Codex juris Bohemici

발행: 1898년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류:

231쪽

nisi sub certo testimonio recipiat contrarium vero faciens tantum solvet pro emenda, quantum res aluerit, quae sibi fuerit obligata. 569. De pignoribus coram judicio publicandis. Licet pignus pro serione et supra per judicem acturi datum coram tribus judiciis debeat publicari, tamen si pignus tale fuerit res, quae absque dampno ac sui ipsius destructione per tempus trium judiciorum, scilicet V septimanas, serpari non possunt cujusmodi sunt carnes aestivali tempore aetatae, seu panis eodem tempore recenter pistatus, vel vinum ad summam maturitatem perventum 'vel aliquid istis consimile): illud pignus per actorem eodem die, quo sibi per judicem assignatum fuerit, vendi se aliter in denarios converti poterit, ipso iure. Mus enim lucrum hujusmodi subita venditio, quam ejus longa protractio domin pignoris generabit.

570. De pignorum obligations sub certo termino. Quamvis

debitor promisit creditori debitum certo termino solvere sub poena dampni tamen si solutione neglecta agrum sibi obligat. cujus segetes metit, Vel vineam, cujus vinum colligit, quamdiu creditor tale pignus vel aliud, cujus fructus percepit, tenet: non potest de jure debitori dampnum computare, nec ipsum

ad dampnorum compellere recompensam.

57I. De pignoribus dandis. Licet ex consuetudine servetur, quod quicquid creditor in potestate debitoris invenerit, hoc sibi, si petit, si pignore per judicem assignandum tamen hoc in rebus, quae non omni tempore sine dampno de loco ad locum trans1erri possunt, tricte servari non opportet. Debent ergo aut creditores esse, quod pignora eis tradita apud se et in eorum retineant clausura. lioquin si pignoribus eisdem debitoribus iterum assignatis, sub quaesimque etiam specificatione, dummodo aliorum creditorum consensus non adveniat, hoc contingat alii creditores, si petunt, eadem pignora in potestate debitorum inventa, recipient ipsis auctoritate judicis assignata. Nam creditores, qui pignora capta iterum debitoribus, non laeta solutione, committunt, in fraudem aliorum creditorum hoc facere videntur; quare fraus non debet eis, quantum ad hoc, aliqualiter suffragari.

232쪽

s16 Sententiae

572. is pignoribus regulae genarrates. Si generaliter bona sicut obligata et postea res aliae specialiter pignori dantur, quando ex generali obligatione potior habetur creditor, qui ante contraxerit, si ab illo priore comparasti, non oportet ab eo, qui postea credidit, inquietari. Si respublica prior contraxit, fundusque est ei obligatus, tibi secundo creditoriotarendi pecuniam potestas est, ut succedas etiam in jus reipublicae. In causa judicati pignora ex auctoritate praesidis capta potius distrahi, quam jure domini possIderi consuevere. Si autem pro calliditate condempnati emptor inveniri non potest, tunc auctoritate principis dominium addici solet. Eos, qui accipiunt pignora, dum in rem habeant actionem, privilegiis omnibus, quae personalibus actionibus competunt, praeferri constitit. Res pignoris hypotoeae vel jure creditoribus obnoxias

circa consensum eorum debitora alienantes praecendentem

non dissolvunt obligationem; nam obligatio pignoris consensu et contrahitur et dissolvitur. Fundum pignori obligatum si debitor ex fructibus do- bitum prosecutus est, tum ipso jure pignus obligatione liberatum sic distrahere minime potest. Hypoteois vel pignoribus a creditore venundatis in id,

quod deest, adversus reum vel fideiussorem actio competit creditori. Quamdiu non est integra pecunia creditori numerata, etiam si pro parte majori consecutus sit eam, distrahendi rem obligatam non ammittit facultatem. Si cessante solutione creditori, non reluctante lege contractus ea, quae sibi pignori nexa erant, distraxit, revocare Venditionem iniquum est cum, si quid in ea re fraudulenter fecit, non emptor a te, sed creditor conveniendus sit.

Si priusquam distraheretur pignorata possessis, pecuniam creditori obtulisti, eoque non accipiente, attestatione facta eam deposuisti, hodieque in eadem causa permanebit: pignoris distracti non valet quodsi prius, quam offerres, legem venditionis exercuit Quod jure subsistit, revocare non debes.

233쪽

Brunenses. 217

Unus ex multis debitoribus, qui pignora tradiderit here--dibus, quod ab eo personali actione peti potuisset, solvendo res Obligatas distrahendi creditori facultatem mon ademit. Qui pro parte heres exstitit, nisi totum debitum exsolvat,

Suam portionem ex pignoribus recipere non potest.

Capitulum ΙΙ De privilegiis.

573. De priuilegiis Per membranas et litteras non scriptas quamvis habeant sigilla, non probatur intentum. Litterarum etiam scriptura non plus nec aliud probat, nisi quod cantat. Unde si debitum litteris inscriptum in parte solvatur et residua pendente solutione vel toto debito soluto litteris non restitutis vel suffocatis novum, debitum contrahatur, hoc eisdem litteris non probatur.

574. Brixi priuilegiis et vivis testibus casus laetu3.575. De privilegiis super jure emendarum Ostensis. Cum

cives quidam Johanni dei , qui judicium a rege jure tenuerit odali, in quarumdam emendis causarum de privilegiis regalibus suae civitatis confisi, respondere nollent, ipseque ratione aliorum privilegiorum regalium jus ad easdem emendas sibi QOmpetere diceret, et utraque pars cum eisdem privilegiis, quibus suam confirmare nitebatur intentionem, ad senatum venisset jurati senatus, visis et auditis privilegiis et utriusque partis incinde allegationibus, responderunt, quod ad eos tamquam ad inferiores privilegiorum regalium interpretatio non Spectaret: Cuius enim est concedere, est et interpretari.μIInde dixerunt partibus, quod cum praedictis privilegiis super quaestionibus, quae inter eas Verterent, indiscutiendis, esset ad dominum regem et sui consilii ad audientiam recurrendum. 576. Da privilegiis quantum ad testas. estimonium litte. rarum et privilegiorum est testibus praeferendum illud enim, quod scriptum capit, firmum manet; quod memoriae testium imprimitur, per oblivionem tollitur. Scriptura privilegiorum non mutatur testes vero, quand0que muneribus et quandoque modis aliis corrumpuntur Testes moriuntur, privilegia autem sunt perpetua. aestes non recipiuntur, nisi vivant in privi.

234쪽

218 Sententiae

legiis vero testes inscripti, sive vivant sive sint mortui Semi e eorum testimonium valet et recipitur ipso jure. Unde ad cautelam privilegia et litterae im promptu haberi non possunt, quia aliis litteris sequentibu suffocantur.)577. De priυιlegiis gratros concessis Privilegia concessa gratiose sunt stricti juris, nec ex eis argui potest per locum a simili ad alia in privilegiis non contenta. Secus autem est de jure communi; ibi enim ex una causa seu sententi casus unius ad alium sibi simile conveniens elicitur argumentum. 578. 579. De privilegiis quantum ad pergamanum. Si aliquis

in judicio exhibet privilegium, eujus arta est Vetus et Scriptura apparet recens et nova, vel in quo evidenter duplex manus Scripturae notatur: super tali privilegio jurati ex diversis interrogati, unde praedictae suspiciones Veniant, rudenter deliberabunt, utrum fides sibi fuerit adhibenda. Si in privilligiis una littera vel syllaba in aliqua dictione sit obmissa, vel itellum non positum, vel tale modicum quid neglectum, propter hoc privilegium non est Viciatum. Licet non sit cautum in papiero privilegia scribere

tamen si scripta sint et nulla vici in se contineant, sufficienter probant, quod testantur. 580. De privilegio non restituto pro debitis. Cum actor de re conqueritur, quod instrumentum confectum super debitis, de quibus cum pagaverit sibi reddere recusaret, et reus de solutione debitorum confessus responderet, quia filius actori specialia quaedam apud eum contraxerit debita, quibus non 80lutis instrumentum restituere nollet sententiatum

est difinitive, quod nisi debita filii nominatim in instrumento

sint expressa, reus tenetur ipsum actori reddere pleno jure. 58I. De priuilegiorum probationibus. Cum ex Vetustate privilegium corrumpatur, cum etiam littera frequenter incipiaι deleri ex vitio cartae vel incausti quamvis instrumentum sit de novo factum, cum etiam judices et jurati cavere debeant ne probatione rerum pereant, si offerruntur eorum oculis privilegia in nullo viciata, et petuntur, quod ea renovent ι

235쪽

sub sigillo suo conscribent petitionem talem, ne homines ex causis praescriptis uribus suis fraudenturi debent effectum mancipare et per talia transscripta sigillis authenticis locorum ac personarum autevthicarum, quarum interest, roborata, si1ortassis originalia sunt corrupta Vel haberi non possunt, adprobandam intentionem hoc est rationabiliter admittendum. 582. De privilegiis quiantum ad sigillo. In appensione sigillorum ordo praeposterus privilegium non viciat, licet scriptoris denotet ruditatem. 583. De privilegiis duplices arefculos continentes. Si privilegium duos continens articulos, quorum primus est personalis quia super debito, secundus autem reali quia Super hereditatem, utrum propter hoc sit vitiandum, quod primus sub sermone latino, secundus ero Verbis vulgaribus sit conscriptus Respondetur: Quod propter dictam diomatis

duplicitatem non est privilegium viciandum; cum enim privilegium non ad verba, sed ad verbomim significata finaliter ordinetur, quocumque scribatur idiomate, cujus nihilominus significatum ab audientibus, coram quibus tempore probationis in palam deducitur, sit intelligibile, semper valet, nec propter hoc, si tamen aliud non obstat, est aliqualiter annullandum.

584.a Depriuilegiorum distinction- Privilegiorum quoddam est speciale, sicut quando uni loco vel uni personae unus articulus conceditur; quoddam autem est generale, sicut quod continent in se plures articulos, Vel quando pluribus personis vel ratione plurium personarum vel rerum conceditur. 684.ν Ρrivilegiorum quoddam est temporale, sicut est personale, et hoc extinguitur cum persona, nee ad successorem transfertur, nisi hoc exprimatur. liud autem est perpetuum, sicut reale, et illud cum rebus remanet, sicut est, qu0d

civitati, dignitati vel alicui loco vel aliquibus personis vel etiam alicui personae occasione loci sive cujusqumque rei conceditur, et tale privilegium rei adhaeret et sic semperdurat, nisi forte res perimantur vel destruantur vel nisi in partem detrahentur per aliquod sequens privilegium, vel in

236쪽

s20 Sententiae

tot reVocetur ex causa, vel amittatur. Et si est dubium, utrum privilegium sit personale vel reale, plus est praesumendum, quod sit personale quam reale. 585. De privilegiorum amissione. rivilegium amittitur multis modis: rino, per actum contrarium, per quem aliquis renuntiat uri suo. Seeundo spatio praescriptionis. Tertio, tempore limitationis elapso Quarto, per sententiam, Sicut quando aliquis alicujus ad preces suum sigillum appenderit, et idem sibi similiter teneatur, sicut etiam suis litteris possunt demonstrare quia talis videtur privilegium per actum contrarium amisisse. Quinto, tollitur privilegium primum persecundum, faciens mentionem expressam de priore Sexto per concedentis avocationem, sicut si privilegium aliquas continet gratias, quas ille, qui concessit in praeterito, revocat in uturo. Septimo amittitur privilegium per renuntationem propriam et expressam. Saepe amittitur privilegium per abusum, quod exponi potest per non-usum Vel per contrarium usum puta: Aliquis exsaeptus est ab aliquo judice et convenitur saepe et saepius coram eodem iudice, et ipse nec respondet nec

allegat aliquid de privilegio exemptionis, vel allegat et non ostendit. Certe huic merito dici potest: rivilegium mereris

amittere, quia permissa tibi abusus es potestate. ecesse est tamen, quod praescriptio contra privilegium sic amissum sit completa. Item potest dici, quod privilegiatus abutitur privilegio, quando eo male utitur puta: Facit contra intentionem eoncedentis, Vel quia vivit vita communi, relinquens vitam priVatam, propter cujus obserVationem privilegium concessum erat unde in hoc casu non potest aliquis privilegium allegare, Vel qui privilegiatus est, non contentus terminis suis in privilegio expressis, imo contra tenorem privilegii excedit. 586. De privilegiis quandoque uitiatis a non Licet privilegia seu litterae authenticae super probandis causis et negotiis in testimonium productae nec cancellatae, nec rasae, nec perforatae, incisae, laniatae nec in aliqua sui parte esse debeant vitiatae nisi foramen naturale, quod ante scripturam priVilegii in pergameno constat fuisse, seu perforatio per sigilli

237쪽

Brunenses. 22I

appensionem, dummodo privilegium omnia contineat sigilla, de quibus loquitur, facta), privilegio et ejus probatione nou praejudicat ipsum, nec vitians, nec aliquod sibi obstaculum

interponenS. 587. In prisilegiis testes εbent esse rogati Testes in

instrumentis inscripti de jure debent esse rogati. Unde cum non-rogatus scabinus sigillum suum privilegio alicui apposuerit, merito debitor ab actione exhibentis privilegium tale debet esse absolutus et ad solutionem debiti in privilegio contenti

nullatenus obligatur. 588. De privilegra rasura. Rasura in privilegio, si est in loco non suSpecto, non praejudicat; si vero in loco suspecto, sicut circu datum, circa propria nomina circa summam pecuniae

vel circa aliqua talia, in quibus principialiter dependet materia: tunc praejudicat in locis, nisi talibus facilius consideratur salsitas instrumenti. Capitulum LIII De procuratoribu S.

589. De procuratorib- in genere. Quilibet homo potest agere aut suo nomine, aut alieno, sicut procuratorio, tutoriove vel curatori0. Unde captivitas, morbus, aetas, neceSSaria peregrinatio et multae aliae justae causae saepe hominibus impedimenta sunt, quod per se ipsos causam suam exequi non possunt. t. rocurator non solum praesente adversario, imo etiam eo ignorante constituitur; unde quemcumque permiseris rem tuam agere aut defendere, ille procurator tuus intelligitur; tamen si pars corporale juramentum per se facere debeaι

quantum ad hoc, procuratorem suStinere non potest. 590. D procuratorum potestato. Si procuratori causλe0mmissa fuerit, quod ipsam terminet, tantum rigore justitiaomediante, et ille direnitiva sententia juris non expectata, in arbitros compromittit talis compromissio per partem, cujus mandati fines procurator excessit, in irritum poterit reVocari.

59I. De procuratoribus quantum ad advenas. Dum civis

quidam impeteretur pro debitis a quibusdam diversis advenis diversarum civitatum, sententiatum fuit in senatu Si

238쪽

222 Sententiae

hujusmodi cives ex eo, quia extra terram essent residentes et propterea censerentur hospites, procuratores seu certo Suos nuntios cum litteris patentibus suarum civitatum, stylum et formam procuratorii quantum ad ratthabitionem continentibuS, ad eorum consilium mitteretur, illis teneretur et eorum civis subscriptus, sicut ipsis actoribus, Si personaliter comparent, de justitia respondere. Residuum de procuratoribus quaere supra De actore et reo' per plures articulos.)Νint a quod illi, qui agit pro deductione uxoris legitimae, procurator negatur, sicut superius invenitur sub titulis jam dictis Capitulum IV De promis Sis.

592. De promissis et pollicitationibus in genera Circa promisSa generaliter servandum est, quod pactum turpe Vel

rei turpis et imp0ssibilis de jure vel de facto nullam obligationem inducit. Et dicitur pactum turpe, quod fit per usuram et dolum. actum rei turpis dicitur, ut si aliquis promittat se hominem velle interficere. actum rei impossibilis dicitur, ut si aliquis promittat se coelum velle ligare, quod non

593. D promissis personalibus inter partes. Si inter partes litigantes et praesentes tantum personalia super aliqua quaestione promissa fiant et pacta illa ura successorum dictarum partium non evacuant et extinguunt pacta, inter allos acta, aliis obesse non Ρ0SSunt. 594. De promissis quantum ad diabrigationem. Heinricus conqueritur de euo, quod equum, quem ab ipso emit promiserit sibi in terra tali et provincia tali ab arrestationibus

liberum facere, quod vulgariter lantschem dicitur. etrus Vero, de promisso confessus, dicit, quod postea per aliquot dies percipiens equum se in tali loco, se in una civitatum in provincia Heinrici sitarum, i fortassis ibidem arrestatetur,disbrigare non posse Henricum cum jurato accessit, sibi dicens, quod recepta pecunia venditionis, vel equum suum sibi restituet, vel ipsum in talem locum, ubi ipsum non disbri-

239쪽

etare sibi posse diceret, tum ipsum disbrigare vellet Quaesierunt ergo, utrum etrus de promi Sso per Verba subsequentia, de quibus juratus testatur, absolvi potest Super quo diffinitum fuit Quod, cum promissum cadat in debitum et opere sit implendum Petrus de promisso, de quo confitetur, Secundum bustitiam absolvi non p0test.

595 De promisso noruntaria Doto. romissa, quae homo

voluntarie facit, adimplere debet. Unde, qui promittit alteri

Se daturum aliquot sexagenas gr. Hag., tenetur sibi dare grosso argenteos quia si cupreos sibi dabit, promissum non servavit. Unde cujuscumque monetae denarios homo alicui promittit tales sibi debet dare bonos, cum quibus venditionis et emptionis contractus eri potest; quia omne promissum est implendum per melius et non per prius. amen homo, si injuate capitur et metu mortis in captivitate coactus quidquid promiserit vel se facere juraVerit, ad tale servandum promissum se juramentum, postquam carcerem Vaserit, non obligatur nec compellitur ipso jure promissum enim debet esse voluntarium, alioquin potius dicitur coactio quam promissum.

596. De promissionibus inutilibus non seruandis. Ex Stipulatione, in qua impubes sine tutore spopondisti, non es obligatus. It quae contra bonos mores vel in pacto vel in stipulatione deducuntur nullius momenti sunt. It dolo vel metu adhibito, actio quidem nascitur, si subita stipulatio fit per doli tamen Vel metus exceptionem submoveri debet. 597. De promisso frauduloso. In villa hospes advenam hiemali tempore hora crepusculi cum duobus equis in domum 8uam colligens et recipiens, dixit eidem h08piti: Spero, quamdiu homines intrant et exeunt, quod nihil berit equis vestris. Advena vero cum per verba praedicta pr0missum securitatis sibi factum credidisset, expergefactus mane non reperit equos suos. Quaesitum est ergo, utrum per Verba h08pitis supradicta, advena sit de equis suis sufficienter asse- curatus 3 Et responsum est diffinitive: Quod non; multum differunt .promitto et sperομ; promitto' enim ad unam eventus Partem determinatur illius autem, quod speratur evenire posse,

240쪽

224 Sententiae

contrarium formidatur Tempus etiam, quo homines intrare et exire dicuntur, non totam noctem quieti hominum deputatam sed aliquam ejus partem secundum communem interpretationem videtur rationabiliter importare. Capitulum V De proscriptione.

598. De proscriptionibus in genere. Secundum divertitatem causae et judicii citatio praecedit proscriptionem diversimode Ι judiciis enim simplicibus in tribus quatuordecim diebus tribus citatur vicibus proscribendus nisi fuerit causa mortificationis tunc enim eodem tempore citatio per verba ter praemittitur et statim proscriptio subinfertur. In judiciis vero peremptoriis tribus diebus per ordinem continuis proscribendus citatur et die quarta in proscriptione dampnatur. Et si proscribendus post ternam proscriptionem judicio comparuerit sine ulterioribus terminis et judiciis, ad objecta per modum expurgationis, defensionis vel alium, qui sibi expedire videbitur, respondebit. 599. D proscriptionis hora. Illi, qui est proscribendus, cedit tantum hora, qua judex tribunali praesidet quarto judicio, et non tota dies.

600. D proscriptis in spem, utrum tibique sint proscripti. Ρroscripti, potissime ratione causarum honestarum, non comsueverunt ab antiquo tamquam proscripti et omnibus juribus privati jure civili condempnari, imo ei persona standi, agendi ρ defendendi in judiciis non negatur. Unde latores litterarum tales proscriptos impetentes in terris quibuscumque, de juramento calumpniae debent supportari. Et si proscriptus in alia terra hic pro homicidio simpliciter impeteretur, juramento simplici se in cruce personaliter expurget. Si autem cum

testibus in eum ageret, oporteret, quod se cum testibus defenderet e converso et si jurando caderet vel defendendo demceret, capitali sententia plecteretur.

Cum ergo dicitur, quod jurati testari possunt extra judicium proprium per litteras de proscriptis, hoc intelligendum est praecipue de juratis et judiciis fruentibus eodem jure

SEARCH

MENU NAVIGATION