Ioannis Donatelli Castilionensis De febre maligna disputatio cum Theodoro Angelucio philosopho, & medico de eiusdem malignae febris natura & curatione differente

발행: 1593년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

DE FEBRE MALIGNA

exitum esse semper difficilem sanationem, cum eorum plurima , & praesertim cancerosa, & articulorum cruenta ulcera, seu uulnera mortem facile possint accersere, ut eX q. meth .a Galeno docemur, quo in loco vulnera haec ab eo cacoete, uocantur.ab Hippocrate autem dc Galeno ulceris & vulneris nomen sepissime confunduntur.

De causis, s locis maligna febris Q p. III.

VPERIORIS capitis rubrica, seu titulus fuit de natura maligni morbi & malignae febris, seu quid sit morbus malignus, & maligna febris, nam quidditas, & natura idem

senta. Veruntamen conscius ipse sibi, se febris mali3nae naturam, Sc quidditatem minime declarasse, in hoc capite, quod de causis & loco malignae s bris inscribitur, rursus, nescio qua alia ratione ductus, ad

formam,quae quidditas ipsius est, declarandam accedit, &reliquis Medicis praesertimque praeceptore suo doctior videri volens,insigniori putredine non contentus,addit foediore, de sordidiorem quasi his verbis intimius huius febris naturam penetrauerit) putredinem esse malignitatis formam.vtque id probet, Galeni testimonium & auctoritatem sibi non deesse putat: cum tamen Galenus in auctoritatibus ab eo adductis,de sordicie,& foeditate ne uerbum unquam fecerit, imo unica excepta auctoritate, quae est 3. in tertium epid. a 3 .in qua magnam putredine appellat, in reliquis locis nurulum adiunctum,aut epitheton putredini apposuit. Sed toto, Vt aiunt,coelo aberrare mihi videtur, dum pro formali malia

gnae febris causa efficientem proponit. siquidem putredo, prout calorem habet annexum sebris causa est effciens, ut

32쪽

lib.de morb.causis docet Galenus,prout est quidam determinatus modus augendi,& excitandi calorem,& quatenus putredo est, causa efficiens evadit putridae sebris: prout putredo,& passo haec a praua,& maligna uult materia,malignam febrem itidem effective producit. si quis vero ulterius perquirat, quae nam sint huius putredinis cause, is non amplius

malignae febris ut Angelucins arbitratur, ) sed putredinis

causas indagatur. & tunc, ut Galenus, & Aristoteles docent, hic quarto,metor. cap. proprio,ille ij, Meth. & 3. in 3. epid.

Om. I. putredo omnis ex humida fieri materia uidetur, ex causa uero efficiente extraneo praeter naturam calore. Quod

si ulterius inuestiget a quibus causis extraneus hic calor exu- scitetur, tunc ad prohibitum perspiratum, ad obstructiones,& adstrictiones, & consimiles causas putredinis, sed mediatas, confugiet, quemadmodum crudi,& viscidi,dc crassi se ci immediatae, & proximae obstructionum causae sunt, aucti vero calori s remotae, & putredinis remotissimae existunt.

Quod si proprij oblitus instituti,& capitis inscriptionis dic

rei se non febris malignae, sed malignitatis febris sormalem causam assignasse inanis esset fuga, quoniam causa,quae dat esse rei,in eodem genere causae dat ea, quae rem ipsam consequuntur: & si putredo febrem creat, prout praua & maligna est malignitatem febris effective producit. Sed rursus sese extricare contendet inquiens,non malignitatis febris,sed putredinis ipsius malignitatis sormam tradere,sed in maius luctabitur absurdum,quia cum sordida, maligna, uehemens,seu intensa putredo in idem recidant, nihil distabit causa a causato, & sorma ab eo cuius est forma, quod tamen a veritate alienum est. nam luminis priuatio ab ecclypsi, & animal rationale ab homine,si non re & subiecto,saltem nomine,& ratione,distant. Dicet ille,non considero maligna putredinem

per se & absolute, sed in respectu ad humanum corpus,quod digit. si sic, ergo, prout malignam febrem in eo producit, D considerat,

33쪽

DE FEBRE MALIGNA

considerat, &subinde cogitur fateri causam efficientem esse malignae sebris,ut supra dictum est.Dicet tandem,quomodo sordidior putredo non est forma malignitatis in febribus, cuimpossibile sit aliam ipsius sorinalem causam excogitare apud illam forsitam est impossibile Nam scitum est Arcesilai dictum. Nemo vellus portat ad suilonem non tamen apud eos, qui in logicis disciplinis suere versati, & Aristot lis,& Galeni dicta recitε perceperunt. Si enim per malignam febrem eam, quae non pestilens est, intelligimus, sed male

morigerata solummodo, hanc sermaliter considerando una cum Caleno cam esse dicimus, quae periculum minatur, &praua infert symptomata, ut ait quarto Methodi, & primo Proreth. I . aut in qua prauorum symptomatum pericu Ium instat. Quod si pestilentem intelligamus,eius serina consistit in hoc, ut haec praua symptomata praecipue, & principaliter in cor ipsum inuehat, & facultatem vitalem dictam, fatiget. Sicuti autem putredinis Drma interitus est seu corruptio natiuae caliditatis, ita malignς putredinis forma est. vchemens, seu praua & venenata eiusdem natiua caliditatis corruptio. Sed clarius adhuc loquemur, si sermae subiectum addendo, eam corruptione, aut potius combustionem quandam esse dicamus venena tardi prauar humiditatis, seu materiae . nam quala putredinis subiectum est, talem esse passionem & putredinem ab eo prosectam necesse est. In toto vero subsequenti discursu nil aliud demum concludi quam putredine quamlibet ex caliditate, & humiditate communiter oriri, quod nemo est, qui ignoret. licet falBquodam corrotario,

id colligat, dum ait tandem, quod calor & humidum praeter naturam nihil aliud sunt,quam putredo. Videns postmodii se nihil ad malignitatis causam attinens declarasse. In omnisquidem putredine serdicies reperitur,quia omnia putrescet tia,propria hiamiditate ab extraneo calore evocata, inquinata,& sordida evadunt aut Brsitam aliquid excellenti putredin

34쪽

dine obscurius proposuisse, cur putredo maligna seu intenissa,aut,ut ille ait,sordida euadat, plicare aggredies,ad quorundam auctorum ut Fem. Velgae, & praeceptoris sui placita se confert, & eorum dictis, ut arbitror,malae & Ordinatis, &intellectis, modo enim de malignae putredinis causa in te na,& immediataloquitur, nonnunquam de loco, interdum de causa externa & confusissime uerba facit postremo loco duo colligit Theoremata unum ex praeceptoris sententia, aliud ex propria opinione aduersus Georgium Agricolam.

Primum est posse reperiri pestem sine febre, quod nos non negamus , quippe quod ex Caleno colligitur , sed dum subdit deinde, quod fieri potest, ut homines varijspa

tium morbis laborent absque ulla febre , eo quia uenenati humores aggregari,putrescere, & corrumpi possunt extra venas tantum, & illi pereant, quia putridi halitus e putredinis foco ad cor mittantur, & necem afferant, & spiritus extinguant priusquam febrem succendant:hoc nos tanquam absisnum reij ciendum esse arbitramur, quandoquidem a quocunque soco putridi halitus eleuentur, si hi corpetant, necessario putrida febris accenditur , ut ex Galeno primo de disser. sebr.clare colligimus.Neque ullumpondus habet probatio, quam statim subinfert,quialicet venena ab animalibus iaculata cor petant, & illud corrumpant absque ullo febris inte ventu; attamen nulla putredo, seu putridi halitus cordi communicanturmam putredo a corruptione ualde distat. Secum

dum Theorema est, falsissimum esse reperiri pestes aliquas cum febre intermittente, quod quamuis alij quoque ante ipsum asseruerint, & longe melius demonstrauerint, falsum nihilominus est nullum reperiri locum in toto Hippocrate &Galeno unde hoc colligi possit, quia tradit Hippocrates 3. in tertium epid.tex. 64. in illa peste, quae sua tempestate plures regiones populata est,uulgatas suilla tertianas,quartanas, ct quotidianas, quas nomine nocturnaru appellat.Nec est ut

Da has

35쪽

has continuas accipiamus, quia etiam continuas propria uo

ce subiuiigens enumerat, di subinde ipsas ab intermittentibus iam dictis disiungit. Posteaquam uero quibusdam obiectionibus responsionein ab Hippocrate, Galeno,& innum ris alijs de promptam attulit, quae causam reddit, cur pestis modo hoc,modo illud animalium genus corripiat,respondet cuidam aliae dubitationi, qua superius propositam suisse supponit. Ego tamen ut ingenue fatear cum diligentius ipsam perscrutauerim, nunquam potui ad inuenire, quare & responsionem tanquam inutilem & falsam mihi liceat praetermitte. .quod autem falsa lit,ex eius uerbis colligo, in quibus ait. Non enim abundans humiditas putredinis foedar seti dicamus nos malignara ut intensae causa est, sed illa, quae est inepta,ut ab innato calore contineatur: possiani febres aliae materiam habere humidior na,sed non magis refugientem a calore virali: hoe enim putredinosae tantum humiditatis est proprium, haec ab illo . Sed dicam ego in quacunque putredine cuiuscunque sit humoris,seu humiditatis, rei putrescentis humiditas ossiuit, & ab extraneo euocatur calore, & ab innato rei pti trescentis calore non amplius cohercetur,ergo quaecu-que humiditas putrescens pestiletem febrem, aut malignam creabit. Posteaquam sc malem causam se aperuise credidit dubitat, qua nam qualitate putredinis malignitas humanae uitae insensior sit, calidi tale ne, an humiditate. quae quidem dubitatio ad putridam febrem generaliter acceptam potius attinet, quam ad pestilentem, in qua praua qualitas occulta potius & humanae uitae a proprietate aduersaria cor & innatu calorem demolitur, quam humiditas uel caliditas. Et quamuis satis incongrua sit comparatio, cum humiditas ex parte materiae,& ex parte passi,caliditas uero ex parte efficientis se teneat, & omnes sciant nullam esse sere comparationem inter palli iam & omnium imbecillimam,&,ut sic loquar in dolorifica in qualitatem,& omnium maxime activam,nihilominus

36쪽

nus respondet ad dubium inquiens putredinis calorem magis aegrum urgere quam illius humiditate. Cuius rei causam reddens, inter caetera quae profert in conuenientia quae pluri

a sunt illud absurdissimum habet, putredinosam humiditatem per accidens, putredininosum uero calorcmper se in arcem uitae,& innatum scilicet calorem agere. quasi calor calorem , &idem se ipsum per se corrumpat . quid tu pius calor enim per se non nisi a contrario patitur frigore. quod si calor praeter naturam & intensior, in natiuum& minus intensium agit, & aliqua contrarietas penes intensum & remissum adesse videatur, id tamen nobis non aduersatur, quia intensior calor per se remissum intendit, & extraneus & intensus in natiuum & remissum seu moderatum agit, non per se, sed ex accidenti & secundario eius scilicet, subiectum & humidum corrumpendo, & absumendo. Mouet deinde duas dubitationes, quae maximam caloris adfuitatem in corpus humanum maligna febre consti e latum tollere uidentur, in quibusdam uero sundamentis, qnae pro ijs diluendis ab eo proponuntur,& in earum solutione,quot cr- rores committat, vix potest explicari. quid plura ξ ad id usque uenit, ut asserat humores sordide putres non ideo maxime nocere, quia calor multus praeter naturam in illis uigeat

actu, sed quia calidi sunt uirtute& energia. Et statim sibi-

ipsi contradicens ait, quod quamuis calor praeter naturam

in ijs humoribus factus sit remissior, in alijs tamen humoribus , quos deinde aggreditur, intensior semper & estuosiorrcdditurm sic priorem responsionem, distinctionemque de calore actu & potestate labefactat. Sed parum hoc est, nam paulo post affirmat sordidam putredinem antequa toti massae humorum communicetur,actu & scit a parum naturae nocere,uirtute,& per effectus,quos edit, illi esse nocetissimam,

quid pulchriusὸ quid doctiusὸ Quid alijs uerbis est opus Galeni demum auctoritatem interpretatus 9. simplic. capit. de

terra

37쪽

DE FEBRE MALIGNA

terra semia, in qua scribit febres pestilentiales calore non

esse uehementes, eandem inculcat distinctionem, scilicet, has sebres , quatenus pestilentiales sunt, actuali calore non esse uehementes,sed energiaco uehementissimas esse. sed melius fecisset dicendo pestilentes sebres, ut pestilentes sunt, neque actuali, neque energiaco calore, neque ulla alia manifesta qualitate ager sed solum praua eaque recondita,cordi tamen & humanae uitae inimicissima. Seipsum autem declarans subdit, se ita pronunciasse, quia licet pestilentiales,

ut pestilentiales, actuali calore non sint uehementes: nihilominus quatenus in ipsis interna uiscera magna aliqua laborant inflammatione, sunt calore actuali uehementissimae. & statim sibi ipsi contradicens inquit Galenum adtimere in febribus pestilentibus uehementem calorem tum extra tum intus: quod an possibile sit interno uiscere inflammatione laborante, & utrum Thucididis historiae, & Auic. dictis concordet,alijs iudicent. Τhucidides enim refert tantum fuisse in ea peste in intimis partibus calorem, ut ne uel leuia tegumenta proferre possent. Et Avicen .ait,quod sicutiliae febres mitescunt exterius, ita conturbant interius. adeo enim intus exuriunt, ut dixerit Galenus syntexim seu collia quationem huiusce sebris inseparabile signum esse. Iam uero de causa esse stric quae omnium maxime erat explicanda,& praesertim a qua nam causa sordida illa putredo gener tur, ne uerbum profert, quod reliquis putridis febribus quia

buscunque non sit commune. In materiar autem malignitatis contemplatione peregrina, ut uideo, & praua illa utitur distinctione, inquiens hanc materiam vel esse continentem, vel subiectivam. Primam porro explicans hanc cum affecto loco, & malignae putredinis soco confundit. Si enim vere loqui uelimus, malignae febris subiectiim non praui hum res, sed humanum corpus est totum. Malignae, autem putredinis materia subiectumue prauae sunt humiditates putresce

38쪽

tesdicavero, in quibus prauae illae humiditates reperiuntur, rectius praecipuae partes, & primario affectae, & putredinis m. mites seu minerae nuncupatur, ut apud Galenum uidere est, tum alijs in Iocis um potissimum in II .meth.med.dum ita scriptum reliquit. Ac si quidem totum corpus dictorum iam singula, id est putredo,obstructiones,& alia, occuparin etiatoti corpori per contraria succurrendum est: sin unam partem quampiam putredo inuaserit, illi adhibenda iam dicta

sunt remedia . Sane non easdem omnes partes uacuationes medicamentave requirunt, cum & temperamentis, & postuturis,& forma,& omni denique constitutione naturaque inter se dissideant.haec a Gal. At uero de subiecitiua ab ipse uocata materia Ioques nihil sui in mediu profert. Sed solis aliorum placitis contentus fuit. Inter quae dari ephemeram pesti Ientem assirmat. Quam cum sciam inter modernos,quosdam non ineptis rationibus reiecisse, quas Angelucius, proprijs dictis nulla ex parte labefictat, in ea refellenda non immoror. Hoc unum noto,qilod dum habet odoramentorum uim spirituum substantiam soIum attingere,valde fallitur,cu ignoret Galenum A. de loc.ais c. 8.pro pulmonum substantia ua-Ienter exiccanda, ut homines a phthisi praeseruaret, saepius odora metis &praesertim hedycro is, & alijs praeciosis,& odoratis unguentis suisse etiam usum, frustra autem id feci sset, si spirituosam tantummodo substantiam attingere possent. Dum aut probare nititur, quod proptius humores illi putres ad malignitatem vergui, qui propter inssammabilitatem vel adustione uel pinguedine contractam facile inualescunt,&diutius propter crassitiem calorem impressiam retinen exemplum adducit cancri & elephantiasis, quae totius cancer est, quod quidem proprio dogmati aduetiari maxime videtur, 'nam omnes tumores cancerosi, &ex adusta melancholica geniti, egerrime ad suppurationem deueniunt, quia eo tu materi a putredinem uix concipere potest,quomodo uero bilis,

amara

39쪽

DE FEBRE MALIGNA

amara cum sit,pituitae pinguedine tribuat,explicatu dissicile est,nam pinguia fere omnia dulcia sunt, & dulcia saepius pinguia. Sed dum paulo post subdit humorem biliosum malignum a Galeno appellari, cum erodit, & putrefacit, quid ad rem aliud enim est carnes, & solida corpora exulcerare, aliud malignam putredinem inducere. Dum supponit talem euadere bilem dum crassior iit, crassiorem uero fieri propter pituitosum succum admistum, ualde aberrat, quia bilis illa crassa erodit, quae syncera est, & a colore exusta ternioribus resolutis partibus crassior est reddita. Si uero pituitae, quae propria frigiditate, & humiditate uim erodentem obtundit, misceatur,no adeo facile erodit,ut nobis erysipelata, in quibus bilis cum serosa sente miscetur, & erysipelata Cedemat sa, manifestant. Phagedenae uero & serpentia ulcera a bile crassa, sed potius syncera procreantur. Sed quid frustra ut probo,cum Angelucius paucis post verbis affrmet bilem ex se symptomata inducere acutissima, pituitam uero bilis i petum retundere ξ Quod autem inquit eos, qui maligna se-bre laboranti quis tangat, primo tactu carnes leuiter calentes habere, sed diutius manu contingente candentis ferri simillimas exhiberi, se parum in medendis malis exercitatum ostendit,& dum id a pituita prouenire assirmat, in Galeni libris praecipuis non esse uersatum patefacit. is siquidem secundo de dissi r. seb. cap. p.ait manum, dum pituitosa materia putrescit halituosum & uaporosum calorem veluti per colatorium,& cribrum quoddam transmissum percipere. Sed alijs, adductis ab eo auctoritatibus seu parum intellectis ommiosis, accipio illam, a qua deinde ratiocinandi occasionem sumit.Hippocrates inquioprimo epid.sec. 2.tex. a I .ait febres

quasdam uulgatas eo tempore suisse,quae omnino nunquam intermittebantur, sed inuadebant omnes more febris tertianae naturam reserentis.& uno die aliquantum remittebantur

altero ingrauescebant, & omnium erant,quae in id tempus inciderunt,

40쪽

ciderunt,violentissimς,longissimae,& laboriosissimae & cael ra quς sequuntur. Sed c6cedamus Hippocratem de malignis& pestilentibus febribus sermonem habere, quod tamen falsillimum est,quia constitutio illa nullo pacto fuit pestilens, &in super ut Angelucius quoque concedit, malignae & pestiletes sebres acutae sint, Hippocrates vero ait haS febres ab aruomnium quae in id tempus incideriit, fuisse longissimas: esto, inquam, eas suisse pestiferas, & ex hoc videamus quomodo in logica & conficiendis argumentis se gerat sermat. hunc

syllogismum hipotheticum. At i quae malignae febres sunt

tertianae continuae non tamen exquisitae , ergo sunt spuriae;

sed quid tum ergo febres malignae sui natura sunt tertianae continuae spuris consequentia non valet, quia ex particulari assumpto non nisi particulare consequens colligi potest,ergo sequitur, quod aliqua solum maligna febris erit tertiana

continua notha. Praeterea si sui natura omnes tales essent,

sequeretur, quod e conuerse cauli nothi essent pestilentes, aut omnes, aut saltem ut plurimum,quod est filsissimum. Elicit deinde aliam consequentiam non minus falsam hoc pacto. pestilentes sunt tertianae continuae spuriae, ergo fiunt cκ pituita bili permixta viroque humore putrescente malignet. Cur autem maligniter putrescant, aut quomodo id fiat, non aperit. Postea consequentiae absurditatem a longe aspiciens, dubitat an cum bile nossit interdum atrabilis permisceri,

idque concedere, & quibusdam stiuolis rationibus probare videtur,& quasi eadem sit ratio de humoribus in uenis magnis extra venas,seu ut alij tradunt in pretcord ijs,& primis venis putrescentibus, subdit dubitandum non esse de spuria

tertiana ex atrabile per tertianam autem absolute pronunciatam non nisi intermittentem Galenus, od omnes intelligunt quia Galenus a. dedisser. febrium. 8.ait quod perca, quae debiliosa,& pituitosa febre simul millis scripta sunt, licet ad melancholicam subrem tran5fercndo , Iius cum vir E oue

SEARCH

MENU NAVIGATION