R.P.Fr. Vincentii Contenson, ... Theologia mentis et cordis seu Speculatio uinuersae Sacrae Doctrinae, pietate temperata; è patribus, doctore potissimum angelico deriuata. Tomus 1. 10 R.P.Fr. Vincentii Contenson ... Tomus 3. In quo praemissa disserta

발행: 1681년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

Hoc demum intolerabile , quod apud illos mu-1ienes , quas lanam texere , vel apprehendere susum magis expediret, Sc quidem Zonarias,bo-Villas , pistrices , sutrices faciunt Apostolas, de Scriptusis opportune importune,& semper inepte garrientes. Ab illis , utpote ex assidua Scripturae lectione consummatis disciplinae Dei doctricibus libenter peterem interpretationem hujus loci Eccles ηα. Melior es iniqAitas viri, quὰm mulier benefaciem .

REFLEXIO. Scrutam ni Scripturas, quaerat Theolosus thesaurum illum opulentissimum , & inexnaustum divitiarum spiritualium,bonum super millia auri & argenti: laetetur super eloquia Dei, sicut qui invenit spolia multa. In illis virtutum Omnium, quae verae animorum divitiae sunt, documenta traduntur, morborum omnium spiritalia remedia apponuntur, offerturque omnibuS mensa illa spiritalis in conspectu omnium parara , in qua pro morte cibum doctrinae, pro peccatorum Venenis antidotum , pro necesiuatibus atl-xilium, pro adversis tutamen, pro laboribus levamen, pro periculis securitatem invenimus. Inoa, inquit Ambros in Psal. I t. in υenit unusquis

que, quo aut et ulnera se a curet, aut merita confr-met. In Scriptura exhibentur fercula de imosa nil saperem olida ad nutrimentesm,e cacia ad medicinam , inquit Doctor Mellinuus se m. 67. in

Cant. EX ea veluti armamentario munitissimo educuntur arma, ut in continuo carni S, mundi,

daemonisque conflicti1 nequissimorum hostium impetus & insidias elidamus , exemplo Dacis nostri Christi, qui triplicem Sathania tematio-

42쪽

Commendatio lacorum Theolog. 27nem tribus e lacra pagina testimoniis velati jaculis compressit, ut diicamus quod nulla nos poterit suasio ad malum pertrahere , si consultis

Scripturarum oraculis , ejusque instructi munimentis in aciem descendamus. Per illas illustra tur intellectus; lucerna enim pedibus nostris verbum tuum , & lumen semitis nostris : purgatur afferuis, dum sordes deteguntur , & curantur. Nam teste August. serm. 61. de Vel b. Dom.

Divina scriptura speculum est, quod te fas nitore non fugit. Cui subscribit his verbis Magnus

Leo serm. II. de Quadrag. Aufex mi ericordia

Dei 1plendi dissimum in mandaras sudis cond die Oeculum , in qtio homo sua motu faciem in spiceret , o quam confo)mω imagini Dei, aut quam dissimilis uset, agno feret. Haec sunt ex infinitis pauca specimina praero-gὶtivarum Sacrae Scripturae , quas pia & assidua lectione experietur magis TheologuS , quam a nobis verbis efferri pollet. N. m sicut aromaca comparatio est Chrysostomi hem. Is . in Genes. ὶ quanto magis digitis atteruntur, tanto majorem natura sua fragrantiam reddunt; ita etiam in Scripturis usu venit, quanto quis illas amplius tractare studuerit, tanto magis videro poterit latentem in ipsis Thesaurum , plures quo percipere indicibilium deliciarum Ductus Omi

tamus ergo,& procul a nobis repa iemus litigas nugarum ; tractationes, inquam, inanes quibus

tanquam pictis epulis frustra refici cupit humana curiositas. C stas sitiamuS Scripturarum voluptates de messe coeli melleas , o' de raei tam alumino vi , ut loquitur August. li: . 9 nfe l. . .

43쪽

recreat, non enervat, sed roborat; non hebetat,

sed vegetat ; non aggravat, sed sublevat; non varii fastidium, sed tollit ; non emollit voluptate , sed roborat suavitate , veluti oleum quoadum lenit, ad pugnam iuuiasit. Verani haec divinorum i fermonum suavitas super mel Sc favum dulcis , super aurum & tophmion pretiosa cor impurum non percipit, in tumentes non diffluit, in otiosos non diffunditur: Qam sapit charitas , videt munditia, suscipit humilitas , fovet meditatio, quae in praesentis vitae 'xenebris jam de lumine aeternitatis intermicans, eos nobis coelestes pi aegustandos sapores propo-me,qui sentiri possunt,exprimi non possunt. Ad hanc profundam Scripturarum penetrationem Asapidam notitiam non sufficit linguarum peritia,

verborum copia,conceptuum ubertas, eloquen-r

Liae ornatus , nisi unctio doceat nos. Scripturas xortice & superficie tenus intelligemus,nisi hu--ili oratione intellecbim b eo petamus, a quo Hione donum de thrsum est, descendens a Patre Iuminum. Unde Hieronym. in illud Galat. I.

2 Totum vobis facto Evangelitim meum, quia non est Usecundum hominem, ait: Marcion, Solides, ca-; era haereticorum pestes non habent Dei EUunge-

Iium , quia non habent Spiritum sanctum , sine quo

o sensu , non in super die, sed in mediissa S non infer monum foliis , Id in radice rationis. Pondera Emaue um fieri humanum sine i Spiritu sancto, quia nimirum qui versant Eumgelium , nec . aguntur Spiritu Dei, nec tabent Spiritum Chii- .sti.Toneut licet in puspitis,suspendantetiam auditores sermonum nitore aut sublimitate, eva-

44쪽

Commendat ἰo locorum. Theologo

nescent tandem in cogitationibus suis humanis, ad quas Evangeliam detorquent.Quia nimirum non habent experimentum Christi in ipsis lo

quentis , nec in oratione infliunt verbum bonum, quod aliis errictent, Volentes, ut ait Berii sed . sepm.I8. in Carit. ante effundere, quam infundi, loqui, quam utire parstiores , γ rompti dicere quod non didicerunt . Recte Propheta Regius Pselm. φ . In lumine tuo videbimus lumeu.

Quia sicut visibilem solem non nisi sole adjuti cernimus : sic lumen Evangelii Chiisti , nisi

Clitillo intus coruscante non percipimus.

Perennis Apostolicarum Traditionum in omnino admittendu est , non

secus ac divina viva vocis ora-

. cula de 3 nientia.

HAnc veritatem ita perspicue dolet Scriptu

ra , ut non minoris impietatis sit traditio-nes respuere,quam Scripturas ipsas non acceptare, cum tabit habeamus in sacris litteris apertius definitum. Pselm. 3. Deus auribus nostris audi- vim: 1 , ρ- es no gri annuntiaverunt nobis. Deu- 'xCr.32. Interroga patres tuos, ct dicent tibi,' - , es ruos, ct a untiabunt i H Thessal.2. State ct lcnete traditiones,'mas acre istis,sve per episto- 'las,sive per sermonem.Quid evidentius 3 2.Tim.I Ca era ciem ven/ro diIyougm. Non ergo omnia necessaria litteris exaraverat. Et cap. z. Formam

aure tu aurem pem

45쪽

habe sι ictorum verborum,ssue a me audisti: bonum

do situm custodi, , qua a me audi H per multos testes, h/c commenda fidelibus hom-bu , qtii iἀone erunt is alios docere. Ergo quaedam commendavit Apostolus , quae voIuit nonnullis tantum esse nota , ut juxta dominicum praeceptum non daretur sanctum canibus, nec spargerentur mar- g irae ante porcos. Et IoanneS epist. 2. Plura habens vobis scribere, nolui per chartam ct atra-meutum , Vero enim me futurum apud vos , o ore ad os loqui. Non ergo omnia scitu necessaria chartis mandaverat Apostolus.

Rationes vero irrefragabiles ad stabiliendam Contra luereticos modernos hanc cardinalem catholicae nosti ae Religionis assertionem , non defint. Prima est : Coelestes veritates non ideo su ne certor, quia ni litteris scriptisque concin-n it et ed quia sunt a veritate prima inspiratae,ho minii, si lue traditae: sive autem scriptis , sive Verbo. perinde est.Certe ante ullam scripturam,

ante Mosem populus Deo si telis qualis fuit semper aliquis ab initio j quaseam servabat le

ges , & Cacrificiorum ritus , non in membranis rabulisque delineatos , sed consuetudine & traditiona receptos. Christus ipse Legistator noster nihil scripsit. nec scribendum ordinavit:& Apostoli prius Evangelium viva voce docuerunt,

quam fuerit litteris commendatum,ut eX EVangelii Lucae prooemio patet, ubi se audita scribe

Me testatur sicut tradiderant ipsi , qui ab initio Viderant. & ministri sermonis fuerant. SanΘ, ut praeclare ait sapientissimus Cano duas Petri epistolas habemus: num nihil aliud verbo docuit Credemusne annis septem Antiochiae sed ille Clinguem ,& Romae annis viginti quinqueὶ inia

46쪽

Commenssatio locorum Theolog. 3r

Andreas , Thomas , aliique 3 Nonne sine scrip tasa, solo interveniente verbo,Ecclasias sibi destinatis 5: fundarunt in fide , & in Religione propagarunt 3 Ergo usus traditionum viva voce manantium semper fuit in Ecclesia , eisque cre de re necessarium necessiitate approbationis sic eam vocat Cardinalis Perronius, j id est, nec eas inficiari licet, nec de eis rite ab Ecclesia pro P sitis dubitare fas est. Secunda ratio : Multi sunt fidei orthodoxae articuli,qui clare in sacris litteris non habentur, Ut prie ter innumeros alios constat de virginitate Beatissimae Dei parae,de processione Spiritus sancti a Filio, de descensu Christi ad inferos, te quibus non an ibigunt novi recentesque haeretici;&tamen clare in Scripturis non leguntur. Et quod caput est,hos vel illos libros veteris & novi Tectamenti, non plures vel pauciores cste recipiendos, nullibi Scripturarum exprimitur, nullibi de claratur quinam spurii sint,quinam legitimi, vel quomodo apocryphi a canonicis secernantur: Ergo vclint nolint haeretici, traditiones admittere coguntur, nisi apertissimis Christianismi no

tionibus renuntiare decreverint.Hanc rationem

paucis complectitur August. libyoni. epist. fundam .c. . Ego Evangelio non creuerem,nisi me tholica Ecclesia commoveret authoritas. Ipse etiam

Apostolus ad Gnl. 2. loquens de Evangelio suo, 'Iod utique erat verbum Dei, tamen conferre illud voluit eum Petro, aliisque Apostolis , ut probaretur & constabiliretur Dei e,inquit,post

Aunos quatuordecim ascendi Ierosolymam cum Ba

nabet,a sumρ o Tito siendi cratem secundum re- melationem is contuli cum istis Evangelium, quoβ3r,dic; in Gentibus, ne forte in vacuu ra currer mi

47쪽

31 D fert. praeambula. Cap. I.

aut cucurrissem. Quae verba ponderans Hieron.

ad . gust. ait Apostolum non habuisse s curitatem Evangelii pradicandi, nisi P tri, is qui

cum eo erant, fuisset sententia roboratum. Tertia ratio : Cum nullus sit Scripturarum . locus tam conspicuus , qui non possit in varios . sensus detorqueri , nulla erit firmitas, securitas

nulla, si sola Scriptura ad quaestionum decisionε adhibeatur. Ergo recurrendum est ad Ecclesiasticas traditiones , in eisque sistendum, quibus veluti lydio lapide vera falsaque doctrina probetur , ac germanu sensus ab adulterino secet- natur. Praesertim quia solennis semper fuit haereticorum vafrities errores suos Scripturarum restimoniis confirmate,& ut egregie .it Lirine sis : Videas eos volare per singula quaque Savctat Sis volumina. Si υe enim apud suos, sive alieno ,

sue privatim, e publice ; sive in conviviu, ω tu puteis nihil unquam peni de suo proferunt, quod

n n etiam scriptis verbis adumbrare conen ur,

Nulla ab ipsis scribuntur opuscusa, quae nou novi aut veteris Testamenti sententiis fucata decolorata sint ; quia nihil tam sacrum est, quod sacrilegum non inveniat. Sed tanto magis ca-Vendi sunt, quam occultius sub divinae legis umbraculis latiari. Unde praemonuit nos Salvator attenAendum esse a falsis Prophetis qui veniunt ad nos in vestimentis ovium , intrinsecus autem sunt thi rapaces : quia nimirum ha - elici ut caulas Ecclesiae infestent, lupinam spe ςiem deponunt, sese sacrarum paginaram se eentiis veluti quibuslam velleribus obvolventes, eo fallacius incautis ovibus obrepunt, quo venena sua medicaminum vocabulis praecolorant: amara haereseon pocula m:lle circumli-

48쪽

Commendatio locor. Theolog. 33

nunt,ut incauti duIcedinem praesentientesiam rorem non reformident, nec ibi suspicentur venenum,ubi Scripturarum antidotu propinatur.

Et ut praeclarissime dixit August. lib.3 - de Bapt-

contra Donat. cap. I'. Scripturas tenent ad spe

ciem,non ad I lutem. Ei Hieron,in eap. I. ad Ga omnes hare se Scripturis Ibi consuunt cervica lia, qua, ponant sub cubito universae aetatis. Nec mirum,illum esse haereticorum omnium, sed maxime modernorum geniam, cum eorum pater diabolus Christum Scripturarum verbis veluti callidissimis machinamentis 'ppetiverit. Si Filius Dei es, inquiebat Mart. . mitte ςe deorsum , scriptum est enim : Angetir fuis Dous maν-davit de re., Scc. Sicut ergo timc caput capiti, ita nunc quoque membra membris loquuntur, membra scilicet diaboli membris Christi, haeretici Catholicis, quae profecto nusquam comminiscerentur , nisi exploratum haberent, nullam omnino esse ad recipiendam artem magis idoneam , quam ut subinducta divinorum verbo-

enim ait prae laudatus Vincere ius Lirinensis ij in ores suos nulli bore ι ito placituros, si nudi

simplises exhalentur , atque idcirco eos coelestis eloquiῖvel: t quodam aromate 'ergimi,ut ille qu humanum facilis dejiceret errorem, di υino facito

Itaque cum haeretici Ceyeste pius , & se ecsacris Scripturarum testimoniis abusit sint, MScripsuras bonas non beno intellexerint, ut ait Augustin ad vitanda errorum contagia nuIIum: efficacius remedium Patres omnes eXistimaria

49쪽

3ι Dissert praeambula. CVI.

turae non in legendo consesant, sed in intelli gendo ; alioquin si pro nostro arbitratu, & privato spiritu agere liceat,possemus quotidie no- a. nobis dogmata componere,puta si asseramus in Ecclesiam non esse recipiendos qui calceati

sunt, & duas tunicas habent, & sic de aliis. Si Divinis eloquiis, sentemiis , promissionibm ct di. holu, is discipuli ejus utuntur , quid facient rholici homines, is matris Ecclesia Mii Z inquit semper laudandus Liri nen si s. aeuonam modo v ritarem a falsitate diseernent ' Hoc scilicet fac re

magnopere curabunt, quod sanctos era doctos viro, nobis tradidi ge scripsimus est divinum Canonem secundum universalis Ece em tradi: iones,is iuxta

dogmatis regulas interpretentur .

Solvuntur olfectiones.

Obiicies I. Incertum est , nec satis constare potest, quaenam inter Apostolicas traditio nes rint annumerandae, nec potest sterni expedita ulla Via, qua pervenire pollimus ad verae traditionis notitiam , quave discernantur fabulae aniles. a veris Ecclesiae traditionibus : Ergo locus traditionum non est certus & firmus.

Respondeo, certas posse designari regulas hv-3usmodi traditionum Apostolicarum dignoscet darum. Nam & ipsa Ecclesia plerasque traditio-Mes humanas ut mera fi menta exsufflat, & Plodit, tametsi eas nonnulli veluti certas venditent. Hinc illa Pontificum Romanorum dili-

ςentia in proscribendis apocryphis libris & ex pungendis inanibus conjecturis. Prima autem xegula est : Illud ad Apostolicam traditionem: Pertinet, cuius nullum in tium in Ecclesia Ca - . . MVS QUAM' , arsument. enim est illud. adi

50쪽

Commendatἰo locorum. Theolog. 3 ρ

Apostolis esse profectum , cujus. nullum eXordium invenimus,do nec ad Apostolorum tempus perveniamus. Hanc regulam in omnibus ferme Iibris contra Donatistas inculcat August. nomitim lib. . cap. . Luod universa tenet Ecclesia, nec Con iliis institiatum , sed semper retentum est, nonnis authorita e Apostolica traditi m rectisme creditur. Et epist. IIS. Illa autem qua non scripta, sed tradita custodimus, qua quidem toto terraruo orbe observantur , dantur intessigi vel ipsis Apo-

stolis , vel plenariis Conciliis quorum ebi in Ecclesia faluberrima autho it s commendata,atque flatura retineri. Secunda regula : Si primorum taculorum Patres in aliquo asseverando conspirent, & oppositum tanquam haereticum damnent. Tcretia regula : Cum Ecclei e Proceres ire Spiritu sancto congregati, nullo venirente aliquid tantuam ab Apo itolis derivatum eise , re

mature eXaminata consent uni.

Objicies z. ea quae de aure in aurem trans eunt dissi ite perseverant, facile mutantur , Scinjuria temporum corrumpuntur , nisi scriptis mandata serventur : Ergo ex traditionibus nihil

firmi elici potest.

Respondeo, hoc quoque argumento proba tum iri , nutare firmitudinem Scripturarum,

quae tot annorum centuriis violari, contaminari, Se corrumpi temporum calamitatibus Potuere. Quare sicut Deus habet specialem curam &providentiam , ut illibata Scripturarum puritas conservetur, ita Sc de traditionibus necesi tu fatendum ost. Adde quod omnis Apostolica tra ditio . etsi non sit in libris canonicis exarata, t men ita authenticis Ecclesia monumentis serva tur unde: Periculam n Ir est , ut mutationa

SEARCH

MENU NAVIGATION