Codex juris Bohemici

발행: 1898년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류:

261쪽

rimicis, quos nominatim ad hoc constituit, pro utilitate puerorum impendendas per eosdem assignari. Accidit, quod uxor secundum maritum superduxit. Quo facto, amici testatoris domo vendita duas partes pecuniae cum infantibus eis petiverunt tradi, allegantes, quia testator hoc in extremis allegaverit in suo testamento mater autem puerorum pro se sententiari petivit, Quae ejus pueri adhuc essent infantes et subsidio materno plurimum indigentes, et ipsa naturali pietate ipsos vellet alere et in propriam custodiam recipere, pecunia puerorum apud amico remanente, ita, quod cautionem de ea pro ipsorum usu aboranda dimissa facerent, utrum quiescente dispositione mariti praemortui ad gerendam curam de pueris suis ipsa non esset propinquior, quam amici Super quo sententiatum fuit pro ipsa, amicorum allegatione non obstante, et sic testamentum testatoris hujus, quantum ad 0c, non procesSit. Nihilominus ex eo non fuit impeditum, sed potius salubrius interpretatum et pro bono puerorum in melius commutatum; volebant enim amici pro necessitate puerorum annuatim de eorum pecunia pensionem habere, de qua mater eos benivole Supportavit. Et nota, quod testamentu potest homo condere de bonis suis, in quocumque loco fuerit.

638. Br. De testamentis conditionalia. 639. BR De testamentis per dubia arba face a.

640. 64I, 642. D testamen frs, quantum ad eaeecutores.

Sciendum est, eos, qui fraudulenter tutelam vel curam administrant, etiam si satisdederint, removendos a tutela, quia satisdatio propositum tutoris malivolum non mutat, sed diutius grassandi in re familiari facultatem praestat. Suspectum eum putamus, qui moribus talis est, ut suspectus sit; sed tutor vel curator, quamvis pauper, si fidelis et diligens sit, non est removendus quasi suspectus grassandi, i. e. nitendi ad delinquendum quia grassor, grassaris i. e. nitor ad malum). Si plures deputati sunt executores in testamento, uno mortuo vel in remotis partibus agente, Vel exsequi nolente, alter poterit perficere, quicquid incumbit.

262쪽

246 Sententiae

It. Si executores testamenti et viduarum ac pupillorum provisores negligentes fuerint et inutiles jurati secundum eorum conscientiam in favorem testamenti, quod pium est negotium, ipsis cum Verecundia remotis, curam testamenti et provisionis aliis, qui diligentes sint, possunt et debent committere, pleno jure.

643. De testament a quantum ad cautionem bonorum et

ejus debito. Rationes defuncti, quas in bonis ejus inveniuntur, ad probationem sibi debitae quantitatis sufficere solae non possunt Rusdem juris est, si in ultima voluntate defunctus certam pecuniae quantitatem, aut etiam certas res debero sibi significaver1t. 644. Si duobus hereditas fuerit legato. Si per testatorem hereditas una duobus fuerit legata, ita quod unus ipsorum medietatem ejus, quae post obitum sui ad alium transeat, debeat possidere, nullus illorum sine consensu alterius partem Suam alicui libere, conditione praedicta stante, poterit deputare; quamvis tamen ambo simul in dispositionem ejus placitam concedendi habeant potestatem.

645. De testamentis et antum ad lectionem legasi. Si

testator alicui legaverit aut quartale Vineae, aut seXagenam grossorum, et si testatore mortuo unum ex praedictis legatis legatarius eligere velit, o uxor vel heres consentire noluerit:

talis electio legatarii residebit; sed potius optio talis in uxoris beneplacito vel heredis residebit. Debet ergo legatarius inhoe, quod uxor vel heres consentire sibi deputaverit, contentari, pleno jure.

646. Quod testamenta per commissarium feri possunt.

Qui extremam voluntatem in alterius dispositione committit, non videter decedere intestatus potest enim idem commissarius decedentis testamentum juxta conscientiae arbitrium ordinare.

647. De testamentis in remedὶtim animarum factis. Si

pater plures habens filios vel heredes testamentum, quod pro animarum remedio disposuit, uni specialiter committit, hoc non obstante, si talis commissarius negligenter vel infideliter circa

263쪽

Brunenses. 247

testamentum agit, et illi, quibus testamentum debetur, sivo spirituales sive seculares sint homines, haec dissimulant et emendari non curant alter heredum quicumque potest commissarium super eo convenire ac suffragio juris compellere, quod de testamento ordinet, sicut receperit in commissis prae aliis enim causis multus favor debetur testamentis defunctorum et dotibus mulierum.

648. De testamentis quando reclamantur et impediuntur.

Quicumque testamento personaliter interest, ipsum audiens, et non reclamans, nec per ipsum praejudicium Seu gravamen ac juris sui derogationem sibi fieri protestans, quicumque etiam absens de certa scientia instructus fuerit, testamentum sic et sic esse factum, et postea ipsum non contradixerit: tales

mortuo testatore testamentum non posSunt reclamare nec

aliqualiter impedire. Ιt. estamentum impedire volens, debet coram testatore si tamen compos rationis fuerit et dolor aegritudinis fieri permittit impedimentum hujusmodi proponere et de sua intentione ipsum lucide informare. Et si testibus impediens caruerit, testator negans statim in lecto infirmitatis, etiam absente

judice, coram uno jurato vel coram testamentariis, si plura juramenta juxta numerum querimoniarum facere debet, uno solo facto de aliis per actorem rationabiliter absolvetur. Merito enim creditur, quod infirmus morti vicinus spe salutis animae, pro quibuscumque jurare debuerit, bene juret. Si autem jurare prae dolore non potuerit, possessores bonorum, eo defuncto, de qualibet querimonia uno juramento Se expurgabunt.

649. De testamentis quando ultimum repellat primum.

Ad hoc, quod ultimum testamentum repellat primum, necessarium est, quod habeat testimonium efficacius et credibilius, quam primum It Si testamentum secundum non cassat primum, Sed tantum aliqua in primo obscura declarat et dilucidat, ad hoc sufficit testimonium aeque forte, sicut habuit primum. t. Si testamentum sequens non tollit primum nec ipsum specificat et exponit, sicut in praecedenti paragrapho immediate dictum est, sed tantum quaedam ad salutem animae pertinentia primo

264쪽

M Sententiae

testamento adjicit et adjungit ad hoc sussicit testimoniumvirorum credibilium, dat etiam, quod sit ita sinetens, sicut est testimonium testamenti primo facti. Cum enim in test mentis faciendis principaliter sit saluti animae testatoris providendum, ad probandum talia debet admitti testimonium oui fides adhiberi possit, quamvis non sit excellens.

656. De testamexuis manu pro ria per testatorem scriptis.

Si testator testamentum per ipsum conscriptum ante mortem suam aliquibus dedignis assignaverit et dederit, et sic voluntatem meam in cartia, quae in tali loco jacet, bene percipietis, quia in ipsam posui quicquid legare volui tune ipso defuncto tale testamentum, sicut compertum fuerit, debet processum habere, ipso jure.

65I. Quo ordine testamentum per e outores sit eaeequendum.

Executores, mortuo testatore, primo solutis debitis, statim ante omnia alia ea, quae pro remedio et salute animae tostatorisdsfuncti fieri debent certitudinaliter, ita quod firma et stabilia, sicut per testatorem ordinata fuerint, permaneant, expediant et procurent. Dignum enim et justum esse credimus, quod ille, qui vivens dominus fuit bonorum, post mortem suam prius quam omnes alii de parte sua, id de testamento, quod pro remedio animae suae fieri debet, certus reddatur penitus

et securus.)652. Quamdiu testamentum atat et quando rapirae. Si

homo coram probis viris vel per literas disponit et ordinat facta sua, et postea eandem ordinationem non revocans, intestatus repentine et improvise moriatur: talis ordinatio, quam fecit, cum usum rationis habuit, pro vero testamento firmiter

est tenenda per hoc enim heredibus defuncti tollitur materia litigandi.

653. M/cutores sine udiei se intromittere possunt δε bonis et rabit testatis. xecutores, provisores seu tutores

teststmenti, mortuo testatore, sine mandato et scitu consilii judicis et juratorum de bonis et heredibus mortui eo modo, sicut habent in commissis, licite se possunt intromittere, contradictione qualibet non obstante.

265쪽

Brunenses. 249

654. Quod mariti liartim intromittere se possunt . bonis

eisdem liabus legatis. Si moriens reliquerit filias in matrimonio constitutas, de portione hereditaria talium filiarum, si qua tamen secundum justitiam eas contingit, potius earum mariti, quam ipsi executores se intromittent nisi forte testatoraliter ordinaverit, vel ipsi mariti inutiles, Vani, lusores seu bonorum dissipatores fuerint. Tunc enim de tali portione, sicut et aliis bonis et pueris executores, pro usibus nihilominus et utilitatibus dictarum filiarum et puerorum eorundem, ea fideliter regendo, intromittere se possunt et debent merito, pleno jure.

655. id uetendum sit, si aliqui testes testam mei sint mortui. Si duorum testamentariorum unus decessit, tunc alter

Vivens tacta cruce jurabit, quod cum illo mortuo rogatus testament0, de quo agitur, interfuit et quicquid postea ad interrogati0nem judicis in animam suam et socii sui defuncti coram judici confessus fuerit, credi debet.

656. D vigore testamentorurn, quod ultimum procedit.

Si quaeritur, utrum primum vel ultimum testamentum stare debeat, ric erit respondendum: Aliud est legare, quam dare; datum enim revocari non potest, sed legatum potest. Unde si homo sanus Vel infirmus de rebus suis testamentum faciens, hodie sic legat, cras autem vel postea hoc ipsum reVocans aliter legat, ultimum testamentum vigorem habebit, et non primum. Et est ratio quia circa testamenta quae tantum morte testatoris confirmantur, praecipue est ultima voluntas hominis attendenda.)657. De effomento deliri uel furiosi. Homo compos rationis si quid legat vel testamentum facit, et posta idem ad aetatem decrepitam perveniens, testamentum illud mutare VolenS, quaeritur, utrum hoc sibi liceat facere ipso jure Et respondetur, quod non quia quicquid usum rationis habens Voluntarie fecit, hoe deliratione superveniente non potuit reVocare.

658. Quod testator bona sua legare potest cognatis vel

extraneis. Cum homo ex rationis facultate liberi sit arbitrii, propter quod absolutus sibi debeatur stylus ejus ultimae voluntatis quamdiu igitur rationis capax est et compos, res

266쪽

250 Sententiae

suas, quas possidet immobiles et quas habet mobiles, ordinare, disponere, legare amicis vel extraneis poterit, prout placet. Et fundatur haec sententia super illud, quod scribitur superius in Juribus Originalibus titulo De testamento hospitum' sub his verbis: Advena hospes in civitate moriens de rebus suis, quicquid ordinaverit, ratum et firmum Volumus permanere',

quod liceat et civi.)6D9. De testamentis sine verbὶ8, per signa tantum factis.

Testamentum sola morte confirmatur, nec aliquis in testamento potest quicquam legitime disponere, a quo recedere non liceat, cum usque ad exitum vitae hominis ambulatoria sit voluntas. Nec potest aliquis decedere duobus testamentis relictis, ut teneat utrumque, licet dicti testes factionem testamenti simpliciter deponant, tamen quod decumbens usum loquendi, quo privatus fuerat, iterum reassumpsit, hoc tacta cruce

confirmabunt. 660. De testamento quantum ad posthumos. Quamvis jus

civile habet, quod pater de bonis suis legare, ordinare seu disp0nere potest, sicut placet et sibi visum fuerit expedire: tamen propter hoc heredes nondum nati, sed adhuc in utero clausi, et praecipue ignorante patre concepti, si viventes uterum maternum egressi fuerint, non exhereditantur; unde posthum in bonis patris portionem debitam merito consequentur. 661. Utrum sacerdos possit testari de testamentis sibi

factis. Si plebanus agit in parochianum laicum coram judicio saeculari de testamento sibi et suae ecclesiae in animae alicujus defuncti remedium deputato, intentum suum potest testimonio sacerdotum, posito etiam quod sint sui commensales et vicarii, dummodo non sint infames, rationabiliter obtinere; sicut enim in ure canonico laici bonae famae recipiuntur

in testimonium, sic in Jure seculari merito conceditur e conver80. 662. Da testamentis conditionatis. In testamentis plenius voluntates testantium interpretamur, quam in aliis contractibus. Unde si lego vina, et vasa videor legare, sine quibus vina

267쪽

Brunenses. 251

Star non possunt. Secus autem est in Venditione, quia si Vendam vinum in urna, urna non est vendita It Dominium rei legatae transit sine traditione, sed rei Venditae non. It. Quae in testamento ita sunt scripta, ut intelligi non possint, Perinde sunt, ac8 scripta non essent. Ubi repugnantia inter se in testamento inveniuntur, neutrum ratum est. ameus in primo testamento inveniatur: do, lego μ, et in Secundo: senon do, non ego', 0 est repugnantia unde primum non poteSt impugnare secundum, cum corrigatur a secundo It Cum ultimum testamentum sit, qu0d aliud non sequitur, patet, quodsi testamento rationabiliter facto decumbens convalescit, et postea successu temporis vel in l0co moram trahens decesserit: ordinationem et dispositionem testamentalem aliam non faciens, non moritur intestatus. Fecit enim testamentum prius, quod postea non revocans, stabit et firmum tamquam ultimum perdurabit, nisi fortassis monitus de testament 0rdinando coram testibus idoneis deliberare, usu rationis habito, sponte confiteatur, se nosse testari tunc enim tamquam factioni testamenti renunciabit et de rebus quae relinquit, pro heredibus et successoribus, sicut Jus civile exigit, disponetur. Et pro ista materi respice supra titulo De hereditatibus M.)663. Utrum bona legata possint per creditores interdiciet qualiter sint dividenda. Divisio legatorum et testatorum bonorum, nisi testator aliter disponat et distinguat, est potissime secundum capita per partes aequales iacienda, nec talia legata per quempiam, antequam percipiantur, jure possunt

aliquo interdici. Capitulum XV De testibus.

664. De testibus, qui non possunt esse ε8leg, et de conditionibus obsorvandis circa testes. dictum de testibus prohibitorium est; unde omnes admittuntur, qui a jure non prohibentur. Ad requisitionem ergo juratorum quorumdam Sententiatum est: Quod testimonium mulieris, quia inconstans est,

268쪽

252 Sententiae

rejicitur de jure exceptis casibus, in quibus mulier testari potest quos quaere superius titulo De mulieribus'.)Et testimonium juvenis, annos discretionis non habentis, sicut masculus, qui annos quatuordecim XuIII et lamella, quae annos duodecim XVI non complevit, et furiosi seu insensati, et coeci, ubi testandum est de visis, et surdi, ubi testandum est de auditis, et uti, ubi testimonium juramento vocali est firmandum, et maxime testimonium infidelium, sicut haeretiei, saraceni, judaei, in omnibus casibus, cum finis testimonio sit fidem facere, et insuper testimonium periuri, sicut v. gr. si aliquis prius coram judicio de falso testimonio fuit

convictus per partem, contra quam producitur, et potissime in causa criminali, rejicitur ipso jure In testibus ergo fides, dignitas, mos, gravitns examinanda est. Et imo testes, qui adversus fidem suae testationis vacillant, audiendi non sunt. Τ6stium fides diligenter examinanda est, ideoque in personaeorum exploranda erit imprimis conditio cujusque, utrum quis decurio sit, an plebejus, aut an honestae et inculpatae vitae, an notatus quis et reprehensibilis sit, an locuples vel egenus sit, vel lucri causa facile quid admittat, vel an ejus inimicussit, adversus quem testimonium fert, vel amicus ejus sit, pro quo testimonium dat; nam si careat suspicione, Vel propter per80nam, a qua fertur, quia honesta sit, Vel propter causam quod neque lucri causa, neque inimicitiae causa, sic admittendus. Circa testes etiam videndum est, utrum unum eundemque praemeditatum sermonem proferant, Vel ad ea, de quibus interrogantur, ex tempore verisimilia respondeant; nam argumenta, ad quem m0dum probandae cujusque rei sufficiant, nullo certo modo satis diffiniri potest; quia sicut non semper, ita Saepe sine publicis monimentis cujusque rei veritas deprehenditur alias numerus testium, alias dignitas et auctoritas, alias veluti consentiens fama confirmant rei, de qua quaeritur, fidem Judex ergo non utique ad unam probationis speciem statim debet se convertere, sed ex pluribus probationibus animum suum dirigere. It Idonei non videntur testes, quibus imperari possunt, ut testes fiant servi tantum testimonio tunc credendum est,

269쪽

Brunenses. 263

cum alia probatio ad inquirendam veritatem non est. estis idoneus pater filio, aut filius patri non est, sed pater et filius, qui in ejus potestate est item duo fratres, qui in potestate ejusdem patris sunt, testes utique in eodem testamento vel negoti eodem fieri possunt, quia nihil nocet, ex una eademque domo plures testes in alieno negotio adhiberi. Nullus idoneus testis in re sua intelligitur. It Α fidem rei gestae faciendam etiam non rogRtuStestis intelligitur. Ιt. Ubi numerus testium non adjicitur, duo sufficiunt; pluralis enim locutio duorum numero contenta est. Herma1roditus an ad testimonium admitti possit, qualitas

sexus ostendit.

Si testes omnes ejusdem honestatis Laestimationis sint et negotii qualitas ac judicis motas cum his concurrit, sequenda sunt omnia testimonia. Si vero ex his quidam eorum aliud dixerint, licet impari numero, credendum est, quod naturae negotii convenit et quod inimicitiae aut gratiae suspicione caret, confirmabitque judex motum animi sui ex argumentis et testimoniis, quae rei aptiora et modo proximiora esse ceperit. Νon enim ad multitudinem respici oportet, sed ad sinceram testimoniorum fidem et ad testimonia, quibus lux potius veritatis assistit. Ρroduci testis non potest, qui antea in eum reum

testimonium dixit. estes eos, quos accusator de domo sua produxerit, interrogari non placuit. Mandatis cavetur, ut praesides attendant, ne patroni, prolocutores vel advocati in cau8st, cui patrocinium praestiterint, testimonium dicant. Quod etiam in exeeutoribus negotiorum observandum est. It Nota, quod omnes homines ad dicendum testimonium admittuntur, nisi qui legi s prohibentur, et illi continentur Versibus: Conditio, sexus, aetas, discretio, fama et fortuna fides in testibus ista requires sed pueri, fer Vi mulieres, sive protervi, justaeus, tur, pauPer non possunt esse licenter. Et expone Conditio ut servus, qui Vilis conditionis est, eo quod proprius est. Sexus:

270쪽

2M Sententiae

ut mulier, quia levis animi est et inconstans. Aetas ut impubes, qui sunt infra XIV annum, si sunt masculi, foeminae vero infla XII annum. Discretio ut furiosus Fama ut infamis. Fortuna ut pauper suspectus, quia facile corrumpitur. Fides ut infidelis dubius enim in fide infidelis est, ut sunt udaei, saraceni et haeretici et omnes fidem catholicam abnegantes. It. Nullus testis in causa propria esse potest Et palam est, illam causam esse propriam, cujus emolimentum ad illos pertinet suo nomine).It Judici committitur examinatio testium, quia nutus debet esse testis, vel saltem tunc fieri notus. It. Illi parti, contra quam producitur, debet es8e notus, et hoc maxime in actione personali, qua quaeritur, an quis promiserit vel an hoc dixerit; nam testis, qui alium in aliquomodo obligasse se vel aliquid fecisse dicit, ipsum cogn0scere debet. Ubi autem testis non dicit de obligatione personali vel de facto, tunc Secu est. It Quaeritur, an impubes pubes factus testimonium reddere possit de his, quae vidit tempore impubertatis; et respondetur quod sic nam quod non prohibetur, ergo admittitur, et facultas probationum non debet angustari. It Quaeritur de eo, qui jam erraverit, et respondetur, quod debet removeri; quia qui semel malus fuit, semper praesumitur esse malus et licet postea poenituerit et poenitentiam sibi injunctam peregerit, tamen adhuc non Vibetur testari p0sse, quia infamia est remissa quoad Deum, non quoad mundum. It. Quid est de homicida vel de aliis, qui sunt inmortali peccato constituti Respondetur, quod non repelluntur jure nostro, ergo admittuntur, licet ure canonico

remoVentur.

It cum dicitur, quod idonei non sunt testes, quibus potest imperari, hoc intellige a producente eos', alioquin nullus testis idoneus esset, quia magistratus potest ei

praecipere.

SEARCH

MENU NAVIGATION