R.P.Fr. Vincentii Contenson, ... Theologia mentis et cordis seu Speculatio uinuersae Sacrae Doctrinae, pietate temperata; è patribus, doctore potissimum angelico deriuata. Tomus 1. 10 R.P.Fr. Vincentii Contenson ... Tomus 3. In quo praemissa disserta

발행: 1681년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

551쪽

Mixtura loni Ur mali. s 3 et

Persistes : Non est de hoc magna d cultas. sed quaeritur , utrum electio obj ccii pravi, putὶ voluntas mendacii vel furti per se mala , hκbeat aliquam honestatem ex ordinatione ad finem extrinsecum bonum , put, solatium proximi egentis , vel periclitantis : illa autem electio est incapax omnis honestatis , actus quippe intrinsece malus nulla potest intent one honestari. nulla circunstantia , nulla utilitate licitus reddi: Ergo actus ex objecto malus nullam ex fine e trinseco percipit bonitatem. Respondeo sufficere ad veritatem nostrae aia sertionis, si habeamus aliquem actum in intentione bonum , electione sordidari, ut docet D. Thomas in z. disi. 38. q. I .art. S. EL potest exemplis illustrari, in quibus claret electionem labe aliqua inquinatam non extinguere penitus ii tentionis honestatem. V. g.si quis fervida poenitentiae intentione permotuS carnem acerbiua comprimens, tantisper a modo & medio discre . tionis recedat,seuctum suae poenitentiae non perdet. Si parens , vel Magister zelo disciplinae ire

juvenem lascivientem animadvertens paululum in correctione excedat, non continuo suae solicitiidinis meritum amittit. Si quis ut satisfaciae necessitati, utque Deo validius inservire queat. cibum sumens , non Rihil insidianti indulgeat voluptati, non illico suae temperantiae & praestitutae gloriae Dei laude privatur ; alias vix ulla daretur unquam honestatis intentio , quae non in electione deperiret, quia sis pe, Sc sere sem per exequutionean peccati alicujus venialis fui- tim subrepentis circunstantia comitatur. Quod si electio sit intransece mala,ut voluntat

sui si, & mentacii ad sublevandum proximum.

552쪽

dicendum tunc electionem illam esse omnino malam, quia furtum de mendacium habent ob jectum essentialiter malum; moralitas autem ex

objecto derivata est essentialis , quae proinde semper manet, ut discurrit S. Doctor quaest.2.de malo, art.4. ad 2. Illud , inquit, qtiod consexuitur oeciem alicujus , semper inest. Cum eroo actu hominis speciem tonsequatur ax rutione obJecti, fecundum quam es bonus vel malus actus, sic specificarus in malo nunquam potest esse bonus, nec perificintus in bono unquam potes e se malus. Ubi vides, actutu retinere semper, eam , quam ex objecto haurit moralitatem. Nihilominus liberandi , vel adjuvan8i proximi affectus, ex bona intentione in electionem illam derivatus & permanens, est quidam bonitatis radius , licet nigricans. Cujus tignum est , quod Deus licet electionem reprobet & puniat, affectuin tamen laudat,& rem uiae. rat,ut patet in AEgyptiis obstetricibus, quae licet contra praeceptum Regis AEgypti conservassent

mares Hebraeorum , tamen accersitae ad Regem id negaverunt, propter conserVandum populum

Dei , & cultum divinum , cui se obsequium

praestare credebant, unde dixerunt, Exod. I

sunt Hebraa sicut AEgyptia mulieres, iis enim obstetricandi Labεnt scientiam, o prius uam adem veniamus , pariunt. Qua in narratione licet Ieccarint obstetrices mentientes , earum tamen

ivini cultus propagandi amorem in illo mendacio permanentem laudavit , & remuneravit Deus. cui nihil nisi bonum placere potest.Unde ibidem dicitur: ista timuerunt obpetrices Deum. adisset eis domos. De quibus mulieribus lo

ait : Obstetrices habuerunt bonam voluntatem

553쪽

quantum ad liberationem puerorum,non tamen fuit earum re fa voluntas quantum ad hoc,quod meu-d ictum confinxerunt. Ubi Cajetanus : Deus tanta bonitate Uluit , ut etiam inter malaue nostras voluntates gaudeat se ordinare opera, qua remuneret.

Cui si honor is gloria in scula seu orum. '

Ad argumentum ergo dicendum , electionem furti, & mendacii semper esse malam , nunquamve reddi honestani ex bona intentione, quia semper est contra legem & rationem ; desi-cerium tamen proximi vel sublevandi, vel a periculo gravi imminenti liberandi in illa electione intermixtum , esse stillam bonitatis a pia intentione pro manantem.Unde in hac parte bona intentio imitatur concursum Dei. Et sicut iste attingit actionem intacta malitia , quia malum opus non qua malum est , sed ut habet aliquamentis bonitatem , producit: ita bona intentio proximo succurrendi, vel gloriam cultus divini propagandi, in malam electionem non qua malam influit malum enim ut malum nequit in bonum referri, vel ei deservire,ὶ sed quatenus opus illud materialiter sumptum proximo impendentem mortis vel famis calamitatem depellit & propulsat. Fateor tamen malitiam electionis bona Intentione diminui, quia ut ait

D. Thomas 2. 2. quaest. Ho. art. 2. Quanto bonum intentum est melius, tanto magis minuiIur culpa

mendati . Et juxta Augustinum lib. coni. mendac. cap. 88. Peior es tui concupiscendo , quam qui miserando furatur. In suo quippe genere aliis ejusiem generis peccatis leviora sunt, qua bono

animo videntur admitti.

Sed hie diligenter unum explicandi modum advertas peroptem,ex quo tota hujus difficult

554쪽

I 3 Lib. VI. Digeri. II. Car. II.

iis elucidatio patet. Nimirum, quod cum elicitur actas ex objecto bonus mala circunstantia vitiatus,vel intenditur finis bonus mala electione deturpatus , semper & in producendo opere bono ob malum finem , & in eliciendo opere malo ob bonum finem inter eniunt duo actus, qui tamen pro eodem computantur, quia ubi esturium propter aliud, ibi est unum tantum, ut ait

Philosophus. Quam doctrinam perspicue tradit

fio m pauperi est arithi secundum se boans , sed referre actum huhs Odi ad sinem aliquem inordinatum , scillaei cupiditatis , aut inanis gloria , ese quidam alius adtas malus ; qui tamen duo adlusqu'dsm ordis9 in unum re istuntur. Ex qua docti ina omnia argumenta Acta , & tota contro-'versi e Ji ac ii tres evanescit si enim voluntaS OP-dinans bonum in malum, L e cbntra, duos actius partiales producit in unum vel sti coalescentes, , quid mirum si tunc voluntas ratione Unius bona sit, & mala ratione alterius

obsistes demum : E gό i Jem actus erit simul merito ius & demeritorius , cui simul debea

tur merces & supplicium. Respondeo,non esse inconveniens quoa actus bonitati responἀeat merces, Sc malitiae debeatis aliqua poena vel in Purgatorio, si sit malitia ve-Halis mixta operibus justorum; vel in Inserno, si sit malitia mortalis. Actus autem qua mali Siton est meritorius etiam imperatus a bono fine, es uia ut talis nequit ordinari per charitaterri in Deum. Certe Patres, ipse etiam Augustinus non semel docent, Romanos orbem unive sum simciam redigere ditionem merui illa ob praeclaraeX objecto bona, tami etsi vanae gloriae fine

555쪽

Mixtura boni 2 mali. s 3

fotaentia. Frequenter , inquit D. Thomas in Σ.diit. 27. q. I. at t. - Deus in hoc mundo remunerae eum, qui ρr mi umfuturae g oris, non meretMr,ut sic nulltim bonum irrem in erMMm tu i eniatur.

Resistes deni , & sortius adhuc insurges: Ach is bonus est actus virtutis: Sed actus viri tis nequit ulla ratione este malus : Ergo non potes laesi actas bonus sint ut, & malus. Probatur minor: Tum quia virtute nullas male utitur, ut post Augustinum docet D. Thomas infra , Τ. Sy. art. . addens ibidem ad s. Irtute potest aliquis male uti tamquam sibie to , puta cum male sentit de virtute, cum odit eam, vel seuperbit do ea, non autem tanquam principio usus , ita filicet qκod malus actus sit et irtutis. Tum quia nulla virtus per suum aet i in potest ferri extra suum objectum Ipecificati vhium adaequatum , & multo minus in

illud quod opponitur & repugnat objecto specificativo illius : atqui actus quacumque ratione malus , non solum est extra latitudinem objecti specificativi virtutis, sed etiam repugnat objecto virtutis; virtus enim moralis est perfectio potentiae operantis cum fabordinatione ad rationem : unde quod non est consonum rationi, est extra sphaeram obiecti illius ; quod vero est dita sonum, est illi repugnans & infensum. Ergo repugnat habitum virtutis elicere actum qui seratur in malum, vel ex fine , vel eX circunstantiis. Tum quia ut antea obiiciebatiu & amplius confirmatur, bonitas moralis desumitur ex unica regala, & ex unico judicio piudentiali,de cuius ratione est se si in actum vestitum hic & nune omnibus circunstantiis ; unde nequit dictare actMn vel minima malis et sordentem , nullumque objectam potest ege conforme dictamini

556쪽

1 3 6 Libo. Dissert. IL cap. IL

prudentiae, uisi secundum omnia bonum sit. Etenim ad judicium prudentiale tria potissime requiruntur. Primo rectitudo voluntatis per bonam intentionem finis ; qua de causa prudentia praesupponit virtutes morales, quibus appetitus an ordine ad fines particulares rectus fit, un8e actus ex objecto bonus, ad malum finem relatus non potest a prudentia elici, nisi forte a prudentia carnis, quae magna impDdentia est. Secundo ad prudentiam requiritur bonum consilium , Mjudicium verum de mediis eligendis, ex quo fit prudentiam non poste dictare bonum finem esse per malum medium eligendum ; sed hoc est proprium astutiae , quae est vitium prudentiae oppo situm. Tertio necessaria est circunspectio , seu attentio & perscrutatio circunstantiarum hic renunc occurrentiunx, conferens eas cum fine , remediis ad finem. Unde dictare opus sine ponde-Xatione circunstantiarum, non est actus prudentiae , sed levitatis , Sc inconsiderationis : ergo usaliquid fit conforme dictamini prudentiali, da het illi obsequi secundum Omaia , obiectum nimirum , finem ,& circunstantias ; subindeque virtus ulla moralis, quae immediate per prudentiam regulatur . nequit iustuere in actum

quacumque ratione malum. Respondeo actum virtutis ut a Virtute procedit nullam sorid i malitiam, sed bonitatem ; sed

eundem ut est a voluntate ex parte deficiente, vel a malo habitu se ingerente , posse nonnihil Didium contrahere. Praesertim si tunc j xta ultimum dicendi modum fluo actus partiales in-

, Veniuntur adunati ion iam unus est fructus virtutis , alter ab habitu vitioso, vel sola voluntate

ficiente prora anat. Sea utut sit, bonitas unius

557쪽

Mixtura boni ct mali. 137

rationis , seu ut dicunt j unius lineae , non destruitur nisi per malitiam sibi immediate oppostam : malitia autem proveniens moderatae comestioni ex vana gloria non est ejusdem ordinis , seu lineae cum bonitate temperantiae , cui vanae gloriae status extrinsecus est. Ad id vero uod erudite additur de prudentia finem, meia, & circunstantias moderante , satis superque diximus , actum illum non este quidem secundum se totum dictamini prudentiae consentaneum , ac subinde esse & denominari simpliciter malum; ex parte tamen illi conformari, subindeque act una illum esse particulariter duntaXat bonum , ut dicebat S. Thomas. Dictat enim prudentia esse temperate comedendum, licet non dictet, sed vetet sobri*atem vana gloria inficere. Et sufficit ad hoc ut actus sit a temperantia , quod non sit di Formis dictamini prudentiae , prout prudentia est regula in particulari temperantiae; neque enim per se , & ex propria ratione exigit conformari prudentiae, ut est regula universalis omnium virtutum ; quia sicut temperantiam habet materia determinatam,

ita directione prudentiae circa illam contenta est. Sanἡ moderata comestio per se, & propter se amari nequit a mala voluntate , licEt ab ea possit inquinari. . Ergo ut talis a virtute elig. tur, necesse est. Ex quibus patet nec actum iΙ- Iain ex meritis obiecti pensatum esse extra, vel contra latitudinem objecti virtutis , nec adaequatἡ dictamini prudentiali adversari.

558쪽

rebar omnia opera mea. QuJa multa pura mala sunt, ram autem, aut tere nulla pura bona sunt : si enim aliqua circunstantia defit, bonum non bene fit. Omne autem factum, inquit August. lib. de utilitate credendi, cap. Ia.. Si recte sectum non Ct . peccAmm est. Ergo quan ro mδ-Jor es, humilia te in omnibus ; quia non sunt opera tua plena , nec juxta D. Paulini expressioncm bonus nummularius eS, nec probabile S cu dis nummos charitate signatos, se s vanis ci curistantiarum percutis characteribus. Time ne

tota nocte laborans ni fili capias , nihilque in-Vonias in manibus t is, qui vir divitiarum tibi ipsi videris. Tam insidiose , & Uxta frequentecta opera nostra irrepunt circunstantiarum sor- deS, ut vix, ac ne vix quidem sit ullus, qui ab amoris proprii, vel inanis gloriae cupiditate se φxtricet, ullus qui ad egregia opera peragenda accingatur, quin prim alicujus glorio Iae, veIcommodi flatu non cstimuletur. Quoties dum putamur crucem portare , sic portamus , ut plus his amus in crucis nomine dignitatis , quam

in pinione supplicii Z Quoties abstinentiae R

.eas intramus , continentiae conscendi maS'undas , enatamus jejuniorum pelaguS, dc operis βtificultate superata , in ipso externarum macera tonam porta naufragamus Ita est , ita PIa-nd, ita nimis. Laudari voluitius in bac vita qua: nostra sunt quaerimus , a recta placendi Deo intendtone ad inanis consolatio uis cupiditaveris xransimuς, & dum favoris auras captam AS , neci

Q Deam reserimus, ipsi quod suum est faxamar.

559쪽

operari sequitur elle, de quia in iniquitatibus

concepti sumus , & in peccatis conceperunt nos matres nostrae , binc opera nostra sordibus conspersa sunt. Mane at ergo Oportet in hac vita licit icto 'quoedam ac tremor, ut illud impleatur Apostoli praeceptium: Cum tin re, is tremore ve stram fallitem opera, ini. Sic affecti in ipsis honis operibus positi trui idemus , ac ne in eisdem occulto aliquo erro te a spliceamus , continuis lamentis vacemus; quia semper I ubique nobis suppetit unde Deo dicamus : Ignoranuens nostravi ne memineVis, & ab occultis nosti is munda nos nomine. Opportune , A ve e , sed terribili ted M ignus Gregorius lib. s Moral. cap. 6. Saepe unde plac.ι, i judeae credi ur, indi ad ita cendtim placi-du in tigatur , Salom ne utribi ante , qui ait: via qua videtur homini recta , ct κουυ ima illius ducunt ad mortem. de Sana1 υἱri risin mala te ant , sua etiam bene gesta Drmidant, ne cum bona agere svetunt , de actionis imagine fallantur ; ne pelli sera labes tu redinis , sub boni pecie

Iateat coloris. Sciunt enim quia corruptionis ad uopondere gravati diiudieare bona subtiliter ne-

fiuvi; c. Im ante oculos extremi examinis regulam deducant , hac im in I: nonnunquam o, qua

approban metuunt, se tota quidem mente laeterna desiderant ; sed tanten de incertitudine operum irepidi, quis gradian 'ur ignerant.

Heu nos miseros , & fatali peccandi necessi tale captivos i mis nos liberabit a corpore mortis hujus , corpore corruptionis , in qu mala rura agere saepe semimus , pura bona vel raro , vel nunquam elicimus 3 Proh durum Mintolerabile concupiscentiae pondus, qao gravaei pura bona agere nec sinimiae, nec valem

560쪽

Bonum ex omni pa te integrum non invenitur in terra viventium , quia ut ipsemet ratione duce Philosophus agnovit, uno solo modo contingit bonesti operis rectit ad , peccatum autem infinitis modis subrepere valet, & saepissime insidiatur. Bene agere simpliciter, & omnibus modis uno duntaxat pacto contingit , sed peccare tot modis accidit, qaibus subintrare quiecircunstans nos undique peccatum. Tangere signum , & in scopum recta collimare haud parum difficile est, quia ani co modo centrum at- . tingitur : ab ipso vero non aeg: e recedes, cum fini infinitae lineae a centro ductae, sed quae sig-mIna nequaquam sunt.

Ergo si sapis , limo ne dum vigilant tentato - xis infidiae, ibi subrepat clatio, ubi proficere ereditur devotio. Quanto magis in mandatis Dei te crescere arbitraris , tanto graviores tibi suppetunt causae formidinis. Ne de ipsis probitatis verisimilibus incrementis mens tua sibi blandiens in frivolae vanitatis rapiatur e cestus , & fiat immunda vanitate , dum sibi videtur clara virtute. Ne rursum ipsis operibus pietatis elata deseratur Ope gratiae , Sc remaneazin infirmitate naturae. Scito ergo , & nullat nus dubites , quod inflatio , quod ambitio etiam fucata , quod propriorum bonorum, vel communitatis tuae colore Zeli latens, fel f perba defensio possunt bonum sin omnino de-hcuere, certE non mediocriter dedecorare. Scit quod dum mala miscentur bonis, fortassis malistia inundans absorbet guttulas bonitatis, & e cuat merita. si ad illum de corde puro 3c optimo non referatur victoria laudis , a quo scire dobe v omnes se vires accepisse certaminis , K t

SEARCH

MENU NAVIGATION