장음표시 사용
221쪽
puellam et viduam educit vel rapit, non potest se salvare per jus praescriptum, cum Veniat contra ipsum; nam frustrae invocat legem, qui peccat in legem Per violentiam autem virginem vel viduam qui educit vel rapit, et ad matrimonium nititur coartare, quamvis etiam puella vel Vidua componit oeculte cum eductore, vel in raptum consentiat voluntarie: tamen non de secretis hujusmodi, sed magis de raptu ι eductione manifestis habent homines judicare Issa etiam sententia, quae dicit, quod filia educta cum educt0re vel raptore sit in circulum statuenda' debet intelligide viro probo et honesto, qui bene se conservaVit, semper alhoc laborans, quod in bonis proficiat et honore, et qui secundum parentelam, Vitam, statum, dignitatem, conditionem, res ιh0nores correspondens est et similis mulieri vel virgini, quam eduxit. Et licet ad virum talem virgo vel mulier in circulo declinaverit, adhuc propter Violentiam, quam in eductione vel
raptu intulit civitati, nihil de portione dabitur hereditaria. eidem mulieri vel virgini per parentes vel illos, quorum interest, nisi de gratia, si ipsam a consilio odtinuerit civitatis. Capitulum XLV De mortificatione.
522., 523 524. , 526. De mortiscatione si ejus annaris, scilicet
poenis et emendis. Mortificatio in hoc praecipue ditari ab homicidio, quod annexum sibi habet spolium, vulgariter dictum ἡreraupμ. Unde mortificator proprie dicitur, qui postquam alium occidit, res ab eo auffert. Qui vero sine occisione res tollit, spoliator dicitur. Sed homicida dicitur, qui ex ira ratione vindictae de vilipensione sumendae vel ex contentione in taberna vel alibi facta cum alio pugnans ipsum interficit Mortificator etiam ex consequenti dicitur, qui dormientem, Vel in loco quiescentem, vel in mensa comedentem, vel in balne existentem interimit. Hospes etiam inquilinum et advenam; vel e converso inquilinus et advena hospitem, pro rebus auferendis jugulans, mortificator dicitur. Unde quicumque animo
deliberato, positis insidiis, alium expectando captiose ipsum interficit, mortificator dici potest. Et talis si effugerit, statim sepulto mortificato semel citatur et statim proscribitur ipso jure
222쪽
Homicida vel spoliator tribus judiciis insta I septimanas citatus, i adhuc per duas septimanas IV judicio noneomparuerit, est proscribendus. Mortificator quidem equo alligatus per plateas est trahendus vel lapsandus et postea rotandus; sed homicida et spoliator poena gladii mori debent Sed qui consilio et pecunia aliquem occidi procuraverit, poenam non simplici homicidio, sed mortificationi debitam sustinebit. Quamvis mortificator semel citetur et continuo proscribitur, tamen est hoc intelligendum: facta per actorem probatione legitima, id praemissis juramentis calumpniae et productis testibus, cum quibus suffcienter probet intentum; alias reus tribus edictis, sicut consuetum est, citatus, quia quarto judicio non comparuit, proscribitur. Qui prius cum aliquo notorias habuit inimicitias, si eum occidit, mortificator dici meretur nequaquam quilibet enim sibi cavere debet ab insidiis inimici. Unde proprissime nequam homines, qui ex intima cordis malitia, non ex ignorantia vel impotentia peccantes mortem hominibus inserunt, mortificatores
dicuntur. 527. De morti ication eaetra habitationem hominum facta.
Si moletificatio fiat extra habitationem hominum, sicut in eampis, silvis vel aliis locis consimilibus, et actor conqueritur de aliquo tunc videndum est, utrum talis reus prius laudabile nomen habuit, et si sic est, actor etfecundus jurabit de ealumpnia; et si jurando deviaverit, reus se metseptimus excusabit. Hoc etiam considerato, si reus tempore mortificationis in alio loco tam remoto, quod hic esse non potuit, se fuisse probavit per litteras sub sigillis authenticis confectas, vel testimonio proborum virorum; tunc rationabiliter absolvetur, nisi probetur, absens id dolo fecisse vel fieri procurasse. Si autem reus accusatus de mortificatione prius laesam habuit famam et nomen malum seu vitam culpatam tunc temporis locus et aliae circumstantiae mortificationis considerari debent, et si ex ipsis considerari potest, quod veritati eoncordet et notabilem suspicionem facit de eo: tunc actoris testimonio convincetur ex praesumptione judicandus.
223쪽
Si autem reus effugerit, una facta proclamatione continuo Proseribetur. - Si tamen accusatus, qui prius Semper nomen bonum habuit, effugerit et mandaverit vel rescripserit quia φaratus sit juri parere induciandus est et non uno judicio prοScribendus. Unde semper, cum reus in actu vel in fuga eontinuo facta mortificatione non captus abscesserit et mortificatio non est notoria et manifesta antequam proscribatur, actor urabit de calumpnia, jus suum demonstrando quod vi non fecerit, reus debiti edictis tribus est citandus, et postea quarto judicio, si non comparuerit, proscribendus. Et nota, quod in mortificationibus, qui occulte consue erunt fieri, praesumptiones maxime loeum habent.
De hoc quaere infra circa finem libri in illa rubrica -De Vulneribus, homicidiis et mortificationibus μ.)Capit ilium XLVI De obligationibus. De obligotionibus. In omnibus obligationibus, in quibus dies non ponitur m se rogumsit a glahovati k vegdajgimudni Brikci).est. Alium daturum vel facturum qui promisit, non obligatur. It Pupillus sine tutoris auctoritate obligari non potest, alium autem sibi obligare potest. Capitulum XLVII De officialibus.
Da o totalibus. Odicialibus custodiarum nocturnarum, Portulan0rum, preconum et consimilium juratis non est Gpus ut accusent, sed ut solempniter coram judicio in reos agant et specialiter denuncient, dampnum dantes praesentent nec de calumpnia jurent quia sacramento, quod pro exercendo officio suo praestiterunt, statur nisi denuntiatus ontrarium probet, quia ex talibus temporibus et locis inventio pro plena probatione habetur, sicut dicunt Leges.
Capitulum XLVIII De officio pastoris.
528. De Diei pastoria. ullus rusticus sive quicumque alter pecora, quae gregem sequi possunt, domi fovere debeti praeter pecora, pecudes et specialiter scrofas, juvenes nutrientes mullus habeat proprium pastorem in praejudicium
224쪽
pretii communis pastoris exceptis aliquibus villis, in quibus homo ad minus habens trium laneorum agros ex consuetudine propter pascuorum diversitatem opilionem habere potest pro ovibus specialem. -- Si pastori communi solvitur pretium dolaneis, tunc ne villa pastore careat, adhuc habens opilionem, ut praemissum est, de laneis suis pastori pretium solvet, sicut Vicinus suus. - astor quicumque de pecoribus ante ipsum pulsis iterum in villam non impulerit, illa solvet sed quae per praedonem vel lupum rapta fuerint, si super eo per unum testem clamorem se fecisse probaverit, illa non solvet. Et talis testis, quia pastor est in campis, puer vel mulier esse potest. - Si unum pecus laedit aliud, et pastor pro eo, fuerit accusatus, si vult innocens fieri, sub juramento suo demonstrabit id, quod aliud laesit quo facto laesum pecus per juratos taxatum dominus pecoris, quod laesuram fecit, ad suum stabulum recipiet, ipsum pascens et custodiens, quousque ad campum ire potens vero domino sanum restituat et assignet. Si vero in ejus potestate mortuum fuerit, laxam solvet. - Si pastor accusatur, quod pecus ad villam non impulerit, suo juramento se expurgabit tamen si facta impulsione pecus domum non venerit, et dominus pecoris cum duobus probis viris pastorem accesserit et de pecore perdito impulsaverit: tunc pastor expurgatione cessante pecus solvet. - Si pastor dicat pecus ante se pulsum non fuisse, dominus pecoris cum duobus viris, qui viderunt, melius probabit, quod pecus ante pastorem depulerit, quam pastor possit suam innocentiam demonstrare. Consuetudo tamen singularum villarum in praemissis omnibus pro lege est tenenda. In aliis omnibus necessitatibus ruralium, quicquid magister rusticorum quantum ad villana campestria et silva
pro utilitate villae cum consilio partis majoris communitatis statuerit et ordinaverit, hoc minor pars ratum habebit et non poterit reclamare. Si pecus ad pascendum alicubi missum fuerit et ibidem moriatur, deterioratur vel e praedone rapiatur ille, cui missum fuit, ipsum non solvet si tamen tale dampnum pecori non accedit sua negligentia faciente. Si
225쪽
autem per furtum de aliis pecoribus raptum ierit, ipsum solvet. Si ex pestilentia, quod vulgariter schelm dicitur, moriatur, tunc cutem demonscrando liber erit. Si autem sine licentia domini, cujus est, ipsum alicui concesserit et ibidem moriatur, deterioretur vel alio modo perdatur ipsum solvet Capitulum XLIX De pace indicta. 529. De pace partibus indiet in genare. Si pace indicta pendente pars parti non assurgit, potum sibi porrectum non suscipit, eam non salutat, nec alia hujusmodi, quae animo duplici, seu bono et malo gelo fieri possunt, facit propter hoc non censetur pacem Violasse in talibus enim dubiis interpretatio benignior est adhibenda. 530. Quicumque pacem frangendo vulnerat, fustibus caedat, crinibus ad terram projiciat, pedibus c0nculcet, pugnis percutiat, vel alio modo contumeliose laedat, dato etiam, quod ex tali laesione mors non subsequatur: adhuc violator pacis, si capitur, capite truncatur. Si autem recedit, statim proscribitur et tertia pars bonorum, quae relinquit, ad judicem pertinet, ipso jure. 531. Da pae indicta et coram juratis violata Quicumque pacem a judice sibi indictam, videntibus juratis, infregerit et pro eo effugerit statim primo judicio proscribetur.532. Qui alium cum gladio agitando, post eum cultellum projecerit ad occidendum ipsum, quamvis favente fortuna salva vita manus ejus Vaserit, firmum tamen propositum et bonam habuit voluntatem, ex quibus cum totum, quod in se fuit, fecerit, in favorem pacis et justitiae censendus est pacem
factis merito violasSe. 533.ὰθ D pace quantum ad familiares. Cum alicui pax indicitur, non solum cum adversario, imo etiam eum familia, quae pane suo Vescitur, pacem sereare debet, et similiter adversarius e conVerso Debet etiam pacem sibi indictam unusquisque suis commensalibus intimare. Si enim pace domus indicta famuli unus alium, pace durante, vulneraverit, dominus
226쪽
famulorum eorundem, qui ex ejus mandato talem vulnerationem esset verisimile processisse, censetur pacem fregisse. Ac tamen, si famuli dictorum dominorum, pace pendente, eis absentibus nec praecipientibus, ad invicem e vulneraVerint pax non
judicatur violata. Qui servum alterius, pendente edicto pacis inter se vulnerat tunc quia pacem factis fregit, est decollandus. Et propter hoc tam vulnerato, quam judici, est satisfactum; bona vero, quae dimittit, ejus heredibus relinquantur.533.b D pacis uiolatione quantum ad emendas. roemenda violationis pacis actae per verba, sive sint Verba comminatoria sive turpia et inhonesta, dato etiam, quod sint levia, dummodo ad audiendum sint opprobriosa solvenda sunt
talenta, de quibus duae partes cedent judici et tertia civitati. Et colligitur ista emenda ex Juribus Originalibus, ubi
pro maximo excessu verborum, sicut est blasphemia vel falsum testimonium, pro redemptione linguae ponuntur quinque talenta. 533.e Depace indici et violatione ejus negata Homo, negans violationem pacis, debet cum honestis viris in cruce mettertius
534. Br. D pace quantum ad de iussores. Capitulum L De poeni S. 535. De poenia in genere. Homines delinquunt aut proposito, aut impetu, aut casu. Ρroposito delinquunt latrones, qui societatem habent cum aliis in via impetu autem, cum per ebrietatem ad manus aut ad ferrum Veniunt casu Vero, cum in venando telum in feram missum hominem interficit. Facta puniuntur, ut latrocinia, furta et homicidia, aut dicta, ut convicia et perfidae advocationes, aut scripta, ut falsi et famosi libelli, aut consilia fraudulenta ut conjurationes et latronum conscientia, et qui suadendo aliquos inducunt ad maleficia. Et haec quatuor genera consideranda sunt septem modis, scilicet Causa, persona, loco, tempore, qualitate, quantitate,
Causa, ut in Verberibus, quae a magistro Vel parente illata inpunita sunt, quia emendationis, non injuriae gratia
227쪽
'identur adhiberi puniuntur autem, cum quis per iram ab extraneo pulsatus est.
ersona dupliciter spectatur: Rus, qui fecit, et ejus,
qui passus est. Aliter enim puniuntur ex eisdem facinoribus stros quam liberi, et aliter, qui in dominum, parentem ausus est, quam qui in extraneum in magistrum Vel in privatum. Et in hujusmodi rei consideratione aetatis etiam ratio habetur. Locus facit, ut idem vel furtum vel sacrilegium sit et
capite puniendum Vel minori supplicio.
Τempus discernit furem diurnum a n0cturno. Qualitas, cum factum atrocius vel leVius est, ut furta manifesta a non manifestis discerni solent. Quantitas discernit iurem ab abigeo; nam qui unum porcum subripuit, ut fur coercebitur; qui gregem, ut 'abigeus. ventus spectatur, ut a clementissimo quoque facta, licet lex non minus eum, qui occidendi hominis causa cum telo fuerit occisus, quam eum, qui occiderit, puniat. Et ideo apud Graecos exilio voluntario fortuiti casus iuniebantur. Si poena alicui irrogatur, in heredem non transit, quia poena constituitur in emendationem hominum, quae mortuo eo, in quem est constituta, desinit. Evenit, ut eadem scelera in quibusdam provinciis gravius plectentur, ut in Africa messium incensores, in Mysia vitium, et ubi metalla sunt, adulteratore monetae. Nonnunquam etiam evenit, ut aliquorum supplicia exa-eerbentur, quotiens multis personis ad malum nimium nitentibus exemplo opus sit. - mulier filium vel filiam occiderit, poena paricidii moriatur.
536. Br. De poena occisionis prolis. 537. Br. De poena mulieris proprium puerum Iudaeis
638. D poena quantum ad maritum. Si mulier mortem
mariti procuret, poena paricidii moriatur. Si enim vir tam grande scelus perpetrat, primo equo in caudam ligatus, per vicos et plateas debet trahi, et tandem rotari quia vero in
228쪽
tractu tali pudenda deteguntur, honestati sexus muliebris hos: parcitur, tamen poena rotali punitur. Si mulier ostendere poterit maritum ut adulterio delinquentem, ut veneficiis insistentem, aut seditionibus occupatum, ut latrocinium sectantem aut latronizantes suscipientem, aut si probet eum plagientem, aut luxuriose Viventem, ut inspi-: ciente uxore eum aliis corrumpatur quod maxime mulieres exasperat, et praecipue castas), ut si insidias se passas ex
viris probet circa ipsarum salutem, aut gladio aut Veneno aut per aliquem tum modum multae namque hominibus ad malleiam viae sunt aut si stagellis super ea utatur: si igitur . tale aliquid mulier ostendere poterit, licentiam dat ei ex
repudio uti et nuptiis abstinere dotemque percipere et ante- nuptialem donationem totam et non solum si omnes probaverit' causas, sed etiam si unam. Item lex licentiam dat viro mulierem abiesre, si adulteram inveniet aut Veneficam, ut supra.. 539. De poena eae proposito occidentis Quicumque ex
proposito et animo deliberato alium invadit, licet etiam non occidat, tamen si solum vulneret secundum ejus malam Voluntatem, quam habuit, et sic compertum fuerit ut mortificator punitur Debet ergo cauda equi alligari et per diversas plateas hincinde trahi, et interim Voce preconia debent excessus sui publicari. Et si ita gravis fit excessus, debet super fossam ad hoe factam poni et singula ejus membra cum rota concutiet tandem super rota in altum extendi, quod sic vidente populo moriatur. Et quod dictum est in sententia de mortificatione et mente corrupta ergo obtinet, quod secundum Leges in maleficiis potius voluntas et effectus inspicitur, quam defectius. Ρro ista materia require supra titulos De emendis et infra De vulneribus et De tormentis'. 546. De poenis quantum ad interdictum ciuitatis. Abantiquo consuetum est, quod quicumque pro maleficiis flagellatur, membris mutilatur, Vel aliter secundum justiciam corpore vitiatur illi civitas est interdicta, nec de cetero est ejus sibi introitus concedendus.
229쪽
54I. Br. De poena illius qui minis praecedentibus occulte Aomieidium acer machinantur.542. Br. De oana falsarii litterarum. 543. Br. De poena falsarii denariorum et monetae. 544. Bri Depoena subtrahentis sacramentum sue aristiae. 545. Br. De poena sacrilegii. 546. Br. Da poena fatiorum uaeillorum. 547. Br. De poena traditoris fui. 548. Br. De poena Disiscationis claves. 549. Br. De poena furti apud aliquem inventi. 550. Br. De poena furtive aetantia pecora. 55I. Br. De poena descientis in testimonio furti. 552. Br. De poena vallationis arbitrii, cui cedat. 553. Br. Do poeu rgatus capitalis in gemere. 554. Br. D men talionis at judici πρorientis. 555. Br. D poena talionis, qualiter deficiens in actione
oriminali Od am non tensatur.556. Br. D poena hominis qui juratos coram judicio Atei mendace etc. 557. Br. D poena servantis et colligentis proacriptum. 568. Br. De poena matrimonii contrahendi. 559. Br. D poena, quae dicitur ἡwMεθεdμ.
560. De pignoribus in genere. Ρersolutione pignoris obmissa, debitores actione personali convenire creditor urgeri non potes It in summa debiti computabitur ad idem etiam id, quod propter possessiones pignori datas, ad collationem viarum muniendarum vel quod aliud obsequium praestitisset, creditorem constiterit. 56I. 562. De pignoribus telon satoribus datis. Res et bonari locum telonei deducta sunt teloneatori pro solutione tributi in pignoro tacite obligata. Quicumque cum fisco contrahit seu officia suorum superiorum convenit illius bona certum est in pignore obligari, quamvis hoc specialiter non exprimatur. Qui praedia, agros, Vineas vel res consimiles dat pignori, fructus rerum talium obligari tacite reputantur. Quae justum
230쪽
sit, voluntates contrahentium magis quam verborum onceptionem inspicere, quicumque res, quas alteri obligat in pignore non solum, quas habet in praesenti, sed etiam quas habebit in futuro, quamvis nominatim hoc non exprima dinoscitur obligasse. 563. Da pignoribus secundo oo acceptis. Qui pignus secundo loco accepit, ita jus suum confirmare potest, si priori debitori pecuniam solveret, aut ouae obtulisset, isque accipere noluisset, eam obsignavit et deposuit, nec in usus
suos conVertit. 564. Quae in pignora non sunt reeipienda. Bona ebantiquitus approbata consuetudo causa publicae honestatis introducta habet, quod lectisternia et vestes ad necessitatem unius hominis, si est solitarius, vel viri et mulieris, si sunt in matrimonio, pertinentia, non recipiuntur in pignore rationedsbitorum judicialiter obtentorum. Tamen si creditor aeque miser est et pauper cum debitore vel indigentior eo tune super inpignoratione praedicta cum moderamine facienda jurati diligenter cogitabunt. 565. De pignora amburamento obtento. Ρossessor pignoris potest melius in cruce jurando super pignore debitum suum obtinere, quam pignus sibi possit per partem contrariam
decertari. 566. De pisaan obtento per hospitem Hospes dicitur is
qui non est terrigena, vel etiam, qui est sub dominio alterius principis; et si talis obtinet pecuniam super civem et judex providet sibi de pignore, illud non ducet extra civitatem, sed in judicio civitatis vendet, nec obligabit sub usura, nisi do licentia civiS. 567. Da pignoribus ratione emporis. Quicumque hereditatem vel pignus aliquod sibi probaverit prius esse obligatum: ille prius suum debitum percipiet pignoro de eodem dieiι enim regula juris: Qui prior est tempore, potior est jure.
568. De pignore ecclesiastico. ullus institor, mercator, caupo vel alius artifex mamenta ecclesiastica pro pignore