Ioannis Donatelli Castilionensis De febre maligna disputatio cum Theodoro Angelucio philosopho, & medico de eiusdem malignae febris natura & curatione differente

발행: 1593년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

61쪽

DE FEBRE MALIGNA

Berocius saeuire, valde hallucinatur, quia ex *mptomatum, quae morbi propria si int, magnitudine di uelicinentia, non mos, sed magnitudo seu recessiis a naturali statu cognoscitur, ut lapius Galenus affirmat, & ego in primo capite iam ostendi pleuritidis exemplo.Quod autem tradita ab eo symptomatum diuisio, neque Galonica, neque uera, sed insuffciens sit,Omnes norunt, qui Galeni doctrinam in principio libro de different. ipsorum traditam legerunt, ac recte perceperunt . Reddit deinde rationem,cur malignae febres in

Hippocratis quoque sententia lenes sint, a principio, &inter reliquas liuius rei ualde friuolas causas, quas adducit, ait hoc prouen ire propter humoris putrescentis crassitiem,quia crassa sensim concipiunt putredinis ignem,quo concepto citius & magis exurunt, quam non crassa: irem crassa non ita late concepti ignis radios emittunt ad cutem usque, ut ea quae sunt minus crassa, ut in serro candente, de accensa stipula videre est. Sed concedo tenta m humorem facilius accendi,&citius ad ignitae stipulae instar cffulgere. crassiim uero ut melancholicum aegre&ut ait Galenus, ad lapidis instar aut testae,longiore tempore accensionem concipere,sed quid tum postea quotiescunque crassus humor exacte suerit accensus, quid prohibebit, quo minus calor

praeter naturam plopter partium continuitalcm innati potviinitim caloris merito,per uni nersum corpus diffundaturΘnon ne tum in bubonibus, quorum causa ephemera sobris acceditur,tum in accessionibus quartanarum febrium a melancholico putrescente hi more, quo nullus crassior est,prouenientium,hoc quotidie cernimus in quartanis enim copiosissimus calor ad cutim usque in singulis accessionibus paucarii horaru sipatio diffunditur. Aliam causam csse pocse inquit, humoris cum primis maligni non multam copia,

quoniam si uti malignitate viget, ita etiam csset multus in m tofere tomporis homincna Oppruneret.Haec tamen causa multis

62쪽

sa multis nominibus damnanda est , & primo quia matcria alioquin paucissima si putredine febrem accendat, non tollit quin calor praeter naturam ad extimas usque partes copiosus perueniat,uti dictum est. Sed paucitas seu exigua copia materiae putrescentis, ut ex Galeno in a.de diiser. sebr. vltimo cap. colligimus,est solum in causa ut febris & acces siones citius finiantur. Secundo cum sebris maligna continua sit,& per plures dies perdurans,& putredo contiguos &prauos humores in continuis febribus assiduo depascat, priusque nodesinat donec uniuersus humor putredine exustus & consumptus fuerit, impossibile est, ut in febre maligna humor prauus putresces adeo paucus sit,ut ratione exiguae copiae calor mitis, & lenis in primis diebus appareat. Tertio Ang. in a. capite huius i. libri statuit causam malignae sebris esse bilem cum pit. mixtam, modo qui fieri potest,nt ab hac materia adeo pauca febris tam praua tam urgens tamque lethalis promoueatur Vcrum quoniam uno dato in conuenienti facillimum est, ut inde plura sequantur, idcirco mirum non est, si quaerat deinde,cur natura humo, rem hunc adeo exiguum prius non concoxerit, & concoctum expulerit, quam ad tantum putredinis culmen petaueniret: & ut postea quaesitum soluat nugas innumeras proponat.Quomodo enim huius rei causam in summam de pertinacissimam humoris cruditatem,& crassitiem dissicile s lubilem quis poterit referre ξ nam pauca humoris copia natiuo calori minimum resistit, & ab eo facile vincitur,potissimum si humor hic sit ex bile & pituita mixtus, quς mutua mixtione penes crassitiem & tenuitatem frigiditatem,& humiditatem inuicem restanguntur, & multo magis vincuntur si in uenis,in quibus plurimus nativus calor viget, rei' riuntur. Sed dato quod a concoctrice facultate, quae a proprio munere nunquam cessat, paucus humor concoqui

non possit,cur saltem tanquam paucus & parum resistens,&sua

63쪽

DE FEBRE MALIGNA

sua praua qualitate ualde stimulans ab expellente uirtute ut in scabiosis,& alijs prauis culaneis affectibus assidue ceranimus, soras non truditur Insuper quamuis propriae dictam concoctionem , & transmutationem in propriam& familiarem partium substantiam , & alimentum respuat, non tamen metaphoricam & adaequationem, quae cxpulsioni accommodata est , subterfugit. Posteaquam uero , ea quae superuenientium symptomatum tanquam ex ipsius sententia malignae febris propriorum, communia sunt considerauit , ad haec superuenientia sigillatim

proponenda examinandaque sermonem transfert. & ab a.

tione Lesa & pulsu primum auspicatus,Pulsus,inquit, in maligna febre,vel est languidior, &pressor multo, quam leuitas aegritudinis serat, uel est persimilis sanorum pulsibus. Modo pace ipsius dictum sit,inulta in paucis his uerbis suntvrrata. nam primo quaeredum est ab eo quid per leuitatem gritudinis intelligat, quid per pressore pulsum, nam huius languiditas ab omnibus facile percipi potest . per aegritudinis leuitatem, si uelimus ad hanc pulsum hunc referendum esse, & aliquid nos docere & malignam febrem nobis dete

gere,non possumus,ut opinor,aliud intelligere praeterquam calorem mitem in externis partibus existentem, & haec in terpretatio non solum Avicennae dictis, qui ait quod se-bres hae mites sunt exterius & conturbant inrerius, uerum etiam his , quae ab Angelucio ex Hippocratis mente in principio huius capitis suere enarrata consona erit, dicebat enim Hippocratem has febres tenes a principio uocause, & dum huius rei causam affert in hoc potissimu laborat, ut ostendat cur calor harum febrium usque ad cutim non diffundatur, hanc autem leuitatem ad alia symptomata si1- peruenientiaenon esse referendam, patet ex ipsius uerbis,in

quibus superius dixit,quod serocius Ouiunt, quam morbus Promittere posse uideatur. Per pulsum praessum quid audire debe-

64쪽

debemus non aliud, opinor, nili uel paruum,uel potius d pressiim, hoc est humilem, si enim dicamus angustum uel strictum, interpretatio huic uocabulo pressus quod quidem a Galeno in Iliade differ. pulsuum non ponitur, haud satis seuebit. compressum quidem pulsum sorinam apud

Galenum quis adinveniet, sed hunc & paruitatem pulsu ς,& arteriae contractionem ad imas partes significare, & a cellionii principijs famuliarem, di proprium esse Omncs ni

runt. Has stamibus colligamus quantum aberret, nam primum etiam si concedamus languorem pulsus non ad iacul-itatis robur,dc vitalem contentione uti decer esse reserendum: sed ad caloris teporem & lenitatem, si dixisset pulsem esse imbecilliorem, quam aegritudinis, . aut febris principiol in quo virtus roboris parum amissib solet) conuennens: sit, forsitam aliquid docuisset; sed inquiens inb languidi rem quam ferat leuitas febris, supponit lenem calore, & mirtem febrem sui natura languidum pulsum promere , uel sal tem sibi familiarem habere,quod tam falsum est, qua quod isellissimum. nam lenis calor cum nori ita uitalem uim labe lactet,permittit potius in silo naturali robore permanere,& insuper cum usum adaugeat, uitalis uirtutis contentionem:

subinde auget, hinc Galenus iubet ut in pulsus robore di-.gnoscendo in febribus, exercitijs, balneis, & id genus alijsrcalorem di usum a uetentibus,&uirtutem ad maiorem contentioncm impellentibus exerceamur. Non minus decipitur dum ait pulsum esse minorem aut humiliorem quam fi bris leuitas ferat; mcalor alioqtun mitis,& lenis,ex se par. uum pulsum non efficiat , sed .pulsum saltem quadanimus; penes distentionem augeso aptus sit . quare rinius dixisset si pulsum longe De pientiorem esse enunciasset , . quam pri Irum urgens subrilis calor id exigat. Erran quinetiam dum

positis his pulsus differentijs, utitur disiunctiva quasi diuer-. sum a priore membrum & pulsum proponens , inquit hunc

65쪽

DE FEBRE MALIGNA

vel esse smilcm sanorum pulsibus, quasi illa particula vel

post languidiorem & praessorem pulsum posita,au serat omnino a pulsu tum languorem,tum,ut sic loquar, praestionem, quod tamen a ratione alienum est. si enim ad hecticam perissentem hoc referatur, ut ipse referri posse cocedit,impos-sbile est, ut cordis corpore putredine & venenata materia obscessa,aliqua penes vitalem contentione immutatio non

fiat, sicuti etiam impossibile est ut pulsus penes inaequalitatem, a sanorum pulsibus dissimilis non euadat,& proinde scribit Galenus in tertio, illo de prauag. Ex puis .cap. 3.pulsum non omnino similem esse sanorum pulsibus,sed perparum deflectere de natura , & rursus ait quod pulsus parum

praeter naturam immutatur. Verum o Medici vos enim in pnesentia doctiores, & in Galeni dictis probe exercitatos alloquor Galenus non vust ut hanc paruam immutationem & penes languorem & inaequalitatem spectcinus, adeo ut hectica pestilenti laborantes aeque scre validos, &aequales habeant pulsius,ac sani habent,quia in paucis lineis

valde inconstans sibi ipsi videretur, nam praeter id quod in superiori capite dixerat, quod si quando juccubuerit, &in eundem delapsum sit,in quo Ost substantia, quam ventriculi continent,calorem,iam tunc incaluit,cuius sequitur intemperiem imbecillitas facaltatis,& subinde languidus pulsus.in sine quoque huius capitis apcrte inquit,quod qui intemperiei comites sunt corporis ipsius cordis,imbecilli sunt omnes sed exiguam hanc immutationem penes cas pullus differentias attendendas esse uoluit,quae ad quantitatem di stentionis, ad tempus seu qualitatem motus, & ad tempus quictis attinent,& aucto calori,vel auctae.fiigiditati peculia res sunt. Dixerat enim in secundo capite,quod pulsus aueto - calori peculiares sunt magnus,vclox, sireques,scuti in principio quarti capitis ait intemperaturas frigidas efficere plane conuarios, pulsus scilicet paruos, tardos, raros. quod si

66쪽

beontingat, ut in tertio capite supponit, ut vel frigidius cordis corpus aequo sit, & in uentriculis conteta substantia calidior aut e diuerso haec substantia frigidior cor autem calidius , pulsus fiunt moderatis similes, quia medius veluti sta.

tus effecitur ex duobus contrarijs conflatus, qui sane affectus, vel optimos medicos fallunt. Sed haec moderatio estne penes omnes pulsus differentias spectanda 3 non, sed penes illas, quae ad propositum sibi sermonem attinent,&caliditatis& frigiditatis peculiares sunt, & subinde penes magnitudinem, parui talem, uelocitatem, tarditatem, crebritatem , & raritatem, moderatio haec audienda est.

quia penes differentias propositas parum de natura deflectunt. Sed si cordis corpus putridus calor occupet,peneSmbur & languorem non parum sed multum de natura ad imbecillitatem deflectunt . Ex qua tamen imbecillitate nec nec no etiam inaequalitate, quae in pulsu imbecillo aegre admodum dignoscitur, Medici quamuis optimi non ita pos sunt hecticam peltilentem copia osccre. Verum absoluta ne sunt errata, ab Angelucio in his paucis vcrbis commi sta non certe,sed quemadmodum grauissimorum Medicorum dicta, quanto magis quis exactius perpendat,tanto uberiorem fructum & copiosiorem doctrinam exhaurit, ita quanto quis ea, quae indocte scripta sunt, diligentius examinet, tanto numerosiora detegit errata. Nam peccat quinetiam

Angelucius quia diuisio ab eo tradita manca & desectuosa ualde est.ait enim quod pulsus in maligna febre, uel est languidior & pressior, quam leuitas ferat aegritudinis, uel persimilis sanorum pulsibus. Modo dicam ego,dum febris maligna & pestilens in primo principio existit, & uenenati uaporis aut uenenatae, seu malignae materiar actio nondum in

cor impressa est, procul dubio pulsus naturale robur adhuc seruare potest, uel saltem nullum habere languorem, nec minus magnitudinem obtinere ualet, nihilominus penes H a uelocitatem,

67쪽

uelocitatem,& inaequalitatem,& longe magis penes crebritatem, a sanorum pulsibus erit dissimillimus. Demum ait pulsum persimilam esse sanorum pulsibus. Sed falsum hoc est, no enim ait Galenus in hectica pestileti esse sanorupulsui persimilem,sed parum deflectere de natura, & parum in mutari,quia propter facultatis imbecillitatem a magnitudine ad aliquam paruitatem desectit ,& quia facultas quantum de magnitudine detrahitur, tantum ut hanc resarciat, de uelocitate di frequentia superaddit , proprerea pulsus tiam a moderato motu, & moderato quictis tempore ad aliquam velocitatem,lic magis ad aliquam crebritatem,quq

facilior est, deflectit. Verum hoc in loco liectica pestilenti post habita, Angesucius aliam causam pulsus sanorum pulsui similis assignare contendit, & ut facilius hanc ci credamus ego tamen nisi rationem audiam non credam iureiurando affirmat aliquot aegros malignae sebrientes omni hectica suspicione carciates tetigisse,quorum pulsus nihil difiserebat a naturali pulsu. Dij boni quid a udio, admittamus

iuramen rium Sed rationem audiamus. Hanccx Galeni dictis desumit scribentis in tertio de praesag. expuls. capit. 3. contingere interdum in calida cordis intcmperic,ut pulsus sit naturalis& moderatus,cum scilicet arteriar laborant intemperie frigidiore cum enim arteria,quae frigida est, a corde cessat,nec paruum pulsum, qui fiigida est, edat,nec ma gnum qui calidae,sed inter utrumque medium,qui moderatus est & naturalis, &celeritate etiam moderata pulsus erit horum affectuum, itemque vehementia moderata. Sed obone vir quid dices de crebritate & raritate harii ne mcminit GalenusΘno .ergo ratio & causa quam attulisti falsissimaris,quoniam cum arteriarum pulsus saltem penes crebritatem & raritatem semper cordis pulsum imitetur impossibi- le est ut fiammeo calore in corde existente pulsus arteriarum a sanorum pulsu saltem crebritate ipse ualde non disse

68쪽

rat. quod quidem cognoscens, Divinus Galenus n5 solun crebritatis & raritatis & moderati temporis quietis nun. quam meminit , sed ut clarius sciremus ipsum has disseremtias ab alijs excipere: statim post sic habet. Quod dico clare intelliges s altera manu eodem tempore cor, altera aliquam arteriam tangas. Principia inim motuum arrige nucaures animaduertes una fieri , sed dissidebunt magnitudine, celeritate,&uehementia. Sed dicet ille, non ne subdit Galenuς quod nonnunquam accidit,ut arteris eodem tempore non accipiunt ex corde inquentem facultatem, sed cordi propiores primae, posteriores quae remotiores sente quod potissimum accidit,ubi incidant in idem temporis arteriae sit gidiores, & cor imbecillius Maxime, sed quid ad

meὸ non entiri propterea corpulsium edet crebrum, arteriae autem uel rarum,uel moderatum, vel non crebrum edent,

sed licet tardius uiolus principium sidcipiant atteriae, eandem nihilominus quam cor crebritatem exhibent, quia semper clit eadem seruata proportione & eodem statuto quietis tempore, arteriarum motu ni praeoccupat. Frustra

autem allimat deinde aliam' huius euentus causam inquiens se hane a Thoma Iordano desumpsisse, nam prae ter id quod eadem est cum illa, qtiam superius ex praeceptoris sui Massariar & Galeni de hectica pestilenti febre loquentium sententia deseripserat, decens non erat, ut hoc Iordanis inuentum crederet, & in eius dictis ad hoc confirmandum exarandis, adeo laboraret,cum Calenus li-h ab eo superius citato de sebribus,quae propriam natui non seruant,verba faciens, 5 rectius, & clarius, & diffusus id scribat. Malignarum febrium pulsu declarato,quot udam symptomatum, quae ab illo superius huius mali propria vocantur, etiam si omnia sere reliquis acutis,& putridis febribus superuenire possint farraginem seu aceruum quendam d.scribit,quorum tauiε omnium ratione non assignat. Sed

duorum

69쪽

DE FEBRE MALIGNA

duorum solummodo tradita causa, in reliqnis lectorem ad Hipp. & Galenum mitti inquiens hos Medicinae proceres in lib.progia.& in lib. de morb.vulg. de ijs fusissime pertractasse. Sed melius secisset si neque duorum illorum symptomatu causam attigisset. Ait enim mestitia ingetem oriri dii elici de causa nepe & propter cordis exiccationem; & pro pter quandam animi de suturo interitu praesagitionem. primum porro locum habere non posse, inde patet,quia sequeretur , quod quaelibet febris maligna esset cum tabe, & sit. binde non nisi longo tempore &egerrime, aut etiam nun ruam aegrotantes possent ad sanitatem restitui. nam cordis ccitas non potest uniuersis corporis protibus non impa hii,& quantum dissicile sit marcorem affecto principio se- mouere,in proprio lib. declarat Galenus: experientia nihilominias qaotidiana nos docet, quamplurimos maligna s bre , cum ingenti admodum incestitia laborantes, pius ruatuordecim diebus, aliquando citius ad bonam valetu-inem restitui. Insuper,ut notat Galen. secundo in primum epid. iue. timoris cognatae sunt moestitiae,& hae ab illo ortu ducunt , ob id enim inceretur homines, quia timent. modo dum tradit Galenus cordis siccitatis signa in lib. artis incidic. cap. 3I. neque moestitiae, neque timoris mentionem

habet,sed solum de his meminit in signis frigidis intemptari ei. Secundam uero friuolam tae, & inutilem, x dictis clarum est. si enim non alia de causa nigrent,nisi quia timent,timet autem propter naturale quadam animi de stituro interitu prςsagitionem, statim quaerendum est, cur in hac sola febre,non in alijs quς malignae non sunt, haec naturalis antimi prssagitio suboriatur. hoc inquam declarandum erat.neque est ut dicat, ideo in hac sebre oriri, quia mobus maximus & perniciosssimus id exigit,quia alia multa mala loge perniciosiora sunt, & potissimum hectica pestilens, & nihilominus saepe neque metrent neque timent,quia si haec citra

70쪽

humorum putredinem, & sola sit, non sciunt se febricitare.

Quare potius opinandum est ingentem moestitiam ex spirituum vitalium labefactatione& a malignis & atris uaporibus insectione,ut etiam in m rore contingit melancholico, prouenire. atri autem multiplicantur uapores, ubi plurima deustio& incendium urgeat. urget aut in hac febre, quia in ea sepissime interiora uruntur. Ait postmodum,alterius symptomatis causam reddens, quod non sitire in magno ardore, vel sitire admodum, cum sebris facta est remissior, illud mortuam facultatem, hoc in uisceribus collectum calore fignificat, primum tamen dictum non est perpetuo verum, quia non sitire in magno ardore, praesertim si accedat linguae nigrities & scabrities,ut toties nos docuit Galenus,nosolum propter emorientem facultatem, verum etiam propter mentis alienationem prouenire potest, & proinde debebat Angelucius hoc distinguere. hac enim de causa phrenetici ab Hippocrate paucit, ibi uocantur. Quod autem inquit sitire admodum, ni febris facta est remissior, in visceribus collectum esse calorem significare, est contradictio manifesti;namque calorem in uisceribus collectum esse, &febrem esse remissam, inuicem pugnant. quemadmodum enim accessiones ex caloris in uisceribus colleetione ornuatur, ita remissiones ea de causa fiunt, quia calor ad partes extemas & a uisceribus remotas, & cutim ipsam & pedes

potissimilissi, ut ait Hipp6crates 'expanditur . sed uideo illum se ipsum explicare, & dicere per febrem factam csse

remissam non veram remissionem intellexisse, sed re missam extrinsecus caliditatem innuere voluisse : ergo,

inquam ego, scbris ex hac in visceribus caloris collecitione. potius ardens , & vere lipyria& subinde non remitia sed intensa potius,&rnalignissima facta erit. His absolutis unum adhuc esse dicit, cuius causa ab eo reddeda est,uidelicet cur in hac sebre urinae non unquam sanorum urinas simi-

SEARCH

MENU NAVIGATION