고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: commissum, commissī
Quibus peractis, codicem reddidi et imperata oratione, quantum valui et quantum me ipsum periculum urguebat et vires subministrare dominus dignabatur, constitui eis ante oculos commune periculum, et ipsorum qui nobis commissi essent, et nostrum, qui de illis rationem reddituri essemus pastorum principi, per cuius humilitatem, insignes contumelias, alapas et sputus in faciem et palmas et spineam coronam et crucem ac sanguinem obsecravi ut, si se ipsi aliquid offendissent, vel nostri miserarentur et cogitarent venerabilis senis Valerii circa me ineffabilem caritatem, qui mihi tractandi verba veritatis tam periculosum onus non dubitant propter eos inponere, eisque saepe dixerit quod orationes eius exauditae essent de nostro adventu, quos non utique ad communem mortem vel spectaculum mortis illorum sed ad communem conatum in aeternam vitam ad se venisse laetatus est. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 7:1)
(아우구스티누스, 편지들, 7:1)
Erexit autem confidentiam caput altius attollentum scutarius perfuga, qui commissi criminis metuens poenam, transgressus ad eos post ducis fugati discessum, armatorum tredecim milia tantum remansisse cum Iuliano docebat - is enim numerus eum sequebatur - barbara feritate certaminum rabiem undique concitante. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVI, chapter 12 2:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 12장 2:1)
Hoc extracti periculo, cum ad nemorosum quendam locum vineis arbustisque pomiferis consitum, Meiacarire nomine venissemus, cui fontes dedere vocabulum gelidi, dilapsis accolis omnibus, solum in remoto secessu latentem invenimus militem, qui oblatus duci et locutus varia prae timore, ideoque suspectus, adigente metu qui intentabatur, pandit rerum integram fidem, docetque quod apud Parisios natus in Galliis, et equestri militans turma, vindictam quondam commissi facinoris timens, ad Persas abierat profugus, exindeque morum probitate spectata, sortita coniuge liberisque susceptis, speculatorem se missum ad nostra, saepe veros nuntios reportasse. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVIII, chapter 6 16:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 6장 16:1)
Et primo Rufinam, cum universis auctoribus adulterii commissi vel consciis, interfecit, super quibus Ursicinum rettulisse praediximus, alios deinde complures nullo noxiorum discrimine vel insontium. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXVIII, chapter 1 45:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 1장 45:2)
Scaeua excusso oculo, transfixus femore et umero, centum et uiginti ictibus scuto perforato, custodiam portae commissi castelli retinuit. (C. Suetonius Tranquillus, De Vita Caesarum, Divus Iulius, chapter 68 4:2)
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, , 68장 4:2)
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용