R.P.Fr. Vincentii Contenson, ... Theologia mentis et cordis seu Speculatio uinuersae Sacrae Doctrinae, pietate temperata; è patribus, doctore potissimum angelico deriuata. Tomus 1. 10 R.P.Fr. Vincentii Contenson ... Tomus 3. In quo praemissa disserta

발행: 1681년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

38o Lib. VI. Dissere. I. Cap. II.

de erat , vincemin, vinciemini, is ad immunda omnia perreriemini Ergo peccar qui propter si, iam delectationem operatur , intenditque solum viribus inferioribus satisfacere , quia a conditione rationali degenerans fiet sicut equus & nullus , quibus non est intcllectus ; assimila

tur jamentis insilientibus , & similis fit illis,

imitatur prodigam, quem vitae luxuriosae pruritus a domo paterna Aisjiciens deputavit porcis, porcis addixit, porcorum tradidit servituti , ut porcorum pascua lutulenta percurreret. Junxit porcis, inquit Chrysol. serio. I. a Patre piismo quem f. juuxit , ut serviret caenoso pecori, qui pletati sancta parere contempsi. A θ.migrai , is ab homine tortis transi in bestiam paternae pietati,

immemor, gratia gense r s oblitus.

Diccs: tu gum est importabile, & labyrinthus scrupulosis conscientiis. inextricabilis , si omnes

omnino actiones suas, quantumvis indifferentes& leves teneatur homo in bonum finem referre, si omnibus teneatur delectationibus valedicere& renuntiare , si absque ulla voluptate carnali alimenta vel naturalia blandimenta debeat sumere. sicut sumimus haec a ia, quae ut loquitur

Augustis iis , de circum iis, auris respirando &Dieando sorbemus & fandimus. Austerior sanαδ: horridior illa Theot fg abeae, quae pulchrum,

vetat prospect Me campum , fragrantem rosam odoratui ob volup ratem admovere, suavi melodi .e liberas aures dare. Durum plane , & juxta ridiculosum est in omnibus operibus meram natat se commoditatem sectantibus peccatum

comminita. Q id mali est , quaeso , dum homo

a i depellendum frigus manus fricat, velaimbu Iationi ad concoctionem conferenti indulget

392쪽

Bonum i continantia, inquit Hieronymris epis'. m itum est luxuria, inter utrumq/e indisserens ambulare , egerere ni bi flerccra. capitis naribus A Imenta proJicere, rip tis rheumata racere. oc non est bonum, nec malum sive enim feceris, sive non feceris, nec justitiam habεbis , nee injustitiam. Ubi S. Pater loquitur de actibus in individuo; ly enim

feceris, Practicum operis exercitium significat. Respondeo nostra sententia non gravari consesentias sed levari ; ex amore enim honesti finis sicut melior, ita suavior efficitur operatio agentis, qui ex8neratur sarcina peccatorum animum aggravantium. Non implicatur etiam scrupulis, vel anxia efficitur ac inquieta piorum vita, quia non exigimus actualem operum quorumvis in Deum relationem , sed sola virtuali contentitum as, qua in Deum sincer e amatum omnes discretas utilitates, & moderatas delectationes referimus : nam hoc ipsum, inquit S. Thomas q. 18.art. 9. Luod aliquis agit ordinate ad sustinia-rionem es quietem sui corporis,ad bonum virtutis ordinatur. Unde assignantur quaedam virtutes morales recreationibus de delectationibus modum apponentes ; quia postulat rationabile. δε- sequium nostrum quandoque iocosa seriis per-'.

misseri, ut temperetur conversatio ut reficiatur .a ni mus fatigatus,quia quod caret alterna requie

durare nequit. Quare non rejicimus omnes vitae commodi-.tates vel delectationes, sed eas ut par est,rationi subiicimus : ultro permittimus delectationibus conditi operationes necessarias ε, sed nolumus quod delectatio corporis sit finis,sed medium ad secilius & perseverantius in opere insistendum.

Non est ergo molesta Theologia nostra, sed

393쪽

ut indifferentia floccifacit.. Quia nimirum di vino illustrata lumine suis ponderibus res quas que examinat. Quaecumque sunt Vera, quae- eumque pudica. , quaecumque justa , quaecumque sancta , quaecumque amabilia , quaecumque bonae famae , si quae virtus , si quae laus dis ciplinae , haec cum Apostolo cogizat, haec probat, δc commendat, caetera quaeque ut inania Et falsa, ut umbram , larvam , & picturam ina, nem, quibus nilail veri aut solidi subsit, asperAnatur, vel ad. summum ut indisserentia , unde actus neque bonus , neque malus cilicitur, tolerat. Nam in conspectu veri boni, in claritate aeterni Solis quodnam poterunt terrenorum bonorum scientillae & nebulae habere momentarum λ Oculata plane Christiana Theolog:a, quae et celestia cogitans , terrena despicit, in coelesti-hus inardescenti nihil in terris libet, deforme conspicit quidquid' de terrenae rei placebat spe-

cie, quia sola christianae vitae puPitas & clarietas refulget in mente. Imitatur navigantes sarientia nostra V sicut enim in navi positus videt terraS, montes, & promontoria transeuntia, . uae prospero flante vento , & impellente sub ducta moveri videntur : sic Christianus secun dis Spiutus sancti motibus asstatus tempora lium blandam & fucatam speciem, ementitam que. pulchritudinem cernit ac pertransit , α. ternitati defigens oculos , quaecumque videt, transiisse & non este pronuntiat , quia aliquando, desitura ini Dei veritate 'cognoscit. Undei:

Propheta Regius Psalm. 36. Vidi impium superesa artarum O eri altim sicut cedros Libani , ct 1 a s vi , ct ecce non erat. Larinis ci adita cogitauoiubus Iumiso:

394쪽

Dei ambulans cuilibet suum designat pretium.

Quae vulgus bona existiniat,inata cernit esse,aut vana : bona illa vera existimat, quae ratio dat, .

quae fides exhibet & promittit ; illa solida arbita

r ratur, quae senapuerna,quae nec ca ere possunt; nec decrescere. Caetera opinione bona elle non re pronuntiat. Quos spa igit Voluptas:Odores, quos avaritia demonstiat thesaurOS , quos spe n- det amores mundus , insidias laqueosque arbitratur. Quae sese oculis ingerunt, non continuo amplectitur , sed suis quaeque momentiS etas mi nat: internam rerum faciem , interiora Velaminis pervadit , ad rerum inanitatem & fluxum,

ad peccati foeditatem & vindictam , ad impudio

citiae indecorem , & marcentes libidines, & terram colluvionem, ad animae Vulnera , & conscientiae cicatrices attendit ; & ibi cernit Vanit tem aut sordes , ibi advertit venenum inaurato

sibi atque gemmato poculo propinarum , ubi

pulchritudinem & bonitatem inesse arbitrab tur ; quia omnia ad rationis trutinam , ubi non exterior rerum facies, sed veritas & rectitudo prae sident , vocato His cogitationibus mente

conceptis, libido pensius effugata discedit, &

m randa quaedam quies M tranquillitas animae reparatur. : Veluti inquit Zenon Veronen Q. serm. de praecep . lis inverecundarum, protervarumque tumultus ac stropitus famularum per adventum O procntiam 'grai ii ac severa a minata

395쪽

SP ECvLATIO III. omnis actus deliberatus , quantumvis

ex objecto indisserens , in infliυiduo Iemper vel bonus , vel malus est ex sine vel circuns antiis.

HAnc veritatem variis Patrum testimoniis. confirmare necesse non est ; nam Vasques. oppositum sentiens ultro confessus in . & non negavit, sed consessus est suam sententiam SS Augustino & Thomae , eorumque discipitiis advertari. Et merito ; nam in libro de peccat. merit. O remigis aperte tradit voluntatem non posse in meqio quodam ita consistere, ut nec bona,. nec mala sit , quia voluntas tu omni actu aut bona est, aut mala. Totum authoritatum ponduS ,& rationum momentum ad unicum discursum D. Thomae sierevoco : Omnis actus advertenter in individuo exercitus,& a voluntate procedens,vel ordinatur ad finem bonum, vel malum, vel indifferentem, vel nullu determinatum. Si in bonum vel maluim finem referatur, nemo ambJgere potest, qui nactus vel bonus,vel malus sit. Si vero in indisse xentem ordinetur, vel si nullo fine praeintento

voluntas advertenter casui operationes suas committat, tunc actum malum esse probatar. Quotiescumque homo libere operatur, tene Metur dirigere operationes suas in boni; in & h nestum finem : tim quia homo tenetur operari'

propter finem consionum suae xiatura , & sibi da

396쪽

Actus didisserens. 37s

ratronalis est , proprium, quod non est aliud

quam bonum conforme rationi: tum quia est praeceptum prohibens verbum otiosum. Mati. I L. DIco autem verbo, quoniam omne verbum otiosum

quod loquuti fuerint homines , reddent rationem de eo in die judieii. Quo eodem praecepto vetatur etiam actus otiosius , quia teste Hieronymo iii Psalm. υ, . Si de verbis otiosis redditur ratio, quanto magis de spem, ιι ρ Et ideo generaliter dicitur Ecclesiastis ultimo: Cundia qua si ni adducet Deus in judicium. Et 2 Cor.s. omnes nos maiar festari oportet ante tribunal Chrsi , ut referatvn quisque prout gessit, sive bonum, sue mati m ..

Ille autem actus cst otiosus &inutilis, cui debitatus finis non apponitur, quive ut ait Gregorius Magnus, caret vel pia utilitate, vel jam n cessitate , quibus utique carent Verba & opera, in ventum defluentia , quibus inaniter exercetur anima , & teritur ac prodigitur tempus, de

quo ait Bernard. Nihil pretiosius tempore, ct heu nihil hodie eo vibus invenitur. Vransivit dies lutis, is nemo recogitat. Nemo sibi perire diem,

is nunquam rcditurum causatur. Sιa sicut capillus de capite , sc nec momentum sebbi: de tempore. Tum quia operari propter s olam utilita tem, vel objecti delectationem, non est agere unhominem , cum id etiam brutis commune fit; Imo id aperte rationi, qua homine S sumus , repugnet ; quia cum operationes non sint institatae propter delectationes, sed e contra operatio ianibus , quas condiunt, debeant deservire , ope rari propter delectationem est pervertere ordinem naturae rationalis. Unde in veridica Augirustini sententia , cor 3ux petens debitum matri ἀ: monii ob sol in camis. delectationem, 2ς cca

397쪽

convincitur. Qaare tunc solum operatur homo. ut homo est, quando pzopter bonum honestum operatur : Ergo si homo nullum bonum vel indifferentem intendat finem ; si sola concupis centia , non ratione ad agendum exstimuletur,.

si Deum sibi in singulis actionibus vel formaliter vel virtualiter non praeponat; si soli corpori, vel homi uis parti vegetativae tantummodo con sidat ; si seipsam, A quae sua sunt duntaXAt quae- xu in circa tu)ambulans, a se recedens , in se. semper reflexus, profecto peccabit. Qaia bunus finis apud Christian Is nullus est, nisi Deus. Bonum ergo opus tunc solum recte sit , quando propter Deum fit: quod si ad ipsiam aliquo sal tem pacto non referatur, hoc ipso non recte fit, quantumvis aliunde redeum elle videatur. Certe si in fantati illim Patrum doctrina ipsa pietatis ossicia per se bona , per se honesta, &. tuapte natura in Deum ipsim tendentia hoc ipso

non recte fiunt, quod propter commodum temporale fiunt ; si aliarente Augustino lib. 3. contra Jul. cap. . mrtutes qua carnalibus delectationibus , vel quibuscumque commodis ct emolumentis temporalibus sereti unt,vera prorsus esse nonIUfonta, qua autem nulli servire vorunt, neo ipsa vera sunt. Vera virtutes Deo serviunt in hominibus, a quo donantur hominibus: Deo serviunt in Angelis,a quo douantur , Angelu y procul dubio ille peccare censendus est , qui actus indifferentes recto fine in bonum non flectit. Itaque totum rationis momentum ad hoc tandem reducitur . Quid quiae homo deliberate agit, vel fit propter bonum finem,& tunc bene agit, modo aliunde opuS no misit nassum ; vel propter malum finem , & tui cu er c. acit; vel 2ro2ter inli Ozem,S tunc

398쪽

Actus indifffrens. 3 7 P

otiose agit, proindeque nrale : quia si prodiga

litas inaniter expendens pecuniaS mala est,quo-mplo peccato carubit actus otiosus , tarn vane CXpcnden, tempus omni auro preciosius iRespondebis,voluntatem solam commoditatem , Vel voluptatem facultatum humanarum in actibus de se licitis quaerentem non peccare, quia licite potest appetitus naturalis suis actibus frui ob temporalem commoditatem, ob naturalem fastus , vel sensibilis delectationis inclinationem e sic v. g. comedere & bibere ad satietatem citra necessitatem ob solam voluptatem peccati non damnatur,rusi foric obia valetudini, .& gravia inde sanitatis incommoda exoriantur. Sed contra hanc responsionem a nonnullis modernis magnificatam , non tam argumentis agendum esset, tuam gemitibus ; nec tam instiliandum esset scribendo atram ei tum , quam lacrymae.fundendae. O ubi et iis fontes lacra marumsEt quid faciemus I aeuo ibimus f ut in simili dixit Augustinus. Enimvero quid contra hanc doctrin. tam spurcam. tam obscoeuam, tam Epicuro

Wogis quam Christiano , tam pecude magis quam homine dignam occurrere potest nisi lacrymae, quae ut ait Augustinus , testes sunt nostramisiria. Nihil plane aliud occurrit quia ut belle dixit Ambrosius in Luc. aetiod defendi non potest, ADIui potest, & tantum recentis Theologiae deli-elum lavare possunt Iacrymae, quod Voce pudor est dicere,vel refellere. Et forte sicut Deum non vocis clamor flectili, sed cordis dolor lenit, MIacryma cogit, quae teste Hieronymuo vinci:

enmincibilem, I xat omnipotentem, incinat flum

gratisi, i sic lascivientium ingeniorum sibi pluς justo iniuulgentium licentiam & contention

399쪽

sedabunt magis fletus quam argumenta, quia ut o Carysostomus traflit: Sicut post vehementes im-ibres mundi ι aer ac purus efficitur ; ita ct post I/cr mariιm plio as serenitas mentis sequitur, atqκe tranquillitas. Pudeat Theologos quosdam non ita sane sentire ac Philosophum Moralem epist. 88. aientem : Umperantia voluptatibus ά .rat, i alias odit, atque abigit, alim di penset is ad fanum modum redigit , nec un vcm ad illas propter illa. venit. Scit eptimum esse modum cupid talis, non quantum velis , sed quansum debeas sumere. Porro quod addunt, licere facultatibus actibus suis frui est deploranda doctrinae Patrum ignorantia. Quid enim tam pervulgatum, quam illud Augustini lib.83.qq. quaest. 3O. Omnis humanuperv/rsio est, quod etiam vitium voratur, fruendis uti velle, ct utendis stu . Et rursus : Omnis orἀinatio, qui vium etiam n minatur, fruendis stui, se utendis uti. Cui praeisserat Seneca lib.de vitia beat. cap.IO. Tu voluptatem complecteris, ego tam pesco : tu voluptate frueris, ego utor. Denique

illud sanguineis lacrymis flendum , quod solius

nocumenti corporis , non animae meminerint.

Verum ne infirmitati asserant adversarii, quod a compassione proficiscitur , & imbellis animi significationem esse pronuntient pignus charitatis . contra hanc responsionem Sic insu go: Nihil magis repugnat rationi, quam rationem ipsam concupiscentiae & appetitui inferiori deservire; quia ut ipsemet Philoso- hus Moralis lumine naturali ductus vi t. s.c ipsit: Majον fum,se ad maJora natus, quam ut m racpM msm corporis mei, quod equidem non alia ter afficio , quam vinculum aliquod tib in i mea circund sum. Et certe nihil insignius, nihil ma-

400쪽

is contra ordinem , quam facultatum regin mi is potentiis ancillari , quibus debuerat principari. Atqui si voluntas deliberate procedens ageret tantum propter finem delectationis sen fiabilis , utque potentiae infe iores suis fuerentur actibus, major serviret minori, ratio concupiscentiae obsequeretur ; illa namque facultas,

scientia, & habitas dicuntur altest bubordinari &deservire, quorum objecturn & finis, obiectio SQ fini alterius subordinantur. S c ars dolandi lapides deservit argificatoriae si Lenofacto ia militari ; operatio pariter voluntatis deliberate agentis propter finem delectationis vel commoditatis sensibilis illi utique manciparetur : Elgo

per illam praeposteram ordinationem peccatum& perversitas ordinis ad miti tur. Confirmatur : SS. Patres, praesertim Vero D.

Augustinus luculentissime docent,libidinem tiendi per se vitiosam , per se rationi repugnani rem , utpote primaevi peccati miserrimum germen ; docent. inquam. esse necessitatis limitibus astringedam .Quia inquit S. DoQor lib. . contra Ju i ian. cap . I . Cum suppleta necessitue amor eden di animum selicitat, iam libido est,iam malum est, cui cedendum non est. sed resistendum .::: Discernere ac nosse debemu , quid necessiim refectionis gi d li-bJIo edac statis exposci, quorum negotium est conmisa concupiscentem carnem Diritu concupiscere,

condialecfari legi Dei fecundum interiorem hominem,si que delectationis serenita em nullis libi di- nisi dele orationibus nubilare. Hinc tam ςrebro, docet expugnandum , frenandum, comprimenta dum cibi & potus appetitum, non illi omnia ci-.tra cruditatem indui rendum , non esse laxandas.

et eris sensibus habenas. Nam si cum iis lugnare

SEARCH

MENU NAVIGATION