Codex juris Bohemici

발행: 1898년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류:

241쪽

Brunenses. 225

Licet etiam ad pacem firmandam et a maleficiis ae insolentiis incompositos retrahendum multae leges velint, quod proscriptus in uno loco seu judicio si in locum alium devenerit, habeatur pro proscripto tamen ex mala prevaricatrix legis existens suos nimis in amplum dilatavit palmites consuetudine in locis paucissimis hoc servatur. Unde etiam ex antiqua quae forte non est bona civitatis consuetudine proscriptio judicii terminos judicii non excedit; sicut enim pax per judicem civitatis indicta extra metas judicii nullum ligat, sic nec proscriptio ultra limites judicii se extendit.

6OI De proscripti divorsione. Jurati de A quaesierunt,

utrum homo, qui est civis et residens in B., causa fori veniat in A. et ibidem homicidium perpetrans, iterum fugiat in B., in judicio A. citari possit de jure et proscribi possit, vel si pro quaerenda justitia, Vel si de dicto homine actor ad judicem de B refugium habere debeat et recursuma Super qua quaestione responsum fuit Quod licet talis homo ratione domicilii et habitationis sit de foro judicis de B., ratione tamen delicti laetus est de foro judicis de A., unde per judicem de A. ad actoris instantiam ter citatus, nisi comparuerit, justitialiter potest proscribi.

602. De proscripto quantum discicia violationem. Homo

in occisione sui proscripti, antequam judicium effugiat et impunitus Vadat, pacem non violat. Sed quia justitia et judicium non sit cum impetu et violentia facienda, sed cum disciplina et mansuetudine petenda, homo Volens Sumere vindictam de proscripto suo, si tempus et horam, ut non

effugiat, habere potest, debet judicem et juratos rogare, quod detineatur et quod ordine uris sibi justitia exhibeatur. Si vero proscriptus in fuga domum alicujus intraverit, ibidem

per suum adversarium, ne invasionem domus per hospitem fecisse dicatur, non est excipiendus, Sed caute custodiendus,d0nec vocato judicio capiatur. 603 D proscriptorum tutoribus. Qui in domo sua servaverit proscriptum pro Vulnere Vel excessu non capitali sententia plectendo, V talenta solvet yr emenda quorum una ars

Codex Jux boli. II. 4. 15

242쪽

226 Sententiae

judici, altera actori et tertia civitati. Ipse autem proscriptus captus XX talenta solvet, vel manum amittet, ut in uribus Originalibus scribitur. Qualiter autem emendetur colligens proscriptum pro

capitali excessu, quaere supra titulo: De poenis'.)604. D proscript evastone. Si homicidio laeto reus evaserit, nec per se nec per responsalem idoneum pro se

aliquid allegantem comparare curaverit ad petitionem actoris non solum pro homicidio simplici, verum pro mortificatione et spolio dicto rerais vel alio gravi excessu, citationibus praemissis, proscribetur. Et quod hic deficit de proscriptis, require supra ἡDe homicidiis', De mortificatione', De poenis et De Vulneribusμ.)Capitulum LVI De querimoniis.

605. De querimoniis in genere Actor omnes querimonias,

quas facit, reVocare potest sine emenda, praeter illas, quas coram quatuor sedilibus et ancis judiciariis proponit nisi fortassis querimonia actoris extra judicium facta, ex parte rei per juratos et judicem uerit protestata. Actor deliberatione praehabita voluntarie ad hoc se obliget, quod ipsum yostea non velit coram judicio revocare. In causa etiam pecuniali seu debitorum, actor de uno homine simul et semel

in judicio tantum tres querimonias movere potest pro Vulneribus autem secundum numerum vulnerum potest querimonias multiplicare. 606. De querimoniis in specie. Licet actor in causa civili tres, in causa ero criminali plures quam tres possit simul in eodem judicio querimonias movere tamen, si reus petit per adVocatum suum, statim ad unam querimoniam est ejus responsio audienda. Qua audita et finaliter discussa, prop0- natur Secunda qua similiter expedita eodem modo fiat saliis successiVe. 607. De querimoniis juratorum. Si reus querimoniam jurati seu scabini per expurgationem evadere debuerit, non

243쪽

Brunenses. 227

gravius se expurgabit, quam homo communis non juratus; in causa duntaxat aequali consimilem si moverit quaestionem. 8. De querimoniarum multiplicatrone. Utrum homo impetitus pro debitis per tres possit querimonia una responsione generali sine praejudicio, ita quod causam non perdat, respon dere Ad quod dicendum: Quod si reus responsione exprimit verbum, quod includit universalem Begationem, Sicut V. gr. Sidicit nichil teneor bene respondet et causam non perdit; hoc non obstante, ut tribus querimoniis actor satisfaciat, per tria juramenta se expurgabit. Et hoc intellige, si actor petiverit; si tacendo hoc transiverit, reus juramento simplici absolvetur. Capitulum LVII: De renuntiationibus. 6O9. De renuntiationibus in genere. Licet jure divino homo teneatur, humano jure possit injuriam et offensam alteri dimittere, cum cuilibet licitum sit cedere et renuntiari uri suo tamen in causis criminalibus, sicut homicidia vulnerationes, furta et crimina consimilia, quibus non solum pers0na laeditur, sed etiam judicium contempnitur et pax regia Violatur, actor debet adminus querimoniam ad judicem deferre hoc enim facto, salvo jure judicis, excessum reo indulgere potest. 610. De renuntiationibus in communi. Si aliquis civium

sub privilegi se obligat vel renuntiat se futurum vel daturumh0o tali termino, et non fecerit, et si talis obligatio vel renuntiatio tangit communitatis honorem ipse, licet de facto fecerit, ratam et gratam servare non compellitur ipso jure, nisi velit. Ex hiis sententiatum est Quod non obstante privilegiati petitione, quae fundatur super prRemiss privilegio et jure in favorem personae concesso judicium civitatis et secundum formam juris et privilegii in fav0rem communitatis quibus persona renuntiare non potuit concessorum debet prohibere, ne taliter se obligans promissum obligationis compleat et refundat. Si autem voluntarie complere voluerit, admittatur nisi enim jus et privilegium communitatis obstaret, ad 8ervandum promissum litterarum suarum esset judicio c0mpellendus. Et est simile, cum jus habeat commune quod nem0

244쪽

228 Sententiae

pro debitis vita sit privandus, quamvis aliquis non solvat debitum, quod sub poena capitis se solvere velle promisit: tamen talis auxilio judicis, si super eo judicatum fuerit, mortis supplicio non est tradendus.)Et pro ista materia nota bene Quod vel jus est publicum auctoritate et utilitate, ut quia jus se vel quia publica vertitur ibi utilitas; et tunc renuntiari non

potest aut auctoritate tantum, non tamen utilitate Vera, tune aut est statutum tantum utilitate renuntiantis, aut communi Ρrimo casu potest renuntiari, sive sit privilegium sive jus ex aliquo contractu vel pacto. Si vero communi utilitate, i. e publica et renuntiantis, tunc non licet. Et hoc puto, quod hostpactum non teneat, quod faciunt creditores, quod debitor non valeat probare solutionem nisi per scripturam, cum sit communis utilitatis testificatio, et non debet angustari copia probationum, sed juri, quod in favorem est inductum nec vertitur in eo publica utilitas, pronuntiari potest. Et hinc est, quod non valet pactum, ut dos ulteriori die reddatur, quia in dote est publica et communis utilitas, ut citeriori die reddatur et civitas sobole repleatur.)Ιt. ut jus consistit in prohibitione vel praecepto, et tunc renuntiare non potest, aut in promissione, tunc potest. It Aliud jus est generale, et tunc non licet, aut Speciale et tunc si odio, non licet, si Vero favore, licet.

It Si jus est publicum auctoritate et utilitate privatum, tunc distingue, quia aut est solum in favorem inductum, et tunc potest sibi renuntiari, aut utilitate privatum, sed cum ration inductum, ita videlicet, quod quasi communi utilitati non solum faVore, Verum tamen quod expediat rei publicast sicut est illud: Ne quis re sua male utatur), tunc non potest pactis privatorum tolli. Nec obstat de feriis, ubi pactum feriis renuntiat, et tamen feriae sunt indictae communi jure et quasi quadam communi utilitate, licet sint utilitatis privatae, quia lex ultr&procedit et promittit renuntiationem, sicut alias dicimus: Si lex aliquid prohibet, cum ultra procedit permittendo, aliquando quod prohibet. in genere servatur quod specialiter prο-

245쪽

Brunenses. 22s

mittit. Qui juri suo renuntiare vult, debet illud scire alias

mon videtur renuntiare. 6II. De ranuntiatιona tostium. Qui coram judicio solempniter renuntiat testibus, a productione testium in eadem inuntaxat causa, nisi aliquid novi, quod indiget speciali pro-abatione, interveniat, prohibetur. Capitulum LVIII De rescriptis et registris.

G2. De registris. Dum capitulum cujusdam ecclesiae pera egistrum, in quo censum canonicorum notare consueverat,

vellet probare super domo cujusdam civis, ibidem se habere tot sexagenas grossorum census, sententiatum fuit dissinitive: Quod per simplicia registra seu per scripta, nisi originalibus sigillis authenticis roboratis vel vivo testimonio rationabili confirmentur, nihil probari potest. Capitulum LIX: De sontentiis.

613. Da sententiis in ganere. Quamvis usus et consuetu-vinis non minima sit auctoritas, nunquam tamen Veritati aut Iegi praejudicat, nisi sit consuetudo rationabilis et legitime praescripta talis enim praejudicat legi. Et si ex musmodi QOnsnetudine rationabili sententia lata fuerit, vigorem habet,

nec poterit reclamari; si autem ex consuetudine irrationabiliferatur, licite poterit reclamari. 614. D modo et ordine proferendi sanientias. In sententiis proferendis non oportet, quod jurati omnia exprimant, quae Hos movent, sed sudicit, quod talibus in eorum conscientia Hiligenter cribratis sententias pronuntient brevibus et vianis verbis. 6I5. De sontentiarum a cetona Si jurati super expensis sartium sententias ad examen suorum superiorum inducent, virtute juramenti sui, si partes petunt, fatebuntur, quod solum hoc faciant propter informationem justitiae et non ab causam Aliam qualemcumque. 616. De modo seribandi sententias. Licitum est juratis sententias apud se ipsos secrete scribere vel dictare, quia

246쪽

230 Sententiae

pro omni justitia juraverunt. Cum enim frequenter auditis partium allegationibus in judicio ad locum secretum minuenienda sententia declinent, partibus et judice coram judicio dimissis quare non licet eis easdem allegationes etiam in

absentia partium scribere, quando volunt Tamen, quia semper jurati cavere debent, ne reddantur suspecti, si partes petunt, sententiae coram ipsis et eorum prolocutoribus sunt scribendae Judex Vero, nisi sententia per eum ratione jurium et emendarum suarum sit quaesita, ad scripturam praedictam

admitti non debet, ut suspectus. Quando etiam judex sententiam et emendas ejus tangentes ad audientiam deduci petit majorem: tunc scriptori in salario et juratis, qui rem,ad diffinitores litteras ducunt, de bursa propria satisfaciet in expensis. Sed de solutione expensarum aliarum sententiarum tenendum est, qu0dipsas solvat in causa succumbens.

capitulum LX De servitutibus.

617. Da emittitibus urbanis. Servitutes dicuntur, in quibus una domus alteri, ager unus alteri campus unus alteri, et universaliter, in quibus una hereditas et unus fundus alteri obligatur, sicut V. o. quod lumen unius vicini transeat in curiam alterius quod unus duorum vicinorum inter eos canale

ponat quod stillicidia de vicino in curiam alterius vicini cadant, et sic de consimilibus. Et cum Dequenter magnas lites de talibus inter partes oriantur, notanda sunt subscripta, ex quibus, si casus dubitabilis occurrerit, sententia juri et consuetudini civitatis cujuscumque consona faciliter poterit inveniri. Aedificia urbana etiam praedia appellamus, et nemo servitutem acquirere potest vel urbani vel rustiti praedii, nisi qui habet praedium nec quisquam potest habere servitutem, nisi habeat praedium Caveri, ut ad certam altitudinem sepulcrum aedificetur, non potest, quia id, quod humani juris esse desiit,

servitutem non recipit, sicut nec illa quidem servitus consistere potest, ut certus numerus hominum in uno loco sepeliatur. It Solum commune vendendo, ut mihi et socio serviat, efficere non possum, quia per unum socium conmuni s0lo

247쪽

Brunenses. 231

servitus acquiri non potest. Nemo alienis aedibus vel praediis acquirere servitutem vel interponere potest. Si quis aedium partem tradat vel partem fundi, servitutem non potest imponere, quia per parte servitus imponi non potest, sed nec acquiri. Sed si divisit fundum certis metis et si partem tradidit, pro diviso potest alteriutri imponere servitutem, quia jam non est pars fundi, sed fundus Et hoc in aedibus potest dici, si una domus per parietem in medio factum dividatur; postea enim pro duabus domibus accipi debet. Si ei, cujus praedium mihi serviebat, heres exstiti, et eam hereditatem tibi vendidi, restitui tibi in pristinum statum servitus debet, quia id agitur, ut tu heres videaris exstitisse. Quidquid venditor servitutis nomine sibi recipere vult, nominatim sibi recipere oportet; nam illa generalis receptio, quibus et servitus utique ad extraneos pertinet, nihil proficit ipsi venditor ad jura conservanda nulla enim habuit, quia nemo ipsi servitutem deberet; quinimo, si debita fuerit servitus, et dominium deinde rei servientis pervenit ad me, communiter diceretur, extingui servitutem Exhinc collige, quod in generali sermone persona loquentis non est intelligenda. Refectionis gratia accedendi ad ea loca, quae non serviant, facultas tributa est illis, quibus servitus debetur; si tamen illa loca sint contigua servientium, nec portet, quod de tali accessu aliquid serviatur It Si per tuum fundum jus est mihi aquam ex rivo ducere, tacite haec aura sequuntur ut reficere mihi rivum liceat, ut adire quam proximum possim ad reficiendum eum, eg0, operariique mei, et ut spatium mihi relinquat dominus fundi, quo a parte dextra et sinistra ad rivum accedam, ut quo terram, lutum, lapides, arenam et calcem acere possim. Item, cum fundus fundo servit, venditoque fundo servitutes sequuntur. Aedificia quoque fundis et fundi aedificiis eademque conditione serviunt. Si constat in tuo agro lapidicina esse, invitote, nec priVato nec publico nomine quisquam lapides caedere potest, cui id faciendi jus non est nisi talis consuetudo in illis lapidicinis consistat. Quodsi quis ex eis Velit caedere, non alter hoc faciat, nisi prius 'litum salarium pro hoc

248쪽

232 Sententiae

domino praestet ita tamen lapides caedere debet, postquam satisfaciat domino, ut neque usus neccessarius lapidis intercludatur, neque commoditas rei jure adimatur. QuamVis mari, quod natura, omnibus patet, servitus imponi privata lege non possit quia tamen bona fides contractus legem venditionis servari exp0scit, personae possidentium per stipulationis vel venditionis legem obligatur; et si nota, quod piscatio mari., quae est libera, fit serva. Qui certum locum, iter vel actum alicui concessit, potest pluribus per eundem locum Vel iter, vel actum concedere; sicut et si quis vicino suo aedes servas fecit, nichilominus quibuscumque aliis, ut si vult, multis potest eas serVas facere. Ρotest etiam heredem suum quis dampnare, ne alterius aedes suas tollat, ne luminibus aedium Vicinorum officiat, velut patiatur eum tignum in parietem immittere, vel stillicidia

adversus eum habere, et ut patiatur vicinum suum per fundum suum vel aedes ire, agere, quamque ex eo ducere. M8. Qualiter seruitutas amittantur. Servitutes praediorum

confunduntur, si idem utriusque praedii dominus esse coeperit. Qui iter habet et actum, si statuto tempore tantum ierit, non periisse actum, multis placet; nam ire quoque per se eum posse, qui actum habet, placet Jura praediorum morte et capitis diminutione non perire vulgo traditum est Item iter sepulcro debitum non-utendo non ammittitur, et similiter via publica non perit non- utendo, et hoc est speciale in istis. Servitus et per socium fructuarium

et bonae fidei possessorem nobis retinetur. Si aliquis stillicidia habet aliquis immittendi eam in aream tuam, et permiserit tibi ius in ea area aedificandi, stillicidia immitenti jus amittit. Et similiter, si per fundum mihi via debeatur et promisero tibi in eo loco, per quem via debeatur, aliquid facere amitto jus viae. Si communem fundum ego et pupillus habemus, uterque, licet non uteretur, tamen propter pupillum et egoviam retineo.

Quotiens servitus confunditur, totiens uti ea ille, ad quem pertinet, non potest. Si is, qui haustum habet, per tempus,

249쪽

Brunenses. 233

quo servitus admittatur, non ad fontem ierit, nec aquam hauserit, iter amittit. Si quis eorum, quibus aquaeductus tervitus debeatur, aquae ducendae non-utendo amiserit, nihil duris eo nomine caeteris, qui rivo utebantur, accrevit laque eommodum ejus est, per cujus fundum aqua ducebatur libertate enim hujus partis servitus fruitur. Si quis usus fueritalia aqua, quam de qua in servitute imponenda actum est, servitus amittitur Tempus, quo non est usus praecedens fundi dominus, cui servitus debetur, imputatur ei, qui in ejus loco successit. Si cum jus habes immittendi tignum, vicinus statuto tempore aedificatum non habuit, ideoque nec immittere poteris non ideo magis servitutem amittes, quia non potest videri sucepisse vicinus suus libertatem aedium suarum, quia jus tuum non interpellavit, c. aedificando. Et hoc est

necessarie in urbanis servitutibus; sed secus in rusticis, ubi suffcit solum, quod non utatur. Usu retinetur servitus, cum ipse, cui debetur, utitur, quive in possessione ejus nomine est, aut mercenarius, authosses, aut quicumque, licet malae fidei sit possessor, retinetur servitus ad eam autem acquirendam bona fides est necessaria. Si partem fundi vendo, lage caverim, ut per eam partem et reliquum meum fundum aquam ducere possim, et StR- tutum tempus intercesserit, antequam rivum facerem, nihil juris amitto, cum nullum iter aquae fuerit, sed manet mihi jus integrum. Quod si fecissem iter, neque usu essem, amittam. Nota in summa, quod jura servitutis multis modis amittuntur aliquando enim confusione praediorum, aliquando rei servientis defectu, aliquando permissione actus contrarii, aliquando per alienationem rei, iis rei interitu, item non- utendo, et hoc multipliciter Aut enim non-utendo simpliciter, aut enim non-utendo secundum tempus Statutum, aut non- utendo secundum quantitatem, sed non per se, nisi cum Ohibitione superveniente, aut non-utendo secundum rei Mistentiam, sed utendo una pro alia, aut non-utendo ignorantia superveniente. Et exempla istorum modorum in praeseriptis legibus continentur.

250쪽

234 Sententiae

Capitulum XI De Stupro. 619. 620. De stupro et raptorci mulierum. Si virgo in circulo Sicut moris est, Voluntarie raptorem accesserit, sibi dabitari uxorem; si autem ad parentes declinaverit, et raptor et socii sui capitali sententias subjacebunt. It Si famulus vel alter quicumque se de muliere honesta jactaverit, sic eam infamando, et hoc talis mulier sive vidua querulando ad scabinos deduxerit, petens sibi sententiari non de violentia facta sibi in honore, sed solum de Verbis per servum mendaciter prolatis cum etiam potius sit credendum querimoniae mulieris famosae de verbis quam confessioni servi nequam de factis, et potissime, cum propter verba pretiosus sanguis humanus non sit effundendus et in poenis mitius sit agendum sufficit, quod talis diffamator excisa lingua repellatura civitate, numquam sub poena capitis reversurus. Residuum quaere supra De mulieribusμ.)Capitulum LXII De successionibus. 62I. De successionibus ab intestato. Si filius a domo patris per dotalitium et portiouem hereditariam emancipatus et tandem sine uxore et liberis moritur intestatus bona, quae relinquit, si laboribus ea conquaesivit, ita quod a patre non processerunt, potius transeunt ad fratres et sorores ejusdem filii, quam ad patrem paupere tamen existente patre ι fratribus et sororibus minus indigentibus, pium est, ut aliqua talium bonorum portio ei detur. Secus autem est, quod eadem vel hujusmodi bona a patre provenerunt: tunc enim ad ipsum revertuntur iterum. Et possunt jurati sententias tales super successionibus hereditariis, si de testamentis mentionem non faciunt, quando jura civilia scripta seu consuetudinaria ipsas non declarant, Secundum eorum conscientiam diffinire, mutcolligitur ex legibus multis. 622. Ad idem. Quidam occisus filium reliquit et uxorem, quae alium superducens maritum, I pueros genuit quod videntes fratres occisi, filium ejus, eorum patruum, cum portiove ad eum pertinente ab aliis quatuor pueris dividi et is assi'

SEARCH

MENU NAVIGATION