Codex juris Bohemici

발행: 1898년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류:

191쪽

vit eadem pignora sine exhibitione, quas in judicio fieri consuevit de aliis pignoribus, Vendere ipsas autem emendas, vibmissa impigneratione, sub usura Vel dampno conquirere non potest sine ejus, cujus interest, licentia speciali.

417. De judice, quid accessor suus sibi teneatur Ad judicem Sequentem spectant emendae, quas ejus praecessor inSolaitas imittens non pepercit; non enim emendae personam judiciS, sed officium sequuntur. 18. Judeae et jurati audire debent verba partium in judicio.

um in senatu urati contra quemdam rebellem diffinitam publice coram judicio dixissent sententiam judex, qui videbatur eundem foVere, alia juratos inclamans Voce prorupit in haec verba: Ι mdch de urteil in tene erit' quod eum jurati audirent et pro Verecundia sibi ascriberent judex motus quodammodo poenitentia eorum gratiae se Subjecti. Quaesitum est ergo et insta). Super quo me si ora Mum est Si judex, qui dixit: ἡI mdcht', ex quo penitentia ductus gratiae se subjecit, si non contumaciter nec honori juratorum per hoc detrahere volens talia dixit, solvet secundum quemlibet juratum LXXII parvos pro emenda; si autem frivole in detrimentum honoris duratorum praedicta Verba dixit, solvet pro emendam exagenas; et in hac emenda nec judex nec jurati partem habebunt. Nec judex eo etiam jurati pro se testari possunt, qua intentione verba sint prolata praedicta; quia nec actor neque reus in causis propriis dicere eorum possunt testimonium pro se ipsis; unde fortassis in favorem reverentiae judicii et juraiorum communes probi homines, qui astiterunt judicio, in hocinas pro testibus sunt audiendi. 419. De his, qui resistunt judicis familiπε. Dum quidam pro insolentiis detineri debens judici coram juratis in tantum restitisset, quod potenter superatus incippatus fuit, sententiatum AEst, quod quinque libras hallensium parvorum pro emenda solvere teneretur. Item, cum per juratos inter partes diffinitiva fuisset Isententia dicta, unus eorum juruVit per Deum altissimum, quod mi non esset, sententiam per hoc juratorum quodam modo

192쪽

176 Sententiae

vilipendens s ema enii a Lum est similiter, quod judici in quinquo

libris parvorum obligatus esset. Item, quod orta in domo judicis contentione per duos, judex unum de domo trudens et secundum tamquam captivum supra scampnum locans, tertius accurrit et sedentem cum gladio non evaginato ad caput percussit, qu0d de scampno cecidit, et Vulneravit Pro quo sententiatum fuit, quod judiei in emenda X librarum parvorum obnoxius teneretur, Vulnerato vero ratione gladii non evaginati esset taliter obligatus, sicut de fustigatione in Juribus Originalibus continetur

420. Br. Iudicas et jurati debent audire necessaria verba

partium in emenda.

42I Do judiciis, quod una causa non debet diuidi in plures.

Diffinitive sententiatur: Quod nulli prorsus audientia praebeatur qui causae continentiam dividit et ex beneficii praerogativa id, quod in uno eodemque judicio poterat terminari, apud diversos judices voluit ventilare poena i ex officio judicis imminente, qui contra hanc supplicaverit sanctionem, atque alium super possessione atque alium super principali quaestione judicem postulaverit. Et similiter judex non admittat quod id, quod in una querimonia potest capi, in altera replicetur. 422. De juridis cautione judicis. Quaedam est cautio nuda, sicut juratoria, et illam sufficit a partibus fieri de parendo juri et stando judicio in dubiis et levibus causis; sed est alia cautio idonea, sicut pignoraticia vel fidejussoria, et illa in gravibus et notoriis causis a partibus est petenda.

423. Quae uerba in Ddieiis non quaerane praejudicium.

Cum duae mulieres in judicio pro debitis contenderent, et advocatus unius ab alia quaereret, si de sua testes habere potest intentione probanda, illaque deliberatione non praehabita ex simplicitate respondisset, quod mediam civitatem pro test, monio Statuere Vellet quaesitum est ab advocato, si mediam partem hominum civitatis pro testimonio non produceret, utrum causam perdidisset γSuper quo diffinitum fuit, quod per talia

verba et eis similia per actorem vel reum prolata, causλ

193쪽

Brimenses. 177

non perditur nec obtinetur, sed solummodo holung perditur. Qua emendata in causa proceditur, sicut de jur fuerit procedendum, dummodo dicta Verba ex simplicitate proferantur et indeliberate; quia si ex pertinacia contumacitatis fuerint prolata, parti praejudicant, sicut si forte derisorie seu frivole pars pro debitis impugnata actori diceret ita: Eme bursam novam vel aliquid tale. Et similiter verba in ultima .holung prolata, qualitercumque proferantur, causam obtinent vel amittunt. 424. De judies et judicio hereditaris. Cum in villa quadam judico hereditario mortuo dominus villae relictam judicis, prole masculina carentem, ad hoc quod judicium sibi venderet, compellere niteretur, et illa talem venditionem facere nollet: praefixit ei talem terminum peremptorium, in quo judicialiter secum contendere deberet, utrum dictam venditionem secundum formam justitiae posset reclamare. Adveniente termino cum relicta, sicut sponte se facturam promiserat, in judicio non compareret, nec insta sequens triduum causam absentiae legitime ostenderet dominus petivit sibi sententialiter dictari, utrum propter absentiam relictae in terminum peremptorium praeteritum non esset jus suum finaliter executus et de judicio relictae, emptione cessante, non deberet se intromittere pleno jure Super quo sententiatum fuit Quod non judicium et ejus proventus, de quibus quaestio non fuit, sed solum venditionem judicii per relictam juxta ipsius arbitrium faciendam dominus obtinebit ipso jure. Unde talis venditionis tamquam accessorii cujusdam obtentionem non sequitur principale pro- Ventus c. judicii), nisi prius emptio rationabilis intercedat. 425. a judicio quantum ad proscriptionem. Cum in villa quidam juratus dives rusticus pro homicidio esset proscribendus, quaesitum est ab amicis suis, utrum ultra e septimanas, quibus communes homines proscribendi in judicio citantur, non deberet merito adhuc per triduum expectari γε uper quo responsum fuit Quod in judiciis non aliterdum divitibus et aliter eum mendicis, sed aequaliter cum omnibus est agendum, cum in lege divina scriptum sit: Ita

codex iur. oh. II. 4. 12

194쪽

178 Sententiae

magnum judicabis ut parvum, nec erit apud te acceptatio

personarum M.

426. De judiciario ordina aliquando prastarmisso Licet in causis singulis ordo judicarius sit servandus, tamen si judex pro excessibus notoriis, qui validissima probatione se evidentia facti probantur, reos, advocato eis non concesso et sic ordine judiciario praetermisso, puniens ultimo deputat suppliei0: propter hoc non est aliqualiter arguendus. Si enim crimina manifesta, quae nulla tergiversatione celari possunt et quae probatione testium non indigent, processu judiciario discuti debent, propter hoc non solum judicialis disciplina quae sine probatione punire nou 0sset), Verum etiam jus actoris, cui nus probationis incumberet, plurimum laederentur. Nec ex oblivione praedicti ordinis judex, qui jurat in omnibus causis ordinem judiciarium se velle conservare, censendus est periurus illud enim juramentum non juratur de excessibus notoriis, sed soluaed illis, in quibus est ordo judiciarius observandus. 427. De judiciario robore Antiqua consuetudo civitat

habet, quod quid coram judicio obtinetur et in tabulis judiciariis signatur, hoc ante proximum futurum peremptori judicium, vel per impignorationem, Vel modum alium, si expeditum non fuerit, de cetero caret robore firmitatis, ni perscriptorem civitatis in librum, ubi census et alia notantur acta, per obtentorem cum Scit juratorum scribi fuerit pr0- curatum. Item Vero, uri non obtemperans contumax est censendus. Item, judicium Vel arbitrium vel causae, qu86 dolum supponunt, nullius sunt momenti, Sicut cum non-causa ut causa allegatur quod coincidit cum fallacia, quam sophisiae sic appellant.

Capitulum XXXVII De juratis.

428. De εἰεetione juratorum. ater cum filio et frater cum fratre non eligantur simul ad officium juratorum etiam socer cum genero non in simul in juratorum ordine. Tales enim personae frequenter propter sui cohaerentiam diversitatessi

195쪽

Brunenses. 179

generant inter juratos, quia quod placet uni, saepius alteri placet, quamvis sit injustum et iniquum. Cognati etiam judicis, sororii et aliae personae sibi multum familiares, non eligantur. Quodsi propter defectum personarum fuerit necesse, tunc quanto pauciores in ossicio se inatus fuerint, tanto salubrius; tales enim personae judici complacere volentes, pauperibus in emendis solvendis graves sunt nimium et infesti Nullus etiam infamis eligatur ad juratum, imo si ignoranter electus fuerit et postea de hoc constiterit, deponatur; nam una vis morbida inficit totum gregem. Item, garruli, qui secreta celare nesciunt, et qui indifferenter bonos et malos odio habent, et qui nimis avide proprium quaerunt commodum et bonum, et qui etiam nimis sunt juvenes, non statuantur in juratos debent enim jurati communi utilitati totis viribus providere. Unde in antiquis cronicis de Athenis, quae fuit quondam famosissima civitas, scribitur sic: Latens odium, priVatum commodum juvenile consilium destructio fuit theniensium.

Omnia quoque superius De electione judicis scripta de juratis, qui absente judice ejus vicem supplent, quando debent eligi, sunt servanda. Et insuper juratis, a quibus salus et periculum tam judicis quam judicandorum dependet, cum diligentia videre tenentur, quod unicuique debita fiat justitia et condigna Unde cum ipsi principalissimi sint testes in judicio et in omnibus causis ad eos deductis, semper habere lebent in memoria, quod falsus testis tribus est obnoxius personis: rimo Deo, cujus praesentiam contemnit, Deus enim omni judicio praesens adest; deinde judici, quem mentiendo fallit et tertio innocenti, quem falso laedit testimonio. Unde

cum uterque sit reus, et qui veritatem occultat et qui mendacium dicit, quia ille prodesse non vult et iste nocere desiderat, jurati cavere debent, ne occultent veritatem et ne proferant falsitatem. Et ideo personae, quae mentiri consueVerunt, pro juratis nullatenus assumantur. Item, si aliquis juratorum moritur, vel ex impedimento legitimo officium suum regere non possit, unde ut numerus uratorum semper completus habeatur, alter loco ipsius constituatur. R. 408.)

196쪽

180 Sententiae

429. Dejuratis novis et eorum offoris. ovi jurati, postquam locati fuerint, statim die sequenti non feriata debent convenire, et sic se ad invicem unire, quod seniores informent uniores, qualiter in officio scabinain regere se debeant et tenere, Vid. quod ad maniloquia et consilia diebus statutis, vel si festum fuerit, alia die non estiva feriam statutam proxime secutura mature et tempestive Veniant, et secrete, quae audierint in consilio, nulli ea revelando, apud se teneant et alia, quaecumque seniores sciverint, juniores congrue de his ipsos fideliter debent

informare.

Quo facto, ut status civitatis illius sit ordinatus et communi melius provideatur bono debent magistros operum mechanicorum praeteriti anni vocare, et ab eis sub virtute juramenti praestiti diligenter inquirere, utrum aliquid sciant porrectione et emendatione dignum operibus in eisdem et, si quidquid non consonum justitiae ipsis publicatum fuerit, illo reformat et ad statum debitum revocato rebelles, contumaces et justitiae transgressores, qui per magistros operis eosdem accusati fuerint, ita districte puniant, quod ceteris transeat

in exemplum.

Ρostea vero debent novos magistros juratos, quos ad hoc idoneos et fidedignos esse cognoverint, inter pistores, carnifices, panniparios et alios consimiles plus principales mechanicos eligere et illos tacta cruce facere jurare, quod eorum sollicita sagisnte provisione labores et opera, quibus praeficiuntur, juste et ordinate ac fideliter fiant, ut in venditionibus, in emptionibus forum servetur debitum; si autem transgressores Voluerint effugere, poenam ipsis juxta formam statutorum civitatis et juratorum consilium imponendam. Debent etiam jurati inquisitionem de praeteritis perstrum magistris Superius scriptam, a notario civitatis et scriptore judicis, qui pro tempore fuerint, modo consimili facere; et demum a subjudice et reconibus, et eosdem omnes officiales de novo facere jurare et ipsis in ungere, quod in gerendis suis officiis totam fidem habeant et diligentiam, sicut nota infamiae nolunt maculari, et in eis se diligenter conservare.

197쪽

Brunenses. 181

Ρostremo vero, cum jurati non solum per alios, imo etiam per se ipsos bonum civitatis, quantum ad utilitatem et decentiam status teneantur providere et procurare debent 8emper duobus ex se officium committere speciale puta: Duobussitatum propinae, qui vulgariter magistri mensurae Vocantur, ordinare. Duobus vero aliis reformationem murorum, turrium, lassatorum et singulorum aedificiorum civitatis, qui muros interius et exterius hincinde respiciend0, quidquid in eis meliorandum et riformandum esse invenerint, conventis et conductis operariis faciant reparari. Item, aliis duobus officium respicienda conservatoria et loca ignis, cujusmodi sunt coquinae et fomaces 8tubarum, raseatoriorum et braxatoriorum, quod caute in talibus loeis ignis foveatur et conservetur; et hoc officium duobus circumspectis et idoneis est committendum Saepissime namque per incendium famosae civitates destruuntur, unde ubi ignis conservatur, est summa diligentia adhibenda. Item, aliis duobus venditionem et larum piscium, ad quorum mandatum praeemptores et praecipue mulieres praeemptrices piscium a foro repellantur et piscatores principales, qui ad forum pisces adtulerunt, per se vendent eosdem. oena autem talibus praeemptoribus et praeemptricibus piscium Secundum voluntatem juratorum talium imponetur. Item, aliis du0bus,

quod singulis diebus dominicis, vel aliis ad hoc statutis, captivos, qui apud subjudicem vel alibi, ubi carcer fuerit

divium, servantur, visitent et accedant, de causis et excessibus,

pr quibus, in quo tempore capti fuerint et quibus detineantur vinculis inquirendo, hoc conjuratis eorum aliis, ut secundum huc ad judicem procedere valeant, intimando. Item, aliis duobus mundationem et purgationem platearum civitatis, ad quorum praeceptum fimus et lutum de contratis et viis publicis educatur, et qui in hoc rebelles fuerint, poenam a juratis eisdem impositam luant et persolvant. Haec et his similia jurati diligenter debent respicere, utilitati communi et reipublicae, sicut virtus juramenti eorum exigit, in hoc praecipue servientes. R. 409.)430.a De juratis et eorum consiliis. Jurati bene a Vespera vigiliae apostolorum in diem alium, non feriatum, juris terminum

198쪽

182 Sententiae

ponere possunt licet enim diebus, qui feriati sibi ratione messium vel vindemiarum de Voluntate litigantium renuntiari possit, tamen diebus feriatis in honorem Dei, sicut est dies a vespera vigiliae usque ad vesperam diei celebris apostolorum

currens, renuntiari non expedit, quia pacto privatorum reverentia divini numinis remitti non p0test. R. 428.)430.b Dejuratorum debitis. Si jurati antiqui per quempiam pro debitis tempore ipsorum et per ipsos cum quocumque contractis forma judiciaria impetuntur idem jurati possunt actorem eundem simplici eorum juramento, quod Deo et hominibus pro

justitia fovenda fecerunt, coram novis juratis Verbolenus, non cruce tacta, expresse evadere atque taliter, et non strictius, in hoc casu se purgare, ne juratorum per tales impetitiones honoribus fortassis der0getur. Item, si adveniente electionis tempore juratorum prout superius expressum est capitulo De electioneμ jurati fuerint electi novi per antiquos, electionem eorum refutantes, nec jurare nec in electionem consentire euraverint: talis contumacitas seu temeritas merito tamquam arbitraria principis seu eorum dominii emendis subjacebunt Debent etiam omnes jurati propter decentiam et urbis custodiam, si necesse fuerit ex casu, noctis temp0re pro consilio causae convenire. Debent in civitatibus e0rum, et non extra muros, ruralium more, residentiam habere corporalem, ne reVerendissimus ordo civitatensium alicujus simplicitate puta extra muros residentis lusorius et tamquam distinctus reputetur numquam enim civitates et oppida, si extra muros seu lassata viri in juratos eligerentur, proficerent, nec aliqualiter populorum sapientumque numerus Susciperet

incrementum.

Capitulum XXXVIII De Judaeis.

43I. Utrum possit uici bonus in agendo et respondendo.

Quidam, cui equus arrestabatur, dixit coram judicio, quod probum Virum, apud quem praedictum equum emit, pro ejus disbrigati0ne statuere vellet Instante vero termino judioli quemdam statuit udaeum, contra quem adversarius excipienS

199쪽

Brunenses. 183

quaeSiVit, utrum judaeus, cum sit infidelis, locum probi viri agendo Vel respondendo supplere possit Super quo diffinitum fuit Quod cum judaeus secundum aetatem, secundum SΘxum, secundum sensum id est discretionem et secundum probitatem et secundum actus virile sit et possit esse vir, et omnitius istis modis non repugnet sibi, quod sit probus vicem probi viri, quamvis non probi christiani, dummodo non sit infamis, agendo vel respondendo, Supplere potest. Unde quod non est fidelis, ex hoc solum habetur, quod non sit vir conjugi0;

matrimonium enim et alia sacramenta extra ecclesiam non habentur. 432. m. Dejudaeis quantum adorta et causa criminale8.433. fr. Dejudaeis quantum ad accusationem et defensionem. 434. Br. De Ddaais quantum ad debita soluta, testimonio

iuratorum contract9.

435. De judaeis suantum id formam jurandi Cum

judaeus mulieri christianae jurare deberet pro octo lapidibus janae, alter judaeus larinam jurandi sibi praedixit istis verbis in Vulgari: Des Werstra umbra Achuld ais di d fraWschul gait, e de e d dii Got ab aut dem per Sinai

Quaesitum est, utrum valeat ista forma at responsum est, quod Sic Ut autem debitus m0du circa ipsam servetur, recipiendus est Pentateuchus Moisi se rodale judaeorum, et quaeratur in Exodo vel in Deuteronomio scriptura decem praeceptorum Domini et super ill praecepto Non periurabis, nec assumes nomen Dei tui in vanum udaeus jurans manum p0nat, et sive repetat verba p0st illum, qui ibi verba pr0 ponit, sive proponens totam formam per se l0quatur, judaeus subjungat solum Amen forma valet debet tamen in ipsa forma res, de qua placitatur, affirmatio vel negatio, quae ad hoc exigitur, propriis verbis exprimi. Et si judaeus istam formam recusans circa jus, quo privilegiatus est, se petierit conservari, hoc est sibi favorabiliter concedendum.

436. Br. De udaeis ratione vulnerum. 37. De uda quantum ad convictionem. Iudaeus in furi deprehensus, cum c0ram praet0re accuSaretur de furto,

200쪽

184 Sententiae

alter udaeus ibidem astans prolocutori dixit, ,quia maj0resset fur quam judaeus, de quo furti proponebat querimoniam'. Ad cujus prolocutoris querelam modo praemisso expositam Judaeus respondit negando, petens se circa udaeorum diu, legi conservari. Advocatus vero christiani judaeum Vult vincere testimonio iuratorum, qui etiam praetorio assiderunt. Quaeritur ergo te. Et respondetur Si coram judicio, ubi judaeus dicitur advocatum christiani urem appellasse, plures alii fuerint udaei, sicut est verisimile, tunc judaeus etiam christianis et udaeis est convincendus. Si autem praeter illum solum alii non fuerint judaei tunc super ferenda diff-nitiva sententia matura deliberatio est habenda. At enim forte contrarium juri, ut jurati, qui tribunali praesidentes, ubi

magis est vis eorum officii, sententias absolutorias et condempnatorias in astantes judicio pr0ferunt, non possint testari de verbis et factis, quae per quemcumque hominem, cuju8- cumque professionis existentem, ibidem fiunt. Sic enim, si judaeus ipsum judicem vel juratum in actu judiciario vita privaret, impune transiret. Licet enim in Generali privilegi judaeorum scribatur, quod judaeus per christianum et udaeum vinci debeat, tamen ex hoc torte princeps non c0ncessit udaeis in genere, qu0d in specie non esset verisimiliter concessurus et praecipue cum in hoc dicto rivilegi non sit expressum nominatim. Item, quamvis judaeus per christianos et udaeos sit convincendus, tamen in actu furti raptus per ipsum actum vel furtum convincitur pleno jure. Licet rivilegium judae0rum dicat, quod christianus volens udaeum Vincere cum christianis, debet etiam jud eum in testimonium recipere tamen si judaeus christianum cum testibus christiani et judaeis impetit, non oportet, quod ipse hic christianus similiter cum christianis et udaeis se defendat et expurget; sed sufficit, quod defensionem juridicam cum testibus faciat christianis. Cum enim acti sit voluntaria et defensi sit de jure naturali jus potius defensori debet

Succurrere, quam lictori.

SEARCH

MENU NAVIGATION