R.P.Fr. Vincentii Contenson, ... Theologia mentis et cordis seu Speculatio uinuersae Sacrae Doctrinae, pietate temperata; è patribus, doctore potissimum angelico deriuata. Tomus 1. 10 R.P.Fr. Vincentii Contenson ... Tomus 3. In quo praemissa disserta

발행: 1681년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

571쪽

est scientiga auima , quam ratio silicem verbe

rando exprimit. , .

Denique dicitur conscientiam elicere conclusionem diei antem Lic is nunc nda sunt. Quia ad conscientiam non sust it consideratio bonitatis & malitiae actuum humanorum incommuni, nisi sit motio & applicatio ad opus. qua inclinatur animus volens , impellitur nolens adiuvatur laborans , reluctans arguitur. Ratio agenda examinat, virtus eligit, conscientia promulgat & imperat; & si voluntatem videat inobedientem , adversariam se gerit, ut

arguat; testem, ut convincat; ludicem, ut dam- net; vindicem, ut castiget; tortorem , ut cruciet , vermem, qui non moriatur. Si vero volun talem obtemperantem advertat , sed segnem &torpentem , proponit honestatem , ut. moveatu

utilitatem , ut persuadeat; mercedem, tII invitet; coronam , si vincat. O dictamen forte , Ω iuxta se ave i illustre ; & igneum t, justis pinabile, impiis terribile ; apud quod non moritur omne quod gerimus : cumque non habeat lo ruendi usum , nescit tamen i exere silentium , ut alt : ct br Carnotensis lib. de poenitentia. Dices : Omnis achiis vel generat habitum, veIex aliquo habitu generatur : Sed per no S conscientia est actas : Ergo generat aliquem habitum, vel ab aliquo producitur ; qui habitus generans vel genitus, conscientia est. Respondeo austum constaentiae procedere ab habitu sapientiae, & sectentiae, ut docet S. Thomast i T. de verit. ara T. ad 4. quia conssentia est cientia cum aliquo modo , nempe applicatione ad opus; unde geminatis conscientiae actibus

non producitur novus habitus i scientia disti .

572쪽

ctus , sed habitus. inentiae perficitur & extendi- . tur, sicat intellectus speculativus fit extensione practicus 1, unicus enim est in homine intelle ctas , si spectetur entitas ; quasi duplex, si virtus . attendatur: ut speculativus, praecisionibus Mabstractionibus contentus est ; ut practicus , se accingit ad opus,& non secus ac primum mobile inferiores sphaeras secum rapit, sic intellectus practicus omnes animae facultates ad opus pertrahit. Et quod in intellectu distinguimus, idem

proportionaliter in habitu scientiae contingit. Instabis : Multa dicuntur de conscientia, quae aliquid habituale exigunt: nam conscient a dicitur subjectum peccati, ad Titum I. Inquinata Dut eorum mens , ct conscientia. Subjectum autem significat vel potentiam , vel habitum , vel aliquid pertinens ad actum primum. Conscientia etiam semper in homine perseverat, etiam dormiente , in quo nullus est actus : Ergo conscientia non est actus. Respondeo,conscientiam non dici subjectum peccati, quamvis dicatur inquinari a peccato; per hoc enim contrahit sordes mala conscientia, quod ad malum inclinat, & quia ex corruptione voluntatis oritur pravum diei men intellectus. Unde ab Apostolo I. Πimoth. . appellatur conscientia cauteriata , quia ut ibi exponit D. Thomas : Cauterium est corruptio in carne per ignem , ex qua egre4ttur c tinu putredo , ita ex igne perversa voluntatis, ira , edii , concupiscentia

ulceratur conscientia, O egreditur falsa doct/ina; falsa, inquam, si non in 1peculatione. saltem in exercitio & praxi , cum aliqui confitentur se nosse Deum , factis autem negant. Nam sicut habens siιntiam in universali pote' errare in partieulari,

573쪽

probabilitatis comm fmlix'Lparticulari, ita habens sdem in universili, in particHIari iameu nibili corrumpitur propter corruptionem assectus , inquit idem Angelicus Doetor in expolitione illius loci ad Tlatim. Ad id quod ad itur conscientiam semper manere , respondeo manere non formaliter , si nullus est actus, sed virtuali cer in suo principio habituali perivanente, vel moraliter in hominum aestimatione, apud quos conscientia bona,vel mala tandiu dicitur i emanere, quandiu non retractatur

Ex his intelliges bonam esse definitionem

coiiicientiae , quam tradit P. Mercorus I. partis art. I. Con mentia es iudicium praco; sulatum is cmum, immediate directivum humana operati nis. Dicitur judicium, non imperium per modum exequentis , Fae hoe ; quia istud semper se quitur operatio,& diist :men conscientiae saepidet voluntas respuit: habet tamen aliquid de ma perio per modum indicativi , hoc es faciendum. Dicitur praconsulta m , quia conscientia supponit circunspectioncm circunstantiarum Di Itur certum certitudine morali, quae necessari eli ad rectam operationem. Denique dicitur

immediate derectimum operationis humana , quia conscientia, ut antea dicebamus, est conclusio

particularis , qua ex regulis moralibus per sonoris, & per principia proxima applicatis scientia morali S applicatur Operationi hic & nune Uno e patet quod in sententia Thomistarum actum conscientiae sequitur actus imperii nu ἔeit ultimus actus prudentiae. 'Tom. III.

574쪽

Vuarn secundo , quo triplex sit conscientia p

Respondeo, conscientiam dividi communiter in certam, dubiam , probabilem , rectam , erroneam , scrupulosam , & laxam. Cujus multipli cis divisionis ratio ex ipsa conscientiae definitione consequitur, cum enim conscientia sit judiacium dictans voluntati quae agenda sunt, tot modis accipi potest conscientia, quot intellectus in dijudicanda operis honestate se habet: intellectus autem aliquando determinatum judicium fert de objecti honestate vel malitia , &tunc est conscientia certa 1, interdum anceps &pendulus neutri contradictionis parti adhaerens suspendit judicium , & tunc est conscientia dubia ; quandoque determinate de aliqua sententia

judicat, quia sibi verisimi lis apparet, formidat

tamen de opposita , & tunc est opinativa conscientia : quod si judicio rationis veritas objectiva, & confoemas ad rationem & legem aeter nam correspondeant, tunc est conscientia recta; si vero aliter judicet de ob jecto, quam sit a parte rei, dicendo bonum malum, & malum bonum , tunc est conscientia erronea: qui error si oriatur ex levissimis animae se superstitiose torquentis ratiunculis, dicitur conseientia scrupulosa si tamen non suspendat judicium , quia si haeret scrupulos judicium, conscientia eicis ad

dubiam reducitur , non apparentem, sed frivolam Sc irrationabilem. Si autem error ex inordinato corruptae voluntatis affectu, vel emi ornato lascivientis passionis aestu , vel ex assectata crassar iguorantiae culpa, vel ex nimio placendi

575쪽

probab litatis commentum. Si Fhominibus, laxandarumque concupiscentia: ti benarum studio nascitur, dicitur laxa. Fateor i meri , quod quia, ut antea vici mus, conis: ienti secum fert judicium certum , ideo conscientia dubia , probabilis, & scrupulos a vix conscientiae nomen promerentur : cujus signum est , quod quis operaas in dubio , & minu, tura sequens peccat, quia contra conicientiam rectam opera tui ; & tamen operatur ex dubia conscientia: nemo autem habet simul duas conscientias , se iunam cui obtemperat, vel refragatur.

suares tertio , an ct quomodo conscientia erronea liget, vel excuset 'Respondeo expositione articuli s.& 6.q.I'. I. v S. Thomae. Sciendum igitur primo voluntatem

agentem contra conscigntiam errone in non depositam semper peccare Sirandum,inquit S. Do- or ari lusu sintliciter omnis voltiutus discor dans a ratione,sve recta , sive errante, semper est A Li. Ratio ei quia ut voluntas sit mala , etiam dum fertur in oblectum ex naxura tua bonum. lufficit quod prosequatur objectum judicatum hic& nunc malum, ratione & conscientia dictante illud esse illicitum , voluntas enim non fertur in iobjectum nisi ut propositum a ratione,& moralitas non pendet ab objecto , D si ut a ratione exhibito voluntati caecae : Ergo si conscicntia dictante aliquid elie malum voluntas in illud se ratur, procul dubio peccabit, quantumvis obajectum illud suapte natura honestum sit. Omne enina qiωd non est ex fide , id est conscientis . ac ma&ime quod est contra fidem,seu conscien ris secundum Apostolum Rom. l . ita a Pallibus A a L

576쪽

intellectum, peccatum ess ; qui & ibidem docet cibi esum per se innoxium ei fieri prohibitum &immundum , qui conscientia erronea .existimat esse vetitum : Si manducat erit, damnatus est, quia non ex fide. Unde D. Thomas laudatus: In bonum non fertur voluntas, nis secundum quod a ratione proponitur. Si ergo proponatur ut malum a --tione errante, fertur in hoc sub ratione mali ; undo metantas erit mala, quia vult malum , non quidem

id quod est malum per se , sed id quod es malum

per occideus, propter prehensonem rationis. Et tunc peccatum illud reducitur ad speciem malitiae sub qua apprehendit obiectum illud. Nec obest quod opus illud sit legi aeternar

consentaneum , cui lex conscientiae sub ordinari debet. Non obest , inquam i, quia, ut optime tradit idem Angelicus Doctor, lex aeterna non derivatur in nos , nec promulgatur voluntati nisi mediante ratione. Unde non solum legi ceternae , sed etiam rationi conveniens debet elle voluntatis actus , ut sit bonus. Et licet judicium erroris non derivetur a Deo: tamen ratio errans judicium suum proponit1nomine Dei ut verum, & consequenter ut a Deo derivatum, a quo est omnis veritas. Certe quando praecep tum Imperatoris non nisi mediante Proconsule innotescit populo , Proconsuli ementita Imperatoris authoΥitate abutenti parendum foret ,

quia licet inferioris potestas non obliget , dum ruperioris priecepto adversari cognoscitur : si

quis tamen crederet, inquit, quod praceptum Proconsulis esset praeceytum Imperatoris , contemnendo praceptum Prustra re is contemneret praeceptum I

peratoris. Et similiter si aliquis homo cognos eret. quod ratio humann dictaret aliquid contra pro

577쪽

Probabilitat s commentum. 3IT

ceptum Dei , non tene tur rosionem sequi , ratio non totaliter esset errans ; sed quando ratio errans proponit aliquid ut praceptum Dei, tunc idem est contemnere dictamen rationis , γDei praceptum. Instabis : Ergo ex conscientia erronea obligabimur ad male operandum, & ad aeternam Dei legem violandam : consequens videtur absuriuum, quia in homine non potest esse obligatio ad opposita , quia sic ex necessitate peccaret , de foret perplexus 1, sive enim sequeretur conscientiam , sive contra eam operaretur, semper peccarer.

Respondeo , quod quia habere conscientiam de re aliqua sacienda , nihil aliud est quam aestimare Deum ill ad praecipere , omnino sequitur eum qui non facit id ad quod conscientia inducit, peccare mortaliter, non ex genere operis, sed ex intentione operantis ; conscientia enim

obligat non virtute propria , sed virtute praecepti divini : unde non mirum si per accidens virtute praecepti divini obliget ad malum, quod

conscientia proponit tanquam praeceptum a Deo : non mirum etiam, hominem tunc , qu6Cumque se vertat, peccare; quia ut optime disecurrit S. Thomas art.'. ad 3. Sicut in si quisitis uno inconυenienti dato, necesse es alia sequi , ita in moralibus uno inconvenienti posto, ex necessivate alia sequuntur. Sicut supposito quod aliqui qua Vat inanem gloriam , sive propter inanem glo-xi tm faciat quoά facere tenetur, sive dimittat, peccabit. Nec tame u est perplexus , quia pote i intentionem malam dimittere. Et similiter sino Derrore rationis , vel co eleutia , qui procedit ex

578쪽

malun in υolrentate ; use tamen est homo perple-xYs , quia potest ab errore res edere , clim ignoraentia sit υio nilis , se voluntaria. Nec propterea inferas , Drum obligare ad peccatum , sed tantum conssentiam errantem proponere ut bonum 3c praeceptum a Deo, quod revera malum.& prohibitum est. Scientum secundo, quod liret agere contra conssienti rin . etiam errantem , sit semper peccatum; tamari agere iuxta conscientiam errantem non continuo excusatur a peccato. Quia ut discurrit S. Thomas art. KAEo modo excusat con-ssenti i erronea, quo ignorantia propter quam errat: Sed ignorantia non semper excusat a peceato , quia saepe saepius est volita, vel directe, vel indirectὸ : directe quidem, quando voluntaseetpreso & explicito actu vult ignorare : indiare ne vero, quando voluntas illus scire negligit, quod scire t rnetur : Ergo qui agit iurata con- scientiam erroneam . non con in eYcusafur a culpa, tametsi ille qui agit conrra consilientiani erroneam semper labatue in culpam.

suares quarto , quanam , ct cuius reἰ U- norantia Ucuset, vel accliset voluntatem iuxta conscientia errantis dictamen operantem' Respondeo , gravissimi a hic , si sere totius Theologiae Moralis dissicillimam quaestionem

pro ni excutiendam ; sed quia ea apportu-nὸ importune abutuntur Probabilistae , indeque suas lax7tates colore oblinunt. ad penetranflum, vel potius exsiccandum tam viruleatum proba-

579쪽

Probabilitatis commentum. J F

bilisticae tacis fontem, eX eoque manantes cor ruptelarum rivos exhauriendos, operae pretium

est pauca, sed selecta ex S. Thoma documenta hinc inde deprompta libare. In primis docet S. Pi aeceptor , ignorantiam

facti citra negligentiam excusare a peccato,su indeque voluntatem tunc rationi erranti concordem non esse malam. Sic docet art. 6. Si se error qui causat involuntarium proveniens ex ignorAntia alicu D eircunstantie abfrue omni neglis

Seu ia, tunc talu error rationis vel conscientis excu6t ut υoluntaι concordans rationi non si mala.

. Idque explicat hoc exemplo : si ratio erret in hoc quod eredat aliquam mulierem submissam ess . fiam uxorem , is ea petente debitu is , velit eam cognoscere, excusatur voluntra ejus ut non sit mala; quia error iste ex ignorantia cirrunstantia provenit, qua exe ut , ct inυoluntarium causae.

Docet secundd s.Thomas, quod si i*norantia sit aliquo pacto voluntaria, sive directe, sive indirecte , tunc voluntas malilm prosequens peccat , etsi ratio & conscientia dictent illud esse bonum , & licitum. Et satis aperte innuit S.Doctor tunc semper errorem esse culpabilem quando provenit ex ignoransa alicujus juris , quod

aliquis scire tenetur; Sc semper esse reum neglita gentiae , quoties error provenit ex ignoratione legis praesertim naturalis. Si rαtio,vel co Hemia, inquit articulo mox citato, erret errore volunt rio, vel diri te quan3o nimirum actus voluntatis fertur in ignorantiam , quam amat, ut antea dixerat j vel propter negligentiam, quia e i error circa id quod 'tins scire tenetur, tune talis er-νθr ratἰonli, via conmentia non excusat, quin v luntas concordans rationi,vel conscientia sc erram.

580쪽

sso Lib. . Dissert. III. Cap. I.

ti sit mala , eo quod error iste provenit ex ignorantia legis Dei, quam scire tenetur. Ubi S. Doctor di crimen assignat inter ignorantiam iuris Sc faciti, seu circunstantiarum 1, a seritque ignorantiam facti, puta mulieris suppositae , excusare si sit absque omni negligentia;

ignorantiam vero legis quam homo scire tenetur, non excusare : puta si ratio errans dicat, q&ο homo teneatur ad uxorem alterius accedere , quia error iste provenit ex ignorantia legis Dei, quam scire tenetur. Nec addit errorem juris , quod homo scire tenetur, accusare si sit negligentia , re excusare si desiit 1, sicut hanc exceptionem adjecit dum loquutus est de ignorantia facti; sed suppon e semper adeste negligentiam culpabilem quando est ignorantia ejus juris quod homo scire te retur,quia ut addit solutione ad primum, ad hoc ut opus sit malum , sufficit vel quod apprehendatur ut malum , vel quod reipsa malum

sit, tametsi bonum erroneu judicetur : ut vero opii, bonum fit, utrumque omnino necessarium

est; quia nimirum verum malum non justificat error, & bonum male eligitur , si malum esse putatur. Cuius ratio est , inquit S. Thomas ad Galat. s. le,st. I. quia habere eo cientiam de re

aliqua facienda , nihil aliud est, quam astimare quod faciet contra Deum, nisi istud faciat: facere

autem contra Deum,est ρ eccatum. Sic ergo dico,quodnis μοιret hae ad quod inducit conscientia, pere

Ne mortaliter, non quidem ex genere veris, sed ex tentione operantis. Et similiter si facit, peccat; quia hujusmoέi ignorantia non excusat , cum st gnorantia iuris. Nee tamen es perplexus simpliciter, sed secundum tuid, quia pote i deponere errone mconscientiam. Sed de his plenius quaesito sequenti.

SEARCH

MENU NAVIGATION