Codex juris Bohemici

발행: 1898년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류:

211쪽

Brunenses. 195

482. De litteris proscriptionis Cives Ρragenses civibus scripserunt sic: Ρrudentibus Viris etc. Prudentiae Vestrae praesentibus innotescat, quod Andreas . concivis noster, in nostrae

civitatis judicio, prout in nostris tabulis et libris invenimus, Fridlinum talem apud vos detentum pleno jure proscribi

procuravit et plene jus suum est asseeutus, super eo, quod ipso Frillinus dicto Andreae uxorem suam una cum rebus valoriSA Sex. gr. Dei et juris timore postposito, alias abstulit ac deduxit. Quocirca vos rogamus sincere, quatenus ipsi Andreae, eui uxor est deducta, aut sui nomine amicis suis, praesentium

exhibitoribus, de dicto ridlino juxta praemissa faciatis justitiam expeditam'. Earum igitur virtute litterarum coram judicio publice lectarum ipse ridlinus ex sententia diffinitiva pro furto laudicatus et in ligno patibuli est suspensus. Require infra de ista materia sub isto titulo: Qui

proscriptus in uno judicio, non ubique tamquam pro pro Scripto condempnatur.)Capitulum XLII De ludo taxillorum

483. De ludo tomilior m. Pro ludo seu pro debit ludi nulla alicui justitia exhibeatur; attamen rigore juris exigente, eum unus scabinorum vel proborum ludo affuerit et cum lucrante dolo se contra perdentem tenuerit Vel conspiraverit, bene consonat justitiae, quod ad solutionem pecuniae perdens taliter delusae nullatenus teneatur. Et si hospes aliquem dolose proponens decipere, eum hospitaverit, cum tamen

hospitare bene et fideliter promiserit talis hospes in poena quinque talentorum, quorum tertia pars judici, duae vero residuae civitati, solvere debere justitialiter obligatur, si per ludum deceptio tantum facta fuerit. Si autem criminaliter deceptio fuerit procurata, tunc secundum mortificationis judicium est pr0cedendum. Require infra titulo: D mortificationibus'.)484. Quod ommensales non possunt res dominorum uorum

deludere. Nec pueri, nec famuli res patrum et dominorum, quorum panem c0medunt, cum tesseribus deludere possunt, ut etiam apparet in uribus Originalibus, cum praescribitur ἡΡrohibemus' et infra.

212쪽

196 Sententiae

M. D tarillis injustis. In cujus ludentis manu salu et ininsti taxilli fuerint inventi illius pollex amputetur et omnibus tali ludo careat acquisitis. Capitulum XLIII De luminibus.

486. Da luminibus Luminum servitute constituta ilacquisitum videtur, ut vicinus lumina nostra excipiat et transmittat. Cum autem servitus imponitur, ne luminibus noceatur hoc maxime adepti videmur, ne jus sit vicino, invitis nobis aliquid aedificare et minuere lumina nostrorum aedificiorum. Invitum autem in servitutibus accipere debemus non tantussi eum, qui contradicit, sed etiam eum, qui specialiter non consentit. Infantem et furiosum invitos recte dicere possumus non enim ad factum, sed ad jus servitutis haec verba

referuntur.

Cum eo, qui extollendo obscurat vicini aedes, quibus non servit, nulla competit actis, quia nulli facit injuriam, qui utitur jure suo. Si ita sit cautum ne luminibus noceatur', hoe verbo generali omne lumen significatur, sive qu0st in praesenti, sive quod conventionis tempore contingit futuro enim aedificio quod nondum est, vel acquiri vel imponi servitus potest. Eos, qui jus inmittendi luminis non habuerunt, aperto pariete communi nullo jure fenestras immittere patet. Requiro supra titulo De aedificiis quantum allucem et parietes.)Capitulum XLIV De mulieribus.

487. De mulieribus, utrum maritus possit vice roris

agere vel respondare. Vir ad agendum vel respondendum pro uxore rigore juris compelli non potest; si vero voluntario causam uxoris sibi assumit in jurando, sicut in causa propria eadit et causam amittit. Uxor autem, vicem actoris gerens et causam jurando obtinere volens, in juramento cadit et causam perdit sicut vir locum vero rei tenens h. e. respondens et causam defendens, hac praerogativa et privilegio mulierum gaudet, quo in jurando non cadit. Mulier tamen vidua, qui2 bonorum est domina, sive agat sive respondeat, tamquam vir

213쪽

Jurando cadit et causam obtinet vel amittit, si tamen adversa pars pro se hoc petierit sententiari qua petitione neglecta, si advocatus viduae jus muliebre sibi excipiat, tali jure debet gaudere, Sc. quod Vicem rei tenens jurando non cadit. Mulier habens maritum a civitate declinantem et anno et dis legitime non impeditum vel absentem existentem, Si medio tempore civiliter h. e. pro possessionibus vel debitis)in causam trahitur, ad respondendum compelli non potest. Post dictum vero tempus, quod spatium praescriptionis injure civili continet, non obstante mariti absentia, si mulier ad judicium citata fuerit, ad motas sibi querimonias compelletur respondere. raenotato etiam tempore anni et diei eurrente, si mulier aliquem judicio convenerit, ex hoc, quod vivum habet maritum, qui non adest, c0nventu non compelletur ejus objectionibus respondere. Et est causa, quia mulier maritata, cum b0norum non sit domina, Sicut Viro res et possessiones non potest perdere, sic ne potest judicialiter obtinere. In venditionibus et emptionibus rerum ornatum muliebrem respicientium, cujusmodi pepla sunt, Vittae, crinalia et consimilia, dummodo non sint magni pretii, quia frequenter mulieres Sine Virorum praesentia talia tractant, possunt judicialiter contendere et vicem actoris et rei gerere non obstantibus Virorum suorum absentia, praedictaque justitia rig0rosa. Residuum vero quaere supra: De juramento

de oppressione Violenta convictus fuerit, decollabitur. aliautem modo vincetur Si virgo fuerit deflorata, aut mulier h0nesta violata, uno teste in campo, Sive Sit pastor sive alius, duobus vero in civitate egebit per quos si probaverit 8 exclamasse illo tempor e cum oppressa Vel rapta fuerit, vel 8tatim postea suam querimoniam proposuerit, intentum obtinebit. Si vero virgo vel mulier honesta, mn haben testes, eum signis oppressionis et violentiae ibi factae, sicut sanguinolenta et cum vestibus laceratis, conquesta fuerit, incusatus cum duobus testibus idoneis se expurgabit. Si autem sine

214쪽

1s Sententiae

signis praedictis, etiam sine testibus conquesta fuerit, cum duobus digitis in cruce se expurgabit. Et quia in Juribus Originalibus scribitur circa istum titulum, ubi mentio fit de

exclamatione et termino querimoniae, considerandum est, quod semper, cum Virgo vel mulier vult querimoniam obtinere debet specialiter probare clamorem se fecisse; si enim non clamaverit, sed tacuerit, Videbitur voluntarie consensisse. Ad terrorem autem oppressorum, quod a dicto scelere sibi caveant,

est terminus in hujusmodi querimoniis ad dies XIv prolongatus

unde etiam in praescripto titulo praeter modo conquerendi et expurgandi praedictos scribitur sic: Haeterea, si illa infra dies XI testimonio VII credibilium virorum illum convicerit, null&sibi conceditur expurgatio sed capitali sententia punietur De oppresione vero mulieris communis quaere in titulo subscripto.)489. 95. De mulieribus deduetis. Si quis alteri uxorem legitimam deduxerit et septem idoneis testibus, aut duobus vicinis illius, cujus uxorem rapuit, convincitur: una cum uxore rapta pali i. e. ligni praeacuti seu fustis poena morietur. Si aliquis juxta uxorem suam quempiam deprehenderit et ambos se adulterum et adulteram interfecerit statim judicem et juratos vocabit et dictas personas interfectas ad terrorem aliorum pale seu fuste perforabit. Si vero virum interfecerit et uxor effugerit, vel e converso uxorem interfecerit et vir effugerit: tunc si interfector fugam et recessum unius mettertius probaverit, pro interfectione alterius nulli emendae seu satisfactioni subjacebit.

Et in casu eductionis uxoris vir non aget per procuratorem, sed propria in persona.

Si autem vir vulneratus vel uxor vulnerata effugerit et postea idem vir detentus vel mulier detenta fuerit VII manuum testimonio convincetur et capitalem sententiam sustinebit. Si aliquis ab uxore sua legitima recesserit et ea vivente aliam superduxerit et de hoc convictus fuerit decollari debot.

Qui alicui filiam suam deduxerit et cum ipsa detentus Ierit, judiei tali judicabitur in praesentia judicis et juratorum et

aliorum proborum virorum ac parentum Filia praedicta eo

215쪽

Brunenses. 199

minis perterrita, nee promissis demolita, in medio circuli Ponetur, et si ad eductorem verit, ipsam ducet in uxorem, ne si parentes accesserit, deeoliabitur. Et ad idem quaere in titulis praescriptis De virginibus et mulieribus deductis M. Si mulier confessa fuerit, quod ante querimoniam in tertia septimana deflorata vel oppressa sit, ad ejus querimoniam reus non respondebit; si tamen ipsa mulier tempore praedicto causa legitima non fuit impedita et propter quam forte non potuit querulari. Si reus ad querimoniam super defloratione vel excessu Consimili factam respondeat, quia confiteatur, quod virginem defloravat vel mulierem oppressit, et hoc de bona sua voluntate, eum ante suam deflorationem vel oppressionem pecuniam sibi pro eo dedit, quod vellet per testes idoneos demonstrare ex tali responsione non absolvitur, nec ad hujusmodi testimonium aliqualiter est admittendus Merito enim praesumitur, quod tales testes nec idonei sint nec justi nam post factum praedictus excessus fortassis per bonos homines placitari possit, ad pactandum autem de ipso, quod fiat in futuro, non consueverunt se, nisi mali et nequam homines immiscere. Residuum quaere inserius de stupro et raptu virginum μ.)Qui clericum vel laicum ob hoc, quod mulierem agam diei vel noctis tempore in quocumque loco cognoscit carnaliter, rebus vel vestibus suis privat vel denudat, poenam furti seu

spolii sustinebit.

496. 497. De mulieribus et ipsorum puerorum interfection LMulier si de interfectione pueri sui absente marito conqueritur, reus debet ejus querimoniis, cum ipsa prius maritum sex septimanis incinde quaesierit, nec sciatur ubi sit, secundum justitiam respondere, dictaeque mulieri est tam plena justitia, sicut marito suo, ac si personaliter compareret, secundum puncta juris singula facienda. Quamvis mulier in absentia viri, qui personam et actoris et rei pro ipsa gerere potest, in causam ex consuetudine non

216쪽

200 Sententiae

trahatur tamen si praetextu praedictae absentiae ad judicium vocata se vult tueri debet parti adversae requirenti de vita mariti, fidem et certitudinem facere de homine enim extra sensum sici existente dubium est, si Vivat. 498. De mulierum debitis. Si mulier maritata pro debitis tempore viduitatis vel prioris mariti praemortui permam contractis, in causam trahitur: non obstante, quod pro nunc allegat maritum vivum, sed absentem se habere, actoris querimoniis respondebit. 499. De mulierumjuramento Quamvis mulier jurare debens in juramento non cadit tamen testes ejus, si in orma juramenti deviaverint, cadunt et in causa succumbunt. 500. De juramento multaria iduae. Mulier vidua in causam

tracta seu ad judicium citata pro debitis per maritum Suum contractis, si jurare debuerit, jurando non adit in hoc enim casu gaudebit eo jure quod sibi vivente marito competisset. Si autem vidita pro debitis tempore viduitatis suae de bonis ad ipsam proprie et personaliter pertinentibus, quorum per se est domina, contractis, alicui ipsam impetenti jurare debuerit: in hoc casu, si impetens contra ipsam hujusmodi allegat, jurando cadit et in causa succumbit. Si vero talia contra eam allegata non fuerint, et ex ejus parte jus muliernm sibi excipiatur, jurando non cadit. Et est ratio, cum vidua de bonis propriis, quorum per se est domina, facere possit et disponere quicquid placet, sicut vir, dignum censetur, quod etiam agendo vel respondendo super bonis talibus eidem uri subjacebit, quo vir subjacet, ipso jure.

50I. De mulieribus et regimine eorum. Cum mulieres a

domo parentum et per patrimonium emancipatae sui juri sint effectae, si sagaces sint et aetatis legitimae, et maritos habeant bonorum dissipatores bona per se ipsas regere possunt, Sicut Viri. 502. Quod mulieres tutelam et curam pupillorum serere non pos8unt. Matertera orphanorum, qui nullum alium consanguineum habent praeter eam, de ipsis et eorum bonis inomine provisorii intromittere ram non debet, sed

217쪽

Brunenses. 201

potius jurati curam talis provisionis secundum eorum conscientiam debent committere probis viris. Mulieres tamen viduae curam filiorum et bonorum, quamdiu statum viduitatis Bon mutant, licite regunt. Dicunt enim Jura Originalia sic: ἡStatuimus insuper, quod quicumque civium moriatur, si morem habuerit vel liberos, judex vel jurati nequaquam intromittent se de bonis ipsorum, sed sint in potestate uxoris et liberorum.

503. Quod mulieribus non sunt committenda arbitria.

8ecundum rigorem justitiae mulieribus non est arbitrium committendum; nam juxta regulam uris civilis seminae a publicis officiis sunt remotae.

504. De mulierum hereditaria portione. Si vidua res habens et pueros, maritum duxerit, et postquam ab eo carnaliter cognita fuerit, decesserit: porti bonorum, quae eam contingebat, ad maritum, etiam pueris reclamantibus, devolvetur. Vir enim non solum corporis, imo bonorum uxoris est dominus et rector. In boni tamen maternis quandoque succedunt propinqui matris, et hoc lege superius in summis de heredita

505. De muliere capta pro maloicio et inpraegnata. ulier

inpraegnata, pro maleficio capta, propter laetum, quem habet in utero, morti non est tradenda, sed moderate flagellanda; et si verbis ejus non creditur, quod sit in praegnata, tunc duae mulieres honestae in secretis eam examinent; quae si virtute juramenti sui inpraegnatam ipsam attestantur, ei est

credendum. 566. In quibus casibus mulier testimonium ferr potest.

Si mulier examinari debet, utrum virgo sit deflorata, vel utrum sit mulier inpraegnata, vel si in contractum matrimonii testimonium exigitur, vel si numerus annorum discretionis

alicujus juvenis sit probandus, vel si aliquis claustrum intrans n dormitorio monialium vel alio loco, ubi mulieres tantum

habitare consueverunt, unam ex elis defloret in talibus casibus et eis consimilibus est recipiendum testimonium mulierum. 507. De mulierum testamento. ulier, existens uxor, de dote, vestibus pepli et consimilibus, quae apud uristas para -

218쪽

20 Sententiae

sernalia' dicuntur, seu lenodiis et rebus quibuscumque nihil legare, nullumque testamentum facere potest sine consensu mariti sui, qui sicut uxoris, sic et bonorum omnium dominus est et rector Vidua ver de portione eam contingente disponere et testamentum potest facere, sicut placet. 508. Uror quandoque stari potest marito suo. Si virgo Vel mulier, res habens, maritum duxerit, cui certum promittat dotalitium, et tandem pueris secum non habitis moriatur de rebus dotem excedentibus, reclamatione mariti cessante, sicut vult, disponere potest et legare. 509. Br. Quod aeor iuvit marito suo testari potest

quandoque.

510. Br. Da testaniant mulieris. 5II. Br. De multaribus, quantum ad matrimonium e dotem

correctionem et divortium.

5I2. Br. In quibus ausis aeor regere potast bona loco mariti sui. 5I3. Statuta, qua 3 possunt causa utilitatis reipublienosto tui se obmitti: rimo, quod quicumque homo de cetero inutilis alioui filiam neptem et infra, ut superius et inferius continetur, Virginem Vel Viduam, suam commensalem nouemancipatam, Vel per ipsum, si fortassis ut tutori vel sub alio quovis honesto modo et decenti conditione sibi commissam habet, eandem alias a pane suo proprio locatam, quod educatur et traditam praesumpserit educere: absque omni spe reverSNonis et gratia a die eductionis per annos L a civitate unacum educta debet absens esse de bonis seu hereditaria portione, puellam seu viduam talem contingentibus, et eductor et ipsa infra annos praedictos nihil penitus percepturi Ante finem autem dictorum annorum, si Viro mortuo mulier Edire Voluerit, civitatis sibi introitus non est denegandus. Et Si per consanguineo suos, Vel eos, quorum interest, petita et obtenta

licentia juratorum, aliquid sibi de gratia datum 1erit, hoo habebit, sed de jure nihil repetere poterit ab eisdem Transactis

autem annis , si Vir cum uxore revergus fuerit, pro nullis

219쪽

Brunenses. 20s

bonis consanguineos mulieris, vel eos, ad quos pertinet, habet impetere, sed tantum propriis laboribus sibi ipsis et heredibus suis, si quos habent, de necessariis providebunt. 5I4. De e otione viduae antaneipatae in speciali. Qui viduam, propriam mensam non habentem, educere praesumpserit, una cum ipsa per X annos continuos civitatem vitabit, et dobonis viduae ipsius consanguinei proximiores ut ad illos, ad quos spectat, se intromittant, nihil de eisdem penitus eis dando. Nisi fortassis mulier infra X annos viro defuncto vel post X annos ipso vivente, ambo simul redire voluerint, tune enim non de jure, sed solum de gratia in hoc casu, sicut et in praescriptis a consilio civitatis nominatim obtenta, si quidquam eis datum fuerit, hoc habebunt. 515. De multarum duetione et vallarum. Quicumque puellam, quae annos XII non complevit, in loco quocumqu0, vel puellam post annos XII vel viduam in domo, in ecclesia vel alio commodo, quod ostio claudi potest, raptam educere praesumpserit absque omni gratia tamquam spoliator decollabitur, vel perpetuo, si evaserit, civitate carebit ipsa vero puella vel vidua statutis gaudebit suprascriptis.

516. De mulierum alueia circa contractum eum non iι

malicia super maliciam mulierum: si mulier vel adulta puellλfilium, fratrem, nepotem et infra, ut superius continetur, alicujus bonis hominis annos XVIII non habentem, dolose ad hoc induxerit, quod occulte, sine consanguineorum vel illorum, quorum interest, consili eam duxerit, vel per verba, quae reVocari non possunt, ducere praesumpserit, vel secum exiverit: hereditaria portione perdita, talis seductrix cum Seducto annis L civitate carebit servatis tamen conditionibus, infra vel post dictos annos, si fieret, inferius annotatis. Nisi fortassis talis juvenis cum bonis suis a consanguineis vel curatoribus divisus, propriae fuerit potestatis tunc enim, si stulte et male egerit, imputet sibi ipsi. 5I7. Da mulieribus et earum tardatione nuptiarum. Si orphani alicujus cicluscumque sexus, virgines vel puellae, res habentes,

220쪽

s04 Sententiae

alicui eorum consanguineo vel extraneo tamquam tutori et provisori fuerint commissi), qui forsan ex eo, quod bonis eorum utitur, ipsos matrimonio tradere nimis tardat: orphani)ad aliquos de consilio juratorum, seu ad plebanum vel confessorem ibunt, qui eorum voluntatem et intentionem de contrahendo matrimonio ad consilium civitatis deducent. Quo audito, consilium per se contradictione tutoris non obstante, ut talium compleatur desiderium orphanorum, statim cum diligentia de contrahendis nuptiis providebit.

518. Hominam trigenarium non ligant sat ιρ praedicta.

Postquam vir et mulier ad annos XXX pervenerit, statutis praedictis non subjacebunt, nec poenis in eis contentis aliqualiter ligabuntur.519. Poena procurantium eductionem vel raptum. Quicumque

etiam, mulierum et Virorum, convictus fuerit, quod praedictam eductionem vel occultam copulam sine scitu et consilio parentum, seu illorum, quorum interest, viri et mulieris, ordinaverit et procuraverit, seu consilium et auxilium ad hoc dederit sine spe redeundi per annos L carebit introitu civitatis.

520 Poena parentum contra statuta praescripta venientium.

Quicumque etiam de numero parentum vel illorum, quorum interest, juvenis masculini, sive puellae, Vel viduae praehabit0 modo statuta violare praesumpserit qualitercumque, absque remissione tantam summam pecuniae, quantum masculus, Virg0 vel mulier in sua habere debuerat portione, solvet pro emenda, in usum civitatis convertendam.

521. Reeapitulatio statutorum jam dictorum, quod εο contrariantur privilegiis civitatis, nec per statuta praeacta Iur Originalia vel Sententiae juris civitasia cassantur.

Cum dicitur, quod in arbitrio filiae alicujus vel viduae est nubere vel non nubere, cuicumque velit, hoc intelligendum est, quod puella vel mulier ad virum hune vel illum ducendam non est cogenda; nam sicut ad fidem vel baptismum nullus eompellitur nisi volens, sic nec ad conjugium est homo per violentiam compellendus. Et ex hoc patet, quod iste, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION