Ioannis Donatelli Castilionensis De febre maligna disputatio cum Theodoro Angelucio philosopho, & medico de eiusdem malignae febris natura & curatione differente

발행: 1593년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

DE FEBRE MALIGNA

bi obscura & moris naturam nequaquam aperienssibi uidebatur non enim qualitas haec cum obscura & ualde consulast,moris naturam patefacit,neque enim aposteriori,& symptomatibus productis aliquid colligi potest,praeterqua quod natura haec vel benigna, uel maligna sit,quod etiam prius,&loge melius, qua qualitas illa, notum erat ea propter ut haec definitio melius praecipiatur, signorum genera in medium adducenda esse,ait.Vt aut id praestet,nonnullas Galeni auctoritates adducit,in quibus signorum diuisionem tradere existi. mauit, quarum prima desumitur ex 3 .epid. sec. 3 .com. 3 .in qua inquit Galenum signa diuidere in pathognomonica,&assidentia: hoc autem falsissimum esse paulo post apparebiti Altera elicitur ex prima amorisec.com. I 2. quo in loco scribit Gal. quod signorum aliqua significat passionem,aliqua assident,aliqua iudicat,aliqua coctionem, aliqua cruditatem, aliqua salutem,aliqua perniciem ostendunt. Qua posita diuisione supponit, uti in tradita quoque definitione constitu rar, superuenientia signa eadem esse quae signa morbi morem iudicantia, quod a ratione alienissimum est, ut deinde plana

fiet. Hoc autem principio alioquin falsissimo supposito, ita arguit. Non potest absolute dici signa superuenientia esse eadE quae assidentia, quod quidem concedimus tanquam a Gale no manifestissime in fine commenti ia citati declaratu ,& insuperaddo illam particulam absolute ab Angelucio posita superfluam esse,& nihil nos doccre, sed potius lectore perplexum & consusum reddere posse: Non item potest affirmari subdit ille signa superuenientia esse eadem quae iudicatoria

signa.ut autem id probet, illico, nullo prorsus interiecto verbo: leni auctoritatem accipit, qua totum opposituma ab unoquoque qui mente Irinitus obcaecatus non siricolligitur. Sic enim habet Ane.Nam Galenus ubi considerat rem hanc exacte differre scribit signa inoris & iudicatoria signa libro tertio de criscapit. .cum, inquit, superuenientia accidential l trifariam

22쪽

trifariam dividantur, in ea scilicet quae morem morbi natura ostendere apta sunt,& in ea, quae assuturam proxime crisin denunciant, ct quae non solum signa sed etiam causas crisisposuimtis di quae sequuntur.Modo arguo ego per te superuenientia sunt eadem quae moris signa: Sed superuenientia a Galeno in signa moris & signa crisis diuiduntur, ergo signa crisiis sunt signa superuenientia, quia tanquam sipecies sub genere saperuenienti uin complectuntur. Addit tertio sit peru nientia quae a signis moris ex eo non disserunt non sunt eadem quae signa salutis aut mortis. ius dicti rationem assignat inquiens , quia malignitas febris, & signa prauis moris non tolunt signa salutis. sed probatio haec nulla prorsus est, quia nihil aliud concludit, nisi quod in uno & eodem aegrotante,& eodem tempore,possunt esse plura signa,quorum rvinnulla significent morbi malignitatem& mortem, aliqua benignitatem & salutem arguunt, quod saepissime in praxi usu uenit, & tunc, ut monent Hippocrates & Galenus cum 'nostra praedictio dissicilis , & minus tuta euadat, oportet signorum ne dum numerum sed potissimum uim diligenter perpendere, ac inuicem conferre. Sed ille existimans haec inuicem differre & huius discriminis probam ratione assigna Lse, idem rursus aismare conatur Galeni auctoritate primo proreth.co m. I . in qua scribit. Malignos morbos appellamus, quicunque periculum minantes spem salutis non adimunt. Sed parcat mihi uir iste tantum abest, ut ex his Galeni uerbis possit colligi haec consequentia, ergo signa moris a salutis & mortis signis sunt diuersa, ut potius totum oppostum, & haec bine eiusdem classis fgna, sed penes magis & minus solum differentia,eliciamus. Cum enim salutis di mortis signa magis & minus suscipiant, nil aut iud uoluit Galenus, nisi quod dum afferimus aliquod signum malignum morbuindicare,non tamen dicimus esse pessimum signum de omnino lethale, quemadmodum prorethicorum Auctor de tremore, qui

23쪽

DE FEBRE MALIC NA

re, qui delirio ab atrabile cerebrum irrigante prouenit, superueniente affirmare debebat,ille tamen auctor dixit malignos esse non autem mortis ros. Vnde quis Angelucium non mi. rabitur in Galeni sentctia adco clara fuisse deceptuξ Ille rade ut traditam definitionem moris morbi probam &perspicua reddat, ita habet. Non referri,inquit,signa superuenientia ad cruditatis & coctionis signa, uel hinc perspiculi est maxime,

quia sit praui moris signa stare possunt cum signis salutis, multo est probabilius cum coctionis signis illa stare posse. In his

lineis, ni fallor, plures sunt errores quam dictiones. Omittamus ex diuisione prima aptior. I a .a Galeno tradita clare colligi moris signa ad ea quae salutem & mortem, aut etiam co'ctionem & cruditatem significant, pertinere secus enim Galenus in signorum enumeratione valde diminutus filisset. Nonne coctiones,ut toties scribunt Hippocrates & Galenus salubrem securitatem ostenduntὸ nonne coctionis & crudita, tis signa ab Hippocrate & Galeno prima aptior. I a. inter si peruenietia,seu mox apparentia signa idem enim sunt clare ponuntur ξ nonne Galenus 3 .de cris. cap. .ab eo citato, coctionis& cruditatis signa speciem facit seperuenientium signorum ξ quod nam signum salutis magis certum reperitur, quam coctionis signum, quod tame ab Angelucio diuersum ponitur non ne labitur, quia non animaduertit in eodem aegrotante tum salutis, tum mortis signa, tum boni tum mali moris reperiri posse, ut hac de causa cum Hippocrate, & Ga leno signorum vim recte examinare debeamus Θ quid pluraΘnonne Gal. manifeste coctionis & cruditatis signa in numero subsequentium & superuenientium accidentium morbi inorem significantium collocavit Θ & id iure maximo, quia coctio benignum, cruditas rebellem & prauam di malignam materiam praesertim ostendit. Audiamus Galenum 3.de cris cap. . Si benignus ait aut malignus sit morbus ex subsequentibus ipsum accidentibus noscitur,quae omnia fere Hippocra'

24쪽

DISPUTATIO. 9

res in progn. enumerauit. In his autem notet Angelucius, annume are oportet coction is, & cruditatis signa. Animaduertas, dicet ille , testimonium Galeni clarum esse in prima aptior. 1 a. signa cruditatis diutinum morbum signi are necessario,sed ex se neque moriturum nec euasurum hominem ostendere,& ego hoc scio, fili mi,scio certe,sed illud quoque animaduerti eundem Galenum addere quod licet cx se salutem & mortem non ostendant, attamen, si vires aegrotantis expendatur,etiam ex his salutem & mortem licet pretcognoscere.sed quid dicemus ad Hippocratis auctoritate , in qua , inquit Angelucius,ipsum innuere diuersas res csste febre line

simplicissimam idest benignissimam, & signis securissiniis eL se firmatam ξ Quid aliud nisi ipsum fuisse deceptum, & Hi

pocratem non intellexisseὸ Vult enim Hippocrates de sebribus sermonem faciens, quod simplicissimae, & tutissimis roboratae signis ad idem pertineant, & posterius sit prioris explicativum,& utrumque ad probum morbi morem signi fiacandum spectet, ut scilicet simplicitas ex signis tutis manifesta fiat.neque enim mos aliter dignosci potest bonus,vel malus,quam ex tutis & bonis, e grauibus, mali'; signis. Quod autem ad idem spectent,declarat Galenus dum postea in comento textus I 3.eiusdem 3 .lib. praesagiorum, ait Hippocratem eadem sententiam repetere,ut exemplis doceat, quae naoptima signa sint. Ait enim Hippocrates subdit Galenus nam qui incolumes euasuri sunt,facile spirant, dolore uacat, noctu dormiunt, & alia signa tutissima habent: morituri vero dissiculter spirant,delirant, vigilant, aliaque signa eis sunt pessima. ex his autem,quae diximus,corru it ratio, qua ad ideprobandum subdit Angelucius his uerbis. In febre supra omnem fidem ardentissima, & acutissima nulla subest suspicio malignitatis: adsunt tame necessario cruditatis signa,quia,ut Galenus sispe docet,cum signis coctionis nemo unquam interit : quia & ego dicam eundem Galenum saepius in lib.de C crisibus

25쪽

DE FEBRE MALIGNA

erisibus assirmasse neminem unqua absque lethalibus signis perijsse, & insuper cruditatis signa malignum morbum, ut superius diximus, significant.& insuper o bone uir impossibile est, ut in ardentissima, & acutissima febre sgna adsint benignitatis , & omnia malignitatis signa procul absint, quoniam , si non alia, dissicilis saltem spiratio propter ingentem

aestum,& vigiliae aderunt,& miraculii esset,si delirium,quoq; non ad siet: quae omnia pessima sunt signa,& malignitatem morbi significacia,ut Galeni auctoritate probauimus. Ex falsis itaque positionibus vult Angelucius, ut colligamus hanc conclusionem lioc pacto,superuenientia signa non sunt eadequar assidentia, non sunt eadem quae iudicatoria, non sunt eadem quae lalutis, & mortis, non sunt eade quae coctionis,& crudi tatis,ergo sequitur ut ad sola signa morbi morem indicantia redigantur, ergo sequitur optimam se tradidisse definitionem , in qua dixit morem esse qualitatem quandam morbo adventitiam, qua est signorum supcruentcntium causa.Ego tame qui iam chi Hippocrate & Galeno probaui in stuperuenientium, seu mox apparentium numero tum cruditatis,tum potissimum coctionis, nec non decretoria signa coN

locari posse,aperte dico definitioncm si tameti definitionis, non autem cuiusdam prauae descriptionis nomine Ionandast) esse falsissimam di nimis latam, & pmnino explodendam cile. nam & morbi coctioni,& cruditati, & iudicationi,com petere potest. Mirum autem esse non debet, si ex hac falsu- sima tradita definitione, dum is verissimam putat, sibi occurrat dubitandu cur Galenus in duobus citatis locis videlicet prima aptior. I a.& 3. in tertium epid. 34. signa boni & mali moris praetermiserit:&vt hanc tollat dubitationem,in longe maiora labatur absurda. Non enim Galenus i 3. in tertium epid. 3 .de signorum diuisione in pathognomica, dc assidentia,Vt ipse arbitratur pertractat,sed solum dubitat quomodo

si quis sitim insedabilem ardentem & fastidiosum calorem

26쪽

a febre adimat ardente taniniam pathognomonica ipsius indicia,possit ardentis febris species conservari. Ita enim habet. Caeterum hoc loco magna de omnibus signis pathognomicis quaestio existit.nam ii ipsis remotis species affectus potest conseruari,alia nobis suppetent signa his pathognomicis ad affectus dignoscendos certiora. quod si statuamus,certe quispiam illa esse appellanda pathognomica merito iudicabit: quae vero ante patho nomica uocabantur,ea assidentia vocabuntur: ex quibus illa, idest pathognomica separari non possunt,& asseruis ut sic dicam) essentiam constitu ut, assii dentia vero ex his sunt,quae illis plerumque accidunt,li cGalenus. qui desuperuenientibus ne verbum quidem facit, quia ad suum institutum, & propositam dubitationem nullo pacto pertinebant. Sed quid absurdius secundae auctoritatis expositione,cum dicat Galenum superuenientia signa Gsidentium speciem putasse λ nam ipse apertissime, ac seiunctim omnia signorum genera proponens, a firmat assidentia nonnunquam simul inuadere,'& proprias morborum disserentias indicare , siue illae ad affectus magnitudinem, siue ad partem assectam pertineant, quemadmodum pleuritidis declarat exemplo, in qua dolor nonnunquam ad clauiculam, nonnunquam ad hipochondrion pertingit , & decubitus interdum in partem affectam, interdum in oppositam est facilior. Sed parum hoc est, dum superius definitionem moris explicabat, superuenientia ab assidentibus seiunxit, hoc autem in loco asserit probabilissimum esse Galenum se peruenientia signa allidentium sipecie putasse. Sed quid tandem respondet ad dubitationem propositam3nil aliud prosecto nisi Galenum neutrobique exposuisse quid proprie sint superuenientia seu moris signa. Sed obone uir, paulo superius eius auctoritatem 3. de cris q. descripsisti, in qua ait, si benignus aut malignus si morbus ex subsequentibus ipsum accidentibus noscit9r, quae omnia

C a sere

27쪽

DE pEBRE MALIGNA

fere Hippocrates in prognosticis enumerauit, in his autem

annumerare oportet coctionis & cruditatis signa,in prognosticis uero non alia Hippocrates moris signa prqterqua ea, quae salutem&mortem indicant, quae tamen tu diuersas cis,enumerauit. Vnde tu,qui aliam ab his naturam superuenientium & morem significantium signoru, quae apud te eadem sunt,inuestigare tentas,nodum in scirpo quaeris.Sed videamus quae nam superuenietium signorit, ex ipsius discursu deducatur desinitio. Ex his deducitur cinquit Angelucius signa superuenientia aduentitit cuiusda qualitatis ad morbi

exitu bonu uel malum plurimum facientis in morbo uel morbi causis repertae esse significativa. Hanc porro definitionem, ex eo patet falsissimam esse,quia ex falsis assiamptis, uera conelusio colligi non potς assumpta uero a veritate abhorrere satis superque declarauimus. Sed ut Angelucius id melius assequatur, & eius memoriae tenaciter inhaereat: Rursiis dicimus,quod exitus bonus nil aliud est quam salus, malus uero mors, salus aute & mors a salutis & mortis signis indicatur ,

nihilominus in superiori pagina asserit moris signa a salutis& mortis signis esse distincta. Haec insuper definitio & assidelibus & coctionis, & cruditatis, & decretorijs signis, ut unicuique patere potest,omnino competit. Ex hac autem definitione vult opinor, ut concludamus quod morbi mos nil aliud esse possit, praeterquam aduentitia ipsius qualitas in morbo uel morbi causis reperta ad morbi bonum uel malum exitum plurimu facientis,uerit si aductitia,quomodo in causis morbi repertaὸ Ad haec quaeret aliquis, quae na & cuius generis sit qualitas,occulta ne, uel aperta prima an secu-

. . da λ aut potius dispositio uel habitus λ neque enim sub figura uel forma, aut naturali potentia uel impotentia eam quis locabit. Praeterea si aduentitia estac proinde a morbi natu-- r non.prodiens,a quo prodibit Z a causis,dicet ille. Cur itaque in definitione disiunctive loquitur,& morbi quin etiam meminitξ

28쪽

meminit siccinae traduntur definitiones hoccine est rei naturam aperire Quae nam poterunt ab hac explicata benigni vel maligni morbi definitione curativae indicationes hauriri quae praesagia Non ne obscuritatis &confiisionis plena euὸ & post longum audientis laborem nil prorsus docet. Exempla vero,quae subduntur,ridicula omnino sunt,praesertim dum inquit bilem putrefarum,ut putrefacta est,febrem pignere,bilis enim,ut putrefacta est,non amplius sebre creat, sed quatenus putrescit,nam putredine finita febris cessat.Et prout putrescit,non febrem simpliciter generat, sed febrem putridam. dum autem addit,quod quatenus bilis, ore uentriculi vellicato,syncopem,& ciborum fastidium indncit febre gignit malignam,causam malignae febris ab eo paulo post allatam poenitus euertit, quia sequitur malignam febrem non ex solo prauo humore & sordido, sed etiam ex oris uentriculi imbecillitate, si ita sors serat,ut patientes ea laborent, eX- citari poss),quia hi a bile etiam naturali,& nulla praua putredine,& sordicie inquinata, in febribus praua ab eo ennumerata symptomata perpeti consueuerunt. His peractis mouet instantiam, & eius solutionem ponit, in quibus arbitror neque. Porphirium, neque Averrhoidem ipsum, si inhumanis essent, uel dubitationis, uel responsionis vim, aut cum superioribus nexum, aut illationem, aut consequentiam aliqua, aut argumentandi formulam ex eius dictis excogitare posse, & tota haec pagina adeo innumeris scatet erroribus, ut longo uix tεpore possent omnes explicari.& postmodum concludit,quod ex tanta rerum falsitate,ignoratione,& confusione facile est colligere quid sit mos, & quomodo ab idea,magnitudine & motu distinguatur. Et qui nam benigni morbi sint,& qui maligni quod utrum uerum sit, qui illa scripta uiderint, iudicium serant. Demum contra ea,quae de more, de signis superuientibus, & de benigno ac maligno morbo ab eo scripta fuerunt,tres affert dubitationes,quamm pri

29쪽

DE FEBRE MALIGNA

ma ad malignitatis nomen declarandum spectat, secunda ad distinctionem inter morbi malignitatem & magnitudinem, tertia,quam mouet Argenterius,ad morbi malignitatis naturam pertinet. Cum tamen aduersus decreta, quae salsa

sunt, frustratoria sit omnis dubitatio, frustratorium quoque esset, uel ipsas dubitationes, uel eius responsiones longiori examini sub ij cere. Omissa igitur prima tanquam nullius momenti, dum secunda affert, male ascribit Gai .ipsum uoluisse quod malignitas morbi aliud non sit, quam maior quaedam recesso a naturali statu,sed id probat Angeluctus,quia lib. de totius morbi temporibus, c. 6. scribit morbii, qui sua natura magnus sit, ex urinis oleaceis, foedis, pinguibus ,&blijs lethalibus signis manifestari,at urins tales indicia sent malignitatis,ait Angelucius, ide est igitur malignus morbus,qui magnus. Ex qua quidem dubitatione ita proposita,primum colligo Angelucium sibimet contradicere, nam in hoc capite saeptiis salutis & mortis signa a signis morem indicantibus seiunxit, nunc autem cum Galeno fatetur signa haec & reliqua lethalia signa esse malignitatis indicia. Secundo dico quod Galenus eo loci hoc non asseruit: nec potest haec consequentia colligi, urinae oleaceae significant magnum morbum, e go significant magnum recessim, quia tunc Galenus per magnum morbum non intelligit recessim, sed magnum gen raliter dictum, qui tres morbi magni significationes complectitur. nam magnitudo ut etiam Galenus fatetur secundo dedisser. puls. cap.6. valde aequivocam habet significationem quinimo ipsemet Angelucius triplice magnitudinis significatum ex Galeni auctoritate quarto meth. 6. statim subinfert. ut quis iure ipsum mirari possit, quomodo tam clara Galeni dicta non sit assequutus. Addo tertio rcsponsionem ad primam dubitationem inanem prorsus esse. cum enim non aperiat, qua de causa, non omnibus, sed quibusdam tantummodo insidiosis & obscuris malignis existentibus immis,etiari

30쪽

ti qui aperte maligni sint, qui longe plures sunt nam etiam malignae febres per propria malignitatis signa se patridunt

tale nomen fuerunt sortiti, dubitationem nullatenus euellit. quin imo valde hallucinatur,dum ait exicrna qusdam ulcera morbos esse malignos, sed apertos,eo quia sensibus pateant, licet enim soluta continuitas,& ulcus, qua ulcus sensibus pateat, nihilominus eius malignitas, & ulcus, quatenus malignum,dissicile cognoscitur,& objurum est,& non nisi ex uana medicamentorum,& curationis institutione depraehenditur. Omissa autem olutione secunda dubitationis, quam

potuit ex Galeni uerbis, illico post dubitationem proposita descriptis, diluere: Certum est, quod responsio quam affert

ad tertiam, nulla est, & Galeni interpretatio erroribus se tet: nam magnitudinem nunc cum malignitate confundit,&impossibile cst, ut magnus morbus plurima habeat salutis signa.quomodo autem ea Galeni auctoritas primo pro reth. audienda sit,superius derivavi.Neque minus falsum est maligna ulcera,quq sunt in extima carye,& longissime absunt a partibus praecipuis,a quibus pendet animalis uita, uitae periculum minare non posse. si mina pars alioquin remotissima, consortium, & colligantiam cum partibus habeat principalibus, & praua symptomata, & mortem ipsam in serre potcst. quo fit ut articulus. in uulnera,etiams non sint in parte uitae neς essaria, sunt tamen maligna, quia grauia his subsequutur*mplomata, & maximum pericμlum minantur. In huius denique capitis calce iligit morbi malignitatis definitionem, inquiens illam esse qualitatem adscitiam ad morbi exitum bonum, uel malum momenti plurimum habentcna, in morbo uel mori, ausis repertam. Et quamuis tanquam fal-fssima & inutilissima sitis superque a me fuerit in superioribus reiecta,liceat tamen hoc unum addere praesentem definitionem non morbi malignitati , sed mori tantummodo adaptari posse. Absurdum autem est in exiguis ulceribus malum

exitum

SEARCH

MENU NAVIGATION