Enchiridion canonico-morale de confessario ad inhonesta, & turpia solicitante: : nec non de decretis, & constitutionibus pontificijs ad hoc nefarium crimen exterminandum emanatis.

발행: 1765년

분량: 241페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

allicitur ad libidinem; M addit, quod talis interrogatio censet hir facta , ut sciret Confessarius dispositionem poeni tentis, queat non absolvi Tet, si afficinasset. 9. Sed etsi laoc ultimum in totum mihi non displiceat, tamen quo ad alios tres casus pilus relatos, pissim reperies alios affirmantes, tale in Confestarium esse denunciandum; quae resolutio magis mihi arridet, eamque amplector , in his, de similibus locutionibus, dummodo non appareat aliqua cir cumstantia, quae opinionem Bordoni reddat magis securanis ut contingerer, si omnibus examinatis, casus maneret dubius, de quo infra tractabo. IO. Nota in fine, indubitanter esse reum solicitationis Confessarium dicentem poenitenti, ut vadat ad uomum suam,

vel cubiculum, seu Sacristi arti, pro schedula Confessionis, si ibi eum ioticitat; quia traditio schedulae est actus pendens a Confessione. Similiter de nunciandus esset ille Confessarius, qui diceret poenitenti, ut sibi ostenderet verenda, quae in Confessione, morbo affecta esse, expressit; & hoc, licet sit medicus petitissimus: Est Communis. In his enim, di similibus casibus, si in Confessione dixit Confessarius aliquod verbum se

referens ad solicitationem postea factam, talis solicitatio censetur in Confessione peracta; quia a Confessione incepit. Si autem alit et contingit , tunc pertinet ad illas clausulas , silet rimmediate ante, et pos , silve occasione Co ejionis; juxta facti contingentias. Nihilominus vide dii p. 2. Per i Ozam.

An in signis,

QUAESTIO II.

nutibus, δc verbis solicitationis, possit dari parvitas materiar'ON procedit dubium de illis verbis, aut signis adnatolijs blandulis, de byssinis, quae animum libidinosum, de impudicum frequenter excitant: Nec de illis tracti bus deliberatis, & deliberate quaesitis, qui conitu iunt inpio imo pe .culo Gelectationis venereae, seu proxime dispo

nunc

62쪽

3O nunc ad illam. Et si enim aliqui judicaverint, haec excusari a

culpa moὶ .ali, dum nunc Ob iolam delectationem naturalem, dc len librium, vel ob jocum, curiositatem, aut animi te Vita tem, lectula delectatione venerea, nec non periculo ulterioriscon lenius, tamen dum semper est, quod c opinio non siri pra ericia probabilis, maxime post sequentem prophsitionem damna iam ab Ale Xandro VII. quae ordine num . est O. E proba -δilis Opimo, quae dicit esse tantum Deniale osculum habitum ob deleetationem carnalem, sensibilem, quae ex osculo oritur. seclusio De νiculo Consensus ulterioris, pollutionis. a. Joannes a Sanctus ima Trinitate sect. a. dub. Ι3. per totum, Porte L in addit . ad dub. regii l. vel b. Solicitare taminas, nam. . Solas a de Confessa r. solicit. tract. I. num. T. Ain Aptior. inquisit. lib. I. cap. 33. n. q. Lupus de Edict. In quilis. pars. I. lib. S. dist. 2. arti c. I. difficuli. 3. Gaspar Hur

ta do de Justitia, tract. de judic. forens. disp. a. difficuli. 7. Joseph a Januario de casibus reservat. resolur. 36. Castro Pa- laus de Confessi solicit. punct. 3. 8c Pelligarius tract. 8. cap. 6.

sect. I. num. 27. ut probabile judicarunt, dari parvitatem ma-rernae in solicitatione. Verum communis Doctorum hoc negat, aliqui ex eis vocant hanc sententiam periculosam, ali j aperientem viam fraudibus, ut videri potest apud Carenam, Matthaeiaci, Sabinum Bonon. Taboada, Gasparem a Sancto Nicolao, dc alios palsim: Qui ultimus dub. 22. num. Is 2. asserit, quod multi lentiunt praefatam opinionem, Omni carere proba

bilitate; alij non poste substineri; alij esse omnino falsam, Scomni centura dignam; alij poste Dominos In qui litores procedere contra defensores illius: Quia Paulus III. dedit illis fa

cultatem procedendi contra quoscumque docentes propositiones scandalosas, δc periculosas: Pro quibus omnibus citat Thomam De Ibene de Ortac. Inquisit. pari. 2. dub. 237 sect. 3.3. Caeterum ei sit Dei bene ex parte cum doctrina ejus coincidat, non tamen in omnibus , ut patebit ipsum accurate legenti, praesertim n Um. I 3. & magis expresse num. I S, Immo in illis in quibus ambo conveniunt, judico quod resolvunt ex 'tra

63쪽

u nis, nam uterque videtur loqui in casu alicujus delectationis venereae; δί quod in desediatione venere a nulla siri levitas, vel materiae parvitas, jam hodie a nemine dubitatur, post propositionem damnatam a SS. Aleaeandro de qua supra memini. Quaestio igitur non debet ventilari de delectatione, prae serti in venerea, sed de solicitatione, vel de lignis, aut verbis, qua praesuinum ur solici ratio. In quo sensu, noster Didactis Gongalea Mari haeo 23. de Poenit. f. 22.n Um. 3 Ia o novissime hoc dubium proponit, etsi perfunctorie, opiniones refert , Sc nihil resolvit. Quapropter tanti Viri sequendo vestigia, quae trionem in i dividam. In pruno addes

cana funda utensa suadentia dari solicitationem levem. In fecundo, postquam fundamenta contrariae opinionis referam,

omnibus solusionem dabo. f. I. Proponuntur fundamenta a firmativa. Rob. I. Verbum, vel signum, ex suo genere leve, nullo jure fit grave intra Sacramentum Poenitentiae I sed in materia inhonestitatis dantur verba, S signa ex suo genere se via: Ergo qui per illa solicitat intra Sacramen istum Poenitentiae, leviter tantum solicii ae. Prob. maj. si quod leve est in materia inhonestitatis, aliquo jure fieret grave intra Sacramentum Penitentiae, maxime esset Jure positivo Ec clesiastico; sed tali jure non fit grave: Ergo manet leve. Min probatur: Ad hoc . ut quod leve est in materia inhonestitatis, heret grave intra Sacramentum Poenitentiae jure positivo E clesiastico, opus erat, quod in decretis, & Bullis Summorum Pontificum, definiretur ut grave; sed nee Pius IV. nec Cle-

expressam definitionem faciunt : Ergo quod leve est in materia inhonestietata, intra Sacramentum Pornitentiete, non fit ra

ve lure positivo Ecclesiasti o. Maj. prob. Tum , quia nil s

i voluis , quod non expressit, ut dicitur C. I a. de de

64쪽

cim. Jum, quia non expressa non nocent, ut habetur L. I9s. de re g. ius. Ergo cum Summi Pontifices nunquam expresse serint, quod verbum, vel signum ex suo genere leve, fiat grave intra Sacramentum Poenitentiae, videtur quod sequitur na turam suam, Τί quod semper manet idue.

s. Confirmatur: Quia Sancti s si mus Benedictus XIV. qui in tua Constitutione modos solicitationis ad inhonesta, Sc torpia, magis expressis indicavit, dicit, quod solicitatio fieri potest sive verbis, live signis, sive nutibus, sive tactu, dcc. Atqui expresi e dicere poetuit, sive verbis levibus, sive signis levibus, sive nutibus levibus, sive tactu levi, dcc. Ergo cum hoc non dixerit , videtur quod noluit in sua Constitutione comprehendere illa, quae sunt ex suo genere levia. Et roboratur: Quia infligere poenas pro peccato veniali, cum sit quid jure polirivo insolitum, debet expresse constare in lege, ut habeatur pro dispositione canonica; ergo cum Summus Pontifex nec minimam expressionem faciat de verbis, vel signis levibus, ista non videntur in Constitutione comprehensa. Urgetur: Quia de facto nullum est peccatum veniale reservatum a Papa, etsi illa reservare possit, ut cum Conninch, Laimam, Sc Palao defendunt PP. Salmanticentes tom. I. de Sacram. Poenis. crast. 6. Cap. I 3. punct. 2. num. IO. 6c hoc ideo, quia nulli bi tae is reservatio reperitur expressa; atqui nulli bi reperitur expressum, quod verbum, vel signum leve sint solicitatio gravis: Ergo attento jure positivo Ecclesiastico , videtur dicendum, quod tale verbum, vel signum non est in Constitu rionibus comprehensum, nec per consequens demunctandusn. 6. Prob. a. Ratio cur Summi Pontifices mandant denunciandos, M puniendos esse Confessarios solicitantes, est, quia alliciendo, 6c povocando poenitentes ad actus inhonestos, Mi Urpes, e OS Onc Iant graviori peccatorum mole, dc in manus Diaboli tradiant, dum pro medicina venenum, & pro pane ai pidem p prrigunt, cum eis anti ictum salutis propinare deberent: Qua de causa Gregorius XV. crimen lolicitationi S, quod de Runciare iubet, impium, de nefandum vocata dc Sace do em

65쪽

committentem illud, infernalem, beneficum, Sc proditorem

execrabilem appellat. Benedictus XIV. qui tali crimen excessum nefarium nominae, dicit, Confessariu in solicitantem porrigere pinnirentibus, pro curatione vulnus, pro pane lapidem, pro pisce serpentem, Sc pro medicina venenum: Sed ha: c omnia non vident tar convenire verbo, vel signo ex se levi, cum per ista, nec poenitens tradatur in manus Diaboli, neque ei propinetur venenum, saltem mortiferum, de quo loquitur Pontifex, neque oneretur graviori peccatorum mole: Ergo quia neutra ex lus Constitutionibus loquitur de vecbo, aut signo levi.

7. Prob. 3. Ideo Confessari j solicitantes sunt denunciandi, quia praesumuntur suspecti do fide; sed ex verbo, vel signo ex se levi, non potest hae re sis praesumptio deduci: Ergo per

verbum, vel signum leve inhonestum, non est de nunciandus Confessarius. Maj. constat in illis verbis Constitui. Pij IV. Λ ος tu animum inducere nequeuntes, quod qui de fide Catholica recite sientiunt, Sacramentis in Ecclesia Dei institutis abutantur, aut illis injuriam faciant. Prob. nunc min. Ex levi furto rei Sacrae, non bene deducitur sacrilegium, neque ex levi percussione Clerici, recte infertur excommunicatio: Ergo neque ex verbo, vel signo levi recte presumitur praesumptao de haereti. 8. Prob. ultimo: Denunciatio est poena gravis, sed poena gravis, non est imponenda pro delicto levi, ut constat C. non

cogantur I. dist. q. ergo quando omnibus rite, M prudentCr examinatis, verbum, vel signum, quo Confessarius praesumitur folicitare, non est, nisi leve, aut peccatum veniale, tunc non videtur denunciandus. 3. 2.

Proponuntur, & resolvuntur sundamenta negativa.

is stum sit ex suo genere leve, tamen dum intra Sa

cramentum Poenitentiae committitur, amittit naturam sua ira,

66쪽

fit grave, contra virtutem Religionis, ob injuriam, quae

Sacramento irrogatur: Ergo cum gravitatem accipiat a Sacra

mento, Confessarius solicitans per tale verbum, vel signum, non leviter, sed graviter solicitat. Ant. est Achiles hujus sententiae, & ex hoc inferunt ejus Asseriotes, quod verbum, vel signum ex se leve in genere inhonestitatis, non est prohibitum Intra Sacramentum praecisse quia minium, sed ob irreverentiam Sacramenti: Et pro atur hoc hac paritare: E iam si modicu cibi ex tuo genere sit quid leve, i ii ad sumere ante Eucharistiam, est quid glave, escque mort hie sacrilegi uiri in materia

Religionis. Ergo etsi verbum, vel lignum inhonen in 'genero iaι quid love, iam ςn dum intra Sacramentum Poeni. tentiae committi Iur est quid gr/Vς, Sc sacrilegium, contra vir-

1 o. Confirmatur I. Et si verbum leve prolatum contra plebejum sit dumtaxat peccatum leve, tamen sit proferet: r contra Episcum, est peccatum mortale, eo quod gravitatem accipiat a dignitate personae injuriatae: Ergo etiam verbum aut lignum inhonestum leve, dum intra Sacramentum committi tur, gravitatem accipit a dignitate, dc Sanctitate Sacramenti contemptis. Confirmatur 2. Qui in ducit Sacerdotem eximiae perfectionis ad proferendum mendacium leve , non leviter,

sed graviter peccat: Si quidem, ex quo dejiciatur ab excellente gradu perfectionis, in quo supponitur vigilans ad omnia

venialia deliberata vitanda, amittit fervorem charitatis, degrave nocumentum ei infertur: Ergo idem quod prius. Confirmatur 3. Et si parum aquae vino miscendae in Missa, levis materia sit, tamen eam scienter omittere, est crimen grave, in ordine ad Sacramentum: Ergo a simili in casu quaest. 11. Prob. 2. Opinio admittens solicitationem levem, aperit viam fraudibus: Ergo est periculosa, & nullo modo toleranda. Prob. ant. Quia vel pinnitens per actus inhonestos leves Confessari j consentit, vel non consentit ξ Si primum, Confessarius habuit intentum. Si secundum, tunc subterfugiet de nunciationem ob parvitatem materiae: .Ergo aperit viam fraudibus, de praebet ansam impune solicitandi. Ia.

67쪽

I2. Prob. ultimo: Tum, quia in praxi sancti Officij, tam

Inquisitionis Romanae, quam Hispanae, non admittitur solici tatio levis: Nam in utraque, hujus rei odi solicitantes puniuntur z Tum, quia in vi cujusdam decreti Alexandri VII. de- nunciandi sunt Dominis Inquisitoribus omnes haeretici, dc de haeresi levissime suspecti; sed leviter solicitans ad turpia, est saltem levissime suspectus de haeresi: Ergo est de nuncianssu S.I3. Sed his non obstantibus, si defensurus essem sententiam afferentem dari parvitatem materiae in solicitatione, re ponderem ad primum fundamentum: Neg. ant. SI paritatem probationis. Dis paritas est; quia nulli bi reperitur comprehenso solicitationis levis, sub poena de nunciationis in Constituistionibus Pontificiis. At in rubricis Missalis, ic in Concilio Toletano VII. prohibitur communio pol P cibum, A potum quantumυis minimum , ut testatur Noster Delgad illo , de Euchar. cap. 3. dub. 3. Taceo hic, non peccare mortaliter, nec sacrilegium committere, qui aliquas gutas aquae ps aeter intentionem trajiceret ante Eucharistiae sumptionem : Nec qui trajiceret ossiculum, chartam, aliquid ligni, seu aliquid ex unguibus; quod ad Mulieres comedentes terram, extendunt Lean der, M Pa squaligus. Immo nec ille, qui ante mediam noctem aliquid sachari ori imponit, & partim ante, partim vero post mediam noctem trajicit; ut docet citatus Author cum Diana, 8c alijs. Accedit, quod etsi argumentum probaret quantum ad solicitationem factam in Confessione actuali, non tamen probat quantum ad solicitationem factam, simulando Confessionem, ut advertit Verri cellus infra citandus disp. s. casu I.

verbum leve prolatum contra Episcopum, est peccatum mortale, ut de se patet, sed solum quando licet verbum sit ex se leve, graviter tamen . etsi per accidens, dignitatem ejus contemnit; quamvis facilius possit contingere hoc, dum profertur contra Episcopum, ac dum profertur contra plebejum. Sic etiam fateor, quod verbum, vel signum inhonestum ex suo

genere leve, facilius reddi potest grave intra Sacramentum E a Poea

68쪽

Poenitentiae, qki in extra Sacramentum; in quo casu, plane concederem, quod esset solicitatio gravis, saltem per accidens, Sc ut talis denuncianda. Quod autem non videtur concedendum est, quod hoc semper contingat. Quoniam, si verba, vel signum leve semper fieret grave, quia intra Sacramentum committitur, etiam mendacium leve, vel impatientia levis fieret intra Sacramentum gravis; ex quo, vel retorqueri potest argumentum, Vel detur disparitas. Si dicis, quod haae praecisite prohibita sunt quia mala, ac per consequens, etsi commis' sa intra Sacramentum, semper sequuntur naturam suam; hoc falsum est, nam aliquando intra Sacramentum fieri possunt per accidenS gravia, dc amittere naturam suam, ut dum qui mendacijs levibus ex se, vel impatientijs levibus ex suo ge nere, provocaret sectenter Confessarium, ut irasceretur gravitet , vel ad alium gravem deflectum.

I s. Ad secundam confirmationem patet solutio in ipso

argumentos quandoquidem nocumentum grave alicui inferre, absque dubio est peccatum mortale: Ergo inductio Sacerdoris eximiae virtutis ad mendacium leve, quo amittat fervorem charitatis, et si sit levis ex suo genere, constrigit gravis per accidens, ob grave nocumentum, quod Sacerdoti irrogatur: Ad confirmationem tertiam respondeo, quod de modica aqua, vino miscenda in Missa, non solum datur praeceprum Ecclesiasticum , sed etiam divinum, ut praeter Trideminum afferens, quod sic sen: per intellexit Ecelesia, colligitur ex illis verbis Prov. 9. Bibite vinum, quod misecm vobis. At, nullo jure constat, quod solicitatio levis, intra Sacramentum Poenitentiae, fiat gravis, nec de certa obligatione de nunciandi eam, ut pater ex dictis.16. Ad secundum fundamentum responderi potest, negando, quod haec opinio aperiat viam fraudibus, loquendo

cle verbo, vel signo, quod omnibus rite unde quaque examina' iis, iam per se, quam per accidens, metas levitatis non franicendis: Liret hoc plane concedetem, si per solicitationem te Vem aliquis intelligeret aliqua verba, vel tactus, qui Vel im

69쪽

possibiles sunt sine delectatione venerea, vel proxime dispo nunt ad illam, ut videntur loqui aliqui eX antiquis. IT. Ad ultimum prob. res p. quod aliud est: loqui de foro

interno, 8c aliud de eX terno. In foro externo punitur quaeli bet actio ex qua praessumitur delictum prohibitum in lege, ne delicta impunita inaneam. In foro autem interno non atten ditur ad praesumptionern, sed ad veritatem; quare si prudenter judicatur, quod facthurn est alienum a fine mortali, non est curandum de praesumptione contraria. 18. Ad fundamentum deductum ex decreto Alexangri VII. rei p. quod laborat in aequivoco. Nam in dicto decreto, quod incipit: Licet alias, & e X peditum fuit ann. I 65O. non

loquitur Summus Pontifex de levissime suspectis de haeresi, sed de leviter suspectis. Quare, si per particulam ira sιme in

tenditur aliquid minus, quam liviter, est manifesta aequivocatio. Tum, quia lolicitans per verbum, vel signum leve. tam ex se, quam per accidens tale, non videtur levit et sui pectus de haeresi, ex dictis num. I. &. sic semit Bordonus in Manua l. sect. 16. num. 88. quatenus asserit, quod ad inducendam salinpicionem haeresis, requiritur pec a tum mortale: Et repetat sest.2S. num. I, O. etsi parvitatem materiae in solicitataona nomadmittat. Quibus addendum videtur, quod solicitans p r ver bum, vel signum inhonestum grave, non est regulari er loquendo, nili leviter de haeresi suspectus, & de levi tantum abjurat Inquisitionibus Hispaniis: Ergo si licitans per verbum, vel signum leve, estet etiam leviter de haeresi suspectus, nulla esset dicterentia quo ad ptae sumptionem , vel suspicio nem haeresis inter has solicitationes, seu inter culpam gra vem, S levem. Dixi regulariter loquendo, quia contingere potest, quod forici ratio tales enormes circumitantias habeat, cit adhuc in Hispania reddad Confessarium suspectum de vehementi. Videatur noster Becerra de haeresi quaest. s. S. 2. num. I I. ubi refert ex Escobar quendam casum ad intentum, doqtiodam Conflassario, qui in actu Confessionis Matrem, & tres filias vi igines latitavit,idc turpiter cQgnovi L. t D Hine,

70쪽

38 I'. Hinc, ut aliquid de meo dicam, duo sunt per oculis

habentia. Primum e st, quod proposmone S damnatae nullo mo- co, adhuc disputative, defendi possunt; & oppositum faciente S, ptaeter alias poenas excommunicati sunt, ut colligitur OxUecretis S. Congregat. Sancti Offici j emanatis ann. I 667. I 666. I 679. I 69O. Secundum est, quod opiniones quae controvertuntair ut probabiles nequaquam sunt censurandae, ut

praecipit Innocentius XI. in quodam Decreto publicato die g. Marti j ann. I 079. Et Tribunal S Inquisitionis generalis His paniae in alio Decreto publicato die 9. Marti j ann. I 63 . quod confirmatum fuit die 3. Juni j ann. 1688. In facti contingentia,u tibi nihil grave constaret fuisse a Confessario intentum, perves bum, vel signum monerem te, me submittendo Doctoribus. M Sanctae Romanae Ecclesiae, sicut, & Iudicibus fidei, ut duo ad

verteres in casu. Primum, quod actus non operatur ultra agentium intentionem, ut const1t L. 19. T. de reb. credit. Secundum,

quod Internus Iudex, qui iustitias iudicabit, Sc de minimo verbo otioso rationem quaeret judicium ponit in pondere, M men sura. Praeter Authores supra citatos pro opinione benigna consuli possunt D. Inquisitor Escobar pari. s. q. 3. M a. n. IO. BOssius de jub. in A ppen. dub. i 8. n. s s. Tanc redus de Poenit. tract. Io. quaest. 1 O. Dr. Euphrates pari. I. punct. 24. n. I9 . Tho M. Huria d. tran. q. cap. 8. F. 3. & . Antonius a Spiritu Sancto, tract. S. di p. I 8. feci. q. g. 3. num. I 4 F. Barnabas Ga llego apud Pintre ad hanc quaest. & novissitate Ligorius lib. 6. tract. q. cap. 3. in Append. num. 683. Non ergo videtur temeraria opinio, quae a tot Douotibus amplectitur, M in limitatione, qua hic proponitur, fundamento fulciri videtur.

QUAESTIO 12.

An si per verbum, vel signum ex se leve, rationabiliter praestimi tui, Confessarium voluisse graviora perpetrare, sit talis Confessarius denti notandus E p. affirmative. Ratio est: Tum, quia in tali ca tu, czrte ponit studium, Sc diligentiam ad tur piat

SEARCH

MENU NAVIGATION