장음표시 사용
491쪽
quia anima est virtualiter vegetativa , & senti-tiva ; vel dari plures pariter tenebras , quia lux solis est virtualiter multiplex. Non , inquam, haec inferre licet, quia non sunt plureS moriendi , vel tenebras offundendi modi, sed unicu S per recessum animae a corpore, vel corporis illuminati a Sole - Caeterae vero rationes sunt paulo efficaciores,& difficiliores, praesectim ea quam urget Curiel in confirmatione adducta,sicut & prima quae inter positivas recensetur & ideo eas specialiter speculatione sequenti refellemus. Porro aliae
duae, prima ex contrarietate , altera ex rationem orati ratis depromptae,nihilo meliores ea sunt, quam statim refutavimus. Ilia quidem quae ex contrarietate elicitur, facile corruit, quia sulfi cientissiune salvatur oppositio contraria, quae , malum inter & bonum actum intercedit, per hoc quod fundamentum malitiae contrarie actui bono opponatur. Diligenter etiam observanda est differentia,quae inter contraria,naturalia 3c moralia invenitur , illa enim sunt absoluta, ista relativa. Porro absoluta ccmirarietas exercetur
positione, vel remotione alicujus dispositionis, scut introductio caloris expellit frigus. Unde non oportet quod unum sit capax alterius , sed quod ubiectum sit capax utriusque 1, dc ideo unum non importat pclvationem alicujus persectionis , qu ae sit in alio , quia utriusque contrarietas non dependet ab exteriori. At vero actus bonus , & malus peτ hoc sunt contrarii, quod opposito modo se habent ad regulas morum,
quibus ille se subjicit, iste recedit: quo recessis obliquatur, de fit malus carentia debitae subiciactionis ἱ unde militia formalis. non a ea Muc
492쪽
sed tantum fundamentalis. Ratio etiana ex mo ralitate in communi desumpta non urget quia moralitas in communi non est ratio univoca, sed analoga, importans duas rationes simplici, ter diversas , alteram positivam, negativam anteram. Sicut in sententia Ca)etani malum non est univocum, sed analogum respectu morali&& transcendentalis Q aare tota huius sententiae medulla in duobus consistit: primo quomodo. actus intrinsece malus non sit talis independenter a privatione rediitudinis , cum ipse sit essentialiter incapax honestatis , cujus carentia proinde , non priVatio , sed mera negatio censenda est. Secundo, quomodo ordo vitalis & postivus , quem dicit
actus malus procedens a Voluntate moraliter operante circa obJectam morale, non sit malus moraliter ante privationem quam praecedit,
cum sit in linea morali ante illam nec bona, ne indifferenti. In his duobus continetur summa dissicultatis , & ut verum fatear, utraque diss cultas summa est, sed Deo dante summa accu
Malitia actus moralis vel positivum in sitis essentia ordinem probabiliter involvit vel necessario supponit; quia nimirmm,ut eleganter ait Salvianus lib. snde pro id. non A scientia seu rebellione pecca s. Scientes enim bona non benὸ ag mus discretionem recti ac pravi lintelligentes pra scitamur .Legem legimus legirima caiacamas , , ad hoc tantum praceptorum sacror v
493쪽
mm. Vah nefandam humani generis temexitatem , mala maliS addentem, Deo indicentem bellum , capessentem arma , ac sanctissimae ejus voluntati jugiter repugnantem l Hic nunc interrogo , non Catholicos vel Christianos, sed omnes qui sanae mentis sunt, quis unquam credidisset in hanc usque Dei contumeliam humanae cupiditatis & impudentiae progressuram esse audaciam , ut in eum armet se infirmitas, cujus
potestati nihil resistit 3Ο facinus inaestimabile& prodigiosum , sed nihilo minus stupidum , &infimum i Et illud perpetras , Lector , quoties-
eumque perverse agenS, malum prosequeris , &in Deum tuum intolerabili molimine insurgis. Positivus ille ordo , quo stercora iniquitatis amplegaris, clamor est ingens s milis illi Gomorrhaeorum , & Sodomorum divinis aucibus obstrepenti, & ultionem divinam extorquenti, immanitate scelerum , turpitudine criminum, obscoenitate ' libidinum. Puliare, inquit Hem Salvianus lib. I. citato, clamorem diseris in se habere peceasa. Grandis absque dubio peccantium cI mor eg, qui a terra ascen .it ad coelum. Et vere clamor , ct grandis clamor est, quando pietas Dei
peccatorum clamoribus vincitur, ut peccantes puni
re cogatur. Illam , illam positivam , & scelentem peccati prosequutionem , utendis frui aventem, felicitatem in his nugis nugarum quaerita Π-tem justo iudicio invitus quidem, sed gravissime
Deus plectit. Illam internae, occultaeque poenae comitantur, angores scilicet, poenitudines, meo rus ,& conscientiarum mille morsus , mille rema orsus, quos improbi effugiunt nunquam. Illi
ipsi qui in bonis videntur ducere dies suos , qui
coronant serosis antequam marcescant,& Omne
494쪽
pratum, ut loquitur Scriptura , pertranseunt luxuriae sua ; illi,' inquam . nisi sorte in profundam Venerint, animum sibi sentiunt lancinari ; &quandiu aliquod sanitatis intervallum habent, quandiu prorsus duri non sunt, obdurati, & occallentes,quadiu non sunt ad omne flagitii nefis projecti, tan4iu acria quaedam flagella, & veluti repetitos intestini ulceris ictus experiuntur,sive in patrando scelere, sive magis post patratum. Vere enim olim Plato: Subsequa injuria poena. Fortius Hesiodus : C tane et is qualu est culpa multa. Sed divine Augustinus : jussisti Domine, se ita est , ut omnis inordinatus animus poena sit Hi. Cognatum plan8, imo & innatum omni sceleri supplicium lceleris, & illicitae turpium pro sequutioni aspersa est amaritudo. Non ea sola
punitio censenda est, quae in oculos incurrit. &externis sese inger i obtutibus. Gaviores sunt lux intus latent, quam qu e foris pate t. Nam ne ut cruciarii quondam Romano ritu crucem gestabant suam, ab ea mox ferendi : se perverso& positivo voluptatum amori positivam imponit Deus conscientiae crucem , lentis quidem αminutis , sed quotidianis pungentem bstibus,
quibus laniatus animus etiam in aurato corpore caeditur & laceratur. Sed quid justius, quam ut ille semper angatur, scruper metuat imprensitio immissi supplicii terrorem , semper interna
impendent s , & onerantis torturae imagine supra equuleos, fidiculas , uncos acerbiore positive prematur, qui positivo in Deum impetu insi Iire non dubitauit3 Sed quia de te, Lector, confidimus mestora Mulcinio a salutis , aliud emolumentum spiritale ex Positiva peccati tendentia reporta. Si pecca
495쪽
tum vel consistit, vel fundatur in positivo ,.quo voluntas fertur in objectum dissonum: Ergo omni custodia serva cor tuum ; ab exteriorum &saecularium cura negotiorum quantum poteris abstine , quia vix ac ne vix quidem creata quis quam prosequitur , quin sordes contrahat pec catorum ; nam qui tetigerit picem , inquinabitatur ab ea. Tantum a Deo & coelestibus averteris, quantum ad creata converteris, quia dum anima in exteriora effunditur, tot 'odis inquinatur , quot sensibus per externa divagatur. Nam
ut Aicitur Jerem. 9. Ascendit mors per fenestras ηψrm , quia dum foras per sensus in mala egredimur, mors intus ingreditur. Unde Hugo Victor. ser=n. 3 S. ait quod sicut erant quinque porticus piscinae , in quibus jacebat multitudo magna languentium , sic unusquisque senGin tot
ptimes. Et S. Basilius ti . de sanct . Virgis . notat an inam per quinque sensus agi imitari torrenti, quod emittens fluentum suum , quidquid corruptum occurrerit , ad se pertrahit, limoque implet. Ergo si non vis positivis peccatorum sordibus irasci, contine corporis sensus, quibus in externa dilabitur.animus. Ne incaute aspicias , audias , & tractes, quod postmodum invirus amabis ; quia intueri non decet , quod non
licet concupisci. Time ne oculusFtuu S defrae
detur animam tuam , & si in faciem virginis intenderis , ne te scandalizet Vultus ejus. Non po-lebi, inquit Hieronymus lib. 2. coni. JOyinian. cap. 7. ante I- tropolis ct arx mentis capi , msi l. rporim ejus irruerit hostilis exerc: tu
496쪽
pGcati essentialiter in privatione debita rectitudinis consistit.
Hoc assertum, cui subscribunt Capreolus,
Ferrariensis, Araujo, aliique innumeri, tam domestici, quam extranei, perpetua de constanSS. Thomae doctrina clarisiunis verbis tradit. Quid enim apertius hi ς testimoniis inter mille aperta apertissiinis I. 2 q. I8.art. I. Actus est maius mJ aliter, in quantum ei deficie aliquid dopleaitudine essendi. Et q. I. art. 6. Peccatum nihiἱeIt aliud quam acti humanus malm ,π quod sit humanin. habet ex hoc quod si voluntarius λ quo vero fit malus , ex hae quod earet debita commensuratione. Et subdit quod earentia illa comme
surationis est quas formala in peccato. Ex q.83. art. 4. Est quoddam bonum , quod est ipse actus ordinatim , is huius pVivatio es essentialiter θήD n peccatum. Idem inculcat 2. 2. q.IO. art. 3. O nne peccatum formaliter confinit in aversione a Deo. Et q. II8.art. s. ubi docet quo A prit alio bonῖ formaliter se habet in peccaso , conversito autem ad bonum commutabile materialiter. Quod &. Iep tit 3. p. q.86. ast . . ad I. Culpa mortalis utrumque habet, aversionem a Deo , , conmersionem ad boraum creatum: fu averso a Deo est sicut for-m ue , contae, so autem ibi est sicut materiale : remoto autem formali cujuscumque rei , tollitur L ciei,sicut remoto rationati tolli. in species hum
497쪽
mina ; ct ideo ex hoc ipso dicitur culpa mortalis remitti, quod per gratiam tolliturimcntis averso
a Deo simul eum reatu poena: Her . Quae testimonia sunt adeo evidentia , ut nulla ponder tione egeant.
Illud tamen statim se menti offert, quod intestimoniis pro nostra sententia adductis Angelicus Magister expressiis, conceptis, & explicatissimis verbis loquitur; in illis vero quae pro opposita sententia referuntur, per consequentia non sponte fluentem,sed vi & veluti invite deductam trahitur.Libenter etiam hic Adversarios interrogare averem, utrum S. Doctor potuet it clarius nostram sententiam significare ξ Respondeant, des, sed aperte , sed ingenue, sed candide, & ut sic loquar, nude & citra effugia &subtilitates conquisitas. Esto quod D. Thomas nostram sententiam non tenuerit , dicant tamen, amabo , si illam tenuisset, potuissetne tam accuratus Doctor , cui utique idonea ad se explicandum verba non deerant; potuissetne, inquam, nostram sententiam significantius exprimere Quaeritur utrum sistus malus,seu peccatum consistat formali ter in privativo 3 Quid ad hoc Adversarii l Quid ad hoc S. Praeceptor3 Illi contendunt possitivum este formale & essentiale, privationem se habere consequutive. D.vero Thomascit positivum se habere sicut materiale, privationcmscue sor te, is Eriυationem esse essentialiserpeccatum. Certe velint nolint, fateri coguntur Adversarii, D. Thomam ea in favorem nostraesententiae scripsisse verba, non semel, sed Cepe, sed semper, sed ex professo , quibus eXpressiora nullus Author nostrae sententiae hactenus excogitavit,vel excogitare unquam potuit.Postquam
498쪽
U. Tliomas dixit formale peccuti, essentiam peccati commissionis consiliere in privativo , qui dixerit cum non stare a nobis, poterit etiam dicere me opinari peccatum consistere in positivo, quantumvis reclamem ; nam clariora verba ad exprimendum sensum meum invenire non potui iis quae D. Thomas usurpat. Quod si dicas , nos in voce Sancto Doctori congruere , in sensu vero,
in ipsa re, in vi nominis ab ipso dissidere; & disia
cordes esse. Haec, inquam, si dicis, manifeste veritati contradicis. Nam S. Doctor ly formale , lyessentialiter, eodem plane sensu accepit, quo caeteri omnes Theologi , & Philosophi accipiunt.
Vocabulorum quibus sententia exprimitur vQ- parem sensum in alienum , & tritas notiones in insolitas & peregrinas non commutavit Doctor communis, antiquitatis amans, novitatis impatiens. Hoccine simplex, hoccine sincerum est , dicere S. Thomam in his verbis formale, & essensetiale peccati, tam crebro iteratis , singularem Linauditum sensum reposuisse ilistinctum ab eo quem Thomistae, Scotistae; Neu tristae, ad extremum omnes Philosophi & Theologi quotquot scripserunt hactenus semper habuere 3 Sic D.
Thoniam interpretari ludere est , & tanto Doctori illudere .Ergo vocum nostrarum,& S. Tho- mae itidivulsa societas , vel invitis omnibus sensuum Moque conjunctionem notat. Multa congerunt Adveisarii, quibus tam expressa testimonia elevent, tam perspicua & il lustria obscurent. Alii enim volunt S. Thomam
non loqui in sensu formali, sed tantum illativo, quia infallibiliter illud malum est, cui est a juncta privatio. Vel S. Praeceptorem intelligere Pςr carentiam & privationem. careusam & pii-
499쪽
vationem causalem , non formalem ; privationem in fieri, quae est positiva tendentia ad objectivo di donum, non privationem in facto elic;& aversionem accipere non pure privativam, quae consistit in recessu,separatione, & carentia conjunctionis cum Deo ; sed positisam, contrariam , & in Deum rebellem. Denique contendunt S. Thomam vel loqui de Peccato omissionis non commissionis ; de habituali,non actuali; de formali, non primario, sed secundario & completivo. Sed quis non videt has responsiones et se mera effugia , quae sola verborum.in fonte
legendorum vi per se corruunt & evanescunt Nec enim nostra brevitas patitur tam prolixum, D. Thomae testimoniorum contextum huc adducere. Quod vero S. Thomas non accipiat aversionem contrarie,sed mere privative, hinc manifeste colligitur, quod q. I .art. 6. explicans illam definitionem peccati ab Augustino traditam,
Dictum, mel facium, vel concutitum contra legemat ei nam, qua contrarietas aliqua expresse significari videtur; tamen D. Thomas ait quod perly dictum , factum , et εἰ concupitum , significatur actus humanus, qui in peccato commissionis sebal, et per sicur materiale, ter ly autem contra lege, , lagnificatur carentia debit se commet surationis , quae se habet ut sommate. Quomodo alibi per privationem potuit intelligere aversionem contrariam D. Thomas , qui eo loci ubi wntrarietas positiva indicari videbatur, illam de privatione pura interpretatus est Sed ut omnis evasionis aditus praecludatur, Placet referre decretoria S. Thomae verba, quae
habet obesulo L. seu in compendio Theolo- Liae , quibus omnes ab adversariis excogitatas
500쪽
4go Lib. VI. DUfert. II. Cap. II.
solutiones praevidit,& omnes exco tabiles oc cupavit, Sc totam controversiam definivit. Post quam enim e.o .probavit quod nomine mali nihil aliud intelligitur , quam privatio esse perfecti, quod mamfestum est,quod ex hoc aliquid di turm trem. quod caret perseetione quam debet habere postquam cap.os. dei nonstravit impossibile elle quod malum sit aliqua natura, vel actus, vel potentia, vel compositum ex actu & potentia, capite os . descendit ad malum morale dc proponit sibi argumentum, quod est unum e fundamentis oppositae sententiae , his verbis : Consi erandum igitur restat, quomodo bonum ct malum dicuntur contraria, contrariorum genera , o differentia Aliquaι peries , se licet habitus morales constituentes. Contrariorum enim est aliqua natura i non ensenim πρn psto esse, neque genus , neque disse entia , cum genus pradicetur de re in eo quod quid , disserentia mero in eo quod quote quid. Ecce gestunum adversae sententiae fundamentum gx eo petitum, quod cum inter actum bonum & maluia
contrarietas exerceatur , & actus morales mali
4isserant specie inter se necesse ist actum malum per aliquid positivum constitui. Sed quia ad haecb.Doctor 3 Sciendum est igitur, inquit, quod sicut
naturalia consequuntur spe Hem a formu , Ita moralia a fine, qui s voluntatis objectum, a otio omnia moralia dependent. Sicut autem in na/uralibus
uni forma adjungitur trivatio alterius, tuta forma ignis privatio forma aeris, ita in moralibu; uni sui adjungitur privatio is alterius. Cum igitur priva tio perfectionis debita sit malum , in na uralibus forma=n accipere , cui a iungitur privatio fommae debita, malum est, non propter Ρrmam,s d pro-Iter privationem eia'uniam, sicut igniri malum
