Servatii Gallaei Dissertationes de sibyllis, earumque oraculis ..

발행: 1688년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

tur, valde probabiliter scelum illum supposititium Montano posse a tribui. Addit & conjecturam suam Doctiss. D. Hooriabeeckius inde conversone Iudaeorum disputatione XIII. Th. XXVII. sorte, inquit, nec Papias , Hieropolitanae in Asia Ecclesiae Episcopus omittendus erit, qui Johannis Apostoli Auditor , praecipuus opinionis Chiliasticae patronus suisse & A uctor perhibetur: quemque Hieronymus,

praeter quinque volumina explanationum sermonum Domini, edia disse, ait, mille annorum Judaicam φάτερωαν. Ingenue autem set

mur nos , nulli in particulari attribui posse spuria haec scripta

existimamus enim non simul uno eodemque tempore , ab uno

Scriptore prosecta fuisse haec Sibyllina carmina , nec eo ordine in octo libros congesta, fuisse conspecta, sed successu temporis, his illis qua dam tanquam Sibyllina addentibus , fuisse a quodam collecta & in illum ordinem, quo illa nunc supersunt, suisse congesta. Certunt enim esse judicamus, ne Lactantii quidem aevo in hunc ordinem suisse redacta: citat nonnullos praetensae hujus Acrostichidis versus, sed nullibi verbum reperitur ex Acrostichide sic dicta sui se depromptos , atque illi sub hoc Acrostichidis nomine fuisse cognitos. Imo ne quidem allegat Lactantius nonnullos versus quos nunc in illa sic dicta Acrostichide invenimus, verum de Acrostichide altum est silentium lib. VII. de vita beata cap. XVI. & XIX. & XX. cap. imone Justinus quidem Martyr Acrostichidis meminit, uti, plura siquis velit , capite de Sibylla Erythraea ostendimus. Et si quis perpendere dignetur, quanta in his carminibus styli deprehendatur inaequalitas, facile discernet, non esse unius eiusdemque hominis aut temporis scriptum t ideoque existimamus frustra inquiri de horum sibyllinorum oraculorum Auctore vel Auctoribus, quandoquidem plures , & quidem tenebriones suisse judicamus. Neque etiam sumdamento carere hanc sententiam putamus. Si enim de conquisitis in multis Regionibus sermonem instituamus, non adeo mirandum esse

credimus, si multi supposititii versus pro Sibyllinis venditatis, irrepserint : si de his octo libris quales nunc habemus, agatur, non dissitemur, imo assirmamus uti antea indicavimus, plurima adulterina carmina pro genuinis potuisse substitui 1 nugivendis, imo Sipsi Pagani suspicabantur . non omnia illa oracula suisse sincera, qu niam post legatorum reditum delectum illorum carminum habu

runt s

572쪽

runt, & quae genuina iudicabantur, sub arcta custodia assiervari curarunt: certum igitur est signum ne ab ipsis quidem Gentilibus progenuinis habita fuisse illa carmina, quae sub Sibyllarum nomine cir

cumserebantur.

CAPUT XXII.

UTRUM SIBYLLAE

DIVI N ITU S

suerint inspiratae, &c. 'B st

Ε v I A R I U M. ΛI onnulgi existimant Sibyllina Oracula, eum antirua Paganorum adeo A. X decantata , tum haec quae nune octo libris comprehensa habemus,

fuisse is Deo inspirata. Upinio Me refellitur. Sibi ae fuerunt furiosae ct insanae , Prophetae ct Divinitus inspirati viri, tales non fuerunt. Sibylia fuerunt Melameboluae sidundum Aristotelem. Sibyllae ipsae fatentur se fuisse furiosias ct mente alienatas. Sibila sibi contradicit. Spiritus Dei non reddit homines insanos. Sibylla non novit omnia, etiamsi de omniscientia gliarietur. De omnisilentia Viri, Divinitus inst rati sibi concessa nunquam fuere orariati. Justinus Martyr , aliique Patres, Sytas uisse ammtes, eum Spiritu Dei arriperentur, testantur. Hoc etiam se documvit Constantinus, Plato, o e. Prophetae non δεμ runt amentes. Hoc patres antiquissimi docuerunt. S. Scriptura hoc etiam innuit. Non solum Patres Graeci verum etiam Latini hoe Girm runt. Sie etiam Materici censuerunt. Tertullianus resinatur. Prophetae Divinitus inspirati non omnia particularia , aut omni tempore flatim ac

573쪽

Oracula fundebant, illa integexerunt. An Sibilae pro a Deo motis psint haberi. Siblia fuerunt diabolicae. Prophetae Dremitus inis

stirati nunquam res sacras vendebant, aut pratum pro ι is accipiebant, sed quidem fas Prophetae. Prophetae Sancti plerumque nomina sua, patriam , parentes , rempus quo vivebant , cte oraculis suis praefixe runt. Haec quae nunc sub Sibyllarum nomine habemus Oracula , religioni Paeanae favent, ideoque non fuisse Divinitus insturaea statuendum censemus. Crasserem refellitur. Haec suppostitia oracula mendaciis A aequivocationi us fatent. De Oraculo olim Croes dato. De Oraculo fraudelemo Atheniensibus dato. id ad it ud OEnomaus apud Eusebium. De Oraculo Matis dato. De Oraculo ambiguo quia Lacedaemonibus Dihia dedit. De Apollinis 1lonse Philippo Maced num Reeti dato. De Vaticinio quia Appius olim accepit. guo pacto Epaminondas Oraculo fuit deceptus est , ct Amilcar, cte. De retonso astuto primis nosi, is parentibus d Diabolo dato. De Adami nomine,

utrum sit tetrae ammaton. Eumologia vocis Aδης. Cur er unde A δης υ se Zcta. An a voce AUαα derivetur. De voce A quomodo sumatur apicd nουι testamenti seriptores. Adamus non fuit damnatus nee primus omnium hominum mortuus est. Siblia mendacium. Iste hoc modo explicatis & praemissis, ordo & ratio, ut reliqua Pertinamus, requirunt, ut nunc inquiramus, quales fuerint Sibyllae, utrum Divinitus sint inspiratae, an diabolicae ac energumenae , aut furiosae, aut Melancolicae, num possint censeri μοε-- , &c. Et quid de illarum scriptis Oraculis, & in specie hisce quae oeto libris comprehensa, Doctorum virorum in manibus versantur, sit censendum: primo Notandum plurimos existimare, tam Sibyllarum Gentilium Oracula, quam illa quae nunc octo libris cxcusa&contenta, exstant, esse Divinitus inspirata, Hos inter deprehendit urSS. Patrum pars maxima, . Verum quo iure, ante jam suit ostensum ac post hac patebit. Neotericos autem quod attinet, plurimi caecutientes secuti, huic salsae opinioni assensum prae- .. bent. Miramur autem, tales, inter viros Doctos reperiri, qui sutilibus & suppolititiis his carminibus sub Sibyllarum nominibus evul- satis, tantum honorem deserunt, ut illa a Deo prosecta &Sibyllas o Paga-

574쪽

DISSERTATIONES

Paganas Divinitus inspiratas fuisse sustinere non erubescant: Rogamus igitur Lectorem nostrum , ut sepositis praejudiciis, rationes nostras quibus sentcntiam hanc refellere intendimus, sedulo perpendere dignetur. Primo si Sibyllarum Prophetandi modum etiam secundum Gentilium descriptionem , quam passi in scriptis Paganorum reperimus cum Sanctorum Prophetarum modo futura praenuntiandi conseramus, deprehendemus Sibyllas non fuisse Divinitus inspiratas, Sibyllae enim mente alienatae insanarum more oracula su-derunt , nescientes quid estutivissent, de hac Sibyllarum insania &mentis alienatione egimus ante Cap. VI. p. I 29. Quae ibidem videri possunt. Virgilius Maro. lib. III. AEneid. vocat Sibyllam insanam, talis etiam indicatur apud eundem Poetam tibi VI. AEneid. mentum erat ad limen, cum Virgo poscere fata TV E, ait, Dem, ecce Deus , cui talia fanti

Aut ores, subito non vultus, non color unus, Non conceptae mansiere comae, sed pectus anhelum, Et rabie flema corda tument, majorque videri' Nee mortale sonans, lata est numine quando. yam propiore Dei - - -

Et paulo postr

is Phoebi nondum patiens immanis in antro

Baccharur Vates: magnum s pectore post Excussisse Deum, tanto magis ille fatigatos rabidum, fera corda domans, fingitque premendo. Et paulo inserius testatur idem Poetarum princeps Virgilius Maro, lib. VI. AEneid. jam ante citato: Talibus ex adito dictis Cumaea Sibi

Horrendas canit ambages, antroque remugit, obsecuris vera involvens, ea fraena furensi

Concutit, ct stimulas sub pectore vertit Apollio primum cessi suo or, ct rabida ora quierunt,

Incipis AEneas. - - -

sibyllas fuisse atra bile correptas & Melancholicas sententia & opia

575쪽

nio est magni Aristotelis, qui sic d illis problemat : libro Secti ne XXX. scribit. Ποχλοὶ li M, G ' Εραί-

cυλαι S Bακιδες, 6 οἰ. νθεοι γνον 'ς ο Παν μῆ νοσημα - , ψυm κ .-ο Σι 'πύM γ S ἀμέσων ta mo1ώς, Oet taς-η. Hoc est: ex Theodori Gazae interpretatione: Musti etiam propterea quod illi calor sedi mentis in vicino est, morbis me is implicantur , aut instincta j batico inferuefiunt, ex quo Sibilae ficium tur , ct Bacba, o omnes qui Divinosy:raculo instigari creduritur, comsilicet id non morbo, sed naturali intemperie accirit. Maracus autem civis Siracusanus, poeta praestantior erat dum mente alienaretur.)Hinc tu quido cuivis conitare potest, ex mente Aristotclis, Sibyllas non suisse Divinitus inspiratas, verum atra bile suis Ie correptas, imo Pagani Sibyllae nomen mulieri alicui dantes , eo ipso insanam designabant, Σιcυ' πινειν enim vel Σi λα-- ut alii legunt apud odorum Siculum lib. IV. cap. VI. significat λάζειν arreptum esse vel more senum delirare & secundum Suidam Σιζυλιαν cum de aliquo dicitur idem significat quod α πατῶπα , seducitur, & μανῖκῶς Divinandi arte pollit. Sic etiam Seneca in Agamemnoner Silet repente Pharias, ct pazar genas , Creberque totum posit Corpus tremor, Stetere vittae, Mollis horrescit coma, Anhela corda, murmure infuso fremunt. Incerta nutant lumina, ct versi retro

- - - α atur demens aliena per antrum Colia ferens, Vittasque Dei, muriaque sena Erectis disiussa tamis. - - -

576쪽

- - - - Tune pectore Hatis

Impactae cessere fures, exclusaque templis F. i. . Profluit, perstat rabies, nec cuncta locuta es ibidem.

Talis in Euboico Vates recesu, Indignata Iaum multis si ire Iurorem

Gentibus. - -

Tt paulo post: vi Spumea tunc primum rabies vesina per ora a uit, ct gemitus, is obelo clara meatu Murmura: tunc maestu vastis ululatus in anuis , Extremaeque senat, domita jam Virgine voces.

Etiam hoc de Sibylla ibidem addit Lucanus: Getera sippressi, faucesrue obstruxit Apogo. Hoc modo etiam Claudianus in de quarto Honorii consulatu p. m. I V. Chaldaei stupuere fines , Cumanaque rursus Intonuit rupes, rabidae delubra Sibyllae ' . Audiamus autem ipsam Sibyllam , ves pinnis Impostorem qui subi ejus nomine versus hoste, Sibyllinos composuit: libro II. in primcipio.

Postquam perdoctum cremen, me multa precante, Comprest numen, mihi sub praecordia rursum Divini cantus vocem subjecit amoenam Sss 3 corpore

577쪽

Corpore tota stupens trabor huc ignara quid i a Eloquar: ipse seu haec mandat Deus omnia sari. Ibidem etiam postea sic loquitur pseud Sibylla , in tertia libri secundi parte.

Paulisper recreos, animo nam fessa fatisio. Sed quid eis iterum quatitur mihi' mensque flagella

Icta, foras vocem prorumpere cogitur, omnes e moneam η rursus nimirum cuncta profabor,

Ituae Deus effari mortalibus imperat aegris. Notandum autem quae dicit libro III.

ut mihi ditans requieta a carmine mens ess, si a I. Orabam magnum genitorem, vis ut abesset.

Sed mihi suggessit vocem sub pectore rursum,

Perque omnes terras praecepit vaticinari.

Sic etiam circa finem libri Tertii vocat se Sibylla, furiosam. Hoc enim modo loquitur:

578쪽

Igo sunt quae moneo Assyria Babylone prosecta ,

In Graecos linis missus, fanatica cunctis Exponens Divina Dei praesignificata, Monali ut generi Divina aenigmata pandam. Iudicet iterum praeiudiciis non occupatus Lector , quam insulse Io- quatur quae se Divinitus inspiratam jactitat, Sibylla, libro IV. ci ca principium. Oὐτος μοι μάογα ὶ ιν φρενος Γλαστν ήσω Hic mihi memberitas mentem quatit acribus intus. Antequam progrediamur , velim sedulus Lector observet, quam miserum in modum Sibylla haec ficta, sibi contradicat: audivimus supra illam ignorasse quae diceret quando Enthusasini igne corrip retur , se fuisse rabie & furore actam , adeo ut postea oraculorum sciscitantibus datorum , non fuerit memor: uti inscrius hoc ex Justino Martyre probabimus, conserantur itaque jam allegata cum illis, de quibus gloriatur tantopere libro Octavo p. m. 92. οἶδα ἐγὼ ψάμμων τ ο Θμοῦς, μέτρο θαλάμης , Οἰδα μυχοῦς γαύης, 6 τάρ ρον ηεροεν .

Te αm δων, νηίωντε, 6 ὀρνίθων πίε ων. Novi aego arenarum numemos, men simque profundi, Testarisque sinus, tenebrosaque tartara novi,

Diot fuerint homines, quot μι, quot deinde futuri , rostram numeros, stirpes, frondesque quot usquam: π sm quadrupedes, quot pisces, quotque volucres. Quo pacto Sibylla haec conciliabit 2 ante dixit nescio quid dico, non memini illorum quae dixi , nunc vero gloriatur se omnia scire. Et sic blasphemo modo se Deo aequalem constituit. Hoccine procedat a Dei Sancto Spiritu ' credant hoc qui volunt, nos certe nunquam credemus; nunquid probabile existimandum est a Dei Spiritu qui

non reddit homines inflatos , sed humiles , posse proficisci tantam

579쪽

arrogantiam qua gloriatur homo carnalis es a Dei scedere alienus se nosse omnia & tamen nescire illa quae in enthusiasmo dixit ' certe &haec sola potest esse ratio, cur statuere possimus, Sibyllinorum Carminum Scriptorem neutiquam elle Divinitus inspiratum, Spiritus Dei, qui nos ducit in omnem veritatem non reddit homines mente alienatos aut insanos & rabidos , adeo ut nesciant quid garriant aut effutiant: posito etiam sed non concesso, Sibyllinorum versuum fabricatorem, omnia novisse, quot in mari sint pisces, quot homines in terra degant, quot sint animalia aliaque de quibus vane gloriatur falsa Sibylla, quid hoc faciat ad ejus utilitatem & commodum , an tali cognitione homo redditur scelicior aut Sanctiori Neutiquam certe , attamen Dei Spiritus omnes suas operationes dirigit ad Dei gloriam hominumque salutem , quae autem Dei gloria promovetur, quae homini salus procuratur, si Deus alicui concedat nosse res supra memoratas' etiam heic Sibyllam esse blasphemam pronuntiare non

Veremur , quis enim praeter Deum Opt. Maximum, numen infinitum , omniscius ' creaturae scientia non potest sese extendere ad omnia quae in terra, mari,&c. reperiuntur objecta nisi illi omni praesentiam attribuere velimus, quae cum finita creaturae natura , pugnat: cum Boethio de consol. ph. potius assirmabimus , Deum solum respicere omnia: sic enim de Deo loquens scripsit:

Ωuem, quia respicit omnia selm, Herum possis dicere Solem. Et cum D. Bernardo Serm. XV. in Ps. qui habitat, &c. p. m. 8o.

Illum ossendens oculum , qui Mus perfecte nova, quid si in homine, &c. An itaque Spiritus Dei tibi adeo possit esse contrarius ut tribuat homini quod soli Deo esse proprium testatur Divinitus inspirata S.Scriptura Z ex hac igitur inflata & superba Sibyllae jactantia quivis facile j dicare potuit, illam non fuisse a Deo inspiratam, nullibi enim legimus Prophetas aliosque Βόανάσους' ad superbiam & vanam gloriationem fuisse adactos. Satis miari non possumus , quo pacto Patres illi

qui ipsi scripserunt, talia qualia ipsa Sibylla de se testatur, se nempe

suisse rabie in enthusiasino correptam, mente se fuisse alienatam, talem , inquam, este aut suisse Divinitus inspiratam , testatur enim Justinus Martyr, in I Cohortatione ad Graecos p. m. XXXV. Sibyl-

. . lae

580쪽

DIssERTATIONES si i

lae memoriam dictorum simul cum evanescente instinctu, evanuisse, neque intellexisse illa quae praedicerent : audiamus ipsiim Justinum: ex Platonis libro ad Menonem laudans fatidicos, hunc citat locum rqui etiam nunc in sine illius libri reperitur: Ο Θως α Δ καλοῖ-

λεγύες πιλα ὰ μεγάλα πωγμα I; , μηδέν εἰδόnς ἄν λέγουm. Haec sic sonant ex versione Langi : Recte profecto Divinos eos appe averimis, quos modo vocamus nuditas ct Vates; nee minus hos Din reipublicae admini'atione versantes hominesJ quam reliquos , atque insuper eos quor edixerimus Divinos esse atque numine instigari asaros , nec non Deo a tari attonitos, qui res mustas ct magnas , recti Ar vere dicunt, nihil

eorum quae dicunt , intelligentes: Manifesto & aperte ad Carmina respiciens Sibyllae. Huic enim haudquaquam , scuri Poetis , etiam postquam poemata scripsere, facultas fuit eorrigendi , inque expoliandi re*ον- sa sua , juxta exquisitiorem numerorum ct dimensonum Camminis rationem: sed in ipso Ulatus tempore Iortes illa suas explebat, ct evanescente instinctu ipse smul quoque dictorum memciria evanuit. Atque haec ipsac sii est , quamobrem non omnes Carminu numeros Sibi fervent oracula: T t i qui

SEARCH

MENU NAVIGATION