장음표시 사용
401쪽
dis erat , vincemius is vinciemini, is ad immunda omnia pertra emini Ergo peccat qui propter solam delectationem operatur , intenditque solum viribuς inferioribus satisfacere , quia a conditione rationali degenerans fit sicut equus.& mulus , quibus non est intcllectus ii assimila tur jamentis insipientibus , & similis fit illis, imitatur prodigam, quem vitae luxuriois pruritus a domo paterna AisJiciens deputavit porcis, porcis addixit, porcorum tradidit servituti , ut porcorum pascua lutulenta percurreret. Junxit porcis, inquit Chrysol. serio. I. a Patre piissimo quem juuxit , ut serviret caenoso pecori, qui ple Oti f.;ncia. parere contempsit. A se migrat , , ab homine tortis transi in bestiam paternκ lietatis:
Diccs: Iuguin est importabile, & labyrinthus scrupulosis conscientiis. inextricabilis, ii omnes omnino actiones suas, quantumvis indifferentes& leves teneatur homo in bonum finem referre, si omnibus teneatur delectationibus valedicere& renuntiare , si absque ulla voluptate carnali alimenta vel naturalia blandimenta debeat sumere. sicut sumimus haec ac ia, quae ut loquitur Angustiolis , de circumfusis auris respirando &Dicando sorbemus & fandimus. Austerior sane& horridior illa Theol γλ a est, quae pulchrum,
Vetat prospeci. e campum , fragrantcna rosam odoratui ob voluptatem admovere, suavi melodiae liberas aures dare. Durum plane, & juxtari liculosiam cst in omnibus operibus meram natat se commoditatem iectantibus peccatum
c minita. Q id mali est , quaeso , dum homo a i depellendum frigus manus fricat, vepaimbulationi ad concoctionem conferenti indulget t
402쪽
Bonum es continentia, inquit Hieronymus e pGm dum est luxuria, iliter utrumqέe indisserens ambulare , egerere al bi flercora capitis naribus Arsa menta proJicere, IJAtis rheumata Jacere. oc non est
bonum, nec malum , sive enim feceris, sive mon feceris, nec justitiam habebis , nee in)ustitiam. Ubi S. Pater loquitur de actibus in individuo ; ly enim feceris, practicum operis exercitium significat. Respondeo nostra sententia non gravari conscientias sed levari ; ex amore enim honesti finis
sicut melior, ita suavior efficitur operatio agentis, qui exoneratur sarcina peccatorum antriun gravantium. Non implicatur etiam scrupulis, vel anaeia efficitur ac inquieta piorum vita, quia non exigimus actualem operum quorumvis in Deum relationem , sed lota virtuali contenti sumas, qua in Deum sincer e amatum omnes distcretas utilitates , & moderatas delectationes referimus : aam hoc ipsium, inquit S. Thomas q. Ι 8.art. 9. Luod aliquis agit ordinate ad fustentarionem et qHistem sui corporis,ad bonum Cirrutis ordinatur. Unde assignantur quaedam virtutes morales recreationibus,& delectationibus moiadum apponentes ; quia post alat rationabile. Obsequium nostrum quandoque iocosa seriis per
mis eri, ut temperetur conversatio,ut reficiatur
animus fatigatus,quia quod caret alterna requie
durare nequit. Quare non reJicimus omne S Vitae commodi
tates vel delectationes, sed eas ut par est,rationi subjicimus : ultro permittimus delectitionibus conditi operationes necessarias , sed nolumus
quod delectatio corporis sit sinis,sed medium ad secilius & perseverantius in opere insistendum. Non est ergo molesta Theologia nostra, sed
403쪽
caira, sed ordinata, Deumque ipsum imitatur;
nam ut ait S.Doctor I. 2. q. Σ.art. 2. ad 2. institute rnatura delectatisnes apposuit propter opera iones. Fateor tamen , quod quia appetitus delectationis valde saepe fallit, quia voluptas quae propter operationem admistitur, Iracurrere aut ducere conatur, ut in se experiebatur Magnus &humilis Ausustinus , ideo septies , id est saepius cadunt justi in die, & in ipsis bonis operibuι postit Iidant, ac ne in eisdem occulto aliquo errore At pliceant,continuis lamentu vaeant, inquit Magia. Gregor. lib. S. Moral.cap.7. Nec propterea scru-
pulosis superstitionibus angimur,sed coram Deo confundimur & humiliamur. Quotidie peccare nos fatemur , anne propterea ab operando cetasandum, vel tristitia animus obruendus 3 Mini-mς gentium , sed potius in Domino gaudet dum, & ut ait Psaltes, exultandum Domino in tremore. Sanctorum enim timor non turbat,sed humiliat, & humilians sublevat, quia cor. contritum & humiliatum non despicit Deus, sed illicam infundit pacem, quae in ipus quoque timoribus exsuperat omnem sensum. Quare D. Thomae sententia non miseram, non inquietam efficit vitam, sed quietam & felicem ; quia ficut in luctu , paupertate, & persequutione beatitatem Christus , ita in timore felicitatem Sapiens collocavit,dum dixit: Beatus homo qui semper est pa nidus. Itaque illos omnes actus, qui inter objiciendum enumerati sunt,ex objecto indifferentes esse non inficior,sed in exercitio esse bonos, si ad bonum finem referantur; malos , si in pra-Vum ordinentur; otiosos, subindeque malos, si bono fine non honestentur. S. autem Hieronymus vult solum quod si illa fecerimus ex vi , dc
404쪽
meritis objecti, nec malitia, nec bonitas in actuin refunditur , sed non negat ex ci cuia hantiis ita alterutrum trahi, cum ipse supra docuerit, non solum de verbis , sed etiam de operibus reddendam esse rationem. Instabis : Communiter assignantur quatuor motiVa, per quorum alterutrum rectificari dici tur usas matrimonii , nimirum proles in Dei cultu procreanda, carnis concupiscentia sed an da sanitas propria uxorisve conservanda,propria
obligatio obeunda. Sed in illis omnibus moti vis non quaeritur aliquid honestum,sed utile,vel delectabile : Ergo non peccat qui solo utili, vel
delectabili ad agendum movetur. Respondeo majorem propositionem esse ediametro oppositam S. Thomae in A. dist. 16.93 I. cum Magistro docente : Duobm solis modis conjuges absque omni peccato conveniunt, sicilicet causa procreanda pr)li ,o debiti reddendi,alias semper sibi peccatum ad minui venialis. Quam doctrinam S. Praeceptor e sacris Doctoribus 'aauserat; nam Aug. Isb. de bon. conjug. c. 6. 9 7. ait: Coivaliseoncubitus generandi gratia non habet culpam, roncupiscentia vero Dirandased tamen cum eo u ge, propter fidem tori, euialem habιι eulpam. Reddere debitum conjugale nullius es eriminis, exsegere autem 'ultra generandi necessitatem , ect culpa venialis. Succinit Magnus Gregor.IA. 3 2. Moral.
cap. a Q. ibi: Tune solum conjuges in admixtimesne eulpa sunt, cum non pro explenda libidine, sed pro
suscipiendas role nias entur. Vnde necesse est addit 3. pari.Pastor. admonit. 28. ut crebris exhortationibus moneantur , ut defleant, quod pulchram
copula speciιm admixtis voluptatibus foedant. Notant tame a iidem Patres, in cald quo non '
405쪽
pollet aliquis a libidine lethariter mala sibi tem sperare,indulgendum esse ei ut ad sedandam concupiscentiam uxorem ducat,juxta illud Apostoli : Hoc autem dico sed non secundum veriam, fι- cundum imperium.Quia nimirum cedere libidini etiam non prohibitae, non laudatur quidem, sed in comparatione mali pejoris ignoscitur : etsi enim non praecipienda, toleranda tamen sunt minora mala,si sit evidens periculum mali grandioris. Cum in dubiis conctringimur , inquit praelaudatus Gregorius, undiser minimis subdimur,ne in
magnis sine venia peccemus. Itaque plerumque ne vorum Sehemot perplextim solvitur, dum ad si tutes maximas per commissa minora transitur. la
regula est summe observanda a viris spiritalibus ad deponendos de levibus scrupulo , nec non a rectoribus animarum , qui specie levissimi mali vitandi infinita bona praepediunt. V. g. nolunt subditis idoneis, & alias probatae vitae licentiamyraedicandi impartiri , ne regulare silentium
frangant,neve in alia etiam citra scandalum observantia dispensent; similes imprudentibus rei familiaris , & oeconomicae administris , qui ne obolum impendant, thesaurunt perdunt. Urgebis : Scotista , vel discipulus Vasquesti authoritate & rationibus suorum Magistrorum confisi, elicientes actus ex objecto & fine indita
ferenti, non producent actum bonum, cum nullaci bonitatis ratio affulseat ; nec cliam malum, cum nulla in eo malitia appareat. Cum enim
sententia opposita praecisa ab illis sordibus re
centiorum quorumdam, quas in responsione ad
rationes nostras attulimus in sit probabilis , qui illam sequetur,achum indifferentem in individuo saltem probabiliter eliciet: Ergo tunc dabitur Mem
406쪽
saltem per accidens actus indifferens in indivi duo ex conscientia probabili , vel ignorantia invincibili. Sicut si aliquis ignoraret te teneri
ad restitutionem , non peccaret illam C mittendo : sic qui autnoritate Scoti fretus credit se non teneri ad dirigendos actus in bonum finem. omittens dirigere non peccabit. Respondeo nullius Doctoris authoritate imposse bonum efficere actum, quem lex naturalis
aeternae legis extremo vetat : lumen autem naturale signatum super nos, & generale dictamen synteresis & prulentiae sentibus omnibus:im- plantatum , sicut praecipiunt omniab opera deliberata in finem rationali naturae consonum referre , ita actum otiosum ex fine solius utilitatis vel delectationis elicitum prohibent. Lex etiam naturalis omnibus secte ingerens dictat Deo omnium factori & fini ultimo esse offere da , & in ipsum saltem virtuali rer opera cuncta referenda. Unde qui in otiosis occupatur, & inclinationi naturae rationalis , dc praecepto Dei super omnia Giligendi adversatur. Nec est simile quod dicitur de restitutione ; quia licet in quaestione juris nemo possit ignorare bonum alienum esse restituendum ; in quaestione tamen facti, an hoc , vel illud sit alienum , potest ignorati , nec potest ex solis syntei et eos principii, determinari: secus vero an omnia opera sint ire honestum finem referenda. Ad quam veritatem perdiscendam non est opus Doctore , sed ratio ne , qua persuasi Philosophi. imo & Poetae ante fidem , quibusdam Theologis Christianis
aequiores finem praecisae delectationis damnorunt , ut patet his versibus sequentibus: Tom. m.
407쪽
Vina stim sidoni, natu Venm alma creandisseruit: sinem horum transilii se nocet. Insistes : Datur actus indifferens, secundum speciem: Ergo & secundum i dividuum ; nulla enim est species quae non habeat, vel saltem habere possit aliquod individuum. Respondeo , bonam non esse consequentiam, quia actus secundum speciem attenditur duntaxat penes ordinem ad objectum quod cum sepe neqR bonum, neque malum per se sit, nullam bonitatem vel malitiam , sed specificam tantum indifferentiam in objectum refundit. At vero actus in individuo consideratur ut vestitus omnibus circunstantiis , quarum praecipua est finis, qui debet esse honestus, ne actus si otiosus. Persistes: Ideo actus nullam percipit ex obje- bonitatem vel malitiam, sed meram indifferentiam , quia objectum est indifferens : Ergo
fimi liter si voluntas asat propter finem indifferentem,nulla derivabitur malitia in voluntatem : tum quia eadem est,& par utriusque ratio: tum quia finis non potest refundere in actum,
nisi quod habet: Ergo indifferens indifferentiam causabit , nec potest finis innoxius noxiam efficere actionem ; fructus quippe naturam arboris sapit & exprimit. Respondeo non teneri quidem hominem res. picere semper objectum honestum in suis acii bus , quibus tamen finem honestum apponere tenetur. Et ratio disparitatis est, quia etsi objectum non sit intrinsece honestum, modo alias sit licitum . potest superveniente bonitate finis honestari: si vero & obsectum & finis sint ambo indifferentia, nihil erit per quod honestetur operatiou eaturae rationalis , quae in omnibus
408쪽
octibus deliberatis bene & honeste agere tenetur. Nec vero ista veritas adeo obscura est, ut a
solis Doctoribus Ecclesiasticis doceatur : vidi enim eam, scripsitque infidelitas Paganorum, ut pietas Christianorum erubesceret. Quid enim crebrius apud Tullium in suis. libris de leg bus,& de officiis , & de finibus bonorum & malo rum, ac Tusculanis quaestionibus legitur, quam solum bonum esse quod rectum , & honestum,& cum virtute est, & quod nisi quod honestum est, nihil putari bonum potest. Hinc docet nos
occultare appetitum voluptatis , etiam cum fumue erectiores ad Virtutem , quia generosos animos . pudet voluptatis primo intentae , etiam cum virtuti student. Hinc infert, corporis vel talem
non satis esse dignam hominis proantia, is te tinere ad omnem oscii questionem , sempeρ in promptu habere , quantum narMr hcminis pecudi-bm , reliquisque belliis nihil nisi voluptatem sentientibm antecellat. Qualis pudor, eo post fidem non pervenisse Theologos , quo ante fidem Philosophi pervenere t Quod additur, finem indifferentem non polle in actum nisi iudisse
Tentiam refundere, verum est quantum est rameritis finis indifferentis , falsum vero est , si attendatur obligatio agentis rationalis , qui finem rationi consonum sibi in actibus delibera tis praestituere tenetur. Nam ut ait Augustinus lib. I. de nupt. & concupisc. cap. 4. Male utisur qui bestialiter utitur, ut sit Um intentio in et o luptate. Obsistes demum : Illud non est malum, asso uod natura inclinat; cum enim opus naturae sit opus intelligentiae , in Deum refunderetur
409쪽
rejicit, sed etiam inclinat in voluptatem, saltem licitam , & in utilitates convenienteS : ergo actus propter delectationem vel utilitatem eliciti non sunt mali, sed indifferentes. Respondeo, naturam instituisse delectationes
propter operationes , unde naturalis ordini perversitas est si operatio in delectationem reis feratur. Tunc ergo solum recte delectationes adhibemus , cum per eas agimus , non propter
illas. me malo sid est carnali voluptate j bene
inuntur nuptia, cum conjuges procreant fidi per
illam, niailque faciunt propter illam, ait August.
Fateor quidem naturam vegetativam & sensitivam in voluptatem & utilitatem etiam contra rationis ordinem propenderet, Voluntatem
etiam in suas partes & castra pertrahere : sed homo ut animal sibi ipsi ut rationalis est subjici debet , qua rationalis est, sibi ut Christiano supponi, cum longe major sit intercapedo inter hominem ex primo Adamo natum , & ex secundo regeneratum , quam intercedat inter hominem & brutum. Unde omnes sensualitatis
motus, de quibus omnis pudens , impuden que confunditur , vel compi imendi sunt, dum in malum feruntur ; vel parti superiori subdendi , dum in indifferentia invitant. Nec obest quod hic voluptatis appetitus in pecoribus inveniatur , subindeque innoxius videatur , quia ut divinὸ dixit Augustinus lib. de peccat ... ori- Sin. cap. o. Tanta excessentia est in comparatione pecoris homo , ut vitium hominis natura H prcoris.
410쪽
RE FLET IO. Magna est nobis imposita necessitas bene agendi , quibus de omnibus & minimis agenda ratio est , de singulis aut poenas subituris , aut prazmia. O celsitudinem Religionis Christia s exclamat alicubi P. Granatensis ὶ Aculei ligularat onem quis dominus a servis exposcere cog tΛυis i Et tamen Christus minutias factorum, verborum otia ad districti examinis advocabit tribunal, & ut loquitur Scriptura, interrogabit opera, scrutinium in lucernis instituet super usu abusuque libertatis , inquiret facta , cogitationes scrutabitur , intentiones appendet, justitias ipsas judicabit ; & quidquid invenerit
non esse honesti gratia &. virtutis amore patratum , totum respuet tanquam pannum menstruatae. Dic, sodes , crederesne Philosophos Deo esse aequiores , & rigidiores virtutis exactores ὶ Tune patereris eo infamiae Evangelium
Chesisti delabi, ut laxioris sit disciplicae quam
Ethica Philosophorum, quae ut supra vidimus, voluptatem damnat non solum ex turpibus consequutam , sed ex sola virtute justissimε profluentem, si sola , aut prima delectatio illa
quadratur. Minime sane ita credere licet, sed ce tissima fide tenendum , hominem toties a ratione aberrare, & a suae sortis gradu in brutorum ordinem vili degeneratione desciscere,quoties semota, aut postposita honestate, utilitatem , aut Voluptatem , vel solum, vel primo a cupatur. QVis ferat eloquia Domini eloquia casta, legem eius immaculatam comertentem animas a Pagana sapientia vinci, eaque indul-
