장음표시 사용
271쪽
nevolentia amati, concordia amantium , b neficentia amoris. Ibi enim postquam aspiravit ἡies.& inclinatae mi umbrae noctium , cognoscitur veritas increata, & sub umbra illius qui diu desideratus fuerat, degustabitur sua issimus dilectionis fructus, plenitudo paci1, securitas
peccabilitas necessarium est fit rae vitae consectarium, es visioni Dei repuguat essentialiter quo
HAEc assertio variis solet rationibus confir-Mari; sed quia intentionis nostrae non est argumenta congerere , sed ima veritatis sanda
m lata penetrare , totum rationum momentum
ad unicum discursum reducemus, quo omnes simul partes suadebimus , hoc pacto. Non potest voluntas amare aliquid contrarium Deo, vel ab ipso deficiens , nisi proponatur ab intellectu ut amandum , non obstante repugnentia quam ha bet cum fine recto , vel deficientia ab illo ; voluntas enim est potentia caeca, quae sequitur ductum intellectus, nec potest peccare, uisi praece dat judicium impruhns. Unde dicitur , quod omnis peccans est ignorans, supple practice : MProverb. I . Errant qtii operantur malum. Atqui voluntati Beati Dei videntis non potest proponi aliquod objectam contra . vel praeter Deum, ei repugnans , vel ab eo deficiens, mortale, vel ve-
272쪽
Triplex praerogativa beat tu . 26r
ale : quia potius vitio beata proponit practice Deum ut summum bonum , implenS Omnem voluntatis capacitatem , & totam vincens illi igindifferentiam, subindeque ut in exercitio praeferendum omni alteri minori bono : ex quo judicio derivatur amor necessarius quoad exercitiam , ut ex speculatione praecedenti manifestum est. Ergo repugnat, quod stante visione maneat in voluntate potentia ad ullum prorsus peccatum, sive mortale , sive veniale ; siquidem per visionem extingui inr omne dictamen defectuosum,subindeque omnis radix peccandi eo n-
vellitur ab imis fundamentis subruitur. Quia repugnat proponi summum bonum,ut summum bonum est , & simul proponi ut relinquendum, quia sic proponeretur practice ut minus bonum , & alteri postponendum. Sub illa enim
ratione, qua proponeretur ut deserendum, utique non proponeretur ut summum bonum, nec
ex omni parte amabile. Erso si proponatur ut summum bonum , non solum impedit ne proponatur aliud bonum repugnans, sed etiam ne proponatur sine sub ordinatione & relatione ad ipsum. Illud enim non proponitur ut summum bonum , quo majus potest excogitari ; majus autem bonum est omnia allicere , omnia sibi
subordinare , quam pati aliquod I se divertic*Ium , vel defleXum. Dices : Hac ratione convincitur quidem immobilem esse in Beato firmitatem, ut peccare
non possit; sed minime suadetur visioni repugnare praeteritum peccatum antecedenS visionem.
Respondeo,ex ratione adhibita confici etiam, vi & emcacia visionis expelli omne omnino peccatum, non solum actuale , sed etiam habi
273쪽
titate. Tunc enim expellitur omne prorsus yecta carum , quando persona manet converta ad lDeum, & Deus remittit offensam; quid enim
aliud requiri potest ad justificationem 3 Atqui
formaliter ex vi visionis homo convertitur ad
De una; ita quippe disponitur,ut nihil nisi Deu,
vel in ordine aci Deum diligere possit: non aurem este major potest, aut concipi rectitudo creaturae rationalis,qua stante funditus tollitur
Umne peccatum : Deus etiam tunc condonat
offensam; si quidem gloriam largitur,& gratiam
consummatam , quae collatio non potest non esse effectus gratuitae voluntatis Dei : si enim collatio gratiae quae dat tantum jus ad gloriam, . remittit offensam , reconciliat , & gratificat eum, quanto magis ipsius collatio haereditatis 3 Absit enim quod via melior sit quam terminus ; meritum dignius, quam praemiunx Absit quod summa felicitas, quae Visione obtinetur, non excludat summam infelicitatem , in quam per peccatum incurrimus. Nam si, teste Petro, per gratiam divinae sumus consortes naturae; per gloriam visionis,leste Joanne,similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Imo Beatus non esset en vi & efficacia visionis conversus in Deum, nisi Deus esctet placatus & conversus ad
hominem, quia ut lib. v. 4sert. 9.c.I. ximus,amor divinus est infundens & creans bonitatem in rebus , unde nec Deum amaremus, nisi amore suo nos redderet ipse amante S. Gu-
filii enim amari qui se sentit amare, ei ia amor Dei amorem anima parit , ut ibidem ex Bern. Vidimus. Ergo non stat visionem permanenter Mhabitualiter esse in Beato , nisi simul expellatur omnis Peccati macula, omneque peccatum ha-
274쪽
Triplex praerogativa beatla. 16 3
bit ale,cum per visionena permanentem rancaliter,uirtualiter,ac eminenter convertatur bomo
ad bonum, adeoque firmetur ut in actum peccati prorumpere non possit, quod repugnat' avemoni peccatoris. Quid enim implicantius, quam esse sitnul aversum a Deo per peceatum,& simul conversum ad Deum, & ita ad illuminclinatum, ut nisi per miraculum & suspensionem concursus non possit impediri amor. Instabis : Peccatum est privatio gratiae & charitatis: Ergo quandiu non infundetur gratia sen-ctificans, vel charitas , tandiu manebit macula pζccati, quantumvis intellectus lumine gloriae perfusus visionem beatam eliciat. Respondeo ad expcllendam privationem, vel formam , non exigi aliquid formaliter oppositum , si habeatur porma eminenter opposita. Nam per introductionem formae ignis stafficienter expelleretur frigus : & per unionem hypostaticam, etiamsi non resultaret gratia habitualis in anima, emundaretur humanitas ab omni peccato: & ita similiter visione beata eminenter opponitur peccato, non reduplicative prout est
iii intellecta , sed quia mediante iri tellectu informat animam', & rectificat voluntatem ; quia est radix totalis conversionis in Deum, quatenus firmiter & immobiliter dictat este adhaerendum Deo ; & quia intellectus est radiX voluntatis , ideo sancti fieata radice , ipsa quoque sanctificatur; sicut sanctificata erentia animae per gratiam , sanctificata persona per unionem nypostaticam , mundatur & sanctificatur ipsa
Voluntas , quatenus redditur immobilitcr conjuncta dictamini recto , ac proinde minime a Deo aversa. Quorum omnium ratio adducta
275쪽
est, quia ad destruendam ex omni parte peccatum,ia potentiam peccandi sat est quod destruatur radix illius ; convulso enim sandamento,corruant parietes necelle est, eradicata rationalitate perit risibilitas ,& destructo sole, lux deficit.
Radix autem potestatis peccandi est dictamen defectuosum , quod totum extinguitur per claram visionem, subindeque extollitur potentia voluntatis ad peccandum,sed manet determin ta ad Deum in omnibus super omnia diligen-ὁum determinatione permanenti, indefectibili,
aeterna, confereote statum perfectissimum, subindeque excludente omne malum, maxime peccatum, quod malum summum, & summa malorum est. Nec obest quod visio non recipiatur immediate in anima,in qua est macula, quia sunficit, quod inhaereat intellectui, & eo mediante anima, quae consequenter manet indefectibiliter unita fiammae bonitati. Et similiter rectificatur voluntas,quia ex vi visionis practice dictantis amandum esse Deum , virtualiter retractatur omne praeteritum peccatum. Scio aliquos aliter se expedire ab hoc argumento,dicentes visionem
beatam necessario, ellentialiter, & indispensebialiter supponere gratiam habitualem ; quia sicut
actus vitales naturales supponunt principium radicate vitae naturalis, scilicet animam : ita actus vitales vita supernaturali, quorum apex est visio beata , supponunt omnino principium radicato vitae supernaturalis, scilicet gratiam. Unde sicut implicat hominem mortuum elicere operationes vitae , ita hominem gratia destitutum Deum videre. Verum haec ratio patitur difficultatem,
quia fortd suppleri potest gratia habitualis peraκxilium actuale ; & quia actus fidei supernaturatas
276쪽
Triplex pereogativa beatis. 26s
t alis est vitalis vitalitate supernaturali; & tamen dici potest a peccatore , in quo desinentegratia manet fides: & demum quia illa solutiis videtur concedere solam visionem non sufficere ad excluden4um quodvis peccatum , saltem habituale praeteritum, quo ἀ rigidae S. Thoinse Joctrinae non quadrat.
Urgebis: Esto quod per visionem determi-'
nata maneat voluntas circa Deum ipsum immediate , tamen voluntas manet libera circa creaturas, in quibus potest nimis immorari, ac consequenter peccare venialiter,Vel mortaliter peccato omissionis , non adimplendo aliquod prae ceptum de illis : ergo visio beata non est essen tialiter insociabitu cum peccato. Respondeo voluntatem videntis Deum baiabere libertatem circa creaturas , non defecti vani, sed effectivam ; quia potest sese circa diavera exercere , servato sempet ordine finis. Satane si beneficio gratiae , auxilii. & protectioni. Dei voluntas Beatissimae Virginis ita erat in bono firmata , ut non peccarec Ven aiter , quanto magis id praestae gratia consummata, felicitas sempiterna 3 Nulla siquidem est gratia, nulla auxilii protectio, vel infusio aeque potencac visio beata , quae radic ira peccati evellit, nimirum dictamen omne , & inconsideratio-nom defectuosam; nullum donum ita constane ac solidum , sicut visio cui per se annexa est perpetu tas , dc est vita aeterna ponens Beatum in termino , illamque indeclinabiliter uniens centro Ergo habet vini & emeaeciam super omnem gratiam , sit per Omne auxi- .lium ad rapiendam vo untatem ad Deum , ag regata*dam voluntatem , ne in actibus liberi. Tom. III. M
277쪽
aberret, vel ab am uili divinae legis quadant nus deflectat. Insistes : Beatus est capax legis imperantis, vel prohibentis opus faciendum: Ergo est capax transgressionis, alias frustra imponeretur lex. Respondeo , Beato poste imponi praecep tum, non quia praevaricari potest , sed quia diaxigi potest, x subjici optat viperiori, cuius regulae immobiliter adhaeret, ac subinde legem cognitam necessario amplectitur ; quae tamen ut cognoscatur , debet imponi dc intimari, & ideo est capax legis. Persistes : Semel imposita lege , indiget Beatus auxilio ad eam implendam , & debet orare Deum ut illud sibi largiatur ; potest enim illud Deus denegare , sicut libere confert: quo denegato omittet implere legem , sistindeque peccabit. Respondeo , Beatum indigere auxilio ad seria vanda praecepta, quod est quidem gratia respectu naturae , non tamen respectu status beatitΗ-dinis, quae cum sit adeptio immobilis summi boni, titulo eonnaturalitatis exigit omnia necessaria ad bene agendum. Quod si urgente praecepto denegaretur praemotio plosica , tunc omissio operis non esset peccaminora, quae semper supponit dictamen pravum Sc aeseruiosum, quod omnino incompos libile est cum visione clara summi boni. Maxime quia nunquam est omissio voluntaria sine actu, qui sit causa , vel occasio omittendi; siit, tracto autem omni concursu, profecto Beatus nullum actum eliceret. Obsistes adhuc: Non est magis incompossibile peccatum cum visione beata , quam dolor aut
278쪽
Triplex prarogativa beatit. 267
malum poenae , cur non malum culpae utrum
que en m peraeque repugnat beatitudini, seu statui omnium bonorum aggregatione persecto. Atqui visio beata compatitur malum poeianae , ut patet in Christo Domino , qui fuit via tur x comprehensior , simul fruens Deo, & vir dolorum. Ergo statui illi absolute non repugnat peccatum.
Respondeo , en toto coelo disparitatem in ter malum culpae & malum poenae, quia istud non avertit a Deo, nec procedit ex judicio erroneo ; sed est defectus vel disconvenientia nata turae, quam quidem per se nata est excludere visio , cujus abundantia redundare petit in coriapus , sed hic effectus miraculose potest impediri, quia non est essentia , sed accidens beati
tudinis. At vero peccatum est aversio a Deo. quae omnino repugnat conjungi cum visione dictante summum bonuiti clare V sum esse n cessario amandum. Totam huius speculationis doctrinam coma pendiose tradit Angelicus Doctor quast. α . de verit.art. 8. inquiens: Divinam esentiam υt deu-tes cognoscent ipsum esse finem maxime amandum, cognoscent etiam omnia qus ei uniunt, mel ab eo Aisjungunt in particulari , cognoscentes Deum non
cunitionis claritate in t ntum mens roborabitur,
quod iis inserioribus virtutibus nulgus molns i furgere poterit, nisi secun Μm regulam rationis Ubi principium intrinsecum inaneccabilitatis Angelorum conserens immobilem firmitatem reducit S. Doctor ad visionem, & valde consentanee ad doctrinam Patrum. Isidori lib. I de sum bono , cap. D. Luam υu Beati sint musa --
279쪽
Ies natura , non tamen sinit eos contemplatio m
eari diυina. Anselmi lib. de casu diab. cap. 6. Iam vident quod plus vesse possunt , ct propter hoc peccare non possunt. Eliae Cretensis, qui in
orat. 3. smetianet.. ait Angelos esse immobiles per defixionem menita in Deum.
Ex quibus patet , impeccabilitatem Beatorum non reduci solum ad eXtrinsecam Dei protectionem, ut opinati sunt Scotus & Nomina Ies , sed in causam intrinsecam , visionem scilicet & amorem, quibus conjunguntur immobiliter regulae rectae operationis. Et certe id moxime verum esse debet in sententia Scoti, qui credit amorem esse de cilentia beatitudinis:
amor autem perpetaus , aeternuS, & nunquam interpolatus , non compatitur ullum prorsus peccatum , quia omnia actu refert in Deum.
Ubi amor boni immutabilis e 1 inquit August. I . de civit. cap. 9. in profecto , s dici potes , mali e
mendi timor securus ess Certe si voluntas videntis Deum ex vi talis visionis necessario Deum amat super omnia, uenter amat sub ordine ad Deum bonum in communi , quod solum necessitat quoad specificationem. Sicut ergo impossibile eri , quo ἀ voluntas vel amet aliquid oppositum bono tu communi, vel praeter ordinem ad ipsum : ita impossibile est, quod voluntas videntis Devin aliquid contra, vel praeter ipsum concupiscat, alias non videret in Deo summum bonum , & ipsam bonitatis essentiam , ut satis su perque ponderavimus. minus sicut voluntas viatoris ad
280쪽
REFLEXIo. Impeccabilitas est necessarium i beatitudinis corollarium , & fuga peccati in via est necessi ria ad beatitudinem. Nam aliquid coinquinartim non intrabit in eum. Apocal. 21. Ergo sequi mini sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Hebr. a1. Nec habitabit in tabernaculo Domini , nec requiescet in monte sancto ejus, nisi
qui ingreditur sine macula , is operatisin iustitiam. Et praeclare August. lib. 3. coni.duas epist. Pelag. me praeceptum est, ut non peccemus: ibi WAmium est , non pose peccare. Porro sicut felix Beatorum impeccabilitas ex jugi visionis Dei immobilitate derivatur 1, ita fugam peccati assidua Dei praesentia , qua providemus Dominum in conspectu nostro semper, cfficIet. Pulchre observat Hugo Cardinalis in I I 3. eXpendens illud , A facie Domgni mota est terra , a se cie Dei Iacob, quadruplicem posse assignari far.
ciem Dei: nimirum faciem visentis , morientis, iudicantis, regnantis , quae oculis mentis continuo debent obversari, ut peccata vitemus. Prima est facies paupertatis , secunda doloris , ter tia indignationis , quarta delectationis. Pr,mam faciem ostendit nobis in nativitate, & in omni vita sua, pro nobis factus egenus, non habens ubi caput reclinaret, in alieno natuS, in alieno conversatus , in alieno sepultus. Secundam faciem ostendit in passione, ubi visus est non habens speciem , neque decorem, a planta pedis usque ad verticem plagis supra modum, vel potius uno continente vulnere percussus.
