R.P.Fr. Vincentii Contenson, ... Theologia mentis et cordis seu Speculatio uinuersae Sacrae Doctrinae, pietate temperata; è patribus, doctore potissimum angelico deriuata. Tomus 1. 10 R.P.Fr. Vincentii Contenson ... Tomus 3. In quo praemissa disserta

발행: 1681년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

moliretur, totum vel in errorem facti , vel privatam ipsius personalemque sententiam facise

revocaretur.

Manifestum est autem, quod ille idem qui

absque ullis limitibus dixit Petro : Pasces ove meas; non manus edixit : Reddite qua sunt Cain saris Casari. Ille idem qui praedicavit', Gentresbi electas , ut per os futim audirent verbum Evangelii , ct crederent , non minori solicitudine inculcavit: Subjecti estote omni humana creatura propter Deum , sive Regi quas praeestenti , siave Ducibus tanquam a Teo missis. Cuia sic es το- tantas Dei, ut bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.::: Regem hanor cate. Serυi subditi estote in canni timore dominis, non tantum bonis is modestu , sed etiam ἐνρotita. I. Pet. 2. Si quid ergo circa Regum potestatem pronuntiare voluerit Pontilex , ad illius profecto verba suam definitionem exigere tenebitur, cujus vices gerit Christi Servatoris; illius vestia Wiis insistet , cuinus occupat sedem : Principis Himirum Apostolorum doctrinam aemulabitur Sesses Apostolica, dicetque procul dubio cum Beato Juda Tl addaeo , perversortim esse , dominationem spernere , majestatem blasphemare. Iliad Apostolicum perduellibus regeret: omnis

Anima sublimioribus potestatibus subdita sit. Qui eos 'it potestati, Dei ordinationi resistit. Com imisso sibi gregi, verisque praecipi et Catholicis

ted Aere omnibus debita , cui tributum , tribu- eum , cui vectigal, Vectigal ; cui timorem , ii morem , cui honorem, honorem. Sacerdotibus

etlom imperabit, fieri supplicationes pro Re But . & omnibus qui in sublimitate sunt.Omnes

112쪽

talioue admonebit, Principibus & Potestati 'us iub itos esse , & dicto Obedire. . Quia nimirum scit Romanus Antistes , quod quemadmodum nullus Catholicosum gregi incorporatus censendus est, qui ejus jussibus non paret, quem Christus ueternus Pastor de Episcopus animarum orbi Christiano fine discietione praefecit: ita Christiani nominis indigni sunt, Ilii Resum imperium & jussa contemnunt. Scit Mod ipse Christus aeterni Regis Filius, Patri aequalis & consubstantialis, cum posset a tributatis immunitatem jure obtendere t, nihilominus lix praeberet eXemplum , factisque probaret

quod verbo docebat, maluit eXactoribus inorem Nerere, quam tibi exemptionem a commu

ni lege vindicare. Scit Pontificiam & Regalem potestatem in suo quamque genere & ordine esse supremam i Sc quod sicut authore Ennodio Ticinensi , Romanae Sedis Praesulem suo sine

riuaestione Deus reservat arbitrio casibus haere- sis. aliisque in sacris Canonibus memoratis e T- ,

ceptis in quia, inquit, Deas. Petri Apostoli fuc

cesso. es coelo tantum debent lant emiam : ita

etiam authore Irenaeo lib. s. cap. et . Cri russu homines na strentur , eo em is iussu Reges coli' niunmst. Scit denique Apostolum non dixi te, Non est potens nisi a Deo , sed Non est potestas ἡ a Deo' quia tanquam bona colenda potes sest etiam in praesecto non bono. Unde prudentissime Carolum VII. Pius II. admonebat: Vnti nn te petimus , charis a Fili, ut Sedis Aphtot caἀDrauo ibus semper non credo , multa illorum .ha onibus Dibuens , 'illorum nimirum qui Pol- tisiciam authoritatem Regali adversari commiseincebantur

113쪽

' Commendatio locorum Theolog. 99Momentosi de Ecclesiasticu judiciis coii-

. fectaria derivantur. COROLLARIVM J. De quastionibus iuri

Emictis hactenus sequitur,Romani Ponti

cis fideles docentis sententiam locum esse rheologicum , unde argumenta' & prooationes eruere est. Si enim ad Petri saccessorem pertinet oves Christi verbo pascere,& fratres confirmare,

sine dubio ejus authoritas pluris in Theologia facienda est, nec potest a Catholicis contemni. Ad cujus ciuitatem considerandum est. primo, quod quamvis laudabilis sit eorum Zelus , qui Pontifices etiam ut privatas personas nunquant in haeresim lapsos cile contendunt : quia, inquiunt, non est verisimile quod homini naeretico fidei summam Deus committat, vel possit alios in fide confirmare, qui seipsum dirigere non valet : tamen ut ab infinitis ex Ecese astica historia depromptis instantiis expedite liberemur, li-stinguere placet errorem in personalem & judicialem. Nam in Petro aliud erat pertinens ad

privatam excellentiam,aliud ad communem Ecclesiae utilitatem .Romanus autem Pontifex non

est haeres culparum , virtutum , sanctitatis , aut praerogativarum personalium Petro a Domino concellarum; sed in his Petio, succeditiuae spe- istant ad communes & necessarias Ecclesiae utiliatates. Quidquid ei bo sit de erroribus personalibus,abstrahendo etiam ab illa quaestione quam pro rei dignitate in praesentiarum re luere non vacat utrum Summi Pontificis desinitio ad Ee-

elesiam directa sit infallibilis regula fidei: quid

114쪽

iiiid inquam, sit de illis quaestionibus, a quibus

innino abstrahimus & intactas volumus, id latanten certum est Pontificem per sua judicia Chri- si Ecclesiam nunquam posse in errore abripere. Quin etiam,ut recte in suis de Ecclesia eommentariis observat eximius Sorbesnoe Doctor Ludovicus Halε,abstrahendo a quaestione de in sinibilitate summi Pontificis, ea tamen est prae-x0gativa Sedis Romanae,quae a fide ita nunquam delicere potest,ut ab Ecclesiae corpore par apertam separadionem avellatur. Ecclesia enim nunquam ab unitate sua discedet. At Romana Sed discentrum est Ecclesiasticae unitatis : Ergo nunquam sedes illa ita a fide defectura est, ut a reli quo Ecclesiae corpore avellatur. Unde Augustianus in Psal. contra partem Donati Numerate

Sacerdotes vel ab ipsa Sede Petri , ipsa est petra

Ecclesia, quam non vincunt superba inferorum poria. Hinc Nicolaus I. in epist.ad michaelem Imperatorem, ait: Privilegia it sim Sedu perpetua sunt, disiuitus tradita atque plantata , impingi possunt, transportari non possunt. Et Leo IX. in epistola ad Petrum Antiochenum , asserit orationem Christi obtinuisse , quod Lactenus fides Petri non deficit, nee defectura creditur in throno 4sus. Qaia nimirum, ut Magnus Leo cepe citatus ait , sicut per manet quod in Christo Petrus credidit, ita permanet quod in Petro Christus instituit, in cujus. Sede Petri vivit persi eratque potestas.& excellit authoritas. Undi nec ab Ecclesia Catholica toto orbe diffusa Sedes Romana separari, nec a Romana Sede vera Christi Ecclesi'. recedere unq; m potest. Unde pi clare Petrus Aurelius iuvis ictis censura, pag.IS. est posse quidem priva-

crimen illud admittere,& ab Eccle-

115쪽

o et

Commendatio locorum Neolog. ma

sia Romana deficere schisma conflantes : Sed tota,inquit, simul mi ilitudo Christianorum fidelium tanti mali e t incapax : ideoque nec ad temporta δρυβρου non solum Roma num Pontificem,sed etiam Praelatos omnes , dc quosvis in dignitate co nstitutos duplicem vehati personam induere,privatam scilicet & publicam. - Quam distinctionem licet quidam irrideant, ni hilominus tot sunt illius praesidia,ut nemo prudens respuere illam merito possit.Quis enim nisi communi sensui intercedens valeat inficiari. Praelatos supremosque judices,dum decreta edia cunt,dum censuras ferunt,dum sedent pro tribu nati, non privatae, sed publicae personae munuς gerere & sustinere 3 Quis ignorat Magistratibus , Legatis, Regumqde Oratoribus longe excet lentiorem deferri honorem eo , qui eis ut pri a vatis personis exhibetur, injuriasque eis qua publicis Ministris intentatas eo esse atrociores. quo bonum commune est peculiari diviniusWNonne Caiphas , quia erat Pontifex anni illiuς, quantumvis ut privatus de Christo male senti

ret, praeter mentem divinum illud oraculum,' quo tota Redemptionis oeconomia compendiose continetur , Spiritu sancto linguam praemovente eructavit tamen : Expedit ut unus moriatu pro populo,ne tota gens pereat ' Nonne ipse Legis lator noster Christus post improbatas Scribarum de Pharisaeorum privatas noxas,eorundem tametsi super cathedram Moysis sedentium dicta reverenter excipi eda, & exequutioni mandanda praecepit 3 Denique quid crebrius & verius in libris ceticis, Theologisque moralibus inculcaturi

116쪽

ro a Disseri. yraambula. Cap. II.

quid Concionatores commovendorum ad poe nitensam hominum causa majoribus clamori bus de sacro suggestu deplorant,quam non pau

stant vitae privatae & publicae ossicia , unde potentes potenter tormenta patientur, qui licet privatis muneribus fecerint latis, publica tamen officia vel sustinueranti incuriose vel certe pro-jdiderunt. Ergo homines illi potissimum qui liis

praesunt, duabus quasi induuntur personis, quaxum una comm anis est & publica, altera quax propria spectat negotia , dc prudentia domesti ca, vel etiam monastica gubernatur. Ergo distinc ioncm illam personae publicae & privatae quam eripungere nonnulli moliti sunt, omnivit non Theol eorum modo . sed & hominum

'Communi simas notiones non respuentium usus induxit,& consentus munit.

LX quibus consequitur,privatas summi Pontificis sententias quod idem de aliis quibusvis Ecclesiae Praelatis proportione servata dicendum est i longe minoris esse ponderis & authoritat sys decretis quae pro communi bono Ecclesiae post orationum , collationum , disputationum, aliarumque id geκus dispositionum apparatum Pastor Ecclesiae constituit. Nemo,ni fallor dubi-rahit, quin Inn0centii III. opuscula, gravia licet M erudita, iis decretalibus authoritate inferiora sint, quibus idem Ponti cad Episcoporum MEcclesiarum consulis respondet. Adriani Papae iii libros sententi 'rum commentarios nullus epistolis Innocentii I red byno Jos Africanas directis ' quiparabit. Omnes etiam Tlleologi fatentuc '

117쪽

Commen alio locor. Theolog.

Romanae Sedis responsa & pronuntiata , quibu rosita ab Ecclesiis aliquid ad fidem vel bonc um Ires pertinens, directis ad totam universii. Ecclesiarii di pi omatis,Ecclesiaque univkrsa consensu suo decreta illa divinis Fidei morumque regulis con ita esse comprobante, desinit, fidele omnes adsti ingere .Ergo manifesta est pota aliquid ab Eccleuae judicibus qua publicis ministris

proficisci, quod maiorem sibi vendicat autho taleiossit in hoc sensu distinctionem decretorun Episcopalium, atque adeo & prae cipue semini An i lita ex Cathedra, vel ex privata sententia, commoda& legitimam este nemo inficias iveri Est tamen alia distinctio nonnullis quidem

probata; quam tamen, ut quod sentio aperiam, nec veram reor,nec sere intelligibilem.Quidam, ergo Romanam Ecclesiam a Romano Antistite discernentes, illi praecipuam authoritatem concedunt,quam isti denegant. Sed Eic scrupulus fa-icile evellitur. Tum quia omnia alicujus Sedis privilegia non nisi pro sedente instituta sunt.

Tum quia qui ad Sedem Apostolicam accedit.

non omnes Romanos incolas , vel Clerum adj,

universum , sed sanctissimum Christi Vicariu a

consulit,ab eoque expectat & oracula doctrinae, i& responsa salutis.Tum quia non populo Clero que Romano,sed Petro ejΗsque successoribus diae sunt promissiones ita praecisE & minuiqtim ut Petrum in individuo iis characheribus Christus designaverit quibus accurati,& ut sic dica misbi malist e tabelliones solent tabularum publies

carui acta solicite & pene anXie communire, ill antea ponderavimus.Tam laculenta autem Clisse

118쪽

ro Dissert. Praeambula. Cap. II.

ere,qui verba illa, me es corpus meum, sensibus i metaphoricis inumbrant. Tum quia a Romano duntaxat Episcopo sacra hactenus Concilia dea cretorum confirmationem , difficultat urnque - enucleationem postularunt. Tum demum , quia alioquin in Christianismum democratia & con- fisso babylonica invehetur, Ecclesiastici imperii sacra monarchia destruetur , & radicitus exstir- Iato Ecclesiae Capite , totum Ecclesiae corpus a fundamentis evertetur.Vnde quidamTheologus

. Parisiensis in paucis celebris Author , nimirum: Theologiae familiaris,sic recte scripsit: Authori- rras Pontifralis stabilis penitus is immobilis , erat anima Ecclim , subjectum autem is quas ma-

. teria authoritatis illius eg persona ilia , cui Deus potestatem largitu H. Et longe ante S.Leo serm. 3.l do sua assum . in divinum hunc rugitum pro

Iupit, quo tota haec dissertatio compendio Continetur: D rara mundo unus ella eur Petrus, qu3o unitor sarum gentium vocationi, ct Omnibus Apostolis, cun 'isque Ecclesia partibus p psnatur; fui quam Uis in populo Dei multi Sacerdotes sint,

mulsique Pastores, omnes tamen proprie regat Perrus, quos principali er regit is Chrsus. Quod autem ibi de Petro dixit, in successores ejus esse dilatandum, & perpetuo in Ecclesia duraturum manifestissime locis supra laudatis affirmavit Denique advertendum est,Ecilesiastica de iuro Judicia, sive a Pontificibus, sive a Conciliis data,

esse diligenter ex contextu ponderanda. Neque enim intendunt omnia quae proserunt aequali deper authoritate vigere. Cum enim verbis opiriandi, vel probabilitatis utuntur sicut in Clementina unica de summa Trinitate, probabilior . eligitur opinio de infusione virtutum 2 vel si

119쪽

controversia relinquitur indecisa Sc indefinita, ut in omnibus de conceptu immaculatae Virginis hactenus emanatis diplomatis liquet , tunc etsi Pontifex in unam vel alteram partem vide tur propensus , non intendit tamen rem tanquam ad fidem perti uentem definire. Tunc vera

intendunt Ecclesiastici judices rem ad fidem spectare , cuin vel sub interminatione anathematis,

vel sub poenis haereticis infligendis aliquid 'r6Ponunt, oppositumque aiunt Ecclesiae regulis, Scriptura: Ic factae Traditioni adversari. Illud. etiam considerandum , quod quando Pontificeς&. Concilia aliquid obiter de in transcursu praeter praecipuum institutum dicunt , non conti- nuo censent illud ad fidem pertinere. In decre- 'tis namque duo distio ere est , &. intentam conclusionem, & rationeia conclusionis r con-Hasionem Melibus credendam proponunt , aaxationes antem quas producunt defendendas, Pro aris & focis pugnare inutile est ; quia saepEafferunt causas non nece starias, sed verosimiles non cogentes , sed congruentes COROLLARIUM II. Ecelsa δρ qita silanibur facii iudicia magna suadem cum reeterentia excipienda sunt , at errori absolutis obnoxia, sunt tamen

NUlta est,ueIesse potest in prῖma hujus consectarii parte difficultas. Nemini enim Ca-hholico dubiu est quin authoritas summi Ponti seis &Ecclesiar in quaestionibus facti deci dedin magni sit ponderis & momes, quas in suis cost tutionibus Sc diplomatis ad totam Ecclesia directis recenserit. xenim authori gravi & cor&H sicci hoc let2 adhibetur fide sita

120쪽

summo Antistisi, aliisque Ecclesuae ludicibus d

neganda,qui in omnibus qua par est gravitate Myrudentia, ascitoque peritiorum judicio proce - ,

dere solent. Sane idcirco credimus Arium circa: Trinitatem, Nestorium circa Incarnationem,

Pelagium circa gratiam impegiise, quia Pontifi-. .ces & Concilia a quibus lia resiarchae illi profli- I

gati sunt,ita esse testantur. Usas etiam ad nostra- usque tempora perenniter certo S libros proscri-

be0s,idem aperte confirmat. Si enim Christi Vi- , 'cario Praelatisque Ecclesiae parendum humiliter. est , dum alicujus codicis lectione interdicunt, quidni iisdem parendum erit,dum personam ali- ,

quam feriunt,& haereticiS accensentZ cum etiam: iper excommunicationi S latam sententiam per- osa nae ipsae censuris inustae proscribantur. . id Itaque certum est & fuit semper, Pontificiamii, authoritatem posse se ad privatas personas eo mirumque libros extendere, eosque erroriS M az- cusare,& damnare, ut continenti Ecclesiae praxi perspicuuin est. Ergo cum legitimam authori- tatem revereri teneamur manifestum est Eccle-

sae & Pontificum de quaestionibus .facti judiciat . magno esse honori habenda. Quanuis ergo huiusmodi ludiciis non sit, nec ir ossit fidei infallibilitas & certitudo esse anne-2 a, non hoc propterea solo nomine judicia P5- .rificia et Synodalia eludi possunt,ne omnia lu- 'dificari velimus: quia ut recte & eleganter dixit . Petrus Aurelius , omnes Praelatorum sententias iuridicas de quarum subreptione non constat, aut iusta est dubitadi ratio) omnes colere,omnes

Venerari oportet,iat Pastoria vocem,ut M gistro .:

SEARCH

MENU NAVIGATION