고전 발음: []교회 발음: []
기본형: nonnumquam
Interim crebro paucis utrimque procurrentibus inter bina castra palude interiecta contendebatur; quam tamen paludem nonnumquam aut nostra auxilia Gallorum Germanorumque transibant acriusque hostes insequebantur, aut vicissim hostes eadem transgressi nostros longius summovebant. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, OCTAVVS, XI 11:2)
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 11장 11:2)
Hi paucos dies morati ex finibus Cadurcorum, qui partim re frumentaria sublevare eos cupiebant, partim prohibere quo minus sumerent non poterant, magnum numerum frumenti comparant, nonnumquam autem expeditionibus nocturnis castella nostrorum adoriuntur. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, OCTAVVS, XXXV 35:3)
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 35장 35:3)
Prima luce ex superioribus locis, quae Caesaris castris erant coniuncta, cernebatur equitatus nostri proelio novissimos illorum premi vehementer ac nonnumquam sustineri extremum agmen atque interrumpi, alias inferri signa et universarum cohortium impetu nostros propelli, dein rursus conversos insequi. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI, PRIMVS 64:1)
(카이사르, 내란기, 1권 64:1)
Labienus in equo capite nudo versari in prima acie, simul suos cohortari, nonnumquam legionarios Caesaris ita appellare: (CAESAR, INCERTI AVCTORIS DE BELLO AFRICO 16:1)
(카이사르, 아프리카 전기 16:1)
Nonnumquam etiam Germani Gallique Labieniani cum Caesaris equitibus fide data inter se colloquebantur. (CAESAR, INCERTI AVCTORIS DE BELLO AFRICO 29:2)
(카이사르, 아프리카 전기 29:2)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0042%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용