장음표시 사용
181쪽
Qduceret, eundem quatuor vulneribus Vulneravit quaeritur, utrum praedicto patri uxoris non debeat de genero suo dicto tamquam de invasore doinus judicium exhiberi Et respondia ui, quod non Cum enim maritus dictae mulieris domum soceri sui non causa malignandi, nec in ira et furore, nec armata manu, nec aliquo gladio seu aliis offendiculis agitando, sed tantum ut legitimam suam quod actus uit licitus de ea reciperet, intravit invasor domus non est censendus, nec socero sua de imasione, sed tantum inquilino de Vulneribus tenetur simplieiter respondere. 397.α De inuasione et mortification simul. Si in uno
judicio invasio domus sit et in ali mortificatio, tunc neuter judex, ex e0, qu0 peccatum esset juri injuriam facere, jure suo est fraudandus, sed ambo judices simul judicio debent
praesidere et actor coram ambobus Suam querimoniam proponere, dictique judices emendas judiciales inter se condivident aequo modo. Si autem in talem praesidentiam judices eonSentire noluerint, tunc actor coram unoquoque id, quod in ejus judicio commissum est, conqueratur , et juxta talem querimoniam unusquisqueaudicum justitiae sibi faciat complementum. Nec portet, quod de mortificatione, quae maximus videtur
MXceSSus quantum ad actum, prius conqueratur; imo cum invasio domus aeque capitalis sit excessu et gravis, Sicut mortificatio
potest de ipsa primo conqueri, si sibi videbit expedire. 397.b De invasione domus multorum. Si decem invasionem vel mortificationem similem fecerint tunc aetor, si nescit, quis eorum principalis fuerit, potest in omnes, si essent, et in plures simul et conjunctim una actione agere; ipsique postquam una responsione responderint, si expurgationem obtinuerint, durabunt singulatim, et quicumque in juramento eciderit, vitam perdit. Ex hoc tamen alii non judicantur cecidisse; sicut
enim uno per juramentum evadente, non omnes Vadent, Sic nec uno cadente, omnes cadent. Sed in actione fortassis civili, si in plures una actione pro debitis ageretur, ex casu
unius censentur alii cecidisse. Si autem actor sine dubio R0scit illum, qui fuit origo invasionis domus, et illum, qui
182쪽
ia, plagam lethalem mortificationis dedit, in illum aget principaliter in alios vero ex consequenti tamquam in coadjutores; et si eos vicerit, peribunt. Nam faciens et coadjuvans in excessibus tam gravissimis pari poenae subjacebunt; si autem expurgarΘse debusrint, quilibet, ut dictum est, juramento suo tantum salvabit vitam propriam vel ammittet. Notandum, quod in aliis homicidiis seu gravibus causim non conceditur actori, quod in plures simul agat inde quaedam actio est civilis, et in illa potest in plures simul agere; quaedam autem est actio criminalis, sicut in proposito invasio domus et mortificatio, et illa est duplex. Quaedam enim fit
per unum actum, quem plures simul facere non possunt, sicut homicidium fit per unam plagam, quam simul plures percutere non possunt; et in tali actione, cum actor dubitat, in plures agere simul potest, et iste actus vocabitur actus non iterabilisμ. Secunda autem est actio, quae etiam fit per unum actum,.quem plures simul bene facere possunt, quia plures possunt
simul unum infamare, vel si obloquitur γ), in honore suo sibi detrahere et in tali actione non est necesse, quod actor simul in plures agat, quamvis dubitet, imo in quemlibet specialiter de eodem actu agere potest et vocatur iste actus iterabilis',. quia quilibet eum iterare potest. Tamen si talis actus imponeretur determinatae multitudini, sicut forte consilio juratorum, in tales unica actione agi posset. Ad tertium autem dictum fuit, quod facta per actorem probatione secundum formam juris sufficienti, rei sunt primo judicio proscribendi, et si per ambos judices proscribuntur non est mirandum duplex enim peccatum duplici poena puniri debet, unde in proverbio dicitur: Ad facinus duplex non sufficit ultio simplex.μ398. 399. De inuasion domus quantum d fugam. Si duo in platea vel alibi pugnare in eipiunt et unus alium in domum apertam insequens et fugans ipsum ibidem vulneret vel occidat: ex hoc non censendus est invasor domus. Nec ille dicitur invasor domus, qui tabernam intrans, dato etiam, quod sit clausa et ad ejus petitionem sibi aperiatur, in ipsa facta contentione aliquem mutile vel occidat.
183쪽
Item nota, quod in magnis et gravibus excessibus, vulgariter dictis heymsuchung. qui verba continent et facta, vicini debent pro Subsidio per invasum inclamari, excessusque tales infra dies XIV querulari. Gaudent enim dicti excessus tali jure, quod scribitur in uribus Originalibus rubrica De stupro μ:-Statuimus etiam firmissime et secundum hoc restringendum Θst, quod scribitur in fine urium Originalium in rubricλ-De invasione domns': Quicumque domum alterius etc. 400. 62. De testibus inuasionis domus. Ad probandum invasionem domus recipi possunt testes vicini, non solum collaterales, superius et inferius, proximi vel transversales, directo oppositi, imo alii, dummodo sint idonei, quamvis a domo invasλsint in aliqua distantia, in eadem linea vel in alia residentes. Item, qui plura in una civitate vel in locis diversis abusrit domicilia, quamvis in uno frequenter habitare consueverit, tamen pro illo tempore, quo in alio steterit, de invasione domus testari poterit ut vicinus. Item, excessus in invasione domus atrox est et a domo nomen accepit, et debet accipi domus, sive in propria domo quis habitet, sive in conducta, vel gratis pro hospitio receptus sit. Item, quamvis domum et areubus et ballistis invadere graviter sit prohibitum tamen stomum sic Vel qualitercumque aliter defendere, videtur licitum
et concessum. Item, conventores domorum bonae famae, licet sint caupones vel ducillarii, in causa invasionis domus tamquam veri hospites testimonium ferre possunt. Item, minor invasio domus sine sanguinis effusione contingens, per testes vicinos, si, antequam per inVasum statuantur, Per adversam partem de Vulneribus incusati fuerint, probari non Potest. In majori Vero invasione domus, in qua superficies αpparet sanguinolenta, exceptione praescripta non obstante, testes praehabiti admittuntur, pacis domesticae in favorem.
Capitulum XXXVI De judice et judiciis.
3. Da eleetione judicis, quas et qualis sit eligendus, et quae conditiones suo conveniant regimini. Homo in judicem eligendus non debet esse periurus, nec etiam debet esse
184쪽
proscriptus, nec excommunicatus, nec sit etiam judaeus, nec haereticus vel paganus, sitque legitimi matrimonii filius, non sit etiam rusticus h. e. in moribus rudis et grossus unde multum est laudabile, si pro judice persona haberi poterit litterata Corpore etiam sanus existens in manibus praecipue desectum non patiatur; non sit oecus, non sit Surdus, neque mutus in aetate quoque annos viginti et unum excedens, octo agesimum non attingat. Et istae conditiones judici conveniunt qu0ad corpus. In anima vero virtutibus debet fulgere cardinalibus: Primo justitia, quod nec amore, nec odio, nec muneribus, nec quavis actione a justitia declinans, partem numquam laveat injustam. Secundo fortitudine debet enim tam virilis esse in animo, quod motibus dominetur virilibus, nec ipsum errare faciant a semita Veritatis; unde pro tuenda justitia more boni pastoris animam exponere debet et corpus secundum quod sapiens dixit: pro justitia agonista usque ad mortem'. ertio prudentia, quod videlicet inter bonum et malum distinguere, sciens bonum et justum eligere, et malum seu injustum studeat repr0bare. Item, cum initium sapientiae sit timor Domini,
judex debet Dominum timere; nam qui Dominum timet, faciet bona tali etiam judici populus libentius est obediens et subjeetus juxta illud prophetae in Secretis' suis: Τullo
incipiet populus timere regem, cum Viderit eum timere Dominum. sic ut hoc dicitur de rege, sic suo modo de judice qui vicem gerit regis, intelligi poterit in praesenti. Quarto temperantia, quod m0tus cardinales restringat sub regilla rationis; unde iracundiam fugiens ebrietatem cavens; in cibis et potibus ut sit moderatus, in factis etiam quibuslibet medium tenens ne sit nimis praeceps, nec nimis tardus; pauperibus injuriam passis ad ipsum querulando Venientibus pia verba porrigens et benigna. Item, judex facta electione jurabit in cruce, quod in omnibus causis justum unicuique judicium faciat atque verum. Iim, judex ab injustis, in praejudicium justi, munera non recipiat; quod si fecerit, talia munera non tam injusis, oujus ea recepit malitia, restituet, sed justo, quem anti0ne
185쪽
munerum eorundem jure suo fraudatur, ipsa tenetur dare et restituere, pleno jure n0n solum hujusmodi, imoque milia
alia, quae ex dictis muneribus justi in judicio perdiderint, Iudex refundere et in ipsis satisfacere debet integraliter
4. Da iudice qualis in offcio suo esse debeat Judex inofficio suo non debet esse gravis et onerosus hominibus debet etiam esse a violentia et cupiditate remotus, eo quod violentia est legibus inimica et acceptio munerum est praevaricatio veritatis. In judice non debet esse ira et furor, sed tantum ratio dominari non enim ira viri Dei justitiam operatur; unde nihil debet judex tempore irae judicare, sed cum est in mentis tranquillitate; nam restringenda est sub ratione potestas, nec quicquam agendum, priusquam mens commota adquietem redeat, eo, qu0 commotionis tempore justum putat Omne esse, quod facit. Debet quoque judex incompositos disciplinare et praecipue noctis tempore ad intercipiendum furta et maleficia cum sua familia civitatem hincinde pertranseundo custodire, ad quod jurati eorum sibi praebebunt auxilium
405. D UIoio judicis quantum d juratos. Item, judex debet juratos tamquam legislatores reverenter tractare, nullas per se sententias dictare, neminem sine ipsorum scitu captiVare, vimendas civitatis sibi non appropriare nec emendas ad eum pertinentes, nisi postquam a juratis adjudicatae sibi fuerint, recipere in tali receptione pauperibus gratiam facere praescriptos et a civitate repulsos sine juratorum conSensu nullatenus reassumere; de sigillo et privilegiis civitatis, quae jurati debent regere, se non intromittere, Et concludendo singulariter universa et universaliter singula, judex debet semperduratos audire et eis baudire, ad ipsorumque consilium omnia negotia sui officii expedire. 406. De Uscio judicis quontum ad sanientias. Item, judex Deum, qui praesens est in omni judicio, prae oculis habens, quando tribunali praesidet, debet quaerere a juratis de sententiis, Bicut sedent in ancis, nullo prae postero ordine observato
186쪽
nec etiam favore odio, timore, vel expectatione praemii debeo unam partem alteri praefacere seu praeponere nec etiam quaerat sententiam ab illo jurato, quem noverit parti illi, pro qua quaeritur sententia, magis favere, eo quod in judicio est omni suspicio submovenda. Ad consentiendum etiam in emtentiam tam interlocutoriam, quam diffinitivam unam partem prae alia non cogati enetur insuper judex secundum propositionem partium de sententiis quaerere a juratis; et semper quaerat inter duas sententias, quod juris sit. Nisi tunc una pars nolit aut negligat sententiam per se inquirere extune judex sententiam ad requisitionem unius partis inquirat. Et circa hunc punctum debent jurati hanc cautelam Servare, quod nec extra judicia, nec in judiciis aliquam sententiam communem, contra quam pars adversa nondum audita nihllobjicit vel allegat, proferant et pronuntient quoque mod0Ex talibus enim sententiis in genere prolatis saepissime cum ad speciem descenditur, vel maxima difficultas generatur vel evidens contradictio multiplicatur. Quaerat etiam judex de sententia, nihil penitus minuendo vel addendo nam judex defectum
supplere non debet; sed si quid partes vel advocati partium de jure ommiserint, illud supplere potest, in his et in omnibum aliis uris praeceptis ad justitiam litigantibus faciendam motum
sui animi inclinando. 407. De offlcio judicis quantum ad partas Judex etiam tenetur sententia a juratis prolatas exequi reVerenter, ut, si accusatori res immobilis fuerit adjudicata, ipsum mittat in possessionem rei ejusdem, in ea ipsum viriliter manutenendo; quia non sufficit quem mittere in possessionem, nisi in eam missus tueatur. Si autem res sit mobilis, ipsam actori cum effectu praecipiat praesentari. Sed si reus a petitione actoris fuerit per sententiam absolutus extunc ipsum judex in jure suo similiter tueatur, actori super e perpetuum silentium imponendo. Item, quamvis judex de exercenda justitia juraverit, tamen solum de querimoniae prioritate, et de nullis aliis causis testimonium ferre potest hoc enim spectat ad juratorum officium. Item judex caveat, ne captivi in cippo rebus ιvestibus spolientur. Item, judex debet providere partibus quais
187쪽
tutae compareant. Unum, si necesse fuerit, potest prohibere, quod sine armis veniant, et maxime, quod inermes comparean: coram tribunali. 8. Deisdie et judietis. Judex non aliter judicare debet, quam ut aut legibus, aut constitutionibus, aut consuetudinis bona proditum St. Judices civiles monachis et sanctimonialibus non sint
judices, sed amicabiles singularum civitatum episcopi; haec eadem ratio est et in aliis clericis. Si ad judices agricolarum multitudo Venerit, quod ipsis possessoribus dampnum aliquis facit cum festinatione debent
eos a contentionibus absolvere et a litibus liberatos ad sua remittere. Judices non cogant partes, ut prompte et cum necessitatis fiant litis contestationes, sed concedant decem dierum inducias. Si captus pro maleficiis habet pecuniam et tamdiu servatur in carcere, quod in Vitae necessitates eam expendit judex
Judex temporalis potest clericum absolvere irrequisito episcopo, sed non condempnare quod est contra regulam juris, quae dicit: Nemo qui condempnare non poteSt, essabsolvere potest. μ)In udieiis publicis quilibet admittitur ad accusandum subaudi, qui ad hoc habilis est)
Judex tenetur, quia ex maleficio, si controversiam suam
fecerit, ut in id teneatur, in quo ipse laesit aliquem et hoo verum, quando sit per imperitiam quodsi fit de dolo, tenetur ex maleficio, et fit infamis). Et haec etiam locum habent in arbitrio. Conventio et reconventio mox a principio est apud unum judicem facienda idem enim judex Θbet esse in ut quis negotio conventus, si judex sibi displicuit, eum refutabit et XX dies habobit inducias, at eum emendet; et si alium obtinabit, ille idem tamen convenienter et reconvenienter terminabit. Si autem conveniens tacuit, primum judicem non recusando coram eo stabit Omnia, quaecumque per judicis ossicium expe-
188쪽
riendi causa cognitionem perbonam desiderant, per libellum expediri non possunt ex gr. per libellum, per sententiam partibus absentibus latam et ad eas Velut epistolam missam, vel per libellum supra datum judici. Fere in omnibus poenalibus judiciis et aetati et imprudentiae succurritur, et pone exemplum aetatis, ut in juniore delinquente per culpam, et in sene, qui levius punitur quam Juvenis. Et dicitur, si dolo derelinquerint. Et tunc si civiliter agitur, subvenit, sed si agitur criminaliter et est atrox injuria
tunc non subvenit, nisi quatenus miseratio aetatis perduxerit Judicem ad mitiorem p0enam, aut atrociorem, aut atrocissimam. Judex secundum allegata judicabit. In poenalibus causis benignius interpretandum St, X. gr. Si duo judices ordinarii, unus deprimendo, alter absolvendo, tulerint sententiam, interpretantur absolutionem magis alere.
Si judex condempnabit accusatum de vi facta, intelligitur de privata, quia in poenis mitiores esse debemus). Factum per judicem, quod ad ejus officium non pertinet,
In condempnatione personarum, quae in id, quod acere possunt, dampnantur, non omne quod habent, extorquendum est, sed ipsorum ratio ideo habenda est, ne egeant.
Et quidam intelligunt hanc legem et filiis et de parentibus
et patronis et ceteris, quibus alimenta coguntur parare, ut
illi debitores nobis sic condempnentur. Sed alii intelligunt, quia dampnantur, in quantum facere possunt subaudi comm0le et honeste), nec enim videtur fieri posse, qu0d non potest fieri honeSte. Q a vetante judice sentit, hic adversus edictum judicis fecisse proprie dicitur. In omnibus causis profecto accipitur id, in quo quisque alium perh0rrescit, quominus fiat unde si promisi stare uri sub poena, et prohibitus fui a judice, idem est, ac si stetissem. Et idem est, si ab adversario, sed
Qui jussu judicis aliquid fecit, non videtur dolo acere malo, quia parere necesse habet. Et distingue, ut judex praecepit
189쪽
aliquid, exercendo suum ossicium, aut sicut quilibet privatus; qui primo casu paret, non est in dolo nec in culpa, ut in domo diruenda et consimilibus, quamvis injustum sit praeceptum judicis; et hoc propter judiciariam auctoritatem et propter publicam utilitatem, quae est, ut maleficia punianturi In quibus puniendis subjecti debent parare suum auxilium, et etiam, quia
Praesumendum est, sententiam esse juste latam, ex qua judex exercet suum officium. 409. ει IO DUudica quantum ad captivos. Quidam accusatusto homicidi judici praesentatus est, quem cum die praefixo Statuere deberet, carcerem evaserat. Quaeritur ergo, quid sit juris in hoc casu 3 Et respondetur Quod judex homicidam seu maleficum sicut furem et spoliatorem sibi praesentatum, uno modo simpliciter et absolute in suam custodiam recepit et clausuram. lio vero modo sub conditione, qua videlicet Dro majori custodia invocat auxilium sui superioris, seu parti vicit, quod sua conservatio sit debilis, et quod per se de secura custodia sibi provideat, protestans nichilominus, si captivus Evaderet, in hoc culpabilis esse nollet Modo si captivus, cto quo judex simpliciter et absolute se intromisit, evadit: Judex pro ipso emendam XXX sexagenas solvet, et insuperduramentum corporale faciet, quod sua fraude non sit captivi Evasi procurata Si autem captivus secundo modo custoditus QVasit, judex de emenda pecuniae supportatus simplici se juramento, ut praemittitur, expurgabit. II. M a judica, qualem se debeat praebere. Judex tamen debet de captivo pro maleficio parti judicium petenti
favorabilem se exhibere, nec termino prorogare, nec
gravem ac difficilem se reddere alioquin tamquam de fautoria maleficii suspectus, poenam malefici, si Vaserit, sustinebit. 4II.byDejudicis assessoribus Assessores ac juris defensores et protectores, si quos fortassis judex aliunde sibi assumpsit, illis non partes, sed ipse duntaxat ex eo, quod emendas judici arias pro se tollit, satisfaciet in expensis.
190쪽
74 Sententiae 4I2. Ivdeae quandoqua privatis emandis Dominus cujusdam
villae personaliter judicio praesidens cuidam homini suo querulanti subiecit, quod querelam, quam alias extra judicium ad eum retulisset, coram judicio mitigaret et mutuaret; dicto vero homine, objectionem domini negante, dominus eam resumpsit modo praemisso Secundario vero homine negationem replicante dominus sibi dixit: Mentiris sicut antiquus filius meretricis', quaerens eum hoc a juratis sententia dari, qualiter dictus homo emendari debeat, quod ipse dominum suum arguere ae ejus Verba raesumpserit reclamare Super quo diffinitum fuit Quod eum licitum sit partibus verba judicis disciplinate affirmare Vel negare, dominus per verba inhonesta, quibus hominem suum arguit, emendis, dato etiam, quod de jure sibi competerent, se privavit judex enim, sicut et partes, sic et Seipsum tenetur principaliter magistrare.
IR Judeae quandoqu- potest partibus terminum prorogare.
Si in causis criminalibus partes infra terminum concordandi, quem a judice rogaverant, non concordant non oportet, quod Judex expectet, usque actor reum citet, imo potest per se partibus terminum praefigere. Idem tamen terminus, si causa sit ardua, habebit dies XIV, in quibus partes amicos eorum possint inquirere et sibi de alvocatis providere.
414 Iudem quandoque habet Θoeyta restituere vel de falcare.
Si judex in domo homicidae fuerit, et aliquas res accepit, illas postea facta compositione homicidii, juxta valorem earum in emendis sibi solvendis defalcabit. 4I5. De juratorum notatione pro eonsilio Sicut judex et durati ferre non deberent indigne, si ab eis ad audientiam majorem appellatur: sic nec ad verecundiam sibi ascribsire, si pro suspicione partibus tollenda a causarum aliquarum tractibus et judiciis per suos juratos rationabiliter amoventur possunt enim causis eisdem judicialiter tractandis, ammonitione praedicta non obstante, extra sedes tribunales sicut ceteri interesse. 4I6. De judice quantum sit ad impignerationem Judex illum, qui in emendis obligatus sibi fuerit, impignorare potest