장음표시 사용
251쪽
gnari, forma judiciaria obtinuerunt. Et cum intra annum dictus filius de medio sublatus fuisset, dominus heres villae repetivit substantiam suam, allegans, quod ad se, cum sine heredo decesserit, esset justitialiter devoluta. Mater autem ipsius filii dixit, eandem substantiam ad pueros quatuor, quos ex Secundo peperit marito, justitialiter pertinere Super quo resp0nsumsst diffinitive: Cum filius mortuus et quatuor iVentes ex eodem processerint utero, nec alii supersint ex semine patris occisi, dicti bona filii, se mortui, ad uterinos superviventeghereditarie pertinebunt. Non enim solum heredes secundum descensum et infra, sicut dominus villae movebat, sunt recipiendi, sed etiam sursum et a latere. Unde coheredes pro heredibus sunt habendi.
secundum ura Originalia marito intestat decedente tertiae pars bonorum, quae reliquerit, ad uxorem, duae ver ad heredes, siVe ullus sive plures fuerint, pertinebunt salvo tamen isto jure, si evenerit casus, qui nec secundum ura Originalia diffiniri potest, retrahendum est ad leges communes, in quibus, qualiter hereditas deferatur jure agnationis vel cognationis, scribitur sic: In successionibus ab intestato primo succedent descendentes, secundo ascendentes unacum fratribus intestati defuncti, tertio collateriae proximiores. Omnibus his deficientibus uxor succedit, postremo fiscus, nisi pactum Vel consuetudo praejudicet. Et dicitur pactum', sicut est promissum factum per maritum et uxorem alteri personae, isto modo: ἡΡost mortem nostram bona, quae dimiserimus, possidebis'; sic removetur fiscus. Et dicitur consuetudo', sicut Alicubi bona talia dividuntur in duas partes, alicubi autem in tres sicut consuetudo et jura municipalia civitatum debent habere.
624. D auecassione quantum ad descendentes. In Successione ab intestato potior est causa descendentium, si supersint. It In primo gradu descendentium sunt liberi legitimi et naturales, vel etiam legitimi tantum, et postea aequales nepotes ejusdem gradus, et si descendendo. It Liberi naturales in totum succedunt, si alii non supe sunt spurii autem numquam succedunt; et haec Vera sunt
252쪽
quoad lineam paternam. Sed si agatur de successione matris, ibi veniun spurii eum legitimis, nisi mater illustris sit; et
Vocantur spurii', quorum Vulgus pater est i e de quorum patre dubitatur. It Nepotes succedunt in stirpes, i. e. in eam partem, quam parentes eorum habituri erant, si Viverent; unde, si quis ex uno filio unum puerum nepotem suscepit et ex altero decem vel plures, tantum capiet unus ex parte sua, quantum decem ex parte altera. u Mulier succedit ex parte altera sicut masculus; nam in eis unius sanguinis jura permanent. It. mancipatus succedit sicut suus i. e. emancipatus, qui est adhuc in pane parentum. 625. De linea ascandentium debentur regulas tales Defunctis aliquo vel aliqua sine liberis, statres et sorores ejusdem cum ascendentibus in proximo gradu succedunt in portiones aequales. It In ista linea, sim in descendentibus succedit mulier sicut masculus, et emancipatu sicut non-emancipstius. It Inter ascendentes est servanda praerogativa gradus, ut se pater praeferatur avo, si uterque supersit, et avus
yroavo et sic de singulis. It. Si ascendentes pari gradu sint, sicut sunt parentes Sc pater et mater, pariter succedunt i e quilibet pro dimidia parte. Si autem tantum pater sit vel mater tantum sit, quilibet succedit in totum. Ιt. atemis semper debetur pars dimidia, quamvis dispar
numerus sit ascendentium, si ex una est tantum avus
maternus et ex altera avus et ava paterni, licet duo sint, tantum capiet avus matemus, licet solus sit. It cum parentibus intestati admittuntur fratres et sorores ex parte ejusdem patris et ejusdem matris, et in portiones aequales Secus autem, si sit frater uterinus ex parte matris tantum, Vel agnatus ex parte patris tantum, quia talis exoluditur a parentibus; et est idem judicium de sorore. It Si supersint filii vel filiae fratrum ex utroque latere
conjunctorum, admittentur una cum parentibus et sicut patres eorum, si viserent, admitterentur.
253쪽
It Si sunt fratres ex una parte, et avus et via ex superiori linea, similiter succedunt, ita quod fratres non sint praeferendi avus enim est in gradu proximo, deficiente patre, nam proximus est, cui nemo antecedit. Volunt tamen quidam, quod stater excludat avum et intret locum patris melius est tamen, dicere primo modo.)It. ater naturalis tantum succedit filio intestato eadem ratione, qua filius talis succedit patri filio autem spurio pater non succedit, quia nec talis pater nec filius nominandus est. It. ater et mater succedunt filiis, sive contrahant
secundas nuptias, SiVe non. 626. De ollateralibus dantur rutila talεs Cessante successione lineae descendentis et ascendentis, primo succedunt fratres, et demum alii, ut fratrum filii, et sic de aliis
It. Cum fratribus et eorum filiis succedunt parenteS defuncti, de cujus hereditate agitur, si supersunt. It Si nec sunt fratres, nec parentes, nec alii descendentes, tunc filii fratrum totum percipiunt. Si autem supersunt aliqui de ascendentibus, illi succedunt cum filiis fratrum
It In tali successione potissime succedunt statres, qui ex utroque parente contingunt desunctum intestatum et similiter intelligatur de filiis eorumdem fratrum. Unde filius talis statris defuncti, licet gradu tertio sit, tamen praefertur
fratribus defuncti, qui ex uno tantum parente cognati erant. It Post fratres ex utroque parente et eorum filios succedunt ex uno latere fratres vel sorores cum quibus et filii eorum, si qui eorumdem fratrum et sororum jam decesserint, similiter succedunt. It Filii fratrum, cum pares sunt fratribus defuncti, praeseruntur procul dubio ejusdem defuncti patruis et aliis similibus It In hac successione succedit mulier sicut masculus et emancipatus, sicut servus, ut 8uyra. It Filii fratrum praemortuorum quando succedunt cum patruis, Vis Vel proavis, Vel caeteris ascendentibus, succedunt
254쪽
tantum in stirpem h. e. solum in illam partem, quam patres habuissent, quando vixissent Quando autem succedunt sine ascendentibus, semper succedunt in capita, quia, quot sunt capita seu personae tales, tu fiunt partes bonorum, in quibus. succedunt.
IL In successione collateralium est iste ordo servandus, quod in rebus maternis, quae a genitoribus provenerunt, soli uterini succedant, licet consanguinei agnativi ex parte patris tantum supersint in aliis vero communiter succedunt Qui vero e utroque parente Sunt, cum utrisque admittuntur. IL Cum filii fratruae praeferuntur patruis defuncti, tunc tertius gradus excludit tertium, quamvis alias regulare sit, quod pares gradu pariter admittantur. IL Os fratres fratrumquo filios succedunt quicunque sibi gradu proximiores in infinitum, dum tamen attinentia seu gradus attinentiae probetur. 627. Eae praedictis omnibus eliciuntur reguIa istae. Qui- eumque in hereditate vult succedere debet ad hoc gladio,
h. e. e parte Patris, natu esse.
It. Si cognati patris et cognati matris pro hereditate eontendunt, tum cognati patris jus obtinent, et non matris; tamen si bona a progenitoribus matris provenerunt, tunc etiam jus obtinent cognati matris. It Quicumque in cognatione uno gradu seu linea est Propinquior, siVe ex parte matris sive ex parte patris, ille bona praedecessorum secundum justitiam possidebit Et quod dicitur ex parte matris', intelligendum est tantum in rebus maternis, de quibus superius regula specialis habetur, qualiter ibi soli uterini succedunt R. Quamdiu supersunt consanguinei in linea ascendentium et descendentium directe, tamdiu hereditas non devolvitur ad collaterales fratres tamen defuncti cum parentibus ejus aequaliter admittuntur. Capitulum LXIII De heloneo.
628. im theloneo suantum id uisitationem nundinarum.
Licet tempore libertatis nundinarum causa emendi vel vendendi
255쪽
eivitates visitantes, de bonis et mercibus suis heloneum non solvant tamen forum in civitatibus non quaerentes de bonis, quae transducunt, ad solvendum theloneum, sicut aliis temporibus, sunt astricti. 629. De thetone deduettone. Qui bona sua stulte ponderans, Geloneum deducit, non potest alio tempore, si revertitur, per Melonearium ad solvendum theloneum deductum compelli; debet enim thelonearius vigilare super solutione thelone et
non dormire. 630. De heloneo uulgariter dicto ut Τανιμ. De annonis,
vinis, lectistemiis et singulis aliis rebus, quas extranei tempore discordiae seu guerrae ad civitates causa observationis sicut ad locum tutum ducunt et postea iterum deducunt, nullum de jure theloneum est solvendum It Res de quibus theloneum de jure non datur, ex obmissione seu neglectione thelone non perduntur. Cum autem aliae res heloneo subjectae cum dictis rebus occulte deducuntur, tunc caute videndum est, quid juris sit in talibus rebus utriSque. Capitulum LXIV De testamentis.
63L De testamentis in genere et quomodo ordinantur.
Idestamentum ex eo appellatur, quod testatio mentis est, et debet fieri coram testibus secundum consuetudinem civitatum, sive sint jurati sive non sint jurati; et debent tales esse vocati et instanter rogati per testatorem. Et sive tales testes sub sigillis testamentum conscribant, vel in memoria teneant, Semper Valet. Μortuo etiam testatore testamentum est pronuntiandum, ut illi, quibus sunt bona legata, a litibus et indicio liberentur. Et leges volunt, quod testamenta coram septem testibus seri debent tamen hoc secundum jus civile non Servatur, qui etiam unus scabinus juratus vel alii duo fidedigni non- scabini, in testamento pro testibus admittuntur. Sed non omnes homines possunt esse testes in h0c facto,
quia neque mulier, neque impubes, neque SerVus, neque amicus, meque mutu8, neque surdus, neque furiosus, neque improbus
256쪽
seu detestabilis possunt in numerum testium adhiberi. Et est intelligendum de muto et surdo, qui nihil loqui vel audiis possunt. Est etiam intelligendum de furioso, qui non habet dilucida intervalla. It. duo fratres, qui in potestate ejusdem
patris sunt, utrique testes in uno testamento fieri possunt, quia nihil nocet ex una domo plures testes alieno negotio adhiberi. In testibus autem non debet esse, qui in potestate testatoris est. Sed etsi filius familias de castrensi peculio post remissionem faciat testamentum, nec pater ejus testis adhibetur, nec is, qui in potestate ejusdem patris est. Reprobandum enim est in ea re domesticum testimonium. Legatariis autem et dei commissariis, qui non juris successores sunt, et aliis personis eis conjunctis testimonium non denegamus et multo magis his, qui in eorum potestato sunt, hujusmodi licentiam damus. Nihil autem interest utrum testamentum in tabulis, aut cartis vel in alia materia fiat. It Si testator peritus litterarum testamentum manu sua propria scribat et ipsum signatum vel ligatum offerat testibus, qui ipsum sigillent tunc sive testes fiant, sive non de his, quae continentur in testamento, nihilominus testamentum tenet.
632. De his, qui satamantum facere non possunt. Qui
alieno subjecti sunt juri, testamenti jus faciendi non habent, nisi quantum parentes eis permiserint exceptis militibus, qui
in potestate parentum sunt, quibus de eo, quod in castro acquisierunt, permissum est testamentum facere. Ρraeterea testamentum impubes facere non possunt quia nullum eorum animi judicium est. Unde masculus, qui annos aetatis quatuordecim complevit, testamentum facere potest; femina Vero, quae complevit annos duodecim. It Nec furiosi, quia mente carent me ad rem pertinet, si impubes postea pubes factus, aut furiosus, postea mentis compos factus fuerit et decesserit. Furiosi autem, si per idem tempus fecerint testamentum, quo furor eorum intermissus est, jure testati esse videntur certe etiam eo, quod ante furorem
257쪽
fecerin testamento valente; nam neque testamenta recte facta, neque aliud ullum negotium recte gestum postea furor inter-Veniens perimit.
It Hodigus, cui bonorum suorum administratio interdicta est, testamentum sacere non potest; sed id, quod antea secerit, quam interdictio bonorum suorum ei fiat, ratum est. Et est prodigus ille, qui neque modum, neque finem habet in expensis et dat danda et non danda.)Ιt. Surdus et mutus non semper facere possunt testamentum. Et loquimur de eo surdo, qui omnino non audit, et non, qui tarde exaudit; nam et mutus is intelligitur, qui eloqui nihil potest, non qui tarde loquitur. Saepe etiam literat ei eruditi homines variis casibus et audiendi et loquendi facultatem ammittunt, et tamen ceteris casibus et modis testari possunt). Sed qui post testamentum factum surdus et mutus
esse coeperit, ratum nihilominus permanet ejus testamentum. Unde surdus et mutus casu, Vel mutus tantum, sive natura sive casu, si scribere noverit, sua manu scribere potest
It Dampnatus ad mortem civilem Vel naturalem testari non potest. t. De crimine famoso dampnatus. t. De statu suo dubitantes.
It vinachi et presbyteri de his, quae habent a beneficiis ecclesiasticis, testari non possunt. Presbyteri tamen ex hiis, qua habent ex patrimonio vel ratione personae, puta si jurista vel scriptor quis fuit vel aliud officium gessit, tostari potest. IL Ostamenta quandoque fiunt pure, quandoque conditionaliter et si impossibilis conditio testamentis, institutionibus et fidejussionibus interponatur, pro non scripta habeatur. It. Si plures conditiones institutionibus vel legatis adscriptae sunt, siquidem conjunctim, utputa, si id et id factum sit, omnibus parendum est Si separatim, veluti si istant id lactum erit, cuilibet obtemperare Satis est. It. Hi, quos numquam testator vidit, heredes institui possunt, velut si fratris filios peregrinantes, ignorans quod essent, heredes instituerit, ignorantia enim testantis inutilem
258쪽
testationem non facit. otest autem quis in testamento suo plures gradus heredum facere, utputa, si ille heres n0 erit, ille heres sit, et deinceps quantum Velit testator, substituere potest, et in novissimo loco in subsidium etiam servum instituere potest in heredem.
Ιt. Si filii ejusdem aetatis sunt, in qua sibi ipsi testamentum facere non possunt, parentes sibi facere possunt. 633. Quibus modis testamentum infringatur. estamentum
rumpitur vel irritum fit, cum in eodem statu manente testatore ipsius testamenti jus vitiatur. Item, si quis post factum testamentum adoptaverit sibi filium, testamentum ejus rumpitur. Item, posteriore testamento, quod jure perfectum est, Suyerius rumpitur, nec interest, an extiterit aliquis heres ex eo, an non; hoe enim solum spectatur, an aliquo casu existere poterit. Ideoque si quis voluerit heres esse, aut Vivo testatore aut post mortem ejus, antequam hereditatem adiret, decesserit, aut conditio, qua heres institutus, defecerit: in his casibus paterfamilias intestatus moritur; nam et priuStestamentum non valet ruptum a posteriore, et p0sterius factum aeque nulla Vires habet, quum ex eo nemo heres extiterit 634. De testtatis et legatis rebus. on solum testatoris Vel heredis res, sed alienas res legari potest, ita ut heres cogatur redimere eam et praestare, et si non potest redimere, aestimationem ejus dare; sed si talis est res, cujus non est commercium, nec adipisci potest, aestimati ejus non debetur,
sicuti si basilicas vel templa vel quae publico usui destinata sunt, aliquis legaverit, nullius momenti legatum est. It Si rem obligatam creditori aliquis legaverit, necessct habet eam hores luere et redimere. It Si res aliena legata fuerit et ejus rei vivo testatore legatarin dominus factus fuerit : siquidem ex causa emptionis et testamenti actione, pretium consequi potest; si ex causa lucrativa, veluti ex donatione vel alia simili causa,
agere non potest; nam traditum est, duas lucrativas causas in eundem hominem et in eandem rem concurrere non possis. Hae ratione, si ex duobus testamentis eadem res eidem debe-
259쪽
atur, interest, utrum rem an aestimationem ex testamento consecutus est; nam si rem habet, agere non potest, quia eam habet ex causa lucrativa; si aestimationem ex testamento, agere potest.
It. Si eadem res duobus legata sit, sive conjunctim sive divisim si ambo perveniant ad legatum, scinditur inter eos legatum; si autem alter deficiat, qui aut spreverit legatum, aut vivo testatore decesserit, aut alio quolibet modo defecerit, totum ad collegatarium pertinet. Conjunctim autem legatur,
veluti si quis dicat: Titio et Scio hominem Stichum do. Iego μ; disjunctim ita: Titio hominem Stichum do, lego', et Si expresserit eundum hominem Stichum', aeque conjunctim legatum intelligitur. It Si rem legatarii aliquis sibi legaverit, inutile est legatum, quia qu0 proprium est ipsius, amplius ejus fieri non
potest; et licet alienaverit eam, non debetur nec ipsa, nec aestimatio ejuS.It. Si quis rem suam quasi alienam legaverit, valet legatum; nam plus Valet, quod in veritate est, quam quod in opinione. Sed et si legatarius putaverit valere, constat legatum, quia Voluntas defuncti exitum potest habere. Si rem suam legaverit testator, posteaque eam alienaverit, si non adimendi animo vendidit, res debetur legatario. It Eum, qui post testamentum factum praedia Vel quae legata erant, pignori dedit, ademisse non videtur legatum et imo legatarius cum herede potest agere, ut praedia a creditore luantur. Si vero quis partem rei legatae alienaverit, pars, quae non est alienata, omni modo debetur, pars autem alienata ita debetur, si non adimendi animo alienata sit. It. Si quis debitori suo liberationem legaverit, legatum utile est, et neque ab ipso debitore, neque ab heredibus ejus, quos potest heres petere, neque ab alio, qui loco heredis est; sed possunt a debitore conveniri, ut liberent ipsum. otest autem quis Vel ad tempus jubere, ut heres petat. E contrario,
debitor, si creditori suo, quid debet, legaVerit, inutile est legatum, si nihil plus est in legato, quam in debito, quia nihil plus habet per legatum.
260쪽
Ιt. Si uxori maritus dotem legaverit, valet legatum, quia plenius est legatum, quam actio de dote. Sed si et quam non acceperit dotem, legaverit, siquidem simpliciter legaverit,
inutile est legatum. Si vero certa pecunia, Vel certum c0rpus, aut instrumantum dotis in praelegando demonstrata sunt valet legatum. Et est instrumentum apparatus possessionis ut currus, aratrum et consimilia.)It. Si rex legatus fuerit, posteaque ad unam Vem pervenerit, quod superfuit, vendicari potest. Grege autem legat et eas oves, quae p0st testamentum factum gregi adjiciuntur, legato cedere ulianus ait Est enim grex unum corpus ex distantibus capitibus, sicut aedium unum corpus est ex coherentibus lapidibus .aedibus denique legatis columpnaei marmora, quae post testamentum lactum adjecta sunt, legatose legatario cedunt Sed columpna seu tignum domus partim, legari non potest, ne urbs deformetur).It. am corporales res, quam incorporales legari possunt et ideo id, quod destincto debetur, potest alicui legari, ut αactiones suas heres legatario praestet, nisi exegerit vivus testator pecuniam; nam hoc asu legatum extinguitur. It. Si quis in nomine, agnomine, cognomine, Praenomino legatarii erraverit testator, si de persona constet, nihilominus valet legatum. Idemque in heredibus servatur, et recte. 635. De hiis, qui intestati moriuntu/: Intestatus decedit, qui aut omnino testamentum non fecit, quia morte praeventus est, aut qui noluit, aut non jure testamentum fecit, quia c. caruit solempnitate testium, vel quia testator non habuit testamenti factionem, sicut furiosi et alii supradicti aut id quod fecerat, ruptum irritumve factum est Ruptum c. agnatione posthum vel de causa irritum autem fit, cum probatur: officiosum et vero ex officio pietatis non factum). Intestatus etiam decedit, ex quo nemo heres exstiterit.
636., 637. Quomodo mortuo testatore testamentum impeditur.
Accidit, enm quidam civium in ultima sua disposuisset voluntate domum vendi et tertiam partem uxori, duas vero partes duobus pueris, quos adhuc infantes reliquerat, quIbusdam riuue