장음표시 사용
431쪽
Eti, 4n actu bono ex objecto & fine duplex
bonitas invenitur, quae a duplici virtute proce dit , quarum una actum imperat, altera elicit actum. Nihil prohibet, inquit S.Thomas 2.2.q. 31. art. 2. actum,qui es proprie nnius virtutis elicitive, attribui alteri virtuti sicut ordinanti ct imperansi ad stium finem. Et q-12. . art. z. ad 2. Mart rium, inquit, est aetas charitatis ut imperantis oriretidi nis autem ut elicientis. Quia nimirum quaelibet virtus δc determinatum objectum, & specialesndissicultatem vincendam habet: unde una qui dem potest actum alterius imperare , sed non et ieere ; quia nequit praefixam sibi sphaeram transilire : alias unica tantum necessiria foret virtus , si illa sola eliceret actus , ad quam pertinet finis intentio, sicque innumerabilis virtu tum lio nestas deperiret & charitas , cujus est finem ut in m supernaturalem intueri , non esset forma , sed expulsio ; non corona , sed ruina virtutum , quas non perficeret, sed destrue ret, eorumve actus non attolleret, sed extingueret, & ad Militium redigeret. , Quare sententia Vasquetii non solum repugnat verse Theologiae , sed etiam vitae spiritali, Msolidae pietati. Etenim Patres spiritales docent, quod sicut coqui ut cibum essiciant acceptum innumeras species salsamentorum adhibent, quibus palatum delectent i, alias atque alias de omnibus succis essiciun F permixtioneS , quibus esculenta condiant, gulam provocent , eXc tentappetitum , quia illis nomina mille , mille de mulcenti artes t sic in vita spiritus monent pi tatis opera variis esse diversarum virtutum adornanda motivis , ut ad Deum ascendat operatio
432쪽
41 1 Lib.VI. Di sert. II. Cap. I.
bus myrrhae & thuris, & univeili pulveris pigmentarii. Haec autem frustra docerent Sancti, si enim nulla ex objecto bono fini ulteriori sub-
ordinato bonitas refluat in actum, plane in congregandis virtutum omnigenarum thesauris oleum perdimus re operam. Parvi profecto reseret heroicis vel mediocribus virtutibus insudare, modo quaecumque fiunt de radice charitatis proveniant. Sic nihilo melius erit martyrium jejunio Mnius diei , nec majoris apud
Deum meriti status virginitatis quam connubii, si in omnibus illis operibus & statibus unica refulgeat bonitas charitatis: quod & coninmnissimis pietatis notionibus , de Patrum documentis diversa praemia accidentalia seu aureolas hero I-corum actuum praxi afferentibus repugnat. Dices: Quando aliquod bonum ex objecto opus eligitur relatum ad finem honestum ulteriorem , tunc opus aisumptum habet rationem
medii utilis & conducentis ad finem , propter quem amatur, non propter se : Ergo in ipso amatur sola bonitas finis, quae sola proinde redundat in actum , quia ab illo dunta it haurit actus bouitatem, a quo allicitur & movetur. Respondeo in electione operis boni in finem superiorem honestum ordinati arridere simul de objecti honestatem, & finis rectitudinem. Utraque placet, tametsi una alteri subjiciatur ; utraque movet, licet una dependenter ab alia ima pellat. Sicut enim causa prima secundete influxum non consumit,sed juvat & perficit: ita finis superioris illicium objecti honestatem non cκ-
tinguit, sed auget, & dum sibi sub ordinat, decorat. Unde obiectum honestum in finem bonum latum non habet cotiditionem puri medii, sed
433쪽
etiam finis intermedii ratione propriae bonitatis inescantis appetitum; non secus ac medicina sapida, & gustat suavis , propter sanitatem an sumpta , praeter bonitatem utilis conducentis di ad sanitatem , habet etiam internam suavitatem,
quae per se placςt. Similiter ergo objectum honestum ad ulteriorem finem relatum amatur
etiam propter se, quia in se, & in proprio fundo
habet internam amabilitatem , etianis non ordinetur ad aliuJ ; qua ordinatione propriam, non perdit, licet eam subjiciat , & subjiciendo nobilitet. infert 3. S. Doctor multis in locis , actum ex
objecto bonum,& ad finem extrinsecum ordinatum desuniere bonitatem essentialem ab objecto,& accidentalem a fine .Et ratio est,quia quod advenit enti in sua clsentia constituto, advenit
ipsi accidentaliter: Sed actui circa objectum bonum versanti in sua essentia constituto advenit imperium & ordinatio in ulteriorem finem: Esego bonitas ex fine derivata non potest non esse. accidentalis , cum possit adesse & abesse, permanente eodem actu. V. g. idem misericordiar. achus in sua specie permanens accidentaliter in finem poenitentiae, vel religionis , vel charitatis refertur. Cujus etiam signum est , quia habitus eliciens actum imperatum non desumit speciem. essetitialem a fine operantis ;stim enim essentia . . habitus sit invariabilis, nequit speciem sortiri a
fine, qui pro operantis arbitratu variatur ; absurdum vero est , toties habitum mutare essentiam , quoties mutatur intentio agentis: Atqui
idem est specificativum habitus ae actus ab ipso eliciti cum habitus non specificetur ab objecto, nisi mediantibus actibiis : Ergo actus circa Φb- S 3
434쪽
jectain bonum versantes , quantumvis imperati ab intentione finis superioris speciem essentia lem ab objecto desumunt. V. g. actus martyrii a charitate imperatus essentialiter specificatur ab objecto sortitudinis , quia actum bonum oraginari ad ulteriorem finem non mutat ejuS naturam , q:lam proinde ordinatio supponit, non causat, ideo enim intentio actum illum imp T at, quia circa tale objectum occupatur, alias
casti & fortuito actum illum imperaret: Ergo illum actam non praecipit nisi ut specificatum ab obje ho , & fine operis. Objicies authoritates & rationes. Ex authoritate qaidem ; nam saepe post Aristotelem inaculcat D. Thomas , quod qui furatur ad moeta trandum est magis fas quam moechus , & co sequentur ille actus cst magis in speciα moechiae quam uirit , subinde ine illa , non ista est esseti tialis . Addit etiam S Doctor a t. s. quod siclitachiis eglector accipit speciem ab objecto circa quod versatur , ita actus interior accipit speciem a fine, quia finis est obiectum actus interioris.
Et art. 7. docet, quod quando actas ordinatur per se ad finem , bonitas ex objecto continetur.
sub bonita in ex fine tanquam sub genere ; spe
cieS autem non continetur accidentaliter is,
genere : Ergo bonitas ex fine in actu imperat, non est accidentalis, sed essentialis. tqRatio a polori est : Actus voluntatis non spe cificatur ab obiecto materiali, sed a formali , iaest a ratione formali volendi, a qua desumitui differentia essentialIs : Sed quando actus impe
ratur a fine , ratio volendi illum actum est finis. cuius gratra objectum illud eligitur i, totv erit zatio quae movet ad eligendum, non est
435쪽
nitas si esset Eigo. actus ex fine bonus, in ulteriorem finem honestum ordinatus , a solo fine specificatur :. sicut assensus conclusionis non accipit speciem ab objecto affensus materialitersia inpio, sed a motivo, 3: medio illius. Rasio a posteriori est: Multi actus distinguuntatur specie morali ex sola & praecisa intentionuo perantii, pata idem actus mendacii iocosi prolatus fine redi eationis,distinguitur specie ab onficioso proximi sublevandi gratia commodato,
& a pernicioso nocendi causa constato. Simillia ter idem verbum molestum a Prassato Zelo dis ciplinae prolatum est actus observantiae 1, animo moderare jocandi, actus eutrapeliae , animo admonendi ne noxa deterius putrescat in -corde, actus misericordiae, animo detrahendi , actus contumeliae ; animo seminandi discordias inter amicos,actus susurrationis ; animo confundendi,actus irrisionis: Ergo signum est actus mor Ies non ab objecto, sed a fine speciem sortiri. Respondeo ad authoritates, quod ille qui fu
ratur ut moechetur, non ideo dicitur magis moechus quam fur, quia actus furandi speciem sumua fine luxuriae, ted quia actus imperans est princ pallor erga luxuriam magis afficitur sic op
rans , quam circa bonum alienum eripiendum. Certe cum dicatur magis far quam moechus,
profectb utramque malitiam contrahit,utriusque turpitudine inficitur actus, quamvis finis perversi iniquitas magis ibi appareat. Ad de Philolophum& DIctorem Sanctum loqui de actu imperante in quantum hujusmodi, qui ut est formaliter Mre duplicati ve imperatus, reputatur unus & idem cum imperante , & idem obiectum respicit ; si tamen ille actus specificative , M in se spectetus,
436쪽
16 Lib. VI. Dissere. II. CV. I.
speciem prius desumit eκ objecto : qua distiniactione omnes authoritates, quae specie tenus Vi dentur oppositae, conciliatu facillimae sunt. Ad alium locum didendum cum C. Jetano , S.Praeceptorem nomine actus exterioris intelligere actum imperatum , sive ab alia potentia , sive a voluntate clicitum : per interiorem vero actum . intelligere imperantem , quia ficut actibus alitia Turia potentiarum accidit ordinari in ulteriorem finem,ita & actat interiori voluntatis ; nam ideo S.D. asserit actum exteriorem ordinari ad finem, quia interior comparatur ad illum sicut formale ad materiale : patet autem ex eodem S. Thoma supra,q st. 13.arp. I. quod actus imperans com-laratur ad imperatum sicut formale ad materiae : unde pro codum accipit a mim exteriorem, R actum imperatum. Cum ergo ait actum inte-
riorem speci Mari a fine , quia finis οβ obiectum moluntatu , illa causalis intelligenda est de fine
ut abstrahit a fine operis , vel operantis ; & ita universaliter verum est, finem e se obieetum voluntatis ; finem quidem ope antis respectit vo- luntatis imperantis , finem vero operis respectu
voluntatis impe Patae.. Cum vero tradit S.Doctor, bonitatem ex Objecto contineri sub ea quae est ex fine , tanquam. speciem sub genere , facile verum cis: probatur, quando bonitas ex obiecto non nisi ratione distinguitur ab ea quae ex fine petitur, ut cum bonitas abstinenti se ordinatur ad finem temperan tiar ; quia vinc bonitas ex fine est essentialis, ut- ,
pote indivisa 'ab ea quae petitur ex obiecto. Si autem sit diversa bonitas. tunc est difficilius cxplicatu, quomodo finis sit genus. Id tamen duarliciter intelligi potest. P imo bon; tas finis at
437쪽
Principia bonitatis. Ar Teitur generica, quia ut vidimus libro praecedenti, dilert. L. cap. s. Jecia. i. finis est universale& gunus , non in praedicando , c um finis sit circunstantia, genus vero adnubstantiam pertineat fea in causando, sicut Sol est causa universalis corporalium, & sicut just tia legalis respiciens bonum commune alias virtutes ad finem boni communis ordinat, religio ad cultum Dei, charitas ad ejus bonitatem. Quia ergo finis subjucit fibi inedia , merito genus & universale in causando nominatur , in bindeque bonitas ex illo petita generica dicitur. Secundo explicari Potest cum Conrado , boaitatem finis appellari genericam , non in stricta, sed lata acceptione, quatenus nimirum genus sumitur pro quacunisque re communicabili multis bonitas autem finis , puta quae a charitate profluit, in actus justitiae, misericordiae, aliosque effanditur, per se quidem in actus. virtutum infusarum sibi suborta
cinatarum, Per accidens vero in actus virtutum naturalium & moralium.
Ad rationem a priori dicendum , motivum adaequatum eliciendi actum ex objecta bonum non esse Colam finis honestatem; per se enim voluintatem allicli objecti boni rectitudo, etiamsi
in finem n7teriorem non referretur quia nompuri medii,sed finis intermedii rationem habet, a fine quidem dependentem, sea in proprio sinuanterna bonitate gaudentem: unde &actus impe ratus habet & rationem talentionis respectu stanis intermedii, &'electionis, prout objectuin 'nod prosequitur fini superiori subjicit ; alus in actus non haberet dupllam bonitatem, quod Valentia cum quo, in prae senti di*
Nec est simila quod iubjun tuc Se
438쪽
alienia conclusio nis , quia 'bjectam conclusi nis no n habet rationem scibilis, nisi prout tab- stat lumini principiorum dii unde nec asten litin conci usionis seecificat,nisi ratione media, propter quod assentitur: at vero honestas oblecti per se bona est, per se nata allicero appetitum letiam a fine extrinseco minutae dependet,lice hsupponi possit. Objectum quippe virtutis per eam ite est. Unde aiebat Seneca epist. II. . Iustum esse gratis oportet , non est quod expetus, ouod sit 3unrui preptum majus, quam rusum H - Ad titionem a poste Aoici dicentum , O illos ' oui enumerantur, actus disti gui pecie ex
intentione operantis, non praecise qua interio est , sea prout finis intentris restuit & transit a Ineonditionem objecti , sicque intrinsecam causat in actibus diversitatem i, quando nimirum imis. opera iis,qui solet objecto esse extrinsecuriobiectiam ipsum ingreditur, & quadamenuS millo imbibitur. Et ita contingue in pro post O. Cynienim mendacium fit prolatio falsi cum intentione fallendi, planum est , intentionem pertIner: ad obiectinia mendacii. - . , Q ovum ratio ramal s est , quia cum ingua sit inter pes mea:is , expandens quod In mente latet, spe sale est omnibus peccatis linguae pro distinct one intentionis distinctam habet e malis xiam, quia ad mentis , cordisque cogitationes Mantentiones exprimendas verba sunt instituta. Et ideo linguam appellat Jacobus universalem. iniquitari, , quia verbis omnes cordydides,
QuincS mentis noxae, omnes obliquarum Intentionum putores veluti apertis emisiarUS,& cloacarum ostiis funduntur. Idcirco Sancti custodiam ori ostia circunstantiae labiis Ponero
439쪽
tam serio, tam crebro mone 't: quia periculum est non solum falsa, sed etiam vera sine cautela dicere: quia in multiloquio nori deest peccatum, in silensio vix adest. Alligant ergo Sancti sermones suo',advocant a1 llimam pocius quam ad linguam, ut sit gravitas in sensu , in sermone pondus,in verbis modus ; ne per verba se inantiates lingua solvat, cum restringi debet ; aut cum iloqui utiliter potest, semetipsa pigre restringat;
ne aut laxa in vitium defluat, aut arctata nimis ab utilitate torpescat, na fiat loquutione praecipites , & quod volatilis animus cito concipit, levior protinus lingua prodat; ne per multiloquium exterius sparsirin cor vim intimae conji-derationis amittat. Audi 'in is Salaecam epist. o. Summa summarum hac er i tibi, tardit et tentem te esse Jubeo. Imago animi si mo citi: qualis vir, talis e uo.Audiamus melius clam timem Bernardum: Tenerum membrum Pngua , ct tamen vix teneri
pote . Levis sermo, ruta leviter volat,sd graviter vulnerat: leviter transi: fid graviter urit evitor penetrat, sed non leviter exit: leviter profert, sed 'non leviter revocati et faece volat, ideo αaritatem facile vivit. Leges sca'. I.& 3. Epistolae Jacobi- Inferes bonitatem quam actus habet ex circunstantiis esse e iam accidentalem, utpote inon minus adventitiam illi quae est ex obje , ea quae est ex fine : R idem proportionaliter dicendum est de malitia. Nec obest quod ali laando circunstantiae mutatio novam & distinet alpeciem invebat; qaia 'riando duae species in
rates ordine quodam afficiunt actum, una desciis tur accidens respectu alterius, nimirum ea quae supervenit. Nan obest etia in . quod bonitas, Vermiaicia ex circinast alia agat a me pctitae sinu
440쪽
partes , vel modi intes seci ipsius substantiae
actus, puta durari o, intentio , &c. Quia illae citcunstantiae non afficiunt actum individunt, ter sumptum , nisi accidentaliter : cujus signum est, quod modo major , modo minor intensis aut duratio in actu invenitur. Variatur enim quotidie iudicium , & in contrarium Vertitur, Laepeque mutatur animus nondum habens vi gorem suum. Mistim enim non est, inquit Magnus Gregor. lib. I 2. cap. 2 . si quis bona inchoet, sed valde is irabile est, s intentione recta in b,no opere perduret. Interes s. quantitatem bonitatis actas imperati aliquando commensurari bonitati actus imperantis, liquando isti non correspondere. Et nim si actus imperatus consideretur ut tendens. ad proprium objectum, tunc non est necesse quod bonitatem actus imperantiS ad aequ et,sive
quoad stibstantiam , sive quoad intensionem k quia obiectum imperantis potest esse nobilius,
subindeque nobilior erit entitativὰ actus ita perans γ & fine intense amato , potest deinde medium , qu est obiectum actus imperati, remissε appeti. Si vero actus imperatus reduplica ivEconsideretur ut tendens & relatus in finem actus. imperantis , tunc bonitas imperantis refluit det xedundat in actum imperatum, & quoad substantiam, & quoad intensionem ; quia quant finis actionis est excessentiori, tanto Sc praestan- cor est actio; & qui desiderat intense finem,media et am ut conducunt aci finem ardenter concupiscit. Si vero intensio actus imperantiis comparetur ut objectum adactum imperantem,tunc intciro non derivatur in actuna imperatum adfa
