Ioannis Costaei Laudensis medici clarissimi, ... Tractatus de potu in morbis in quo de aquis, vino, omnique factitio potu in vniuersum, ac de priuato in singulis morborum generibus eorum vsu plene disseritur. ..

발행: 1604년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 화학

281쪽

i us Ioannis Collat,

quae vere nutrire debent, in nutriendi corporis substantiam debere immutari: quod dehinc sequitur, solas partes solidas ali, hoc explicandum est. Fiunt quidem solidς partes ex hinmoribus proxime: in ijsque pretier terrenas partes sunt & a reae, atque igneae, nempe spiritus fixus cum innato calore. sunt &humidae, imo vero primogenius ille est humor, qui Continuitatis illarum est causa, & primogenis caloris pabulu,

aut sedes, aut semes 1 sine cuius conseruatione, quia non sc uatur Continuitas, neque calor; neque etiam seruari vita potest. Sicut igitur terrenis crassisque partibus, ex quibus Constant solidae, terrenum crassumque alimentum necessarium

est; nonne ita & spiritui spirituosum,-calori calidum,& humori debetur humidum Debetur his quidem singulis, quae

in continua sunt dissipatione, instauratio. est vero instauratio non aliud quam nutritio. debetur ergo ijs nutrimentum tq; id quibusque simile. At contra, nihil alitur nisi animatum. non sunt autem animati spiritus, aut humor, aut calor. Sed nihil quidem horum seorsum animatum est, sicut neque s lidae ipsae partes sine calore, spiritu, humore sunt animatae. at omnia simul animata sunt. omnia instauranda de nutrienda

smilibus: calor calidis, spiritus spirituosis, humor humidis, solida solidis. Ita quidem in libro de alimento scribitur spiritum esse alimentum. cuius vero alimentum spiritus fixi. Ita Galenus duodecimo methodiae. s. spiritus animales partim ex aere inspirato, partim ex eo, qui per plexum recisormem sertur, irrigari de alit vitalem vero ex respiratione quidem maxime, sed etiam ex sanguine nutriri apertissime prinnunciat. Non absolute igitur statuendum solidarum partium nutrimentum crassum esse oportere. quum pro multiplici e rum substantia varium requiratur. nempe tum aereum atque igneum propter Calorem dc spiritus, tale autem maxime vianum in ut eius odor oc calor prodicitum humidum, propter humo

282쪽

humorem. humidum autem non omnino fluxile, sed lento .ris alicuius particeps, quia humor quo vivimus, pinguis oc- renuis est, ut docet Aristoteles, lib. de long. dc breu. vitae non deest autem lentor vino, quum illi aquei humoris non parum insit,& aquae non desit lento per quem quς terrea sunt aquq opera coniunguntur. imo vero non deesse vino lentorem plane ostendit sapa, quae ex eo fit decocto. debet etiam crassum esse alimentum, propter terrena solidarum partium substantiam,quae ipsa quoque instauranda est. instauratur autem po .

a tissimum cibis, sed non sine aliquo humore, siue illud sit vinum , siue aqua. nullus enim cibus sine humore fiet sanguis: neque nisi sanguinis prius conquisita natura, alet. Alit igitur vinum, quia & spiritus, dc fixum humorem, spirituosa atque humida sui parte,& solidas partes terrena,& crassa instaurat.

At crassescere vinum non potest, quia aquae naturam reserta

imo Empedocli est aqua in ligno putrefacta. sicuti ergo neq; Crassescere, neq; agglutinari potest aqua, ita neque Vinum. verum quam friuola sit ratio quae a similitudine petitur, satis

C apertum est. Est vero vinum aquae simile in eo quod fluxile est. at in caeteris omnibus prorsum dissimile: euidentissime autem in eo quod qualitatum cst aquae naturae prorsus Contrariarum. ut enim huius in frigido & humido natura posita est, ita vini in caliditare &. siccitate. QDd si tamen Contendat aliquis vinum vere aquam esse; quia igitur quod Vere vinum est, aqua est: quod autem temulentum facit ut in proxima erat ratione P vere vinum est, inferre etiam licebit, quod temulentiam facit, aquam esse. De Empedocle qui versu D scripsit, poetica quadam translatione vinum aquam in ligno putrefactam dixisse, nihil est mirum. At non illi tamen CO- cedit Aristoteles, vinum simpliciter esse aquam. quod si aqua dicitur, eo nomine dicitur, quo instar aquae fluit: quo etiam singuini Hyppocrates. lib. de corde. aquae nomen tribuit, iri

283쪽

sum calidum non esse professias, quia neque alia aliqua aqua

sit calida: & quo pacto semen, igneae alioqui naturae, aquam dixisse aliquos constat. Quod autem dehinc vinum aquae exemplo non crassescere, sed in vapores abire dicebatur, hoc refellit planc sensus. qui vinum, non modo recens Vt concC-ditur ab Aristotcle ὶ sed otiam votustum ac tenue coctione tandem non nihil crassescere docet. Cuius reliquias, Zc crassas& tenaccs supeistites illi quotidie obseruant, qui cx coardentem aquam Cliciunt. ut ne illud quoque praetcrcam, quod Archadicum vinum memoriar ab eodem Aristotele proditum cst,fumo usque adeo crassescere, victi a radi possita mollic ipse quum Vinum in quarto mcteororum, cap. I o. referri Ctiam

ad icrram doceat, licet magis recens quam vetus; Vt idcm calore quoque crassescere conccdat, necesse est, qui, quicquid rCrrae de aquae commune est, ubi concoquitur, crassescere alibi assirmat 3. de pari. an. cap. s. Qiramuis autem humidum fluxile, quod aquae M vino inest, a calore in vaporcs absumatur, humidu tamen lentum, quod unius inter clementa aquς est natura, non nisi tota illa consumpta, omnino consumitur. minus vero hoc in corpore animalium. in quibus moderatus Calor coquendi, non exurendi vim habet. Sed etiam, ut in alijs rebus, aqua earu quae in ipsa macerantur natura ,ΠΟn sine substatiae alicuius portione, in se excipit; ita in vivere corporcaqua Vinumque aliis rebus commista , de eorum substantia

aliquid & detrahunt, & sibi ipsis agglutinant. quare etiam Crassescunt. de nutritioni apta redduntur. & per accidens quidem hoc: sed illud tamen per se est, quod, ut saporis alicuius Vtrumque zst particeps, maxime autem vinum, habet etiam aliquid crassi, quum nullus sapor sit sine sicci ac terreni elementi participatione,id est, sine crassitudine.maximo autem

hoc si omni vino non deest saporis dulcis aliquid, quod se sisse Aristoteles videtur in problematibus festi. prob-8- pN'pterea

284쪽

ictera enim aquas salsas vitiosisque a temulentis misis qu1

a simili sentiatur. vinolentis autem dulcis humoris plurimum insit ex vino, cui ralta est natura.' Ita quidem si vino cui idaleis aliquid inest, quando quod dulce est, crassescere posse idem author affirmat, omne etiam vinum crassescere posse dicendum est: Quod igitur disputabatur vinum aptum non esse ut alat, quia crastescere non potest, thfirmis niti rationi

A bus apertum est. vi illud quoque, quod vinum sit aqua. Mquod aquamnon alere dehibe proponeb4ῶε, hoe fuit a n bix in superiori libro abundedi utatum. neque hic repete

dum. Prosequamur reliqua. Fauere eorum opmioni qui vinum alere posse negant, Galeni sentencia videtis. qua in libris de facultatibus naturalibus id quod bibitur totum semait in urinas ,& excrementa o Verum id scripsisse Galenum ad amplificandam potius attractricis renum diculariis pol testatem quarti quialta' sum re abeat, latis cuiq; ape o tum est, qui meminerit ipsummet authorem, crassis vini Mdulcibus, unoetiali vi supra ostendimus; veram muriendi

vim non detrahere ira e*tumi genet quae bibuntur. Quae autem sequuntur se vinum 4nquam dulco re novom quae crassa sunt, nomine mina nore amen eo fit opere esse vina ex Aristotele; qtalistaretram nonifacim si de viis autem omnis

natura sit tacere &mulemide l. hae in vim ab omni veritate ml dissentanea: Quantiam enim dolio, operedite vinum esse neget, Vt quod minus sit ad temulentiam emcax; non D tamen si quod latinus interpres haberi reipsa vinum esse ne gat; Sed quis etiam id iure nemo p inando enim. illud irium Vinum, quod duminonum esset dulce erat, fremaentissi me per aetatem amisso dulci sapore vinosum, atque ad insere clam temulentiam efficaciam conquisit: si dulce, vinum non est, fiet etiam ut idem liquor posterius sit vinum, quod non

285쪽

erat prius. Et rursum, quamuis dulce vinum non ita seequm . ter inducat ebrietatem, Certo tamen & quotidiano experi- 'mento docemur, huius quoque ipsius potu largiore accidere temulenti am. sicut etiam contra, tenue non aquosum modo, sed vinosum quoquς ac generosum non semper ebrietatem, , facere obseruatur. quae tamen nullus vina esse neget.ita viargu mentum, quod sumitur ab ebrietate, sit prorsus infirmum. quando neque ad H,quod Vere vinum esse conceditur,ebrim

talem sequi ne Ila est: neque ad id, quod vinum esse negatur, non sequi . Ida aqtem Aristoteli ascribitur vini veri na- Aturam esse faciat temulentiam, quod parum fidus inte praes addi , etiam praeter sensum. qui id docet, neque vinum qualecumque inebriare; neque quicquid ebrium facit, esse

inuma 1 a

Nataralium rerum Obseruuio ad rectum vini usum,ae primum semperamen L Cap. XXXI.

ABsoluta ea quae ad vim naturam pertinet, perquisitione, de eius usu agendum. Totus vero is tum in vini delectu, tum in eius qui usurus est, statu positus est. ea obse uatione, ut tale vinum in substantia & qualitatibus detur, &tantum in mensura, quale, quantumque hominis status siue naturalis, siue praetematuralis postulat. Adde etiam quale rerum, quq nobiS tum necessario, tum non necessario occurrunt quas non naturales vocant, occasio admittit. Essentem DSosingula hax expendenda. Caeterum quae de vini natura cliximus, ea de delectu docent. De praeternaturali hominis statu, quale aut quantum vinum requirat, priuatim libro ad hoc dicato ex veteribus indicabitur. Nunc quomodo in naturali statu, & vario nonnaturalium rerum occursu, m tendum si, facto a temperamento, tum corporis minersi, tum in partium

286쪽

partium corporis principum; principio, uniuersim proponetur . Qui temperato igitur sunt remperamento, vino etiam ω natura Sc quantitate mediocri iuuatur.eo & ventriculo robur additur, dc alimenca concoquuntur, dc distribuuntur, de teliquae tum naturales, tum animales, tum vitales facultates seruantur. at si largius sumatur, deflectere corpus in extremualterum necesse est, vel caliditatis maioris, quia in maiori quanto maior uis , unde bilis prouentus largior quam ad sanitatem requiritur. Vel remissae, quia obruitur a Copia vis c

loris ; unde crudorum succorum fit cumulus. Quod si vinii generosius sit natura aut Vetustate, in temperato quidem, quale ponebamus, homine, longo usu etiam parcesumptum plus congeret bilis. in fiigido vero atque humido corpore, ut ne exsuperet pituita, essiciet. At qui temperie calidiori sunt, illis quide uniuersim, quod Hyppocrates s.cpid. sin. . t. I s.

admonet, potus esse aqua debet. maxime autem si siccitas quoque vigeat. excandescere enim cum siccitate calor,& V, cissim siccitas cum calore solet. ita ut vinum his interdici omnino debeat. Non ita, si calori humiditas accedat. si enim vinum generosum detur intenditur calor, si aqua, augetur humiditas. vinum ergo conuenit mediocre, atque etiam,viaeasor sit intensior, obgophorum. In fiigida autem intempo-tie , siue illi humiditas, siue siccitas iungatur: ut aqua, ita Maquosuis vinum aduersum est. gene fius parce sumptum utile, nisi immodice bibatur. largius enim haustum, aut in al terius contrarietatis vitium flectet caloris ac siccitatis 1 unde D prostigida &humida intemperie calida& scca reponatur, bilis causa: aut male concoctum, crudi succi copia replebita Haec de vini vis, obseruato uniuers corporis temperameto. At si partium corporis variarum, tum principum, tum aliam temperiem spectemus, quanquam illas singulas eo vino imi uari par est, quod ipsarum temperiei respondet; id tame ob' i seruare

287쪽

ssa . Ioannis Collat,

seruare est singulas in propri, temperamenti excessum sim Aquentissime dilabi; frequenti non vini modo, sed etiam ait

rius cuiusque rei usu, quae eadem sit cum ijs temperie, δέ calidas calidarum usu calidiorcs quam sanitas requirat,& fi sedas euadcte frigidiores. Ventriculus ergo cuius substantia naturaque frigida est,oligophoro vino non iuuatur, imo vero laeditur. Iccur, renes, cor pulmo calida viscera genetosi vini usu in calidiorem statum leui negocio deflectunt. Solum cerebrum stigidum & humidum vino imbecillo iuuatur, lae- aditurplerumque gς roso, per accidem tamen. esset enim illius temperiei Commodius generosu sed ob vapores,quos in eam partem praesertim quibus cuidi, & humidi tempera menti est caput, largius excitat: a qua neque Corrigi, n que disi ari possunt, ab eo maxima ex parte laeditur. ObseruaIio corporu habitus Cap. XXXII.

TEmperamento corporis ita habitus maxima ex parte orespondet, ut siccitati gracilitas ob humidi desectum, humiditati plenitudo ob copiam sit comes. Vtrique autem tum gracili, tum pleno habitui nunc caliditas coniungitur, nunc stigiditas . In vini ergo Vsu gracilia corpora quid coniuncta est caliditas, eadem lege qua calidum , M sic cum

tempςramentum , vini generosi usum aduersum habent. aquosi potu non laeduntur, ut quo utrumque excrementum temperatur. Contra vero, qiubus frigiditas coniungitur, laeduntur aquoso ob frigiditatem; iuuantur mediocriter g D rosce, dum eorum calor se turi potentiori laeduntur ob siccitatem. quare his vetusta vina non sunt usui, ut quae .si Ciora: neque crassiory, viquae difficile concoquuntur, querenuiora, ut quς minus nutriunt. sed qus substantiae atq; aeratis sunt mediae. At quibus plenus est habitus, si stigiditatem.' habeant

288쪽

De potu in morbis. Lib. II.

Α habeant comitem, hi quidem generosum dc vetustum quo tunt ob caliditatem & siccitatem; at non crassum tamen neque copiosum,m quod quum sit minus dissipabile, auget plenitudinem. Sin caliditatem,tos non conuenit generosum,quo excandesceret calor ; sed vetustum , Ut quod, ne humiditas immodice augescat,secit. Qui mediocri sunt habitu,illi etiamediocre per omnia vinum quaerunt. dc ad omne tamen vini genus uniuersim facillime omnium se accommodant.

Obseruatio atriis. Cap. IX XIII.

Non minoris momenti in ulli vini est aetatis obseruatio .

non ob corporis modo, sed ob animi valetudinem maxime . Et quidem aetas, non ut aetas, sed merito temper menti, quod peream variatur, a medico praecipue obserua C tur. priuata tamen eriam aliqua do amna ac uersio est alia praeter eam quae a temperamento. Quum primae aetatis partes sint tres, incrementum, deciementum, & status; incrementum quod anno sere iri simo desinit in homine,quia sanguine amuid, ealidi & humidi temperamenti censetur. sunt au. rem huius partes phares, insentia, pueritia, pubertas, adolescentia, iuuentus. qine singuhe, ut a primordus generationis reoedunt, semper minus humidae fiunt caloris autem acri monia inualescunt. Puerili ergo aetati, ut quae temperiei est minus calidae,& magis humidae, vinum quod calidum & fccum est, faItem mediocre, aut etiam Otigophorum conuenire

D videretur. Interdicit tamen ipsum Aristoteles de som. & vig. Ni ipsis, ae nutricibus, ex quarum illi sueco aluntur: quod amo Aristotelem Plato quoque L sede legibus, & post ipsos etiam Galenuς P. tu. n.cap. s r I Quum enim maxime Vapor sam sit vinum , de puerorum capita valde plena humoris , s cille immodice replentur, ut illis & rationalis animς vis hebes,

289쪽

' , Ioannis Costat, i

ac turbida reddatur; & conuulsiones etiam non raroincidati lin hic igitur locus dubitationis. Quando enim humidiores:

sunt pueri; ita ut eorum grauiores morbi plerumque ex lim, in iditate sint nimia , cur non illis solum, sed maxime nutrici. ibus sin quibus coctione multiplici, tandemque postrema in mammis mutatione, temperari potest vini qualitas omnis concedi non potcst generosum ad immodcratam eam humiditatem temperandam i An vini siccitate, non alimentalem modo, sed S primogeniam humidita inna absumi periculum est. unde eius corporis incrementum prohiberi necessest Praeter siccitatem vero inest etiam vino aquea humiditas,uc in superioribus diximus, illi si non propria, inseparabilis tamen comes : quam vini calor ex corpore uniuerso in caput

in quod maxime vini vis natura sua irruit cum vaporibus multis effert. unde affectuum eorum periculum est, qui a Capitis fiunt repletione : intcr quos perniciosissimus est conuulsio. Recte ergo pueris interdicitur vinum; aut si conceditur,

dum adhuc ablactati non sunt, aquosissimum datur; postea vero ut a generationis principio magis discedunt, quando &corpus uniuersum minus humidum cst, & caput firmius, ex usu est aquosum minus. Haec quum ita res suadeat, contra tamen aliquid est quod legem hanc, quae vinum, saltem mediocre, pueris prorsum interdicit, non expertem periculi esse doceat. Ncmpo, quibus vinum ita circumciditur, ubi dehinc adoleverint, leui quovis vel generosioris, vel copiosioris vini potu facillime fieri temulentos, quotidie obseruare est. quod alijs qui ab ineunte aetate eo sunt usi, non accidit. Non

omnino igitur tutam dixerim arctam veteris illius praecepti obseruationem, qua Dc. gustare equidem Vinum puero con- Ceditura pilano. praestare enirn yidetur mediocri vino potius quam aquae illos assuefacerς, ut Communior est Italiae consuetudo. imo vero extam dare, Ut generosi unam aut al-

290쪽

De potu in morbis. Lib. II. 2ss

ia teram guttam aliquando degusten quo sensim ab eo non I di caput assuescat. alioqui, quod haustum, id est, epotum

Galenus damnat I. de tuen. san. Cap. II. recte damnat ob eas quas affert rationes, tum quod humectat nimium,& causacit corpus; cum quod caput replet, ijs maxime, qui humido, & calido sunt temperamento ipsis Vero, neque utile est, vel repleri caput, vel supra modum humidos calidosque s ri ι quod eo caloris humorisque peruenero, ut, si paululum

utramuis qualitatem auxeris, excedat modum. excessus a

3 tem omn oefugiendus, praesertim autem hic, qui est non m pori modo, sed etiam animo aduersus. Sane autem, qui e cessere pueritiam τελειας, adultos Galenus vocat) ijs idem author vinum tum utile, tum inutile esse docet. utile si modice sumatur: ut quod tum humectae quicquid immodice si catum est,& renutrit; tum bilis amarae acrimoniam mitigat, ac frangit; praetereaque eam per sudores Zc urinas vacuat. contra autem inutile, si immodice sumatur. quod ad iram - praecipites, ad iniuriamque incontinentes facit, & ration lem animi partem hebetem turbidamque reddit. Fuit his Iocus quaestionis eius sons, quam antea di taluimus, quom do si calidum siccumque vinum est, ut alibi idem anthor st

tuit, humectet quicquid immodice siccatum est. Sed quod dicebamus) humectatio , eius aqueae portionis opus est, quae postquam ad alimentum vvis deferendum sua praestitit 'op aam , in vino dehinc est superstes. haec igitur humectat. haec -ipsa mitigat frangitque bilis acrimoniam, & eam per sudores

D atque urinas vacuat. Quae sequuntur aetates ad senium usque ,

calorem habent m*rdaciorem;& scciori sunt natura,& plurima bile abundanti quibus propterea minus villo vinum V deri possit, a quo calor sicestasqde incenduntur γ vctum, ut in adultis,ita & in aetate hac mitigatur ab aquca vini humiditate caloris mordacitas,& temperatur siccitas. bilis vero per urinas

SEARCH

MENU NAVIGATION