitur Jesulta quam frivolum sithoe, quod pro Sibyllinis oraculis attulit argumentum, quo proba nititur, Oracula Sibyllarum a Constantino allata, pro genuinis habita ab ipsis Arrianis, quia nihil contra Imperatoris argumentum re ess . runt. Verum , inquit Crassetus , maiorem nobis affert testimonii Constantiniani certitudinem hoc , quod certissimum est , nempe Imperatorem sub potestate lua habuisse libros Sibyllinos Romae asseserat , atque hinc ne dubitare quidem licet, illum s ve Paganum sive Christianum, non legista libros Sibyllinoi, ut ex illis resciret fata sua, dum adhuc riganismo adhaereret, vel ut, cum Cbristianam Religionem esset ampleatis, videret, num illa quae de Sibyllis publicabantur, Veritati essent consentanea: sed bone Crassere. num putas Reges aut Imperatores legere libros illos , etiam notabiles & arcana continentes , sub illorum potestate asservatos i non putem illos incuriositatis provectos , si quidquam ex illis resciscunt , ex aliorum lectione & narratione hauriunt, qui pro assectibus suis, observatio nes suas Principibus obtrudunt. Sed positio, legerit Constantinus Sibyllarum libros, quosnam illum legisse putas Crassete' certe non Antiquos illos Tarquinio a Muliere venditos legit. Erant enim illi dudum ante Constantinum cum Capitolio combusti. Nullum itaque restat tibi effugium , nisi ut dicas illum legisse exemplar versuum illorum , I Legatis undequaque conquisitorum. Illud autem erat longe aliud quam antiquum , ut supra ex Dionysio Halicarnasso probavimus. Deinde etiam patet ex illo , Imperatorem non legisse vera Sibyllina carmina , quoniam illa Acrostichidibus constabant, di ex illis genuina a supposititiis discernebantur, ut ex eodem Dion so Halicarnasseo , cum de Acrostichide Sibyllina supra suisse dissereremus, probavimus. Atqui octo libri illi quos nunc habemus , non constant Acrostichidibus, unica tantum fuit inserta de qua non solum recentiores, verum etiam Antiqui dubitarunt, teste Eusebio. Ut
autem porro Jesulta probet, Constantinum legisse libros Sibyllinos, arg o
419쪽
argumentatur hoc modo , Imperatorem tantum Romae potuisse aed γrannus Maxentius, quem sua manu Constantinus necavit, A e. Atqui, iii quit Loyolita, Zoetimus narrat libro undecimo, Maxen tium magnam Victimarum multitudinem Romae Diis obtulisse , &libros Sibyllinos peclustrare voluisse r locum Zotimi , ut Crassem lactum suisse credamus, his verbis Latinis illum 'Dressu: intra muros lanclusus Diis viatimas oferebat usiis quoque Sibyllinis oraculis pe
vestigatis: concedo Cras lete Pater, Constantinum tantam ad minimum .habuisse Autoritatem , quantam sta arrogaverat Tyrannus Maxei
lius, sed quid inde' ergo potuit legere, imo lagit oracula Sibyllina.
Sed hoc si ponamus.; nempe illum legisse, an ex eo constabis, ergoilla Oracula quae legit erant genuina, SillisChristianorum mysteria continebantur ἰ hoc certe pernegamus , multa maledica erant inserta, obiicit Celsus apud Origenem, de conquisitis per Legatos carminibus loquens, erant teste Dionysio Halicarnasseo valde interpolata & a prioribus diversa: illa tantum legere potuit Constantinus, priora autem& Antiqua non vidit. Notandum porro, crassetum citare locum ex Zoesmi Historia libro undecimo. Ex hac Metimi allegatione ostendit Issulta, se Scriptorem illum nec legisse nec vidisse. Dicit enim locum supra laudatum reperiri libro undecimo, cum legatur libro secundo, p. m. a C. Ideoque Jure meritoque suspicamur Craissetum, Zoχimi illud testim nium ex alio descripsisse, ac deceptum suisse, hoc modo, invenit citati nem illam apud Scriptorem suum ex libro II. hac formula conscriptam, hinc iuspicatus fuit indicari librum undecimum. undecimus enim si cistas, ut loquuntur, designetur, hoc pacto exprimitur; secundus etiam hoc modo designatur, atque hinc est quod hallucinetur Loyolita, si Totimum ipsum consuluisset, errorem illum in chartam non comiecisset, sed reperisset illum sex tantum scripsisse libros. Consulere Crasseto, ut imposterum, quando testimonia vult ex aliis describere , eodem plane modo, iisdem illa Cistas exprimat, sic pro libro se i do undecimum non citabit. Nullo autem modo excusari potest Cransitus , dicit enim , in Zoet me rapporte dans te livre metieme de fit Histrire, dicere debuisset, dans te livre deurione, si cisseis locum india casset, errorem in Typographum rejicere potuisset. Notari etiam velim
errorem hunc in altera dissertationum suarum Editione eum non emendasse, quod mihi signum est illum non melius scivisse. Describendassi esti
420쪽
eget sere tota Constantini oratio coram Concilio Niceno habita, si omnia quae Princeps Maximus de Sibyllis narravit, referre vellemus, nonnulla tantum producemus quae de Sibyllarum Autoritate retulit. Postquam igitur de Erythraea omnium Si illarum Antiquissima se monem habuit, haec adjungit , inquit Loyolita Cras eius , σπαρὶ π άνθ ρωπων ας ςῆσri s ἰμολογου ς ς υλαίαν γονῆ π Σ.-
λης B σμα I gνια λέγ. g. AIusti tamen huic praedictionisdem derogot, quamvis Sibilam Evirhaeam 1 mera erus Vate osse fateantur. Susticantur autem is quodam ex nostrae Religionis hominibus , poeticae criis non ignaro,
eos versus ese em os ct salso ae supposititio titulo Sibyllae adseribi. Putat Crassetus, Constantinum Jure meritoque Sibyllae Erythraeae ad triabuisse illam Acrostichidem , sed qua ratione & quo sundamento, hoc dixerit, 'supra suse demonstravimus: nunc tantum lubet paucis respondere ad consequentias a Crasseto ex Constantini verbis extulas, i siperius enim allata ad Crasseti objectiones lassiciunt: Etiamsi tum temporis illius libellum vel dissertationem de Sibyllis non viderimus.
hoc enim demum anno 1682. ad manus nostras pervenit. Certum autem est , inquit Loyolita Crassetus, ' quod , si Constantinus, qui illo tempore tantum erat Catechumenus, nunquam versbus illis Fidem adhibuisset', nisi persuasus suisset, illos in Sibyllarum Originali reperiri: verum, bone Pater , an Constantinus, utut magnus Imperator, non potuit decipi an ejus persuasio aut Fides causa est, cur , di nos debeamus credere, revera Acrostichidem hanc extare in Scripto Sibyllino Authentico & originalii & quia sic credidit 'an ergo res ita se habet P quid hae assertione sutilius i Pronuntiamus igitur sausissimam esse Imperatoris opinionem , credentisa in Sibyllinorum carminum Originali Scripto, Tarquinio a muliere extranea vendito, Acrostichidem extitisse. Nunquam enim Imperator illud vidit, imo ne quidem videre potuit , utpote cum Capitolii incendio plane absumptum: & quod probe notandum talibus Acrostichidibus , qua . lis est illa de qua loquitur Caesar Constantinus, non constabant Sibyllina carmina, sed brevioribus, ut supra docuit 1s, unde & hinc commodum eliciamus argumentum, else plane supposititiam hanc Acro-stichidem, uti & totum hoc quod nunc sub Sibyllarum nomine exstat