R.P.Fr. Vincentii Contenson, ... Theologia mentis et cordis seu Speculatio uinuersae Sacrae Doctrinae, pietate temperata; è patribus, doctore potissimum angelico deriuata. Tomus 1. 10 R.P.Fr. Vincentii Contenson ... Tomus 3. In quo praemissa disserta

발행: 1681년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

521쪽

tioias , ratione cujus habet primitus malitiam, concedo ; & non supponit, nego. Nam ille actus non solui est privatus rectitudine, quia prosi quitur objectum commutabile, sed quia derelinquit fontem aquae vitae , Privat se volunt vie ordine rationis. Cujus signum macii festum est, quia si per impossibile actus prosequutionis tendentis ad objectum non esset privatus debit rectitudine & carentia conformitatis ad legem, non esset malus , ut patet in actibus indeliberatis, & ex his quae de regulis bonitatis superiori capite diximus. Ex quo fit , qnod sicut omnis actus peccati est re recessus a bono in comm tabili, & accessus ad bonum commutabile: ita in illo duplex privatio importatur; altera , quia est aversio a Deo ; altera, quia converso ad creaturam : unde prius qum fit conversio Metendentia , est malitia privativa Dei, & boni raditionis, ac proinde in illa sita est formale peccati, quia primitus in illo invenitur. Imo sine illa privatione nequit dici actus formaliter moralis, quia esse morale dicitur tale per ordinem ad re

gulas inorum : actuS autem non ordinatur ad

xegulas morum nisi vel per subjemionem, S est actus bonus ; vel per privationem , & est octo

malus prius terga dans,& a Deo faciem avertens, quam stercora, & nugas nugarum amplexans.

Duplex aliud argumentum pollet fieri contra nostram sententiam. Primum , quia videtur sequi,omnia peccata esse omissionis , si peccatum nihil formaliter importet nisi carentiam rectitudinis debitae. Secundum,quia videtur etia sequi.

omnia peccata esse aequas a, s quidem privatio in qua consistunt, non suscipit magis & minus. Sed utraque lixu difficultas multa suppona in

522쪽

materia de peccatis elucidanda , ubi de peccato omissionis, de aequalitate, & comparatione peccatorum ex professo disputabimus , unde eam illum in locum rejicimus. Pro nunc dicito, peccatum omissionis non dici tale ex isola carentia rectitudinis , sed ex carentia actuS ; peccatum vero commissionis ex positione actus privati rectitudine debita; quia omittere est non age re, tametsi sit praeceptum affirmativum urgens

operationem i, committere vero est agere contra praeceptum negativum : & in hoc distin guntur peccatum omissionis, & commissionis, non penes carentiam rectitudinis debitae utri

que peccato communem.

Non sequitur etiam omnia peccata commissionis esse aequalia, quia ratione fundamenti

suscipiunt magis & minus , secundum quod per

illud plus minus diminuunt de inclinatione naturali ; repugnant synteres, & opponuntur leginaturali, quae penitus extinεui non postst, sicut est major infirmitas una quam alia , quia magis corporis vires minuit. Unde D. Thomas l. it. art. s.ad I. & alibi vocat privationem actus mali privationem in fieri, non in facto esse. Ad cujus intellectum sciendum , privationem ira fieri removere quidem formam , sed non totaliter ealti exstirpare , quia non tollit radicem ejus : V. g. aegritudo removet sanitatem,sed eam funditus &radicitus non evellit, quia non aufert Vitam,quanuis ad eam destruendam disponat, sicque relinquit aliquid Ze opposita forma , saltem in

radice. Privatio autem in facto esse non tendit remotione unius ad aliam veluti suffodiendam, sed omnem oppositam formam & in se,& in ra- ὸlce ab imis subruit fundamentis, ut caecitas,de

523쪽

mors. Sic igitur privatio peccati dicitur in fieri,

quia licet rectitudinern auferat, tamen totaliter boni radices & semina non labefactat, nec destruit principia vitae honestae, nimirum rationem, synteresim, Sc libertatem, liςet primam obnubilec , secundam impediat, tertiam sauciet. Illud porro observandum , utrumque hoc argu mentum in adversarios facilε retorqueri, qui de eo dissolvendo non minus laborant. Nam eX-plicent , quaeso , quomodo peccata omissionis sint, ut revera sunt, inaequalia peius enim est cibum extreme indigenti, quam famem citra periculum mortis patienti denegare. Et tamen utriusque peccati malitiam in privatione sitam esse nemo adversariorum inficiatur. Rursum peccatum commissionis & omissionis conveniunt in ratione mali moralis , cujus sunt mem-gra dividentia: quomodo autem id fiet, si malitia peccati commissionis sit aliquid positivum

Unde hoc argumentum fortius miIitat contra

adversario S.

Hactenus cum Thomistis positivae malitiae

duce Cajetano architectis certamen inivimus. verum quia plures recentiores extra Scholam S Thomae formale peccati in positivo statuentes diverso calle procedunt,paucis eorum mens pe stringenda, paucis confutanda est. In primis quidam recentiores , quos sequitur P. Georgius de Rhodes , novissimus Societatis Scriptor , sed eruditione,acumine in perspicultate nulli sociorum secundus , censent malitiam moralem esse formalitatem aliquam positivam,sive relationem praedicamentalem disconvenientiae ad naturam rationalem & legem , quae non producitur per

ullam actionem, sed advenit actui malo immu-

524쪽

lato, prout fit ab homine. Ex quo principio explicant,quomodo Deus non sit author peccati ; quia formalitates actuum nihil aliud sunt quam connotationes , quae sunt quidem entia realia, nec per intellectum ficta , sed non actui superadduntur, sed sunt ipsemet actus, prout renpiciens extrinsecum connotatum. Unde inierunt , huiusinodi formalitates non esse aliquid producibile in actu per influxum alicuius cautae, sed resultare ab actu, non fluxu alicujus entitatis, sed connotatione alicuius extrinseci. Unde licet causa formalitatis sit etiam causa emitatis. quia formalitas est ipsemet entitas ; causa tamen entitatis non illico est causa formalitatis, quia formalitas non est entitas absolute & nudesumpta, sed entitas prout respiciens aliquid existrinsecum ; ideoque non potest tribui causae nu-dὸ sumptae , sed cansae per quam ut respiciente

connotatum extrinsecum talis entitas produci -

riir. Cum igitur malitia formalis sit solum con- notatio & formalitas nihil adjiciens enti laclactus , malitia illa non est producibilis a er aliquam actionem sed resultat in actu, prout actus producitur a causa subjecta legi, & quae tenebatur in actum illum non prorumpere, sub qua utique ratione Deus actum illum non producit. Verum illa doctrina , quamlibet subtilis , est tamen soliditate destituta. Tum quia fundamentum est valde incertum, nimirum quod formalitates reales libertatis , bonitatis, & malitiael si sitae sint in postivo non sunt aliquid distinctum actui siperadditum, cum secundum adversarios possint adesse & ab e si e realiter ab acta,& separabilitas sit manifestissimum distinctionis realis argumentum. Tum quia natura ut respicienS,

525쪽

respictens , ut con notans aliquid extrinsecum, ut procedens a principio libero & advertente suam obli Milonem , vel importat aliquid reale praeter entitatem actus, vel nihil: ii aliquid. ergo aliquid reale non erit a Deo & ruit funda- meo um praefatae doctrinae : si nihil, ergo quotiescumque erit actus, erit formalitas, & con- notatio, quod negant adversarii: ergo qui producet entitatem, producet connotationem: ergo per illa verba, ut connotans, ut re siciens, ut procedens , & alia innumera quae ex Nietolio veICalepino eruere possunt, nihil significant, quoa non sisnificetur nomine actus. Tum quia, u superius argumentabamur, licet Deus non sit causa formalitatum , ita ut ab eis possit denominari , quia non agit modo limitato causae particularis,sed modo universalissimo, ac sub ratione altiori causae primae; tamen Deus est causa omnis realis fori litatis creatae & creabi-l s , quae cum sit ens ab alio, & per participa tionem, nece statio debet esse ab ente per essentiam, sive per efficientiam, sive per resultantiarn procedat. Tum quia si ideo formalitas positina militiae non est a Deo , quia formalitas actus ud

producti a causa secunda, non est a Deo, forma litas etiam bonitatis ob similem rationem nouerit a Deo: quod licci concedat P. de Rhodes. nescio tamen qua veri specie ; nam secundunt Tridentinum. supra recitatum , Deus est causa operis boni, non mali,& anathemate percutiun- tuc qui giXerint conversionem Pauli non esse magis a Deo , quam proditionum Judae. Et certe tribuere Deo entitatem , & denegare bonit tem , eamque soli libertari creatae asserere , est ut alicubi argumentatur Augustinus , creaturaeae m. III. Τ

526쪽

quod melius est tribuere. Accedit, quod actus bonus est saepe numero supernaturalis ; actus autem supernaturalis qui talis non potest non esse a Deo fonte gratiae , & hoc negare est pu- cum putum haeresis Pelagianae virus secundum. Omnes Theologos. Dices : Illud est formale peccati commissionis, per quod formaliter repugnamus praecepto siegativo prohibenti exercitium actus, & imp ranti actus negationem, peccatum enim com -- missionis est illud , quo violamu, de transgredimur praeceptum negatiVum, cui conformamur dum ab actu vetito abstinemus. Atqui praecepto negativo prohibenti exercitium actus, & imperanti actus negationem non repugnamus formaliter per privationem, sed per aliquid positivum , quia negationi non postumus repugnare formaliter per aliam negationem, cui opponitur solum quod est positivum, alias daretur negatio negationis, & processus in infinitum. Ergo inetliqua formalitate positiva sita est ratio constitutiva peccati. En quo devolvitur tota istorum

Formalistarum subtilitas. - , Respondeo praeceptum negativum non violari quidem negatione actus , sed violari peractum habentem privationem rectitudinis Mconformitatis ad legem ipsum prohibentem, non enim qualiscumque actus violat legem , ut patet de actu deliberato & primo primo , se actus privatus subjectione ad regulam legis, qualis est actus deliberatus, voluntarie averteria se a lege, & oblique tendens in obiectum prohibitum. Non ergo per meram negationem repugnamuS praecepto negativo, sed per actum affectum 2rivatioue: quocirca Ainbrosius,

527쪽

pellat peccatum nihilum rebelle, di armatum

contra Deum.

R go. Fili; hominum ui ueria grati corie,ut quἰά ἀμὶigit A vanitatem, di qua ratis mendacium Z Psal. Vae vob s qui, ut dicitur Amos ά. l. amini in nihilo, ad nihilum redacti, & nescistis. Quia nimirum peccatum nihil est, inquit Ausustinust a. r. in Dan. & nihil fiunt homines cum pec cant. Nec homo solum , sed de Angelus ad nihilum redigitur dum peccat, eo longe pejus unde creatum est ; nam sicut de viro iniquo dictum est Psalm.1 . Ad nihilum deducim est malignus ita & de Angelo rebelli scriptum est Ezech.Σs Ta Cho, ub extenim, donee inventa est in te iniquit, , is nihil factus es. Vide quid ambias , quid consecteris, Lector, quoties peccas. umbras persequeris, nihilum ambis , vanitati litas, idolum adoras, quod teste Apostolo nihil est in mundo O curas hominum , 5 solicitudines peccantium ridiculas , 5 quantum est in rebus inane liPost susceptos labores, post extantiatos labores, post exhaustas vires,dum beatitatem reperisse se credunt, lassati in via iniquitatis peccatores nihil inveniunt in manibus suis.Nam quid es malum, inquit Ambrosius lib. de Iaac,cap. 7. nisi boni indigenita ' Non est injustista, subdit Anselm. lib. de

coneor i. cap. I. qualitas, aut AG io, Aut aliqua essentia ,sed tantum absentia dιι ita Iustitia. Malum addit Damascenus lib. 2. de fid. cap. . nihil aliud V quam boni privatio , aut virtutu defectus. Fecisti peccatum,ut carperes voluptatem'; praeterit momentaneum,quod fugitive delectat; remane:

528쪽

infame nihilum , quod lethaliter damnat. Nam quid est peccatum , inquit Gregor. exposit. in T. Psal. poenit. nis mors' Mors namque est , qua uni mam a Deo separat,sensuum internorum intercludit officia , divinam deturpat imaginem, lucis adimitriaritatem. Et adhuc post haec malum amabis,& saporem mali habebis, & laetaberis in rebus pessiinais p Si amara est mors, quomodo tibi dulce est peccatum, quo mors intravit in mundum Sed si nondum times peccatum, time quo perducit peccatum. Sed proh caecitas i Illud non modo non times, sed licut aquam bibis, & consuetudine vilescit, & fit tibi quasi nullum sit. Certe si sentires hujus mortis horrores, si perci:

peres onus peccati & animae laesionem, exteriorem utique aut parum sentires, aut eX toto non sentires corporis poenam , nec reputares laborem, quo peccata scires deleri praeterita, futura caveri. Sed quid mirum , si non sentit peccator, qui mortuus est. Mors equidem , inquit August. ii' Psal. 8 . quam timent homines, s paratio est anse

mae a cori ore: mors autem vera , q uam non timent

homines,sparatis es anima a Deo. Et qui timent istam, quae separat animam a corpore, ultro in- cidunt in illam , ubi anima separatur a Deo. Rifod non dolet, addit homil. 23 .inter So. non prosam habendum pro mortuo ccmputandum es.

Luando aliquid pungitur Θ dolet, aut sanum est, aut est in illo opes aliqua sanitatis. aeuando autem

tangitur, pungi ur, vellicatur,nec dolet,pro mortuo habondum est. Ergo mos ieris , dum male agis, quicumque tantae priVation1S ruinam non sentis, qua Deo summo bono orbaris. Nec mirum quod homo per peccatum in nihilum prolabatur. Cum enim homo flante Deo

529쪽

factus est in animam viventem , inspiravit Deus in ficiem eJus spiraculum vitae, in interiora statim transmissum, & per universa corporis spatia diffusum. Sicut ergo homo divina a Dpiratione densatus , & ut ait Tertullianus , ini orma gelatus est : ita recedente per peccatum Deo , totus homo diffluit, totus evanescit. Lusenim, inquit optime Petrus Daman. epist. ad Desiderium, ab illo qui mere est, recedit,necesse egui non sit, quia ad nihilum tendit. Huic cogitationi mite concinit Rupertus lib.7. de glo scat. Trinit. cap. I 2. ubi & nostram sententiam de peccati constitutivo egregiὸ illustrat his verbis:

Ege in eo quod est , verὸ ω esse. Quod si quis abesse excidit, is non est in esse ', esse enim in peccuto non est proprie esse, quia i amet in se,ct secundum se malitia non es, cum malitiast privatio, o non exissentia boni . Luemadmodum igitur ille, qui est

in eo qui es , in esse est ue se qui in nihilo est tale mero est malitia itidem nihil fit, is annihilatur.

Unde observant Patres, recte ad interrogata respondisse Petrum, dum dixit se, negando Christam , non esse : Non sum. Luia videbatur Chri- si nega e societatem , utique s negavit, inquit

Ambros lib. I O.in Lucam.

Sed quia te a peccato sicut a facie colubri fu-Iere co 'fido, pie Lector, saltem dum totam vies mundi unive sitatem peccatis sordentem, semper illam. Talem vitam vivere, vel potius tali morte mori,nonne lacrymis & lamentis dignum est 3 Nullus certe meliori jure destetur, quam a Chi istianae sortis dignitate degenerans; nulli potiori ratione debetur lacrymarum profusio,quam qui e vivis excessit. Et heu l cerne peccatorum strages, & clades per mundum sub coelo totum

530쪽

sio Lib. VI. Disrt. I. Cap. II.

longe latcque, & ubique g ssantes. Mortalli s. sta vita , inquit Chrysolotus serui. I. qua moriatur virtutibus , que vitiis vivit. Nec minus eleganter scrin. I9. uomo o mortui sepelitini mortuos suos ' Fratres, ipse dixit: Ego su n υita. Ωuo snni a corpori, hoc est anima Chrissus. Sine Anima corpus non υ vite non vivit anima sine Christo. Recedente anima , mox corporis foetor, corrotio, pu-3redo,vermis, tinis, horror, o, omnia visu ἀeto'Anda succedunt : discessente Deo confestim venis in Gnimum peccatorum foetor, corruptio e minum, vitiorum putredo, conscientia vermis, vanitatis

cinis, infidelitatis horror , ct fit in corporis sepul-σίro viυo funus an ima jam si pulta.

Peccatum privatio cit: Ergo mors est : Ergo peccatores dum vivunt, portant funera sua, & in eorum corporibus veluti sepulchris omni putre - d ne vitiorum , omnium immunditiarum fame animet Dedantur. Igitur ob mundi peccata effusi si riae pro' iam lacrym e , nec desinant ex imo pectoris recessa juglier prosilire suspiria. Quia ut monet Scriptura Eccles. 22. Supra mortuum plora, defecit en m lux e jus. Si quem de tuis charis mortalitatis exitu perdidisses , utique ingemisceres ; quin & barba inculta , veste mutata, habitu lugubri , neglecta caesarie , fientibus ocellis, facie demissa, ore pallente & dejecto isterni ostenderes moeroris indicia. Dum ergo Vides tot homines animas suas misere perdere . &spiritalher mori, & fanus gestare suum , & vitam agere nihil a mortuis distinctam , imo demortuis deteriorem, quia ut inquit Chrysosto- anus horia. 18. in Matria. Certe si posses anima

bitares mutiet metvis esse in sepulchro jacere, quarim

SEARCH

MENU NAVIGATION