R.P.Fr. Vincentii Contenson, ... Theologia mentis et cordis seu Speculatio uinuersae Sacrae Doctrinae, pietate temperata; è patribus, doctore potissimum angelico deriuata. Tomus 1. 10 R.P.Fr. Vincentii Contenson ... Tomus 3. In quo praemissa disserta

발행: 1681년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

451쪽

Commendat. vita interioris. si

mendo solum internum cum suo objecto& cir-tanstantiis, explicat quis speciem & munerum

suorum peccatorum , tametsi non explicet externum : ergo non tenetur eXternum eXprimere. Quod si actus externus malus aliquid mali gnitatis adjiciat interiori unde procedit idciride actu bono perspicuum erit , cum sit par

utriusque ratio. Respondeo nihil omnino referre ad hoc ut actus externus sit in confessione aperiendus, quod interiori malitiam superaddat, modo re vera malus fit, sive denominatione intrinsecti sive extrinseca a malitia interiori petita. Quia praeceptum confessionis abstrahit ab co unde malitia proveniat, sed quodvis opus malum imperat aperiri. Quare non propter illas duntaxat

rationes, quae inter arguendum referuntur, peccata externa aperire tenemur ; sed propter Dei praeceptum,quo actus externos expli candos juberi continens Ecclesiae usas & praxis demonstras. Cujus praecepti ratio sum ciens est volu notas Legillatoris , quae peccatores ad illud onus astrinxit. Convenientia tamen praecepti non deest , quia nunquam persecte efficacia voluntatis explorari potest, nisi per operis exequutionem; nam a fructibus eorum cog uoschiis eos , & saepe mens sibi interius blan 'itue , sibique Nidetur velle quod reapse uon vult,saltem plena & cDR-

summata Voluntate.

Pro solutione aliarum objectionum adverte, quod licet bonitas objectiva prius inveniatur in actu externo debitis circunstantiis vellito, In quantum proponitur voluntati a ratione ut quoddam bonum apprehensum refundens bonitatem in actum interiorem, qui ab objecto spe-

452쪽

4 2 Lib. VI. D sert. II. Cap. I.

cificatur ; tamen bonitas formalis, quae convenit ac si prout est tendentia in finem & aliis es uni halia Primordialiter convenit actui voluntatis, unde in actus externos derivatur. Ad verte iterum, difficultatem posse adhuc uigeri contra nostram sententiam; tum quia secundum aliquos actus appetitus seusitivi participant internam libertatem,subinaeque distinctam bonitatem & malitiam ab ea quae convenit actibus voluntatis : tum quia secundum alios voIuntas movendo alias potentias influit & imprimit ali-

quid reale in illas , subindeque bonitatem, vel bonitatis internae aliquem radium derivat. Sed quia semina haec dissicultas supponit multa albbi discutienda, ideo non possumus hie in ea di

solvenda immorari. Atque hinc sponte fuit vitae interioris,seu i ternae conversationis,quae vitae spiritalis medulla est, commendatio, nec non Angelicae praestantia doctrinae,quae Deum docet in spiritu & veritate adorare,dum totam honestatem,totum me-xitum solis actibus internis robustis asserit. Fellacerθo ut prosequitur Bern. lib. de interiori domo, qui interiorem domum, id est conscienturin sedi-hcat , dum in pace Christi fundatus , Sc in Dei amore solidatus , si exterius bella patitur, interius tamen non turbatur ; si molestiae foris perstrepunt , tamen usque ad silentium intentae quietis non irrumpunt ; quoniam gusta internae dulcedinis tactus, tutus colligitur , intus Deum possidet, & in externa sese fundere nota Valens , totus per amorem intus quiescit. Facit Deo sanctuarium, dignum parat habitaculum de domum cordis sic a peccatorum sordibus stadet emundare, ut nec ratio decepta, nec Voluntas perverse,

453쪽

perversa, nec memoria sit inquinata. Ibi septenatia aedificat sibi domum c ricientiae, erigitque,

eolumnas septem, bonam nimirum volundatem,- gratam beneficiorum memoriam, cor mundum.

animum liberum, spiritum restum, mentem devotam ., rationem illuminatam.

In primis intus erigitur columna bonae vos luntatis. Nam , inquit cap. 8. primum o princμJale bonum bona volunt m esse cognoscitur. Priamum, quia a bona volunta a bsnum omne inchoatur : principale , quoniam bona veluntate nihil hominibus utilius datur. Voluntas bona nee dari toto invito , nec afferri nisi et olentι. Luantuis

vis, tantum mereris : quantum crescit volunt Meua bona , tantum cresc:t meritum tuum. Ita est.

pii simul ct misericordi simus Parer in eo xsdemptionem nostram posuit, in quo nussus nisi velit, po- . test egere. Amare namque Aomines aqualiter possunt , ct divites o pauperes , et: ms pecuniam qualiter dare noc pqsunt. Voluntas tamen bona

non est , s non opera ur quod potest.

Excitatur deinde memoria beneficiorum Dei, qui bona tribuit, in periculis constitutos clementer eripuit, peccatis vinci non potuit, obli tos sui de se admonuit , aversos a se revocavie ad se , venientes benigne suscepit, poenitentibuς indulsit, perseverantes custodivit, stantes tenuita cadentibus ne colliderentur, manum supposuit, malas delectationes in amaritudinem convertit. salubriter amarie tis consolationes tribuli, tribui tione purgatis quietem xestuit & pacem. Anima ergo intus collecta memoriam suavitatis Dei eructans recogitat quanta sibi Deus imper litus est, non roganti aut desideranti,sed ingrato ,

sed recusanti, & pene iis vito Quidni omni naο- Toit, . III. T

454쪽

mento Dei recolat beneficia , cum nullum sit momentum quo non ejus obruatur misericordia 3 Gratiarum memoriam sequitur cordis munditia, ut sum toto corde diligamus, a qreo tanta beneficia accepimus. Munditiam cordis comitatur libertas animi, ut nulla perturbatione coniscussus,nullis capiatur illecebris, nullis frangat molestiis,se4 possit cum voluerit, aut sibi intendere , aut proximiorum saluti inservire, aut in coelestium Oontemplatione quiescere. Ex liberi. tale mentis profluit spiritus rectitudo, obliqua&tortuosa ad amussim applicans i, quia dum intra se habitat, nec exit, mentis speculum quotidie

inspicit, quotidie tersi, quotidie tenet, quotidie custo ait; inspicit, si quid displicet Deo ; tergit , ut nihil remaneat, quod ostendat Deum;

tenet, ne deorsum corruens,& terrenorum affectu sordescens recedat a Deo t, custodit, ut quotiescumque intrare voluerit,receptaculum mundum inveniat Deus. Rectitudini spiritus adjungitur mens devota, totum absorbens affectum, nonnisi JEsvM , & ea quae sunt 3Fs V sentiens; cuncta quae adsunt, tanquam non sint considerans, sola interiora amat, lis coelestibus inhiat, soli divinorum incumbit amori. Mentem devotam veri luminis perfundunt radii, de scientiae Sanctorum plenitudo , quia dum seipsum animus sed uid intuetur,sar t in Deum. PraecipNum enim , principale spectilum ad videndum Deum , est animi ra A; lis intuent seipsum. Si anim inii sibilia II ei per ea qua ficta sunt intellecta conoti ixntifr, ubi cuεμ, quam in ejm imagina cognitionis ejt .vestigia expressius impressa reperiantur 3 inquit laudatus Pater.

Bonum est, Lector, bonum est nos hie esse:

455쪽

Comm ndat. mitae interiori . ' sinam fortunata anima , quae ad dilecti sui ad ventum summo cum deriderio semper inhiat. semper parata & expedita est, ut pulsantem coelestem sponsum absque ulla dilationis injuriasiiscipiat, ut vocanti cum omni alacritate Occuserat, ut ingredientem toto amore complectatur,

ut sola deinde cum solo moretur, & exteriorum omnium oblita ejus duntaxat dulcedine perfruaturi Quam suave ascensiones in corde suo dis ponere, mentis excessu experiri, quoniam suavis est Dominus, meditatione assui gere in contemplationem, contemplatione in admirationem. admiratione in me is alienationem lAttende ergo tibi, Lector Theologe : vitae interiori seriam operam da , loquere ad Deum intra te, M loquentem ad te Deum intus audi. Spiritus enim Deus est, spiritus & anima tua, &habent ambo linguas suas , qu bus sese vicissini alloquantur. Verbi lingua favor dignationis. animae lingua fervor est devotionis. Verbum Dei loqui ad animam , est infundere unde illa amet . & confidat amari : animam loqui ad Deum , est Oairari dignationem , & stupere ad gratiam. Loquutἰo Verbi,i usio donc ait praefatus Doctor Melliquus serio. F. in Cant. νι ponso

co plus diligit, quod se sentit in diligendo victam;

ct i eo plus miratur, quod sepra: en am agnoscit. Ejus clem interioris vitae inchoatam felic t tam alibi sepe , sed nominatim homi lia δε duo bus discipulis euntibus in Elnaus, explicat idem doctus a Domino Bernardus, cuius tibi siccum detractis nonnullis, additis aliis, claritatis gratia Verbis , Lector, eliquabo ; utinain tibi, & mihi intcrdum liceat exPeriri. Convertcce auia

456쪽

mea in requiem tuam : clige intus conversaricum Deo tuo, cujus dulcor piaesentiae omnem excedit eloquentiam, totam absorbet conscientiam, & transformat in supernae jubilationis imaginem, & deliciarum coelestium novitatem. Quam mira suavitas , quae totas inebriat me dullas animae t Quam dulcia faucibus mentis Dei loquentis ad cor eloquia, ex quorum singulis verbis sentitur quidam ignis erumpere, qui totos depascit angulos amantis conscientiae; cum nimirum per orationem illuminatur meditatio , in meditatione exardescit oratio , & in contemplatione suspenditur admiratio. Medita- . tio ruminat beneficia , quae ante mentis oculos digna cum gratiarum actione Feducens , & in

vasculo pectoris pistillo crebrae considerationis conterens , igne sancti desiderii suavissime inardescit. Oratio vero fundit suspiria, piae devotionis stillat aromata , tota resolvitur in lamenta Contemplatio autem radius est suavissimus, quo anima per cincinnum capiti S elevatur, ctim meditatione exardescente, & oratione scintillante.

Unde nascitur in corde jubilus quidam, scilicet mellifluus cordis rivus, quem nemo scit, nisi qui sentit, nec et ana ipse qui sentit , quia cito pertransit. Felix hora , sed brevis mora, qua factumo silentium in caelo quasi mediis hora. Norunt eo parti qua dico , qui hac experientia suavitatis λH- me didicerunt. Quando nimirum erumpit de medio ignis decori contemplationis radius,& sci tillae quasi aeris candentis , suspiria scilicet conscientiae jutalantis. Quando effunditur stilla duucedinis totam mentem inebrians , totam mentis latitudinem nouis deliciis coangustans: quando Deus cordi illabitur , & interius loquena amo -

457쪽

Commendato vilia interioris. 637ris subministrat incendia, & quasi oleum projicit in flammam Quando illo , quem diligimus,

nec videmus , ad memoriam reducto, dulcis dolor augmentatur , & amor semimortuus in caminum prorΗmpens de igniculo , purus in me dullis reviviscit, & restore r. Deus, Deus quantas, ubi lationes concepta de tua abstetitia tristitia gignere soleti Et quam suaves suavitates rumi nator, & quam dulcia suspiria tunc percurrunt in cordet Bone I E S V , quam iucundo consolaris -- furro, vos de tuu vides absentia contristatost Puam

libenteo fias orantibus, aspis suspirantibus, ressi ciens per fenestras, prespiciens per cancellos e Luam iucundus lati aι post parietem nostrum, ut audi,

voces erantium, dulcescant tibi dolores diligentium, de poenis rideas innocentium Si haec aliquando rerum experirere, Lector, quam libenter exteriora contemneres t Quam ardenter ad regnum Dei, quod intra nos est,

quodque non est esca & potus , sed gaudium &pax in Spiritu sancto , suspirarest Quam festin.& festivό ante lucem surgeres ad quaerendum

dilectum, ut vigiliis interesses,ut effunderes cor tuum: coram Domino , ut coelestibus abundans deliciis super hoc expavesceret cor tuum,& dulci suavitate moveretur de loco suo ε, ut in lectulci etiam tuo quaereres per noctes quem diligit anima tua & ad ejus loquelam liques res Scaturire enim solent sponsi verba teneritudinem amoris,& quasi mustum quod dirumpit novas lagunculas, de medullis procedere diligentis olet inaeia stimabilis redundare in labiis intus loquentis sermonis clegantia super mel & favum , & dulcescere ejus eloquium super omnia aromata

458쪽

Solet inter grati osa susurra,inter devota suspitla non diu abscondere multitudinem dulcedinis suae, quam abscondit timentibus & diligentibus se. Solet per occultam inspirationem, pei sacram psallentium conspirationem per Scripturὰ sacrae lectionem tristitiam in jubilum coinma tare. Q aod si aliquando recedere , & ab oculis evanescere videatur , sentitur quidem dolor, scd

suavis, utpote de amoris fonte promanans. Mira res, cum incipit Magister cordi dulcescere, ii nc

fugit, ui de absentiu βια faciat nos dulciter do-Dre. Tales sunt amoris delicia. Quod si nondum tam felicis experientiae gu- sum noveris, si quadam duritia cor tuum sense-xis indevotum , insta orationibus, intende meditationibus, ingere te vigiliis, sint oculi tui tacui piscinae in Hesebon prae multitudine lacrymarum, ind ficienti Macra obstinatione vinee Dominumiuiri cstatis , & dic ei , ut maneat tecum , quoniam advesperascit. Quia nimirum te obnubilant tenebrarum angustiae, te confundit

moeror tristitiae , Omnes mentis angulos ventus tentat onis concutit, t nori & tremor venerunt super te,contexerunt te tenebrae & infirmata est

in paupertate virtus tua. At ipsum erso clama, ne cesses ; ad eum intenti sint oculi tui, de niuitatitudine miserationis eius concipe fiduciam , ne tradat animam confitentem sibi potestatibus cenebrarum. Viriliter age , confortetur cor tuum, dc sustine Dominum, & orietur ut lucifer splendor ei micum te εon sunt plum putaveris , si eritio . instantibus & humilibus precibus eum adVoces, Veniet, & non tardabit, & tunc dulciter coges eum at manendum, invitabisque ad coenan Aom,

Iuxta quod str quam est : Si quis apercerit.mihi

459쪽

ianuam , intrabo ad eam , ct coenabo cum eo , o ipse mecum. REFLEXIo.

Non minus siola es, Domine, non minus sol s, i quiebat e modernioribus viris sanctis nonnullus post exantlatos sine fructu Apostolicae vitae labores, quia per ipsu fit nullo modo steterat; nulla ' in ipso mora fuerat, quominus felicem sua praedicatio sortiretur effectum. Quantum in se erat,toto corde plantaverat, tota licitudine. rigaverat, sed Deus incrementum non dederat. Qaam bonus , quam sumis , quam commodus negotiator Deus, apud quem sincera voluntas pro facto reputaturi Vide quid diXerit Abraham non mactanti filium, sed mactare parato et fuisfecisti hanc rom ,-non pepercipi filio tuo unigenito propter me , benedicam ini, ut dicitur Genes. 22. Et rationem dat Chrysostomus hom. quia quantum ad voluntatem cruentaverat dexteram Patriarcha, p/rfectumque obtulerat sacria scirem , is idcirco Dominus qua si sacri eio rei a consummato , laudat iustum. Vide quomodo duo pauperis viduae minuta in gnetophylachim missa profusis divitum eleemosynis Salvator praetulexit , quJa non operis externi decus , sed efficacem puri cordis respexit affectum. induam, inquit Cyprian. tract. de Operib.& esseem. cum mi-doret Dominus, non de patrimonio, sed de animo opus ejus examnans , ct cons erans non quantum .od eae quan o dedisset, dixit : Indua satius omnibus misit in dona Dei. Profecti malus mercator est, qui non vult eum Deo inire commercium, cui non minus ac-

460쪽

cepta est sinceri animi pro napsitudo, si revera

desit operis externi facultas. Ante oculos Dem, inquit Magnus Gregor. hona. s.in Evangel. xu'- . - suam vacua es manus u munere , fi fuerit orc rordis repleta bona voluntate. A jejunio excusatur infirmus, ad eleemosynam erogandam non tenetur mendicus: sed quonam,Obsecro, perfugio i utetur , quam speciosam obtendet causam , qui bona caret voluntate 3 FE ia, inquit August. in

re in .ios. s non habet sarcus τει arca quod da- nes , habet cor is voluntas. Nihil autem facilius tquam velle , sicut ' nihil utilius bene velle. Si mim voluntas prompta ost , inquit Apostolus x. Cor. 8. secundum id quo habet accepta est , ninfecundum id quod non haset. Age ergo , Lector:

euge serve fidelis , animum erige, ne corde cadas , ne mentem despondeaS quaecumque non

potes , si vers velis , apud Deum fecisti, a Deo mercedem accipies. Mens enim bonistudii ac pia voti , inquit Salvian. in pro . lib. de provid. Hiamsi essectum non in eniat coepti operis , habe

niplex est regula bona operatio

. lex aeterna, ratio recta, ct divina moluntas cognita vel per praecep-

tum , vel per in 'irat ionem

ΡRima ergo regula est lex aeterna , quae a veluti ratio Dei, auari de se est firma . cori stans, invariabilis, quae sunt conditiones neces .

I . . .

SEARCH

MENU NAVIGATION