Ioannis Costaei Laudensis medici clarissimi, ... Tractatus de potu in morbis in quo de aquis, vino, omnique factitio potu in vniuersum, ac de priuato in singulis morborum generibus eorum vsu plene disseritur. ..

발행: 1604년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 화학

261쪽

acidum vinum secit, Vt quae inutilis est; in corpus cum vino dissulain, ipsum corpus superfluo sui humore irrigantem livimectare non immerito dicit. Et haec quidem sertasse si mori. do de grauissimorum eorum scriptorum dictis commentarii aliquid lice0ud eius ioci sensum faciunt . In adstringentiunlavinorum genere sunt Etiam austera. a quibus non diis miles atq; ex superioribus cffcctus prodeunt. quanquam quia maturis etiamnum vinis avstcritas coniungitur, ubi coniungi ac. cidat, ventriculo concoctionique incommoda non sunt, imo vero calore, M adstringente facultate utilia. alioqui summe austera, neque gignendo sanguini, neq; succi bonitate, neqii distribuendo alimento,neq; ciundis vel urinis, vel sudoribus, vel aluo conseruntavi alicubi notat Galenus in lib. de cib. bon.& ma.suc. cap. II. Pertinent ad hunc locum ea quoq; vina , qtrae mordacia vocantur, de quibus in superioribus. Io quo rum effectibus euidentissimus ille est, quod caput facile petunt. quare & reliqua ab ijs sunt opera, quae offenso ex vino capite. de quibus antea satis. Fuit etiam salsi vini usus non raro veteribus, VI Gal. 3 . de rat. Vict. in acui. I. 2. ad Glau. 2. maris aquam illi ad conseruationem commiscentibus. Ex ecisti enua Leitas est. ita ut epotum sitim quammaxime excitet. adinotam uero Vulneribus non imbecilliter prose. Vini autem quod O vctustatem amarum redditum est, usus idem est, qui a vetusto.de quo antea. Insipidi vero eadem vis quae M oligophori, & aqua . . e

Iustam vini ex odore. Cap. XXIIII. D

SVnt essectus ex vino Varij etiam ab odore, tum bono,

'tum malo. ;Carere odore est imbecillimi caloris, & multae aqueae materiae nota. Conua odor argumentum Caloris certionum. Vinum ergo quo odoratius, eo calidius, & r

bustius,

262쪽

bustius: imo etiam tenuius. ita Vt ab eo in Corporis partes qua1que facillime citissimeque elus vapores diffundantur Caput igitur velocissime petit. adeo ut quibus illud infirmum

est, non modo solo attracto odore saepe quam maxime reis Creentur, sed non raro etiam tractione eius multa, multo magisque eius potu, vel mediocri fiant temulenti. Recto ergo, quibus affectum est caput, vel antiquo, vel recenti, vel totius, vel partis dolore aliquo, Ut epilepticis, & maniacis, Min summa omnnibus, quibus Caput infestatur, odora vina fugienda esse admonet Galenus lib. de atten. Vic. rat. C. I . Et

quidem fortasse, quod in omni Capitis insestatione ea prohibeat , suspectum sit alicui, propter frigidos capitis affectus, inter quos epilepsia quoque saepe est ; quibus calidos vapores

prodesse posse, dictat ratio. Verum cum vini vaporibus, alii quoque in caput esseruntur ex Ventre Vapores; quos id, quia imb illum est, non facile vel concoquit, vel dissipat. iure igitur in affectu capitis omni, S in epilepticis quoque, ab iJ SCauet , quae odore praestant. Probantur autem Ibidem odorata vina ab eodem in thoracis pulmonisque affectibus diuinturnis, ubi sint sine sebre. potissimumque, vesin pectore hi mores sunt, quos excernere per tussim oportet; non immerito. tum propter alia, tum propter odorem , quo reficiuntur vitales spiritus sedem habentes in thorace. quibus resectis musculorum thoracis facultas robur sumit ad ea , quae inutilia in eo sunt, excernenda. Sed dc illud apertum est, nihil celerius& melius languido cordi succurrere odorato vino nempe, quo pacto boni odoris sullitu corruptus aer, ta vitales spiritus tenebricosa aliqua exhalatione turbidi, fragranti vini odore illustres fiunt. unde instibus hilaritas, spes meticulosis ac dubiis, 5 timidis audacia. Vulgatum id quoque est Hyppocratas lib. de alim. liquida celeriter,odorata celariuS alere.

263쪽

Addit etiam Salenus lib. de alteruri .rat. cap. 12. Morum , vinum ad succi bonitatem facere. Colligere ergo licet odorem bonum in vino ad salubritatem necessario pertinere. nempe celeriter nutrit,reparatis spiritibus,deductoque promptissime quia tenuissima sunt odora vina alimento quoquoversum in corpus. bonum autem succum gignis, quia, quum bene concoctum sit sodor enim bonus bonae permistionis, de concoctionis argumentum est tum bumorum

adiuuat concoctionem. tum quia excrementis caret, purum a& minime sordidum sanguinem gignit. Ex his, quomodo generosa vina,quae scilicet odorata sunt, imbecillis quae odore carent, sint ad salubritatem nisi aliud obstet praetere da; & quantum vina prauo odore praedita sanitati sint aduer-st,manifeste apparet. Unum de vini odoro praeterire nun licet, quod obseruare est in febricitantibus : Frequenti ilimo enim aegris adeo id molestum est, ut serre neque odorem, n que saporem possint ullo modo. Quae est ergo huius odi Causa Hippocrates etiam in libello de decenti ornatu do- Oeens quae facere , quae cultare oporteat, strepitus ait & odores , maxime vini, quia hic deteriorcst, sugere ac transmutare oportere . Cur hunc de eriorem ait. qui tamen spirit Contemperare potest, ac reficere t Vt arbitror, prauo putri que vapore olfactus gustatusque instrumenta eiuscemodi imbricitantibus insecta sunt cuius tamen vaporis sensum habent illi ob intemperiem febris, vel nullum, vel hebetem . Eius igitur vaporis sensum vinum sui eis cia calorisq; aci, monia, seu Udoratam, seu degustatum, detegit, antea obtu- Dium. quare Vim odorem saporemque, quia medium est ad putris rei sensum,abhorrent Quod aute vini odore deteri rem aegris scribat Hyppocr. de febricitantibus, non prinsum de aegris quibusq; intelligendu est. illis.n., odoratius. Vinum , quia

264쪽

De potu in morbin Lib. II. as,

bi quia caput corque calefacit, esse non potest salubret imo M.to & strepitu deterius est, quod auditus non adeo crassum obiectum est, ut olfactus, & gustatus.

REliquum est, ut de vini effectibus qui ex aetate sime, dia

camus . Qu9 loco, quia per aetatem substamiae qualitatumque fit mutatio, ut in superioribus explicatum est, apertum id etiam est pro earum mutatione omnem esse esse ctuum vet rietatem ex aetate. Quia igitur mustum substantia crassum, turbulentum, impusumque adhuc,& nondum eam Caloris vim adeptum est, quam ex feruore deinceps conquirit; temperamenti primo vix gradu calidi ac sicci,saporis dulcis, odoris pauci; difficile in ventriculo coquitur, appetentia cibi hebetat, sitim facit; vixqι concoquitur; quin flatibus,qui ex eo multi excitantur, vel dolores, vel distentiones ventris faciat. mesaraicas venas si angustae sint, obstruit. iecur ii nemque non modo tumidos adauget, sed facile quum bene habent, in tumorem attollit. renibus impactum non raro umnas intercipit. aluum mouet. in venerem crassa pertinacique sui flatulentia adiuuat. & postremo, quod Vim non nouo Vbtium inest, inducendi temulentiar,id musto minus inest,qua quam hoc etiam aliquam habet controuersiam, ut suo mox loco. Caeterum de musto est in secundo de dieta sententia is haec, digna, quam expendamus. Mustum inflare dc su D A ducere, ac conturbare seruens in ventre, & aluo secederC., Proponitur etiam horum singulorum ratio, Primum quod inflet, probatur quia calfacit. Atqui hoc non caret dubitatione. namque liceo vere ubi calor cst & humor, illic etiasse saeus, quod alibi ab Hyppocrate lib. de natura pueri scribi- tur; non tamen semper, ubi illa sunt, inflatio est. si enim vali-

265쪽

dus sit calor, &humor tenuis; flatus qui excieatur, etiam dis, Asipatur. hassat ergo mustum, quia cum imbecillo calore cr L. sus inconcoctusque in eo est humor & fletuse qui a calore non dissoluitur. Cur subducat, affertur ratio, quia purgat. quae obscura est Lmusto enim quod lentum adhuc de pingue est 'nam manus tractantis agglutinat P detergendi non inest vis,

quae purgato iam vino neque , quuIn aluum mouet, alia vi detur latio' quam, quod,vel in imbecillo ventriculo non conax qui Psbd corrumpitur; vel ob immodoratum aut ventriculi, aut iec moris, aut utriusq; Calorem,quod dulce est dege. Bnerat in bilena, Stibdit, conturbare, 'tua seruet in ventre, . rect&exsertiore enim flatus, flatibus rugitus, ac ccnturbatio. sed perturbatio etiam est ob dissimiles & conlusas adhuc in eo partes tenues ac crassas, a quosas de ter rc nas, S 2Creas atque ignea S. quae ncque facile a Calorc separantur, neq;

separatae in loca' quibusque debita possunt distribui. Porro alia eodem loco sentcntia est de nouis vinis, id est, de mustos ut puto post seruorem put tori, nondum tamen plancido Cis faecato. Noua s ait ille vina aluum magis nactunt, quia

, , propiora musto sunt: item que alunt,& Odorata magis quari inodorata eiu tac aetatis, quia magis concocta sunt,& crassa magis quam tenuia . Quod scribitur aluum a vitiis nouis magis moueri, scribitur cc inpar: ndo plbis & Gustoris, de quibus proxime dixerat quod calfaciunt, magasquc Vrinam cient,

quam aluum mouent. Probatur autem Cur magis aluum moueant quam urinas, quia musto sunt propiora. ncmpc sunt & Daetate, & dulci sapore, & substantiae multiplicis confusione musto similia. ut mullum ergo magis aluum a urina S ciet, ita & noua haec vina. Quod haec ipsa subdit alere, non demit de reliquis vinis vim alendi. sed his nouis. maiorem illam inesse innuit. quod S Galenus alicubi notat, & dictat ratio. hqc enim rcccntes reliquias retinent facultatis, quae uuae in

266쪽

. tat alendi, & optime alenta unde quivi animalia iis aluntur spinguescunt . Quod odora subdit magis alere quam inodo. ra, reserri potest & ad celeritatem, & ad bonitatem nutricio

res de qua paulo antea, ubi de odoratis vinis . Nutritionis maioris ab odorato vino rationem affert,tum Concoctionem, quia, ut paulo superias, bonus odor ex bona S mistione est,& concoctione. tum crassitudinem, quia stabilius nutrimen.

tum est ex crasso non facile dilIipabili, quam tenui, quod, ut Cito alit, ita alimentum dat cito diublubile. Quod autems odorata inodoratis eiusdem aetatis praesert, habet aliquid dubitationis, quum illud certum sit, si vinum nouum vetustis

magis alit, nouum odoratum magis etiam alere odoratis ron modo nouis, verum etiam vetuitis. At vero de nouis vinis

praetereuda non sunt quae alibi Galenus in lib.de bon & mahsuc. b. Cap. LI. scribit. ,Nempe vitanda vina &vetusta nimis, quae Cilam amara sunt; & nimis noua quod illa praeter modum calfaciunt, liaec neutiqtia, dum noua sunt,calfaciunt. A ddit noua haec tantum abesse ut aliquem ad concoquendos C cibos vim afferant, ut etiam ipsumet dissicillime conficiari tur. Non Commode autem per aluum transire, ncc distribui,

nec Vrinas mouere, nec sanguinis consectioni nutritionique esse idonea. saepe etiam ut aquam suspensa manere in Vcntre.

ut si etiam parce quis sumat, facillime arescant. Ex nouis autem id genus vinis id solum tuto bibi, quod tenuis substantiae est, quale est ex Italicis Gauricum, de Albanum, & alia quae

dam , quae tenuia & aquosa sunt. ideo oligophora vocantur. D haec autem, contra quam fulva, quae calida sunt, Caput non replere. imo quae ex his tenuia & aquosa de leuiter astringem Ita sunt, non modo capiti noxia non esse, verum etiam lcum eos Capitis dolores nonnunquam tollere, qui ab humoribus

in ventriculo collectis fiunt. Quae quum scribat, pugnam ctis Videntur, quae tum in explicata sententia nunc Hip-- P 4 pocrates,

267쪽

pocrates , tum quae ipsemet Galenus sibi. Namque, si per .

vinum nimis nouum, mustum intelligit, id Galenus alias ca- .lidum primo esse ordine, & alere M alvu mouere statuit: sin autem non mustum, sed vinum extra musti aetatem ι est quudem hoc tanto musto calidius, quanto magis ad vini statum accedit. &, quod hoc vel alere, vel aluum subire negat,Hippocratis sententiae superiori aduersum est, ubi horum utrunq; illi tribuit. Caeterum agere quidem hoc loco Galenum non de musto, sed de vino, quod extra musti aetatem est, certum B est, quia de eo agit in cuius genere aliquod tuto bibi potest. 'nullum autem mustum tuto bibi potest. nec de omni tamen etiam: vino nouo agit; sed de oligophoro, quale ex Italicis Gauricum,-Albanum esse ait. Oligophorum ergo, non mustum, sed nouum, recte ait, sensiliter refrigerare,quia in sta vini naturam, & de aquae potius quam vini natura Ust. Est autem hoc aliud crassum, aliud tenue. De crasso sup riora illa incommoda sunt omniat quod praeter restigerati nem etiam, nullum ad concoquendos cibos usum afferat, M O quod dissicile coquatur. habet autem id, quia quod crassum, α stigidum est, coctioni aduersum est. Parit etiam crassitu-dO, Vt neque facile per alvum,aut urinas transeat.& id ob sti-giditatem a qua innatus vini calor superatur, facile acescit. At ex tenuibus alia illa sunt commoda, quae subdit. Vniue sm tamen oligophorum omne, quia de natura aquae est, ro cte ait refrigerare. De hoc vero non est Hyppocrati sermo,

iquum de vinis agit nouis. Non igitur a seipso dissentit Gamus. qui musto caliditatem tribuit, quod vel mediocre, vel qgenerosum est. vi antea ostendimus. De quo itidem s umero Hyppocratis Verba oportet, nouum vinum proponentis. Nouis vinis opponuntur vetusta quorum quum per omniaeontraria sit & n itura dc vis, contrari, etiam erunt effectus .

Ianthaec tenuissima substantia, temperamento calidiori, asi i . sicciori,

268쪽

. sectori, sapore acri, & Vbi nimis inueterauerint, amaro: odo. - re intenso. Quare in corporis partes quasque celerrime su eunt, insigniter calfaciendo ac siccando. Caput igitur fertute ita vi paulo largiori usu,ob nimiam caliditatem ac siccitatem dolores, vigilias'; contumaciores pariant, ut est exemplum de Grammatici puero ex Galeno 2. lota afficap. 9. A capite neruos quoque aggredicur. Vnde qui illi assaeuere, praesertim ieiuni vini cuius impetum retardare cibi solentὶ vi quam nullum cohibet semiam. irruente in neruos, eosque acriter moris

B dente, tremuli fiunt. Est vetustum tamen moderate sumptum maxime generosum ventriculi male ob frigiditato Concoquentis, remedium. & flatus ventris totius dissipat. itavi, sicut mustum urgere in venerem potest; ita hoc dissipatis flatibus, imo M absumpta sui calore ac siccitate seminis copia,'

ignavos ad eam reddat. Inter vina autem vetustum omnci prorsum tenuiter alit . medicamenti potius, quam alimenti retinens naturam. Quod inter nouum vetustum est, ulli aetatis; ita Sc naturae ac potestatis medie est. In uniuersum nais C tura longe ad salutem melius, quia & substantia neq; crassocri, neq; tenuiori, & temperamento non calidiori, aut sicciori. & praestanti odore ac sapore. Hoc etiam minus laboris facie ventriculo Concoquenti, facilius in Corpus distribuitur quam

nouum, non praeceps autem Vt vetustum . nutrit etiam vel sto longe magis, non aeque tamen ac nouum. In sutrima a uintem ex aetatis mediae vino sperare ea bona omnia licet, quae supra de boni vini usu diximus in uniuersum. Sed age. quando mustum a vino in inferenda temuletia differre supra D diximus, quomodo differat, videamus. An igitur quum vim num inebriet, mustum vere non inebriat Prosecto qui sensum iudicem l aduocarit, mustum quoque s largius bibatur, non raro sinsus mentemque non leuiter pediturbare confitebitur. Sed quod minus frequens est, α

269쪽

Ec eius potius qui bibit quum quini bibitur,culpa accidit,vnI- , uersalom obseruationem frangere non ciciat. Etsi igitur quibus imbecillius est caput, id aliquando laedit, minus tamen

quam vinum laedit. quare. Plutaribus s. sympos. qu. 3 7. hac de re quaestionem instituens, non cur non inchriet, sid cur minime inebrici, quaerit. Accidit ergo ex musto quoque ebrictas, sed ea non tam insignis aut frequens, ut ex vino. Cuius rei causam si inquiramus, at quid est dubitationis. Inest cnim musto duplex calor, tum v mi proprius; tum ex Sole quem sensere in vite .uuae ι aductilius; seruoris illius causa qui Bnon tam cito soluitur. Ita autem aduentilius hic sensim remittitur , t Pndem ut evanescat, proprio tantum calore superstite, in iam maturo vino. Cui igitur duplex inest calor, eo maiorem fieri in caput effumationem, proptereaque ebrietatem longe facilius induci a musto quam a vino,rationi videtur consentaneum. Caeterum contra, de musti natura non esse, ut inebriet, sapientum placitum est, & docet ratio, is quum ebrietas non fiat, nisi ex rei quae inebriat,essumatio- Cne in caput; habet mustum ut non essumet, a sui, tum sub-Φantia, tum qualitatibus a iubitantia quidem,quia graue e quare in ventrem secedit, habet etiam aqueas partes multas, quibus meraceς, plurimum diluuntur,& innatus vini calor hebetior redditur, ita ut minus apti qui in caput feruntur, Vapo res cx illo excitentur. A qualitatibus vero. quod caliditatem habet ab aqueis & terrenis partibus multis obrutam: & sa porem habet dulcem: dulce autem meatus obstruendo sui lentor, prohibet, ne vapores summa petant. Quare dulcia D

vino intermiscere veteribus mos suit; & temulentis imperare ut dormituri panem ex melle edant. scribit etiam Aristoteles probi. I 2. ipsum mei dulce vinum, dc merum,& cyceonem inter potandum sumptum arcere ebrietatem. quaquam quod de mero scribit, refellit sensus. quo S jn caput quam axime eius

270쪽

eius vires obrepere, M obrietatem acersiri certum est. Adde. quod mustum inodorum eaequod autem tale est, non tentat caput. Cur igitur mustum non ita ebrium faciat, ex his pariret. Quare, quod maior m illi quam vino vim esse disput batur, vanum est. Qia uis. n.mustoduo insint calores, est in eo tamen valde renussu arim Obrutus. ab aqueis & terrenis partibus calor proprius. qui dehinc, quando separatae illae vetustite atque absumptae sunt, emicat ; ita ut longe maiori essicacia caput seriat , quam antea. Est etiam 'mustum suta stantia crassiori & grauioru ac natura, ut dicendum est, stigidiori, ita us conserri non debeat vino iam tenuioris,M ealidioris naturae, kγngeque ad cissimandum promptioris.

ATqueide vini effectibus, quorum causam ad eius vel

substantiar modum, vel qualitates, mi materiam C ferre licet, hactenus. Caeterum meminit Plinius lib. I q. Cap. I 8. Cffectuum quoque aliquorum, quos prodigia voCar. Vulgus ex substantiae proprietate appellat , quos praererire non licet. Sed & hi ad propositas causas nihilolacius reseruntur. Dicitur ait ille in Archadia fieri, quod foecunditatem sa minis importet; viris rabiem . An id calidioris ac siccioris naturae vinum aliquod est Nam, quae stigido humidoque utero sunt mulieres, diu steriles, quum generoso vino usae sun r, concepisse & non instequens est, & non semel ipsi ob- P seruauimus. a calore aut e & siccitate immoderata fit rabies. Subdit in Achaia alicubi abigi partum vino, atque etiam si Vuam edant grauidae i quum tamen differentia in gustatu no- sit. An hic abortum facit venenata aliqua qualitas ex prauis aliquibus vicinis viti plantis, aut ex solo, in Vuam ac Vinum stanssin

SEARCH

MENU NAVIGATION