R.P.Fr. Vincentii Contenson, ... Theologia mentis et cordis seu Speculatio uinuersae Sacrae Doctrinae, pietate temperata; è patribus, doctore potissimum angelico deriuata. Tomus 1. 10 R.P.Fr. Vincentii Contenson ... Tomus 3. In quo praemissa disserta

발행: 1681년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

turum , tametsi non sire poisibile Futuram autem incorruptibilem vitiorem potest scire Bea- . tus, cogoscendo decretum Dei de futuritione illius.' Respondeo quod licet ad perpetuam visionis durasionem susticiat voluntas Dei, cujus virtus deficere non potest ; & ad remotionem timoris sufficiat privationem visionis non esse , vel non apprehendi ut futuram ; tamen visio beatifica . Pest ex propria ratione conservationem sibi titulo con naturalitatis non minus debitam, quam coelo Angelo , vel animae rationali quia alias nili Deus faceret gratiam indebitam, visio corrumpi postularet ex natura sua , utpore non petens ab intrinseco perpetuitatem. Ergo visis illa ex natura sua non esset beatificans, afferens omne bonum, nec excludens omne malum ; grande enim malum est posset de se desinere, grandius non tollera de se timorem amittendi. Quod sane malum excludere debet possessio Sc abundantia omnis boni, juxta illud Proverb.I. Qui me auZierit, absque terrore requiescet, is abundantia perfruetur , timore maiorum sublato. Instabis : Lumeo gloriae, & visio beata non debentur intellectui creato, nec illi sunt et esse

Dossunt connaturalia : Ergo gratuita Dei voluntate tribuuntur & conservanthari subindeque de se perpetuitatem non petunt. Etenim forma in subjecto extraneo recepta, in eo amissibiliter inest , quae in connaturali invariabiliten manet; sicut calor qui transeunter est in aqua , immobiliter igni inhaeret , & lux in transcursu λςrem perfundens , Soli indissolubili nexu

vincitur.

252쪽

Triplex praerogatἰva beatit. et r

Respondeo,quod licet Deus gratuito det gloriam id visionem ; ex suppositione tamen quod illam det, illam incorruptibilem praebet, quia ex natura sua perpetuitatem postulat, quae illi

subinde connaturaliter debetur. Forma autem in

sibjecto extraneo recepta inest amissibiliter , si subordinetur Sc λbjiciatur Libjecto ; secus vera

si subjectum sibi plene subjiciat, perfectὰ subor

dinet, Ic ad suam immutabilitatem sublimet. Visio autem Dei quae est gratia consummata,

terminus & centrum creaturae rationalis, mu

tabilitati intellectus, vel voluntatis instabilitati non sub)icitur , sed potius totam creaturae defectibilitatem firmat, consolidat, & aeternitat: participata donat. Per quod differt a gratia Dcharitate viae, quae voluntatis infirmae & peccatricis nutatio ui subditur. Cum quo tamen stat,

lumen illud, visionemque illam de potentia Dei absoluta posse destrui , & ad nihilum redigi,

unde produxit omnia. Sed hoc nihil obest visis-nis perpetuitati, quia non est regulanda interna corruptibilitas alicujus, per ea quae Deus suprema sua potentia & suspensione concursus emcere potest, sed per intrinseca principia, ut libro tertio agentes ὁe incorruptibilitate Angelorum satis superque monstratum est. Urgebis : Visio beata fuit in Paulo amissibilitater, & transeunter communicata, & de facto desiit: Sed visio Pauli , quam habuit in via, est eiusdem speciei cum illa quam habet in patria,

cum habeat utraque idem specificativunt, nimirum divinam essentiam clare visam: Ergo utraque peraeque corruptibilis est ab intrinieco. Respondeo visionem Paulo in raptu communicatam postulasse quideis ex principiis intriuis M. Tem. UD L

253쪽

secis perpetuitatem , supernaturaliter tamen per miraculum destructam fuisse, quia Deus res perpetuas destruere, & vivificare destructas eadem facilitate potest. Sicut ignis ex principiis intrinsecis petit colorem , & tamen in fornace Babylonis divinitus refrigerebat. Sol connatura- Iiter lucem postulat, & tamen tempore Passio inis Redemptoris obscuratus est. Corpus Christi dotes gloriosas ex redundantia beatitudinis ani- .amae exigebat ; & tamen illis tota vita mortali Caruit, ut pro nobis pateretur. Similiter ergo

visio Pauli perpetuitate sibi debita privata est,ut

Doctor Gentium plantaret Ecclesiam , & ad vitationem illam iunumeros alios sua praedicatione perduceret. Nemo autem negat quin per sub-etractionem divini concursus possit visio des ne xe ; sed inde pensari non debet intrinseca rerum 'corruptibilitas, vel incorruptibilitas, d ex in- a ternis causis necessitatis, vel defectibilitatis.

Insistes : Impossibile est quod aliqua proprietas sit magis perpetua & immutabilis quam es sentia aqua profluit: Sed viso beata est pro

prietas gratiae, cui non est per se anuexa perpetuitas , ut patet eX hominum & Angelorum lap- au : Ergo visio non est de se perpetua. Respondeo primo, visionem & lumen gloriae esse proprietates gratiae, non absolute & secun-ὰ .m se sumptae , sed gratiae ut consummatae , Min statu connaturali positae : quem quid cm statum habet in patria, ubi incorruptibilitas est ei. connaturaliter debita.Verum haec solutio grandes patitur difficultates , non enim est facile explicatu quid sit gratiae consummatio antecedens visionem , ita quod a gratia ut consummata

risio & lumen. Etenim ista consum-

254쪽

Triplex Irarogativis beatit.

simo vel addit confirmationem 1, & hoc non sui scit , siquidem Beatissima Virgo in gratia

confirmata nondum cIat beata: vel significat positionem extra viam ; & hoc adhuc non satis facit, nam gratia anima um Pursatorii est ex tra viam & meritum , nec est consummata : verimportat gratiam cum gloria seu visione ; & jaiuvisio non fluit a gratia consummata , sed gratiam consummatam constituit. Certὸ si gratia de se petit perpetuitatem sicut gloria & viso, cur ad illam e ermanentiam non trahit subjectum, sicut visio λ Utat sit de probabilitate, vel dissicultate hujus responsionis, Respondeo planius & facilius cum Ioanne lS.Thoma du=.2. art. s. niun. 62. lumen & visco nem non esse proprietates rigorosas dimanantes physice a gratia, sicut di manant aliae virtutes supernaturales. Tum quia a gratia dimanat fides , quae repugnat visioni : nequeunt Vero proprietates repugnantes ab eadem essentia pro

fluere. Tum maximE, quia visio & lumen glo- riae dantur in praemium gratiae sanctificanti quod autem datur in praemium alicui, non di manat per modum passionis naturalis ab illo, praemium quippe non a principiis intrinsecis,ina ab extrinseco derivatur. Dicitur tamen gloria proprietas gratiae quadantenus , quia gratia dc charitas tendunt ad Deum clare videndum, illi inhiant, illumque merentur. Ex his, Inferes quam vere dixerimus lib. I. disperet.ς.

cap. 2. vivonem beatam menstrari aeternitate

arseipata, non solum quia non sant in illa vo ubiles cogitationes ab alii S in alia redeuntes, ut ibidem ex Augustino diximus ; sedi etiam quia .cum conjungat Beatos Deo immutabili, eis ire

255쪽

a Dissert. III. cap. II.

commutabilitatem praestat , eosque immobili perpetuitate donat. QIae quidem ae ternitas vocatur participata , quia beatitudo quocumque modo sumpta , semper est aliquid creatum, ac proinde existentia non est illi essentialis , sed ii bere a Deo communicata, libere a Deo conservata, subindeque defectibilitatis absolutὰ ca Pax. Quia tamen esse radicem , & principium incorruptibilitatis per se convenit visioni, imo illi est essentiale , sicut est essentiale substantiae esse ens per se existens , tametsi actualis existentia non sit de ejus essentia ; ideo visio beata

mensuratur non tempore , quod variabilitersuit; non aevo , quod compatitur accidenta-Ies varietates ; sed aeternitate , non essentiali,

ruae est ipse Deus , sed participata , quia ad mo-um divinum , ejusque uniformitatem maXime accedit ; & non solum ad Deum clare visum fertur immutabiliter , sed ellam habet ess-tiam divinam vices speciei tam impressae , quam express, gerentem , cujus proinde immutabilitatem veluti ingreditur, & quantum creaturae licet exscribit. REFLEXIO.

Pulchre dixit Aristoteles I. Ethic. cap.7. Mermeque una hirunio facit, neque unm dies ; Obeatum eodem modo felicemve nec unus dies , nec breve escit tempus. Pulchrius Augustinus lib. cit. de Trinit. Si meia beati esse omnes volunt, p=o sed fos e se immortales volHnt: immortalitas ergo est de Marione beatitudinis. Et rationem egregiam ad diti, quia vel perpetuitas desereret volentem,aut nolentem, aut neutrum. Non Volentem, cum

256쪽

Triplex praerogativa beatis. 24

vultus velit non esse beatus. Si nolentem, mag na citet beatitatis miseria, quae posset etiam Ruolente aufersi. Non neutrum, quia summum bonum claro visum & possessum non potest i differenter amari, quippe cujus nec conversatio amaritudinem , nec taedium convictus habet.

Quod sit beatitudini per se connexa est incorruptibi litas perpetua, immutabilis, immarcessibilis, certo scias te nunquam ad beatitudinem per- Venturum, nisi gratia stabilias cor. Belle de Se raphinis dicitur Isaiae s. Stabant, ct duassim alis volabant. Ad quid tunc alae, si stant 3 Et si sane, quomodo volant ' inquit Bernard. serm. . de Verb. Isai. J Credo autem, scat involatu alacritarem, se is in statione immobilitatem promitti Stare si uul Si volare tenemur futurae beatitudinis candidati, in fide stabiles, in opere efficaces. Frustra sperat bqatitudinis perpetuitatem, qui non fuerit in operum bonorum praxi assiduus , & indefessa bonorum operum sectatione , acrique virtutis studio bonis operibus insudarit. Sola perseverantia mater est aeternitatis : ergo solus ille adhaereditatem perveniet immarcessibilem, qui serio virtutibus insistit, qui animum in illarum actionibus sacro rigore extentum retinet, qui de sis itis exercitiis, praescriptisque pietatis officiis nihil remitti patitur , nec sinit constantem intrepidi animi vigorem ullatenus inflem, vel tantisper inclinari. Ille ille Deum sine sine videbit , cuius oculi semper ad Dominum: illum sibi acceptabilem munἀabit Deus , 'u' ut docea Paulus , De t bonorum operum sectator; quia non sufficit cum Pselmista iniquitatem odio habere & abominari nisi cum eodem legem Dei diligamus ι nec solum odientes malum, nos jubet

257쪽

Dissert. III. Cap. II.

esse Apostolus 1, sed a baren es bono i id est , ut exponit Chrysostomus , eo debemus virtutis amore si grare; eo eam animi diligentis & accurati prosequi stadio , ca in illam impendere ossicia, easque navare operas, quibus ardens sponsus unice dilectam modis omnibus satagit demereri, quem nullas labor frangit, nulla stediit dissicultas , nulla detest et repulsa , cui dies videntur pauci prae amo is multitudine , modo illa tandem fruatur, cujus dilectione captas est. Denique nemo fugis ἰniquitatem, inquit Ambromis, nisi qui diligit equitatem. Vel Virtutibus , vel vitiis animum plenum esse oportet, quia sicut in rerum natura, ita in ordine bratiae vacuum nihil admittitur. Ergo nisi assidue opexa virtutis eXerceas , in peccata prolab re, quibas a beatitudine excides. Ergo si velimus ad perem s vitae fontem pervenire , jSxta monitum Cypriani lib. de Zelo & livore, meditatione corroberandus est animus , exerritatione contra omnia diaboli iacula firmandus. Sit in manibus diviva l/ictio, in sensibus dominica cogitatio : oratio iugis omoino non ccsset , salutaris eleratis perseveret, Apiri malib. semper acribus o femur, ne quotiescumque inimicus accesserit, quoties audire tentaverit , se clausum Adversus se pεctus Dυoniai , O armatum.

258쪽

mentitudinem firmalem essentialisin comitatur felix amandi Dei

necessi M.

. . '

DVplicem distinguere solent in actibus voluntatis necessitatem duplici oppositam libertati. Prima dicitur necessitas specificationis , quae potest quidem suspendere actum ; fecisi voluerit in aliquem prorumpere, non potest non elicere actum talis speciei. V. g. Voluntas hominis viatoris non arctatur ad aman dam acta semper beatitudinem , sed si circa illam velit negotiari, non potest nisi amare. Secunda dicitur necessitas exercitii, quae non solum tollit indifferentiam ad diversas species actuum , sed etiam non permittit suspendi acturn , vel tantisper ab eo diverti. Nemo dubitat quin Beati Deum videntes necessitentus necessitate specificationis ad Deum amandum; cum enim in fonte bonitatis ementialis nulla possit apparere mali obumbratio , nullo pacto ipsum odiise , vel fugere potest voluntas, quae est appetitus boni. Sed aifficultas est de secunda , propter Scotistas contendentes amoris beati exercitium esse liberum. NOS Vero asserimus voluntatem eius ita rapi , ut amorem vel divertere , vel suspendere nequaquam

possit. Quod Probatur : Libertas voluntatis essentialiter dependet & supponit indifferentiam judicii, quae

259쪽

.a 8 Dissert. III. CV. II.

radix libertatis,quatenus proponit voluntati mbjectum libere amabile. Cum enim voluntas sit potentia caeca praeeuntis rationis facem se

uerri , impossiibile est quod quandiu judicium

sationis ad diversa se habet, & non est determiratum ad unum , voluntas feratur in objectum propositum absque indifferentia ; si vero judicium sit determinatum A per modum naturae, voluntas objectum propositum naturaliter & si- me ulla prorsus indifferentia amabit; & ideo motus subiti non sunt liberi,quia non subiunt judi-eio indifferenti Sc collativo , quod ad exercendam libertatem tanquam dux Sc lucifer a natura datum est. Unde D.Th m. I. p. q. 33. art. r. ait: Suia iuἡicium rationis ad dit eris se habet,, nondi determinatum ad unum,necesse est qumi homo It tiberi a biisti. Atqui posita visione Dei intuitiva, nulla manet indifferentia ludicii non solum cir- a bonitatem objecti sed neque circa exercitium actus. Ergo in conspectu Dei visi voluntas non potest sulpendere amorem. Ρrobatur minor. Non potest voluntas libe .e suspendere actum amoris , nisi exercitium anaandi proponatur ubmalum & disconveniens , vel impeditivam majoris boni, vel taedio molestum,vel labore 3c fatigatione importunum ; si enim semper apparet bonum , ut maximum bonum, ut suave, semper alliciens, semper inescans, non poterit judicium rationis pr ponere obiectum illud ut deserendum , & exercitium ut libere faspendendum. Atqui stante clara Dei visione non potest proponi voluntati exercitium amoris aliqua mali specie vestitum vel in umbratum , cum per il:ua conjungatur voluntas sontali bonitati, ir et 'o quiescat cor humanum semper inquietum doneo

260쪽

ad iIlud perveniat: nec in continuatione exer citii tam suavis labor ullus , nausea ulla erit, iuspeculatione praecedenti ostensum est. Quia ut u sfert. 6. lib. I. operosius ex Gregorio diximus: Cum ad fontem vita devenerimus, erit nobis delectabiliter impressa situ ui ct satieta, , sed Id se aberit a siti necessit- , longe a satietate fasti-ήium , quia sitientes saturabimur , Ο satura; istiemus. Et ideo dicit Scriptura, quod in Deum semper Angeli prospicere desiderant, ut ibibera

posuimus. Ergo voluntaS videntis Deum nequit suspendere actum amoris Confirmatur radicitus,& praeoccupantur G-nes objectiones. Tunc inducitur necessitas exer- eitii,quando non remanet ita Voluntate potentia

actus suspendendi: Sed in conspectu Dei clare visi non remanet hujusmodi potentia talanx Mindifferens : Ergo amor beatus est in exercitio necessarius. Probatur minor: Voluntas est potentia capax boni , a quo cognito & proposito movetur: Ergo cum totalizec impletur,vincitur,& adaequatur hujusinodi potentia,tunc non manet facultas resistendi, vel ad aliud divertendi, vel cirea illud non operandi , si enim non totaliter vinceretur, sed pollet se subduceve objecto

Propo filo , potentia voluntatiS non esset plena: Atqui potentia voluntatis omnifariam vincitur, adaequatur, impletur , imo & inundatur a Deo clare viso, quia objectum adaequatum & extensivum voluntatis est bonam : Deus autem clare visus est omne bonum, & ut tale ostensiim& cognitum,secundiam illud E Od. 33. Ego ostendam tibi omne bonum. Ergo in conspectu & prae--38 in Dei clare visi non remanet indiffexillavesumtis, sed mala eius Potestas seperatur M

SEARCH

MENU NAVIGATION