R.P.Fr. Vincentii Contenson, ... Theologia mentis et cordis seu Speculatio uinuersae Sacrae Doctrinae, pietate temperata; è patribus, doctore potissimum angelico deriuata. Tomus 1. 10 R.P.Fr. Vincentii Contenson ... Tomus 3. In quo praemissa disserta

발행: 1681년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

ctabilis Deus. Sed inter animae miracula suincienda occurrit humanorum actuum harmonia. Quis enim non miretur assiduoς voluntatum nucus , noluntatumque refluxus 3 Quis nota Hupeat aae tot organorum motum, passionum impetum , potentiarum exercitium , quae voluntatis subduntur imperioὶ Quem non rapiadactuum successio assidua, multitudo infinita concentus singularis , & lautus viridium orti tus , quo si charitas non desiit Quasi vestitu deaurato circumamicta ineffabili circundatur varietate. Unde non desunt qui eam harmoniae musicae conserunt , quae in sonorum concordidit cordia sentiri so et, & quasi fluere. Unde be- ne nonnullus dixit, cor humanum infinitam elle profunditatem ; ibi sunt triclinia, cubilia

multi: ibi est officina, tum iustitiae, tum iniquitatis : ibi abyssus immensa , ubi tot specus tot antra, tot latibula , quot aTectuum ostia ita quibus immanes passionum serae latent Con-Ue Malis sit voluntas ex secunda Summae DThomae parte, tym quamlibet immensa Gquantitate molis& virtutis, tota quanta in spe culanda voluntatis supellectile occuparus Evi lubeamus primum actus humanos in esse phyK eo, ted opera retium est prius rationem v o

luntaru & involuntarii delibare.

292쪽

oeconomia actuum humati. 28 I

SPECULATIO I.

Omnes de motantario di cultates ex ejus de initione liquido

derivantur. D Lures & spinosae agitari hic solent difficultates ; sed quia eas diffuse pertractant Philosophi morales , earum duntaxat medullam eX-primemus , eaque seligemus quae Theologico sunt opportuna instituto. Porro nemo mentis compos in dubium revocare potest , num detur voluntarium 1, id enim peraequὰ certum est , ac dari voluntatem. Definitur autem communiter

voluntarium , 'uod est a principio intrinseco cum eo nitione mi,. Uicitur a priuc' o intrinseco , ut distinguatur a violento & artificiali, quorum principia sunt extrinseca ; principium namque arte facti est ars existens in intelIectu artificis; principium violenti est agens inferens vim passis renitenti. Distinguitηr etiam per illam paret curam a volito , quod est idem ac obiectum ter- . minanS voluntatem: unde non est nisi denominatio extrinseca petita ab acta voluntatis : voluntarium vero est aliquid a voluntate procedens, cum debeat a principio intrinseco, vel eliciente, vel im' erante , vel aliquo tandem pacto influente prosi re . Additur, tum cognitione finis, ut voluntarium distinguatur a mere naturali,

cuius principium est quidem internum sed nulla praelucente cognitione dirigitur. Per hoc etiam

293쪽

i i mssere. I. Cap. I. aedistinguitur ab actibus intellectus, qui licet sint

a principio intrinseco , & cognoscant finem, . imo ex cognitione finis ad cognitionem medio-ram progrediantur ; non tamen estentialiter

cognitionem finis moraliter allicientis praetapponant, aliaS daretur .in infinitum processu Mixime quia actus intellectus non procedunt ex cognitione finis formaliter , ut finis & bonum est, sed ut est quoddam verum: unde unum inferunt quidem ex alio , sed non alliciuntuτabfilio: atque adeo particula illa , cum cogni-

time sinis , formatissime intelligenda est de cognitione practica finis , qua finis est.

Dices : Actus supernaturales sent maximo volunt rii, cum sint motus bonae voluntatis: Saci illi achiis sunt a principio eXtrinseco, nempe auxilio Divino de focis advenierite : Ergo non omne voluntariam est a principio in

Respondeo actus salutares non a sola gratIayrocedere voluntate mere passive se habente, sed a volunt te divino quidem adjutorio prae-Venta , adjuta, dc roborara, sed agente: Aguntur , ut vant, non ut ipsi nihil agant. Et Berna dias alias laudatus: Non partim gratis , ρ rtim I berum arbitrium, sed totum singulta opere indiυ duo peragunt totum quidem hoc , ct totum ista , sed sicut totum in illo, iis totum ex illa. Ex hac definitione voluntarii bene penetrata continuo deducuntur innumerae dissicultates, ut sequentibas corollariis dearticuIate mos strabimuS.

294쪽

Probatur : Voluntarium est a principio intrinseco cum cognitione sinis : EI go di inguia nista est ratio voluntarii penes cognitionem limS, quae duplex est , perfecta scilicet & imperfecta Perfecta apprehendit non solum rem , quae elisinis, sed etiam rationem finis, & proportionem mediorum ad ipsum, & sic convenit naturae rationali agenti ex deliberatione: imperfecta in

Li rei quae finis est , apprehensione sistit, nec

rationem finalem considerat , & sic reperitur in brutis animantibus, quorum appetitus fertur in bonum apprehensum, non ex praevire deliborationis luce, seA naturali impetu ; a cruo agendi moto non multum recedunt actus hominis

subiti & indeliberati, qui cum rationis adve tentiam praeveniant, ex fersecta finis cognitione & directione minime procedundi Dices : Primus amor finis est perrecte volu nistarius: Sed ille amor ex praevia deliberatione non procedit: Ergo ad persectum voluntarium aer aeviae deliberationis apparatus mὶnὶmου l-' Respondeo primum amorem finis non lubii ci deliberationi consummative, sed inchoative, cuia ex illo amore finis procedit voluntas ad inediorum electionem ; sicut motus cordIs vitalis est quintumvis ab alio vitae principio non Promanet, quia ab ipis ut a fonte omnis uuae

motus Prostait Accedit quod licet de line in

295쪽

18 ; Lib. VI. Dissert. I. Cap. I.

communi non sit deliberatio , omnes quippe volunt beate vivere , & bonum qua tale nemo odisse potest ; tamen finis in particulari sub deliberationem cadit. V. g. omnis bonus Christi nus vitam recte instituere concupiscit, vel liman statum Regularem seculari praeferre debeat, examini deliberationis subjicit.

perfecte voluntarius.

Probatur contra Vasquem & Lorcam existimantes persectam rationem volunt rii in solis actibus liberis inveniri. Volantarium est id quod procedit a principio intrinseco cum cognitione finis: Ergo ille actas est perfecte voluiitarius , qui a principio maxime intrinseco & a perfectamina cognitione finis procedit : Atqui amor beatificus talis est 1, procedit enim a vo-Iuntate toto corde, totis praecordiorum affectis bus , totisque viribus Deum amante ; procedit etiam ex pei sectissima cognitione finis , scilicet visione beata ipsam bisnitatis essentiam ut in se est es aris rime repraesentante : Ergo amor ille est persectiis me voluntarius. Dices: D. Thomas qt β. s. arto. perfectam. rationem voluntarii iis solum actibus asse iit, qui cum libertate & deliberatione procedunt, quosve laus & vituperium comitatur : Sed amor beatificus est necessarius , non liber, nec subinde meritorius , vel laude dignus : Ergo non est perfecte voluntariuS. Respondeo S. Doctorem ibi rationem voluntarii non adaequale in tota sua latitudine expli-

296쪽

oeconomia actuum human. 28. care , sed illud exemplo actus liberi nobis i ,

tioris declarare. Nisi dicas S. Praeceptorem loqui de actibus voluntariis vise, quod pareῖ e eo , quod ibi distinguat voluntarium perfectum ab imperfecto , quod in motibus subitis rationem praevenientibus invenitur : constat autem amorem beatificum visionem beatam confe-quentem non esse motibus illis repentinis an

numerandum.

Haec profundius penetrabis , si consideres quod licet in amore beato non inveniatur libertas formalis, sed necessitas ; illa tamen necessitM non ex ligatae potentiae coarctatione, vel tenuitate aut imbecillitate apprehensionis objectum proponentis oritur , sed ex plenitudine & emi nentia summi boni clare visi,satiantis & implentis totam voluntatis universalitatem & amplitudinem, quae est germana radix libertatis, quia cum nullo bono creato expleri possit, circa illa habet indifferentiam. Necessita S autem orta ex plenitu8ine cognitionis, & universalitate objecti adsequantis capacissimum voludiatis sinum, non minuit rationem voluntarii, sed pei fic t , &coronat. Et in hoc sensu amor illa omni laude eminenter dignus est, cum illi conseratur aeternat glosia, quae est omnis laudis cumulatissimum

coronamentum.Praesertim quia amor beatus est

expressio ipsius increati amoris ,' quo Deus se amat, quove producit Spiritum sanctum , quem Dei amorem ei se perfectissime voluntarium,non

minus videtur esse per se notum,quam Voluntatem Divinam esse perscyissimam. Gaid enim absurdius vel dici, vel cogitari potesto quam si

asseratur Deum magis voluntarie creaturas, minus voluntarie seipsum redamare Quo eXem-

297쪽

,86 Lib. VI. Dsse l. I. cap. I.

Plo omnes adversariorum instantiae evanescunt,

quae fundantur in hoc , quod perfectius sit agere cum libertate & dominio super actus suos quam cum necessitate : sed hoc principium festa utatis convincitur in actu Dei necessario , qui non solum perfectissimus, sed mera persectio est. Isitur necessitas non impedit quominus amora eatus persecte voluntarius sit, cum persectissim cognitione dirigatur, sitque maxim Ea principio intrinseco , utpote eX intima voluntatis propensione , & totali inclinatione procedens. Sicut enim voluntas Deum videntis totaliter summo bono praesente impletur, ita totaliter in illud fertur.

COROLLARIVM III. Ratἰo voluntaria non convenit univoce hominiλώ ct semtis , sed tantum analogice.

Probatur: Voluntarium est a principio intrin' seco cum cognitione finis : Ergo juxta modum cognitionis est modus voluntarii,nec potest esse univoca ratio voluntarii, nisi sit univoca ratio cognoscitivi: Atqui bruta non conventuut uni- voce cum homine in ratione cognoscitivi; cognitio enim rationalis & intellectiva , quae est character hominis, non est simpliciter eadem in bruto , cum per eam differat a bruto, in quo ratio non invenitur , nisi penes imperfectam imitationem & participationem deficientem, multo minorem participatione eulis , quae inveni tur in accidente comparato substantiae et unde

non simpliciter eadem , sed simpliciter d versa aest raclo voluntarii in natura raxionali, oc br --li; & in ista participativc A deficieater, in liti

298쪽

Oeconomia aIluum human. 28

essentialiter invenitur, ut docet S. Thom. q.6. ad I. Et certe cum in brutis non inveniatur voluntas, sal So omnino ratio voluntarii illis stinpliciter asteritur, cum illis desit principium illud internum, a quo voluntarium nomen & essentiam sortitur. Deest etiam illis cognitio sinis ; brutas quulem non cognoscunt rationem finis formaliter, non solum quia finis quidditatem non attingunt , quam etiam non omnes homines sed soli sapientes norunt; sed etiam quia munus Mofficium finis correlati ad media, nec mediorum ad finem proportionem norunt, sed instinctu & impetu ab Authore naturae indito feruntur , subindeque carent utraque voluntarii co ditione , moventurque duntaxat vitaliter a principio interno , modo quidem super plantas& albores altiori , sed ad voluntarii rationem nequaquam pertingente.

COROLLARIvM I V. Remoto omni actu

voluntatis , omissio non potest esse vo

luntaria , etiam advertente ratione , erurgente praece8to. Ratio est : VoluRtarium est id quod procedita principio intrinseco cum cognitione finis: Atqui si nullus sit actus voluntatis, nihil intelligitur procederea voluntate , nec Voluntas potestae tualcm libertatem exercere per solam actus suspensionem ; voluntas namque carens Omniactu est veluti mortua, vel saltem dormiens, ca-xens omni actu secundo vitae : quis autem intelligat ibi esse libertatem actualem, ubi non est vita actualis ὸ Quomodo autem est vita actua-

299쪽

lis , ii nullus sit motus voluntatis 3 Ergo omitasio non potest causari a VOIantate modo pro prio voluntati, idest vitaliter & voluntarie , si ab omni actu suspendatur. Confirmatur : Duplex est voluntarium, at uain actu primo, aliud in actu secundo. Primum solam facultatis potentiam requirit: secundum exigit quod illa facultas sit quodammodo redacta in actum. Cum enim voluntarium dicat habitudinem ad voluntatem ut causam , Volunta

rium in potentia est illud ad quod voluntas est

indifferens ; voluntarium vero in acta requirit aliquam voluntatis causalitatem & influxum Atqui si nullus sit actus voluntatis, nulla est causalitas , uultus positivus influxus , sed mera operationis carentia , & suspensio manens in statu indifferentiae 3 Ergo omissio non potest esse voluntaria une aliquo acta, qui sit causu

vel occasio illius. . Ad quorum claritatem M aequivocationum ambages dissipandas considerandum est,non requiri actum ut omissio sit voluntaria cκ vi Mnatura omissionis, de cujus essentiali ratione est privatio & cessatio actus voluntarii ; sicut caecitas est carentia visus,& mors privatio vitae: Sed sicut caecitas ex positiva actione oculum al

terante consequitur, mors eX actione corrum

pente animal resultat, ita omistio voluntaria& privativa non consequitur nisi ex aliquo actu, qui sit causa vel occasio omittendi. Et ita ex- . presse tradit S. Thomas quAst. TI. avi. F. Si in

peccato panisonis consideretur id quεd per se portine ad rationem peccati sic aliqua nuo est ovilio ab sitie

omni actu, tam exteriori quam interiori. Si mero in peccata omissionis intelligantur etiam cares et o cestones

300쪽

Oeconomia actuum human.

casiones omittendi, sc non est omisso alf ue a&quo a ictu. Quibus verbis ii telliguntur concitaliantur plura alia S.Doctoris testimonia, in quibus ait voluntarium polle esse absque pin uactu, tam exteriori, quam interiori, scilicet cuna, omo non vult ; & omissionem polle este pac- caminosem sine acta , praecise ex hoc quod homo iuum tenetur , non vult : in illis enim tota quitur de omissione .secundum propriam & essentialem rationem ; quae tamen ue in individuo exerceatur , cXigit actum . qui sit causa & occasio illius : sicut licet corruptio passive sumpta iusta essentiali ratione non dicat actum , sed carensam . tamen reapse nunquom cavsatur sine 'aliqua actione ; corruptio namque sequitur

actionem generativam inrroducentem novam formam, & expellentem Veterem.

Quod diximus de actu voluntatis , 1 fortiori

verum est de actu intellectus,ita ut omino nul latenus voluntacta sit, si nullus praecedat,vel co mitetqr actus intellectus ; tunc enim omiisio nec procedit a principio intrinseco, cu Ra nullo voluntatis acta originetur nec cum cognitione

finia, siquidem nullus supponitur esse actus in tellectius : ergo tunc deest utraque condicio es.sentialiter ad voluntarium requisita subindeque omissio illa non est voluntaria , sed ignorata ignorantia invincibili, nisi forte esset negligeniatia in expellenda illa ignorantia, quod temper

formidant viri Sancti & orant et Iinorantias mea cne memineri s. Quod si Sancti tam studiosi, tam vigiles incuriam in ignorantia sua timent, quomodo se excusant desides,& peccatis ignorantiae cum novis Probabilistis colores piarte crume

Sed de his alibi.

SEARCH

MENU NAVIGATION