Codex juris Bohemici

발행: 1898년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류:

131쪽

Brunenses. 115

igne frequenter utuntur, fumum ejusdem ignis in fumario seu aedificio ad hoc specialiter facto extra tectum in aerem deducere debent, ne sub tecto in latum diffusus vicinis incommodum faciens, eos inquietet. t. locans novam villam potest hominibus aliunde venientibus hereditates in tali villa assignare, quamvis bona talia ad eosdem non sint homines hereditarie devoluta sed tamen nec idem locans, nec dominus villae, nec locati in villam possunt pro eorum v0luntate in praejudicium communis uris terrae jus novum sibi creare seu statuere, imo debent se subjicere alicui juri communi et approbato, quo ipsis vicinae villae caeterae sunt subjectae.

209. Aedi in noua coner prohibitionem judicis et juratorum non sunt facienda. Dum inter duos vicinos de quodam

oppido, quorum unus emerat domum quamdam judicis ibidem, multiplex quaestio longo tempore verteretur, jurati ejusdem oppidi instructi sunt Quod quicquid post inhibitionem novi aedificii construitur, destrui debet. anta est enim vis prohibitionis judicis et juratorum, quod ante licentiam nulli licet contra eam venire. It prohibitio aedificii fieri debet in ipso opere, et non tantum ipsi domino, sed etiam illis, qui in opere construunt; et quicquid aliquis pendente prohibitione construxerit, hoc debet propriis expensis destruere. Et licet aliquis possit prohiberi, quod novum opus non faciat, rarum tamen est, quod prohibeatur, ut non reficiat antiquum It si aedificetur in via communi et in publico, quilibet potest denuntiare judici,

quod prohibeat. It omnis aedificans potest terram, arenam, argillam vel quicquid talium est in plateam et viam publicam, donec educat Scutere vel p0nere, contradictione Vicinorum qualibet quiescente. 2I0. De edi eandis merdatoriis, coquinis et consimilibus. Nicolaus quidam, cum Johannem vicinum suum prohiberet aedificare cloacam intra spatium quartimedii pedis a muro suo, 8ententiatum est sic: Licet a sepe non inita, Vel pariete ligneo, cloaca in spatio trium pedum cum dimidi sit l0canda, tamen a sepe ex utraque parte argillata admitti potest, ubi arctae sunt areae, quod cloaca trium pedum spatio

132쪽

116 Sententiae

fodiatur, a muro ero trium pedum spisso, si privata muratur in spissitudine longitudinis lateris cum dimidio hoc non est in arctis areis prohibendum. 2II. Ad idem, de mordatoriis et o similibus. Quamvis homo in territorio suo a limitibus vicini in spatio trium pedum cum dimidio cloacam possit fodere, tamen, si amplam habet curiam, eam onere potest, ubi et sibi competens et vicino minus sit nociva Debent enim vicini et de dampnis ad invicem sibi, prout possunt, cavere et mutuis promotionibus se rosequi. Unde cum in quodam oppido vicinus circa parietem vicini sui, ubi aptiorem pro mensa sua locum habebat, cloacam ponere Voluisset, sententiatum fuit, quod jure ad hoc esset prohibendus et quod in alio loco infra septa sua, quem

bene habere poterat, cloacam construere deberet eandem. 2I2. De aedi otia guantum M altum et bassum et parietum reformationem. Cum inricus de cellario suo sub terram foramen

sub viam publicam lapidibus stratam pro potu aestivo tempore infrigidando fodere voluisset, et per juratos hoc facere prohibitus fuisset, in medio dicti cellarii commodum lateribus testitudinatum in profunditate notabili ad cavendum incendiorum pericula construere coepit. Quod Vicinus ejus percipiens, ipsum in causam traxit allegans, quod ex tali structura domus ejus, sub cujus fundamento Dderet, ruinam minaretur; quare petivit, Uricum rigore juris compelli desistere ab incoeptis. Contra quod Utricus petivit se in eo jure conservari, quo quilibet homo in bonis suis sine nocumento vicini in altum et in profundum aedificat, quidquid sibi placet. Jurati ergo perapecto aedifici vicini invenerunt, quod structura, quam faceret, parietibus vicini non obesset, quia in debita distantia Ulaicus fundamentum suum a parietibus vicini odit. Unde sententiatum S pro eo.

Et ex hoc colligitur, quod homo in bonis suis supra in aerem et subtus in terram habet licentiam construendi etiam fontem, cloacam et alia, quae suis viderit necessitatibus expedire. Tamen in structuris, quae ad certos deputantur usus et fiunt in medio fori vel alibi in territorio communi, sicut sunt

133쪽

BII1nenses. 117

maccella, Scampna panis, institae et alia consimilia, est tantum illa profunditas et altitudo servanda, quae ab antiquo

servari onsuerit. Parietem in medio aedificiorum vel uriarum uterque vicinus reparabit; si autem uno petente alter reparationem contradixerit, tunc reparan parietem eo solus utetur et alter, nisi novum pro suis construat parietem Sibus,

non habet jus utendi pariete vicini, nisi licentiam obtineat ab eodem. Unde quamvis paries fuit communis utrique vicino, tamen ille, qui monitus ipsum reformare tempestive, cum indiguit, neglexit, jus utendi, quod prius habuit, de caetero non habebit. Et hoc jus tantum durator tempore parietis; e enim ruente, si ille, qui prius reparationem facere non curavit, paratus sit cum vicino alium parietem instaurare, aequirit iterum quoad usum parietis jus antiquum. t. si facto incendio vel alia vastitate de parietibus inter vicinas domos fruendis dubitatum fuerit, mandabitur cuilibet hospiti, quod intrando domum ad dextris parisitem pro se et Vicinosadiat communem, nisi aliqui vicini malint duos parietes in

medio eorum facere.

2I3. De aedifioris quantum ad arearum mensurationem.

Cum mensurantur spatia novarum arearum vel limitum, illi, cui cedit hereditas in acie extremitatis, plus datur de spatio quam alteri in medio residenti; quia tales in extremis residentes pacem et confirmationem communem pecunia sua facere ipso jure sunt astricti. 214. De aedi eiis easuris. De aedificiis ruinam minantibus, si dampnum de ipsis timetur, debet protestatio de dampno latur interponi; unde de dampno facto resarciend actione, nisi protestatio praecesserit, non tenetur. 215. Ad idem. e vicinum in curiam alterius vicini senestras fieri prohibentur; unde si factae fuerint, possunt per Vicinum, in cuius curiam tendunt, obstrui aedificando. Residuum hujus materiae require primo De jure novalium et De luminibus et secundo De dampnis et intra De servitutibus s).

134쪽

118 Sententiae

Capitulum XXI De electione officialium. 2I6. 43r. Officiales, qui communitati civitatis et judicio serviunt, cujusmodi sunt scriptores, subjudices, bidelli, precones et consimiles, solum jurati debent eligere, statuere vel destituere, sicut bono communi viderint expedire officiales autem, quibus per se judex indiget et qu0s pane Suo pascit, per Seeligit, mutat et statuit, quando suae placuerit Voluntati. Capitulum XXII De emendis.

217. De emendet in genere Emendas a certo reo iudex

statim finito judici recipere non debet, si petit; sed induciari debet per XIV dies. Et scriptor judicii diligenter tales conscribat

et partem ad civitatem debentem suo tempore faciat magistro civium asSignare. 218 et 219. De emendis arandis. Licet in compositione homicilii L alonia secundum viam juris ad XXX arcas taxentur, tamen in aliis mendi talentum est tantum pro XXur computandum. Et secundum hoc taxantur plures emendae, quae nomine talentorum in Legibus Juribus Originalibus sunt conscriptae. Et nota, quod in omni emenda est gratia maxime propter senium vel femineum sexum facienda. 220. Br. De mendis quantum ad querimoniam. Qui minis, terroribus, aut quacumque potentia seu suggestione conquerentes vel conqueri de injuriis et violentiis sibi factis volentes silere compellunt vel inducunt, i sic judicem suo jure defraudant illas emendas, quas urati magnitudine vel parvitute causarum, de quibus habebant conqueri, considerata ipsis imposuerint, solVere tenebuntur. Pris Qui alios quocumque modo conqueri non permittunt, solvent emendam eis per juratos secundum magnitudinem causae impositam. 22I. et 222. De emendarum disserentiis. In Legibus emendae sic distinguuntur, quod quaedam sunt emendae arbitrariae, quas Vulgus gemachi Wandet' appellat, et hae Variantur secundum arbitrium juratorum, quia non sequuntur statuta civitatum.

135쪽

Brunenses. 119

Aliae sunt emendae dictae judiciales i. e. Vulnerum et aliorum eXceSSuum, et hae B0 Variantur. Ρr0pter primas judici ceditur 9Rrs, propter secunda judex percipiet tantum quantum ad eum pertinet ipso jure. Et est circa hoc notandum, quod emenda LX talentorum, quam ex commemorat, est tantum pro gravissimis excessibus imponenda, sicut exempli gratia: Si quis alium haereticum, traditorem, falsatorem vel alio simili malo verbo coram juratis denigraverit, et forte prius propter idem appellans, correptus est et non desistit, solvet emendam praen0tatam. Et est praedicta emenda secundum numerum juratorum augenda vel minuenda, sicut, si c0ram sex juratis fit excessus, minor est emenda, quam coram XII, nisi nimis gravis esset excessus; et judex tertiam partem ab ea recipere debet.

223. De quibus bonis emendae sunt solvendae: mendae

debent solvi de bonis pr0priis, et non de bonis, quae noviter quis emit et non persolvit; quia talia bona sunt tali vendenti potius restituenda. 224. Ad idem. Br. Si vector in aliquo delinquens res alterius in curru suo ducit, iudex emendas pro tali delicto non de hujusmodi rebus, s0d tantum de rebus recipiet vectoris; sit idem fiet in casu consimili.

225. In quo casu judici non cadit emendo. Lex Vult quod judici non cedat pro insolentiis verborum sedatorum subito emenda, nisi coram juratis tales insolentiae sint commissae, quibus merito est parcendum. 226. et 227. Ad idem ratione festium, qui supportantur de mendis. Et similiter emendam non solvent testes, qui non tacta cruce per judicem in eorum animam interrogati deponunt,

nec partium aliqua obligabitur ad eandem. Et nota, quod is non est obligatus emendae, qui steuram vel ungelium neglexerit dare, quia talis neglectio dicialibus dominorum seu collectorum debet imputari. 228. Ad idem. Diffinitum est, quod verba ocose coram juratis prolata non debent emendari, quia pro oco merito debent reputari.

136쪽

120 Sententiae

229. 230. 2M et 232. Ad idam. Sine emenda Verberantur bursicidae et fures sanguis tamen eorum non est effundendus,

nisi habita super eo judiciaria potestate. Et hic secundum leges colligitur et est diffinitum jure civitatum, quod sine emondabursali vir legitimus cognoscit mulierem solutam secus autem esset, si cum legitima raperetur; tunc ad viri sui querimoniam judicium sustinebit. Et similiter hic colligitur Si hospes domus

levem personam propter suam insolentiam incippari facit sine licentia judicis per reconem, non oportet, quod propter hoc emendam solvat; nam sine jussu talis hospitis preco per se levam personam pro insolentiis incippare potest. Atque sine emenda concordent partes pro debitis. 233. In quibus casibus judeae non habet emendam. Judex nullas emendas habebit, si reus actoris querimonias, etiam in causis criminalibus rigore justitiae jurejurando, testibus vel alias declinabit. 234. 235. 236. et 237. Ad idem. Ad emendam non obibgantur jurati, qui in sententia pronunciandi non concordant. Et eodem modo emendam aliam non solvet, qui extra consilium rejicitur juratorum secus autem esset, si publice coram judicio vel populi multitudine de excessu convinceretur, in aliorum scandalum juratorum. Et similiter sine emenda jurati quandoque altercantur verbis ad invicem in consilio Secus autem esset, si coram judici vel in praesentia multitudinis verba fierent

inhonesta Jurati etiam sine emenda quandoque possunt Verberare leves per80naS. 234. Pri Emenda loquentis contumelios jurato coram

judicio. Accidit, quod cum homo communis cum jurato placitans inter cetera coram judicio publice ac frivole in vulgari sibi dixisset: Du gaukelsi mir sam du Wilst', judicialiter inventum fuit, quod et juratum pro excessu tali precibus proborum Virorum placare et judici pro emendas libras hali solvere teneretur. 238. De emenda erberantis discipulum. Si quis magister discipulum ad effusionem sanguinis verberaverit vel percutiendo interfecerit amicis et judici satisfaciet in emenda; qui vero

137쪽

Brunenses. 121

nonnis XII plagas virgales vel hujusmodi similes discipulo

tenetur inferre. 239. 240. et 241. De menda arguentium iudicem uetjuratos.

Emendam XX parvorum solvet, cujus advocatus judiceae vel juratos arguere praesumpserit et ad hoc tacuerit. Unde nota, quod aliquis gravius excedit per se loquendo, quam tacens in verba alterius consentiendo. Judex quoque sicut et partes tacendo potest negligere jura sua. 2 2 et 243. Da emenda olentis laedere. Qui alium laedere voluit et non laesit, eum placare debet viris honestis judici autem quinque r. assignabit; et pro deviatione juramenti, si jurare talis praesumpserit, judici iterum V gr. dabit. Et hoc, judicium si fuerit peremptorium; si autem non fuit peremptorium, tunc unum grossum tantum tenetur dare judici pro emenda. Et circa istam particulam subtiliter colligitur, quod tantum emendantur excessu Voluntarii; tamen si ebrius operam deditust illicita et aliquem laeserit, laeso et judici ad emendas debitas, ut patebit infra, obligatur. 244. 245. et 246. De emandarum prioritate Emendas judicis debet praecedere satisfactio laesi. Item si pro emendis pactatum fuerit, pactum stabit. 247. Br. De mandis verborum. 248. BO D uerbis oram judicio prolatis. 249 et 250. De amenda vituperii. Si acciderit, qu0d juratus arguit invicem se vituperantes et tacere nolentes, quilibet vituperantium solvet V talenta, et si juratus tacet, quilibet 80lvet unum, et sufficit. Item, qui alium coram juratis appellat haereticum, ipso non audiente V talenta parvorum solVet, quia consilio non pepercit de quibus tertia pars judici et duae civitati cedant ipso jure. Et si appellatus haereticus reappellat illum haereticum, propter hoc appellans poenam talionis Vel emendam debitam non evadet. Item, qui coram judicio haereticum nominat in exemplum alicujus, solvet unum talentum

denariorum strvorum.

138쪽

122 Sententiae

2M. D emenda perditionis ,holuυμ. Emenda perditionis

ἡholung sunt XII parvi, qui faciunt grossum tragensem. Ista est emenda minima judicialis, exceptis judiciis peremptoriis, ubi juramentum emendatur cum LX parvis. 252 De menda mendaci si depilationis. Mui juratum mentiri dixerit, quam prius officium jurati habuit, et reconeae seu nuntium aduratis missum pro pignore ad ipsum depilaveriti seu verberaverit is placatos ambos habebit et propter excessu8 tales solvet emendam X talenta denariorum parvorum. 253. 256.ah De emendis uramentorum. Si jurans pro una summa pecuniae tria juramenta facit et in uno cecidit, in omnibus tribus judicatur cecidisse; et si judicium non fuit perempt0rium, solvet judici grossum pro emenda. Item si pr0 tribu summis secuniarum tria duramenta dacit it unum corrumpit, nisi pro un solum emendam dabit praenotatam. Item, si mettertius jurare debens et unus in jurament0 deviat, tantum pro uno emendam solvet, licet totam causam perdat et amittat. Item, si advocatus nec ipse, qui jurare debet, formam juramenti coram judicio non recitaverit, propter hoc nec cau8am perdunt, nec ad emendam obligantur. Item, qui n0 missus digitos cruci superponit vel deponit, propter hoc non causam perdit, sed judici unum grossum

solvet pro emenda.

Item, si a placitis et juramentis per amicabilem comp0sitionem receditur, judex adhuc emendas debitas consequetur. Item, si jurare debens ad instantiam actori et preces interp0sitas supportari non vult, nisi juret, permittendus est.256.b De mandarum fraude inter partes. Si judici videtur, quod inter actorem et reum per collusionem super causae compositi0ne factam, reus de juramentis supportetur, ambos potest ad juramentum compellere, ne in suis emendis defraudetur. Et si ambo vel unus eorum deviat, jurati supereo consideratis personis et circumstantiis diligenter e0nsiderabunt. Item, juramentum dimitti non potest, nisi obtenta

139쪽

BTunenses. 123

super eo licentia judicis speciali. Item in agone jurans, si formam corrumpat, in causa non cadit, si tamen homo bonus famae uisse judicatur. 257. Br. Da emendet injustae mensurae et ponderi8. 258. De emendis injustae uisa e ponderis. Si quis prima vice cum injusta ulna et injusto pondere est inventus, quinque talenta solvet hoc sunt centum gr. pro emenda si secunda Vice, solvates marcas; si tertia, manu truncetur, Vel redimat eam cum X arcis de quibus emendis duae partes cedunt judici si tertia civitati. 259. D pondar lapidis et eius emenda. ondus lapideum unum tantum lapidem continere debet, et si est nimis levis, per additionem alterius lapidis non potest se aliquis excusare de injusto pondere, cum tamen lapides non sint cari nequerari; et qui taliter injuste ut supra dicitur inuontus fuerit, poenam solvat supradictam.

260. De mmd segetum, granorum, pecorum, raminorum lignorum, vectorum raptorum seu subtractorum. Qui segetes

in agro alterius recipit violenter Vel furtive, solvet domino segetum I fertonem, judici vero , fertonem. Si quis etiam in agro suo pecora rapuerit, de quolibet pede solvet unum denarium pro emenda. Si quis in prato capitur cum graminibus, per judicem a civitate repellatur, infra annum non reversurus si autem in equo deduxerit, domino prati , fertonem et judici lotonem solvet pro emenda. Si quis de silva fustes et virgas in curru suo eduxerit, solvet domino silvae medium fertonem si ver majora ligna, quam sunt virgae Vel fustes, post quemlibet stipitem vel truncum ligni LXXII parvos solvet domino silvae et judici, si ad eum pervenerit, satisfacietsscundum consilium juratorum. Item, si aliquis violenter de die in campo alicui recipit duo capecia siliginis, sententiatur ut spoliator condempnari si tamen capecia valent LX parvos.

261. manda quandoque non variantur Emendae non

variantur secundum Variationem judicum, im si sit simplicissimus pro judice positus, idem excessus eadem emenda punietur

140쪽

124 Sententiae

262. De emenda contum-is Ρrima vice per judicem vocatus in praesentia unius jurati adminus ad querimoniam actoris, Si non Venerit solvet grossum, secunda vice duos, tertia Vice tres grossos h. e. in toto LXXII parvos solvet pro emenda Si auteae tertia vice non vult venire, recepta ab eo emenda supradicta ad praesentiam judicis tamquam captivus est ducendus, si causa est civilis; si autem querimonia est criminalis seu de vulneribus et insolentiis, tunc non receptis fide-jussoribus in cippo pernoctabit in crastino actoris querimoniam auditurus. Quicumque vero emendam praescriptam semel Sol

Verit et postea alio tempore ad primam judicis vocationem non Venerit emendam XXII parvorum solvens vel ad praesentiam judicis vel ad ippum ducatur, sicut superiu est expreSSum Insuper qui ad primam vocationem judicis indignanter et contemptive venire contradixerit, incidit statim in emendam XXII parvorum et ad praesentiam judicis ducatur

ut captiVUS. 263 De emenda uiolantis judicis interdictum. Violans

judicis interdictum a juratis statutum, solvet eandem emendam, quam jurati solvere statuerunt; si autem interdicit non sub emenda determinata, solvetur emenda LXXII parvorum. Et hoc in levibus factis et honestis. 264. De menda inuasionis domus. Si quis invasionem domus probare non poterit, judici duo talenta et unum civitati persolvet, sicut jura dicunt Imperialia. Item invasio domus, quae minor dicitur, id est illa, quae sit per verba tantum, si probata non fuerit, solvet LXXII parvorum pro emenda. 265.-268. De menda spilationis vel apulationis. Duo famuli ad invicem si se depilant, et dominus unius Servo Suo in adjutorium accurit et illum usque ad effusionem sanguinis manu percutit solvet pro depilatione judicio gross. et depilato totidem pro percussione vero X grossos judici et percusso XX sunt solvendi. ro percussione vero dicta plabsiam solvitur judici talentum et percusso duo talenta, Et quot sunt plagae numero, notiens Iolvituri emenda praedicta. Item,

SEARCH

MENU NAVIGATION