Conclusiones theologicae de Deo, trino, et vno. Praeside R.P. Antonio Perez, et De iustitia, et iure. Praeside R.P. Sfortia Pallauicino ordinariis professoribus. Publicè propugnata in Collegio Romano Societatis Iesu. A Friderico Alexandro Kotulinski

발행: 1648년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

humano, euadit dominus ipsoriim, Animalia contra mansueta non ami tuntur a domino, si egrediantur e custod ia,nec acquiruntur ab eo, qui illa

rursus capit,quia cu non sint apta viuere extra commerciu humanum,nec per fugam egrodiuntur e commercis, nec per captionem ponunturi

commercio.

i s Ex hac eadem doctrina redditur ratio a priori , cur ex debitis incediris, quae quis contraxit ex delicto,e.g. ex usura,vel furto ; post quam nulla spes est inueniendi dominum,uel creditorem,teneatur debitor facere ele mos,nam; ratio est, quia nec stat, sciat bcna derelicta, quae ex intentione prioris domini censentur fieri occupantis, cum creditor nunquam habuerit talem intentionem; nec sunt in humano cornirercio beneficio debitoris, sed potius propter eius delictum extracta sunt a commercio, & dominuma amiserunt . Sunt proinde in dominio reipub, quae vult, ea in pauperes distribui,arbitrio debitoris, ut ipsum magis ad restitutionem alliciat: quod

si debitor paupcrsit potest ea applicare sibi ipsi.

a s Explicato fure, facile est iustitiam exacte definire per genus, & disserentiam . Est ergo iussitia mirtus moratis ad alterum, habens pro mensura moluntatem alterrus, potentis,ex scio moliuosui lariti, reddere inhonestam iati

nem os positam: singulas definition: s voces explicabimus. Virtus, est dispositiopes eri ad optamum : debet esse distincta ab eo, cuius esi virtus,ut potὸ ipsius dispositio: debet aliquo modo inclinare ad agendum, cum optimum n turae sit agere,& operari: debet non esse optimum , cum sit dispositio ad iulud: ideo talicitas,quae est optimum, non est virtus, sed aliquid maius virtute ; ideo etiam in Deo non est virtus proprie, cum Deus sit ipsum Optimum, & non disponatur ad id per ullam distinctam dispositionem : est tamen in Deo virtus analogice &seclusis. mperfectionibus. Potetia etia peccandi qua talis no est virtus,quia qua talis non disponat ad optimu:Callitas coniugalis est virtus, non quatenus excludit celibatum , quod est melius

matrimonio, sed quatenus excludit omnem copulam extra coniugium ,

quae exclusio est pars optimi possibilis, adeoque disponit ad optimum , vel ad eius putem. 1 Virtus moralis est dispositio ad actus morales bonos . Actus moralis in genere , est actus, qui fit cum libertate , & deliberatione. Diuiditurinis bonum,malum, de indifferentem . ssi tamen potest dari actus moralis indifferens . bonus est, qui conformatur libere cum voluntate diuina, quae est prima regula boni. Malus est, qui libere discrepat ab cadem prima regula . Indisserens, qui ei neque est positive conformis, neque est positive difformis. Voluntas Dei praecipiens in bonum nostrum, obligat ex ob dientia, praecipiens ex solo motivo sui placiti, obligat ex iustitia. Eadem,

voluntas, dum praecip. t ea quae determinate praecipi natura exigit; e g. abstinere a copula extra coniugium, condit legem naturalem, per quam legem praecipiutur omnia,quae toti reipub. indauiduoru rationalium existemtium, bc possitatium expedit praecipi, di prohibentur omnia , quae expedia Di iligod by Corale

72쪽

prohiberi. Da vero praecipit ea, uae non exiguntur determinate a natura, condit legem positivam. Deus dum obligat ex Iustitia, obligat etiam ex o bedientia; cum enim ut legislator ponat omnem legem , quam expedit poni,& cum expediat poni legem obligantem ex obedientia ad faciendum,

id, ad quod tenemur ex iustitia, istam legem ponit de facto.

i 8 Virtutes ad alterum non differunt a virtutibus ad se per hoc, quod utcunque ordinentur ad bonum alterius: Omnes enim virtutes, etiam ad se, aliquo modo ordinantur ad bonum alterius, cum habeant pro obiecto honestum; honestum autem sit, quid omnibus agentibus rationalibus ex. pedit esse honestum. Ideo etiam sortitudo, de temperantia , licet non sint virtutes ad alterum, mensurantur ex bono communi. Prohibet enim temperantia fornicationem , ne proles sit incerta; auersatur exquisitas voluptates gustu S, & tactus, quia cum appetitus acerrime feratur in illas, & cu

quaedam tales sint, ut si possideantur ab uno, alij impediantur ab huiusmodi delectationibus, debuit esse honestum ab ijs abstinere, ne iurgia, 5 con- Lentiones nascerentur. Ideo illae delectationes, quae etiam si ab uno possideantur, possunt ab alijs possideri; cuiusmodi sunt fricationes in palestris,

sedatio sitis per aquam, non sunt contra temperantiam , nisi in quantum obsunt sanitati, vel causant alia mala,aut bona impediunt. Idem valet proportionaliter in sortitudine,alijsque virtutibus ad se. Disserentia ergo virtutum ad alterum a virtutibus ad te, consistit in eo, quod primae per si iam

executionem respistant immediate aliquod bonum, vel gaudium, inde resultans alteri ; posteriores vero non resp:ciant alienam utilitatem, secunduactuale exercitium . Iti inhonestu eli tornicari, et am in easu, in quo nulli noceat,&prosit proti,alioquin no nascitum.Adhuc enim noceret tale fornicationem esse licitam, cum si homines possent licite extra coniugium, habere voluptatem copulae, nollent inire matrimonium . quod affert maxima onera . At usus virtutum ad alterum, semper affert alteri utilitatem ,

vel gaudium, Ut patet in exercitio I ut i et iratis. charitatis. &c

is Inter virtutes tam cia ad alterum sola Iustitia laabet pro mensius imoluntatem alterius.Cuius ratio a priori desumitur ex definitione tuti, pos

tiui, quod est obiectum Iustitiae. Nam nihil aliud est quam qu edam extensio dominij moralis, ultra dominium physicum. Ita Deus non habet in potestate plasisyca, quod ego in his circumstant ijs, cum tanta gratia, &non maiori, non pecce, habet tamen id in potestate morali, cum ad id me obliget. Dominus similiter non habet in potestate physica, quod seruus

potens egredi domo contra eius imperium,domo non egrediatur; habet id tamen in morali. Cum ergo ius positiuum cons stat in cxplicata extensione domini j moralis, ultra fines proprij domi iiij physici, non potest habere

aliam mensura, quam voluntate illius, qui tali Iure potitur essentia quippe dominii sita est in eo, ut actio fiat secundu volutatem domini.Aliae virtutes ad alteru distinctae ab obedietia,de qua dictu est,no habet pro mesura volsitate alterius, sed intendunt aliquid, quod illi sit bonii inde denter ab eius Dissiligod by Cooste

73쪽

volsitatevnde potest aliquis teneri ex c finitate, ad faciεdum bonum etiam

nolenti, ex iustitia non potest teneri ad faciendum bonum,nisi volenti. aeo Ad iniuriam non requiritur,ut Dominus sit positive inuitur,sed I ii; est,si absque consensu ipsius fiat aliqua actio, cuius dominium morale est apud ipsum. Sicut enim actio no potest fieri physice, sine influxu illius, in euius potestate phusica est , ita non potest fieri moraliter, sine concursu

illius voluntatis, in cuius potestate morali est. Ideo definit o furti late accepti trad ta a Iuristis,quod nimirum sit contrectatis vel alienae inuito domino, ex animo lucrandι, explicanda est negative,ut lv, inuito domino sign. ficet non consititiente sicut, o contrario definitio Aristotelica violent i,quodprocedit ab extrisseeo,nulla mim conferente passo, est explicanda positive ita,ut significet

resistente passo. Illam porro Iuristarii definit.onem indigere hac explicationeeli certum et Alioquin infanti, qui non potest esse inititus, non posset fieri

furtum; neque posset etiam furtum committi in haereditate iacente, qua nemo adhuc adlisit, ac proinde quae caret domino. Et licet respondeant, haereditatem iacentem esse in dominio personae fiet e , quam lex supponit, tamen si res explicetur sine fictione, ac metaphoris, quia o nemo est dom nus,iniuria fit omnibus ijs, qui habent ius adeundi iacentem haereditatem.

Qqod si non sint adhuc nati, ut siquis d. lapidaret fideicommissum relicta filiis nascituris,iniuria fit reipublicae, apud quam est illud ius, sed restitutio est facienda filiis nascituris, quia id ipsum vult respublicata. 1 1 Quod si furtum fiat in tanti, iniuria quidcm fit ipsi, sed non quat

nus fit contra voluntatem is sus, 1 ed quatenus fit contra voluntatem rei publicae. Cum enim inlaus non habeat voluntatem, non potest eius V lutas esse regula earu act onu.quae sunt in dominio infantis de iure gent. u.

Et lieet dicant aduersit j, illud turtum esse contra voluntatem, quam prae sumitur insans hab. turus, s polleret usu rationis , tamen haec responsio nosubsistit; quia etiamsi ego , per reuelat onem Dei haberem certitudine , quod si in ians haberet vlum rationis contentiret, iacio iniuriam farandos emo iniuria non fit ex eo, quia actio sit contra voluntat cm praesumptam, alioquin cum praesumptio non valeat, ubi est certitudo de opposito, i preducto casu no fieret iniuria.Infans ergo habet qui de domi mu etia bon rum exteriorum cum escat A postolus; quanto tempore haeres paruulus eis nihil dup ta femo, rum sit dominus omnium: verum, cum harum rerum dominia non possit obtinere modis illis , quos natura constituit per propria voluntatem, obtinet per voluntatem reipublicae, & de iure gentiu . , , Respublica enim ita est constituta ab hominibus, vel potius a Deo , vi sit domina omnium rerum exteriorum , quo ad aliquos effectus; potest enim illas in casu necessitatis in suam utilitatem conuertere. Auctoritate

huius reipublicae applicantur bona infanti post mortem Patris, perinde ae si, ille infans aliquo ex modis institutis a lege naturae, aequisiuisset sibi

illa bona, & redditur iniustum unicuique eadem bona contrectare cur

damno infamis, de in quolibut casu, in quo prudenter ille censeretur in-

. uitus.

74쪽

uitus. Per surtum tamen iniuria fit infanti, non reipub. Iicet sat contra . . voluntatem reipub. nominiantis; quia infans est dominus in ordine ad illas actiones. Sicut cum quis contra legem vendit alteri rem maiori pretio, quam taxatum sita republica,facit iniuriam emptori, licet faciat ivi tam contra voluntatem illius, quam reipublicae. Quod si aliquis accipiathona pueri septennis ex eius consensu, adhuc illi fuit iniuriam ; qu a respublica reddidit talem consensum nullum, unde contrectat rem alienania sine consensu valido domini. Si vero accipiat rem minoris ex dono, de voluntate ipsius sine legitimis solemnitatibus, non facit iniuriam , sed facit contractum irritabilem arbitrio domini, quia sic respublica costituit.

a 3 Non tamen omnes actiones, quae fiunt circa corpus, aut bona carentis usurationis, sunt iniustae, eo quod deficiat positivus domini consensus, non enim ille est dominus in ordine ad actiones, quas licitas esse est in apertum bonum ipsius: hoc quippe dominium esset illi noxium. Quo circa, s ad vitam pueri saluandam, necesse sit illum magno dolore assicere, aut eius digitum secare , non fit illi iniuria, etiam si per reuelationem Dei sciretur, quod si puer uteretur voluntate, id non permitteret. a 4 Colligitur ex dictis discrimen inter vitandam iniuriam , & inobedientiam, non consiliere in eo,quod ad vitandam iniuriam sussiciat, dominum non esse positive inuitum,ad vitandam inobedientiam requiratur in Periorem esse positive volentem hic , dc nunc dispensare . Nam tam in materia iustitiae, quam in materia obedientiis requiritur voluntas aliqua positiva, de in neutro casu requir tur explicita,& formalis,sed lassicit implicita,& virtualis. Haec porro voluntas virtualis de implicita , qua amicus. E. Dconsentit in usum sui pallij, consistit in hoc, ut dependenter a voluntate ,

quam habitualiter habet, de quam v tima vice Armaliter habuit erga me, it ita dispositus,ut illam non mutando, non pestit velle, usum sui pistbj esse

mihi iniustum . illud enim virtualiter volumus, quod non pollamus nolle insensu composito cum eo, quod formaliter volumus. Idem proportiona

liter applicandum est materiae obedientiae. 23 D. Uerentia tamen qu aedam materialis est inter iustitiam,& obedie-tiam; dissicilius enim presumi potes Hapretiorem cile contentum , ut egrediar domo. non petita facultate , quam praesumi pollit dominum esse contentum, ut utar pallio, sine explicito consensu ipsus. Superior enim exigit cultum, quo subditus se illi subi jciat, petendo licentiam, dc quia dare ansam it is pr.esumptionibus euertit regularem disciplinam, ε tersectioncm obedientiae, quam praesumitur superior velle exacte custodiri, non potest praesumi, illum esse contentum ut subditi haec faciant facultate non petita. - Hae vero rationes non valent in domino. Ad transferendum tamen domiqnium, ne formalis quidem voluntas sussicit,nisi intimata Non enim expedit . ut dominus priuetur iure dc dominio, nisi dederit signa exteriora, quibus constet, eum voluisse se tali iure priuare, de illud in alium transferre .

Ius enim debet esse aliquid sensibile exterius, ut hoc modo possit iudex

75쪽

ereatus de illo sententiam serro .is Iustitia com mutatiua non supponit obligationem ita rigorOramis,

ut si abstineam ab actione peccem. Non satis id probatur , quia debitor, si

anticipet solutionem, exercet actum iustitiae, & tamen si tum non soluat, non peccat: vere enim tenetur tunc soluere, non deterit inai e , sed disiunctive hoc est, vel tum, vel post, dummodo intra tale tem pus, ex. gr. intra mensem. Si enim debitor non teneretur ad soluendum sub hac disiunctione, posset creditor solutionem anticipatam recusare , sicut is, cui debetur canis,potest recusare equum meliorcm cane,& ma cris valoris.At no potest creditor recusare anticipatam sol ut onem, quia in obligatione d si unctiva

electio est debitoris, qui tamen , postquam debito satis iecit per unam partem disiuncti, non potest illam repetere, & velle satisfacere per aliam. Ad actum Iustitiae requ. ritur obligatio perseverans, praescindendo ab humana ignorantia; unde qui semel soluit debitum, non potest ex motiuo Iustitiae soluere per secundam solutionem ; alioquin is, qui semel debuit obolunia alteri, posset ex motivo iustitiae dare illi totum aurum mundi, iterum &iterum soluendo idem debitum. Ratio vero a priori est, quia non pinest fieri ex motiuo Iustitiae, vel alterius virtutis illa actio, quae nullo mod promouet illius virtutis finem. Secunda vero solutio non promouet aequa litatem, quae finis est iustitiae. Ex hac ratione a priori infertur, quod iupposita humana ignorantia, potest quis ex motiuo Iustitiae satisfacere persecundam solutionem dc biti in casu, in quo dubitet an satisfecerit pes primam solutionem. Iustitiae enim finis est solutio persecta, adedque certa.

Ex eadem ratione potest quis soluere in circunstantiss, in quibus non tene tur, ex eo quod soluere non possit sine magno incommodo. 1 Vlterius et a infertur posse aliquem ex motiuo Iustitiae soluere pec niam pro abscissione brachii: licet enim non teneatur ad restituen)untabrachium, quia tion potest, nec ad dandam pecuniam,propter raticinc S in serius explicandas, tamen quia maior est inaequalitas , si laetus nihil accipiat, quam si accipiat pecuniam; potest aliquis ex affectu Iustitiae, hoc est minuendi inaequalitatem, dare pecuniam. Ex eadem ratione a priori insertur disparitas inter Iustitiam , aliasque virtutes; licet enim pollit quis , postquam fecit id , ad quod obligatur ex temperantia, iacere aliquid plus ex motivo temperantiae, quod idem valet de obedientia, alijsq; virtutibus;

tamen post quam satisfecit debito Iustitiae, non potest facere aliquid plus. Ratio est quia etiam post quam satisfecit debito temperantur, si relinquat aliquid cibi promouet finem temperantiae. Sed post quam satisfecit debito Iustitiae ,& posuit persectam aequalitatem , si ponat aliquid plus, non promouet aequalitatem , quae est finis Iustitiae; ergo, &c. Hinc vero retorquintur argumentum ex paritate aliarum virtutum; quia sicut qui perfecte asi secutus est finem temperantiae in moderatione cibi, non potest ex motivo temperantiae adhuc plus cibi relinquere, sic in casu nostro.

18 Consessio Sacramen talis iterata eiusdem peccati est licita, & utilis,

76쪽

quamuis peeeatum illud sue it remissum in prima eonsessione.Cum enim

virtus poenitentiae sit instituta,ut homo per humiliationem erga Deum semel offensum ,recipiat utilitatem ab ipsis peccatis, & arctiori vinculo a mi citiae uniatur Deo per gratiam ,ex natura sua deletivam peccatorum; patet, iteratam consessionem non esse inutilem ad finem huius virtutis,sicut iterata solutio est omnino frustatoria in ordine ad finem iustitiae. Nequo imiterata consessione falsificatur serma Sacramenti, cum Sacerdos absoluit a peccatis, quorum vincula iam sunt soluta per primam confessionem, sicut ille,qui iam condonauit iniuriam, non mentitur si iteru,& tertio dicat condono, quia iterum se obligat ad non exigendum aliquid,quod cum aliquam do posset exigere,non exegit. Cuius ratio a priori est,quia condonare, remiserere, es absoluere, significant obligationem non utendi aliquo titulo,qui nolaibuit suum essectum. Cum ergo Deus per secundam absolutionem se liberaliter obliget ad non utendum titulo puniendi,qui non habuit suum effectum, vere secundo condonat, mittitque peccata,&ab ijs absoluit. At per primam solutionem titulus iustitiae iam habuit suum effectum, & est adimpletus; ergo secunda solutio non est actus iustitiae.1s Iustitia commutatiua non solum intendit aequalitatem cum debito, quatenus tribuit unicuique, quod suum est,sed etiam per suas leges a principio inter res rationales d ruetiae speciei posuit aequalitatem non arithmeticam, sed geometricam bonorum. Natura enim unicuique specici addixit bona conuenientia secundum mensuram suae perfectionis entit,liuae, in quo sensu docet S. Thomas Deum in productione cuiuscumque

creaturae exercuisse iustitiam . Iustitia oommutatiua humana , de qua sola locutus est Aristoteles, intendit aequalitatem arithmeticam inter homines, non quidem perseueraturam,& quoad essectum, sed quo ad leges. C, stituit enim quasdam leges, ratione quarum praescindendo a casibus fio

tuitis , & a voluntaria dispositione hominum, no sit ditior,& foelicior unus, quam alius.

3 o Creavit enim Deus omnes animas omnino similes, cum aequalibus potentijs ,ac tales, ut singulae possint sortiri corpora meliora, vel deteriora , pro variis casibus fortuitis, hoc est pro varia dispositione seminis,nec non eon stellationibus Coeli, & pro varijs actionibus, quas exercuerunt parentes. Quoad possessionem tamen bonorum noluit ponere quandam constantem , dc invariabilem aequalitatem, quia illa esset maxime noxia reipublicae,cum in eo casu nemini prodesset trugalitas, vel industria, &sic omnes torperent,ac viverent sine parsimonia,adeoque in maxima paupertate. Illam ergo solum aequalitatem voluit,quae utilis esset reipublicae. Nimirum ut nemo, ex aliena violentia, vel calliditate, aut ex propria ignorantia , vel passione aliqua momentanea in paciscendo redigeretur ad inopiam . A tvoluit ut postet dari inaequalitas ex casibus fortuitis, ex industria,ex virtute,ex aliena liberalitate,vel ex propria socordia, ac prodigetia sua bona dii

pidantium .Et quide quod pol Iet dari in qualitas ex fortuna,fuit necessarii, propteDisiligod by Cooste

77쪽

Wopter multa, sed praecipue ut homines venerarentur Deum,a quo nota. natim putant pendere Omnes casus fortuitos. Quod posset dari inaequali. ea, per alienam liberalitate, suit Vtile ad nectedos mutuo animos per bene-fieia . Quod posset dari ex propria socordia, vel industria,tuit utile ad acue clam diligentiam , & fouendam parsimoniam in consumptione bono.

rumis

3 t Datur inter homines,& Angelos aliqua iustitia commutativa, non aeque tamen stricti,ac perfecta,sicut illa,quae inuenitur inter homines qua-doquidem iustitia inter homines , & Angelos supponit naturaler inaequalitatem ante omnem casum fortuitum,& arbitrarium. Ita si homo infamaret Angelum, vel Angelus hominem , facerent contra rigorosa obligatio em iustitiae,& tenerentur ad restitutionem, quod est proprium iustitiae commutatiuae . Non tamen potest inter nos,& Angelos fieri commutatio diuitiarum, cum Angeli non possint habere bona, quae commutent. Si enim communicarent scientiam , cum eandem sibi retinerent, nulla ibi propria commutatio interueniret: praeterquamquod probabilius videtur, quod in pura natura, ad prouidentiam Dei, & retiam hominum, gubernationem spectaret facere,ne Angeli immiscerent se rebus humanis , propter maxima,quae alioquin sequerentur in conuenientia , sed solum cinram adhiberent circa uniuersales Coel i, & elementorum motus . 3 1 Iustitia commutatiua ,secundum Aristotele, quem sequuntur omne 1 , in hoc differt a distributiva, quia exigit aequalitatem arithmeticam, cum distributiva requirat geometricam. Explicat hanc differentiam Aristoteles per hoc,quia iustitia commutatiua intendit aequalitatem inter duos tantum terminos, hoc est inter datum,& acceptum , distributiva vero exigit aequalitatem inter quatuor terminos,requirens, ut sicut se habet merbium ad meritum, ita praemium se habeat ad praemium. Verumtamen ad iustitiam distributivam non sussicit aequalitas geometrica; quis enim diceret, seruari leges ipsius in aliqua repub. ditissima, in qua paruum quid esset Signatum,distribuendum inter ciues,secundum aequalitatem geometricam Protecto conquererentur omnes , virtutem non bene compensaria

33 Duo ergo requiruntur ad iustitiam distributivam: primum est vemagistratus rite distribuant inter merentes omnia praemia ad id assignata a republica: Secundum, ut respublica ad id assignet tantam bonorum seorum partem, quantam assignari exPedit ad foelicitatem communem, ratio, ne habita diuitiarum reipub. aliorem sumptu tim necessariorum . Neque enim omnes respub.debent assignare aliquid aequale arithmeticae eusint pauperes,seu diuites.Imo neque in tali assignatione seruanda est aequalitas geometrica; ita ut quaelibet debeat assi: gnare e.ς. quartam parremuorum bonorum; cum possit contingere,ut uni reipub. aliae tres partes abunde suffetant pro cceteris necessariis impendiis, alteri vero non sussiciant. Non potest ergo alia regula uniuersim dari, nisi haec, ut tantum assignetur, quantum

78쪽

quantum assignare expedit ad publicam talicitatem. Licet vero pars haec

debeat regulariter distribui secundum proportionem geometricam , non tamen debet ista proportio seruari in quolibet casu ; poisset enim contingere ut aliqua respub. paruum quid assignare posset in remunerationem meritorum, in eaque esset unus,vel pauci,qui ita excederent meritis alios omnes, ut si in distributione seruanda esset omnimoda proportio geometrica, illi pauci fere absorberent totam illam pecuniam, ita ut, vix quidquam inis alios distribuendum superesset; ne ergo tum tota illa pecunia diuideretur in paucos, lex publica, talicitatis exigeret, ut in tali distributione non semitaretur rigorose aequalitas geometrica .

34 Ad Iustitiam distributivam spectat non solum distributio diuitiam, sed etiam honorum, qui sunt praemia magis propria virtutis. Huius boni aerarium in republica est inexhaustum. In iis distribuendis seruanda est

haec regula, Vt conserantur usque ad eum terminum, qui non nimis extollat Ci ues, ita ut neque propius accedant ad principem ubi regimen est m narchicum, neque altius praetergrediantur alios conciues, ubi est regimen multorum. Ideo in honoribus Iustitia distributiva no exigit aequalitatem, geometrica perfectam in omni casu. Potest enim cocingere, ut si ab quado haec seruetur, magis aliquis extollatur, quam expediat publicae talicitati, quae silprema lex est. In poenis serendis non est eadem ratio exigens aequa litatem geometricam , sicut in praemijs. Licet enim premium , quod re penditur uni, praesertim in pecunia, imminuat facultate rependendi prinmiu alteri, pCena tamen,quam unus luit,non minuit facultate alterum puniendi. Et haec est ratio quare abundent magis poenae, quam praemia uia

repub. Rursus non possunt poenae augeri magis, & magis in infinitum , ita ut delicto duplo maiori poena duplo maior imponatur: quomodo enim inuenies poenam duplo maiorem poena mortis 3 1 Iustitia distributiva debet sepe in rere Euendis premiis seruare pro portionem geometricam propter paupertatem reipub. retribuentis . Cum enim haec non habeat tantum pecuniae,ac diuitiaru, ut posse omnibus dare quantum merentur,&ex alia parte iniquum esset seligere aliquos paucos, quos plene remuneraretur, reliquendo caeteros sine ulla remuneratione ,

distribuere debet praemia secundum proportionem geometricam ita ut sicut se habet meritum ad meritum, ita praemium se habeat ad praemium, Porro aequalitas geometrica propter hanc eamdem ratione, propter quam seruatur in iustitia distributiva, seruanda est aliquando in commutatiua . Cum enim contingit, debitorem non posse reddere unicuique quantum debet, nec inter creditores datur potior titulus,tenetur debitor distribuere sua bona secundum aequalitatem geometricam. 3 s Non datur in Deo Iustitia distributiva rigorosar non quide ex eo, quod non respiciat aequalitatem geometricam, sed ex alio capite. Duplex est enim Iustitia distributiva: altera, quae exercetur ergapersonaS adaequa re distinctas ab ipso remuneratore,ut cum respub. retribuit militibus exto

79쪽

is aliq ua praemia super stipedium conventu; & haec Iustitia habet pro fine,

no quidem promouere virtutem,& selicitatem eorum,quibus distribuitur, sed reipublicae distribuun iis, adeoque repugnat Deo, cuius icelicitas augeri nequit: altera est Iustitia distributiva, quam respub. exercet erga suos proprios ciues , ex quibus ipsa componitur ἱ dc qua solum disputat S. Thomas

a. 2. quaest. c.I. art. I. in cor p. di haec distribuit bona vi communia, no tam

per modum reminerationis, quam diuisionis, siue adaequent merita ab. oluta, siue non; & haec etiam Deo repugnat, ut pote qui est remunerator ad quate distinctus a nobis, & non dat nobis praemia communia, sed quae nullo pacto sunt nostra, respiciens in distributione praemiorum solum magnitudinem absolutam meritorum, non vcro comparativam. In Deo ergo

datur solum Iustitia distributiva analogica, S: diuertae rationis a nostra, habens pro obiecto dare unicuique in genere praemij, quantum ille habet ilia

genere meriti, intendendo felicitatem merentis, non retributori S. 37 Praecipuus actus , circa quem versatur Iustitia commutatiua est co-

mutatio. Haec ut notat Aristoteles, ortum habuit ex eo, quod unusquisque aliquibus bonis abundat, alijs indiget ; idedque percomutationem dat superflua, & minus utilia, accipit utiliora,& magis necessaria. Itὶ Pistori superfluuiar panes, desunt calceii sutori superfluunt calcei, desunt panes ; CO- mutant ergo panes cu calceis. Sed ista immediata comutatio erat incomoda, cum quod superabudabat erat tale, ut simul excederet pratio,quod deerat, simul per diuisione amitteret,vel saltem minueret aestimabilitate. modo enim qui haberet gemmam pretiosii simam commutaret illam cum calceis si dando totam gemniam, commutatio non loret aequalis; si parte, eo ipso gemma per diuisione amittet valorem. Ideo fuit inducta pecunia , tanquam mensura communis commutationu;& tanquam fideiussor pror ter indigentiam, ut ait Aristoteles: reddit enim homines securos ab indigentia, cum possint pecunia comparare omnia, quibus indigent.

3 8 Pecunia, praeter praeducta diuisibilitate in particulas aeque Himabiles ante, & post diuisionem,debet etiam habere quasdam alias conditiones. Ac primo debet esse ex materia reperibili apud omnes nationes, inter quas

intercedit commercium , alioquin nationes illa materia carentes carerent

pecunia, & commercij facilitate, accomodis. Debet secundo esse ex materia difficile corruptibili, ne alioquin repente quis per corruptionem suae pecuniae ex ditissimo evaderet pauperrimus, quod peticulia valde minueret pecuniae aestimabilitatem. Debet tertio facile esse transferibilis , cur una ex praecipuis pecuniae commoditatibus in hac facili transsetibilitato consistat. Quantum enim incommodi esset, si iter saciens deberet secunia ferre necessaria ad vitam, & tamen ea omnia in parua pecuniae summa defert . Debet quarto eius materia neque esse rarissima, neque frequentissima; si enim rarissima, non suppeteret omnibus gentibus, si frequentissima esset vilis,adeoque ad permutationem rei magni valoris requireretur in

m gna copia, quod redderet illam d melle transse ibilem. Debet ultimis habere Diuiligod by Corale

80쪽

habere aliquam aestimabilitatem intrinsecam, praescindendo a lege, dc arbitriosum quia non possent alioquin in hac materia conuenire Omnes nationes subditae Principibus diuersis,tum qua totam suam aettimabilitatem haberet a signo Principis 1, adeoque Princeps haberet diuitias ψncathem-xematice infinitas. Eatenus enim Princeps habet diuitias, pecumamura finitam, quatenus aurum & argentu , quae sunt materia pecuniae sunt quid Tarum, ita ut non postit Princeps habere tantum auri, quantum vest. Sed si materia monetae esset vilis , e. g. coriacia, postet habere materiae quanta vellet, eamque signare . Ergo pollet habere tantum pecuniae,quantum Vel

Iet in infinitum. Nec solum haberet diuitias infinitas, sed posset imponere subdit s vectigalia syncathegorematice infinita. Signanso enim nouam monetam, posset reddere minus raram adeoque minus pretiosim pecuniae subditorum, adeoque subditi pauperascerent, Princeps ditesceret quantum vellet ; non expedit autem reipub. tanta principis potestas minuendi Per signationem nouae monetae diuitias iubditorum habentium suas iacultates in pecunijs. 3s Hae conditiones in nulla alia re magis concurrunt, quam in metablis, ac praecipue in auro, argento, Zc aere; Ideoque gentes fere omnes co senserunt in ijs statuendis pro materia pecuniae. Fuit utile ut quςdam huius materiae particulae signarentur signo publico, quod esset testimonium,& puritatis metalli, & ponderis, ut ita liberarentur homines a molestia ponderandi, di examinandi puritatem metalli. Fait etiam utile ut saeuissimo

Iunirentur qui simularent huiushaodi signum, cum talis simulatio & ha-

eat illicium magnae utilitatis, ac facilitatis ,& vergat in maximum commercij, ac publicae fidei, &securitatis damnum. Solius monetae proprius usus est commutatio, ut sapienter aduertit Aristoteles, ideoque diuitiaeno consistunt formaliter, & vltimo in moneta. Mutata enim aettimatione m

netae locuples nummis euaderet pauperrimus, Bepatemur penuriam alimenti, ut de Mida est in fabulis. Licet verὰ soli fines, non vero media e peti soleant in infinitum, tamen pescuniae, quamuis sint pura media, expetuntur in infinitum, quia nunquam tot habentur, quot sussiciant ad finem, ad quem sunt media, qui finis est, ut alij faciant quod nos volumus. o Adhoc ut moneta in emptionibus,& venditionibus iuste perm

tetur, debet esse aequalis valoris, ac res, cum qua permutatur. Prima regula talis valoris non est consuetudo vel aestimatio humana ; cum haec debeant habere aliquod fundamentum. Neque potest esse regula, ut tanti aestimetur ima moneta, quae est in m undo, vel regno, quanti omnia bona vendi

bilia, quae sunt in mundo, vel regno. Quis enim pecuniam, quae est Romae& in agro romano,aestimet tanti quanti omnia praedia,aedificia,Ιurisdicti nes, fructus, supellectiles, & caetera bona, quae simi in Urbe, vel agro romano Neque potest regula esse illa aestimabilitas intrinseca, quam habet metallum praescindendo a numisinate,& quam habuit ante institutionem

monetae. Cum enim videamus, quod si aurum, & argentum cudatur,m

SEARCH

MENU NAVIGATION