고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: scarus, scarī
genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluvies vestigavit, quae Varro obprobrans exsecutus est, haec sunt ferme, quantum nobis memoriae est pavus e Samo, Phrygia attagena, grues Melicae, haedus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, pectunculus Siculus, helops , scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Hiberica. (Aulus Gellius, Attic Nights, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVI 5:1)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 5:1)
"non me Lucrina iuverint conchylia magisve rhombus aut scari, siquos Eois intonata fluctibus hiems ad hoc vertat mare, non Afra avis descendat in ventrem meum, non attagen Ionicus iucundior quam lecta de pinguissimis oliva ramis arborum aut herba lapathi prata amantis et gravi malvae salubres corpori vel agna festis caesa Terminalibus vel haedus ereptus lupo." (Q. Horatius Flaccus, Epodon, poem 2 2:9)
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, , 2:9)
pinguem vitiis albumque neque ostreanec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois. (SERMONVM Q. HORATI FLACCI, SECVNDVS, 02 2:13)
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장 2:13)
quid scarum praeterii cerebrum Iouis paene supremi (Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque) melanurum, turdum, merulamque umbramque marinam. (Apuleius, Apologia 37:10)
(아풀레이우스, 변명 37:10)
nam et harum studia rerum maiores nostri celebraverunt, adeo quidem, ut etiam dulcibus aquis marinos clauderent 4 pisces, atque eadem cura mugilem scarumque 5 nutrirent, qua nunc muraena et lupus educatur. (Columella, Lucius Junius Moderatus, Res Rustica, book 8, chapter 16 1:3)
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 1:3)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0001%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용