R.P.Fr. Vincentii Contenson, ... Theologia mentis et cordis seu Speculatio uinuersae Sacrae Doctrinae, pietate temperata; è patribus, doctore potissimum angelico deriuata. Tomus 1. 10 R.P.Fr. Vincentii Contenson ... Tomus 3. In quo praemissa disserta

발행: 1681년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

671쪽

comestio , & ita damnatur ut in omnes posteros transierit tantae damnationis maledictum , titamen Protoparentes cx probabilitatum anti- . qui ma, ct uniυe, sal O ima, sic a Caramuele vocatur, ossicina excusationes eruere poterant di securitatem. Poterant enim sibi facile persuadere legem Dei mortem minitantis esse poenalem , ob quam culpa solum civilis , vel ad summum venialis praevaricantibus contingit. Poterant sapientissimi illi Casilistae praetexere Obmateriae parvitatem se in peceatnna' mortale Iapsuros nunquam , nec poenam a jure corninunt adeo exorbitantem,& ad personas saltem non nominatas minime ere tendendam promerituros;& tamen has probabilitatis coelo & chao anti qui oris , mundoque, si Superis placet, coeteus exceptiones non produxerunt primi genitores, quas utique non ignorasset tanta ipss coelitus infusa sapientu , nec,omisisset tanta necessitas,

s eas sibi prodesse credidistet. x

Similiter I. Resi, mrs. nomine Dei praecepit Samuel Salili: Nune ergo made, se percute Amn- Iech, or demolire uni υer a ejus r non parcas ei, ct non concupiscas ex rebus it sus AKquid: sed intem se a viro usque ad muII, rem, se parvulum utque sectentem , b em Or Ουem , camelum o 'Unum. Praeceptum autem illud benigne & probabiliter interpretatus est Salii , arbitrans se irvandum Agng incolumen ad magnificentiam triumphi, retinenda quoque pecora in gratiarum actionem immolanda. Unde Silii increpatus a SamueIe quod non obtemperast voci Domini, respondit: Tutri de prada populus oves , boves, primitias eorum qua sunt , ut immolet Domino

Deo suo in Galgallis. Nonne jura, vel probabilis

672쪽

Videbatur haec exceptio λ Nonne pia aderat Et Mae Dei intentio, qua iecentiares opera quaevis etiam intrinsece mala purgant λ Nonne aliquis

renuis probabilitatis gradus illi Saulis defen Bona inerat, longεque major quam insit illis

terrenis proprii commodi & delectabilis intentionibus,ob quas simoniis, usuris, vindictis 'emam dant pluses Casuistae lib.6. digeri. . eap. a. speeul. 3. relati & refutati λ Et tamen Deus qui non juxta probabilitatis regulam lesbyam, sed 1egis impositum rigorem judicat, Satilis operis

colores despexit, intentionis praetensam pietatem aspernatus est, dicens: Nunquid mult Demi nus hol caussa is vi fimas , o non potius ut ebem uiatur voci Domini y Melior est enim obedientia, quam τι iima , , austribare magis quam erre βαιριm arae H e quoniam quas Iecearum ariolandi

s repugna e , O quas scelira idololatria nostr a G.

quiescers. Pro eo ergo quod abjecipi sermonem D mmί , a erit te Dominus, ne sis Rex.

Mitto alia plura quae facile probabilismus 1

peccato purbaret, quae tamen aequissimus judex Deus gravissimis poenis in Scripturis enarratis ultus est. Excusaret procul dubio Probabilistarum laxitas uxoris Loth levitatem oculos in civitatem igne conssagoantem retorquentis. Exacusaret Davidis populi ex vana gloria recensionem , tot hominum strage & gravioribus morte pennis punitam. Excusaret utiqueiotae pietatem probabilem, Arcam e curru praecipitem retinentem, quia eam rebatur casuram nisi 'raesto rutilet. Excusaret etiam , ac levissima 'niuncta poenitentia absolveret Ananiam cum Sapphira uxore sua , quos ob mentacium probabiliter

ve I'rauceps Apostolorum contrivit stimin

673쪽

oris Ergo vaga probabilitas ad excd-

sandas excusationes in peccatis nata sacrae Scripturae factis non est eonsentanea.

Probatur 2. ex Patribus,quorum in hac parte fleutium sufficeret, Sc esset omni tuba vocalius ad exsufflandam probabilismi novitatem. Cum enim tot, & tanta sint probabilitatis compendia , ut hac doctrina, si vera esset , nulla siret et ad dubia resolvenda commodior , vel ad eveI-lendos scrupulos aptior, vel ad complanandum salutis iter expeditior ; creditu difficile esset, eos ejus regulae adeo vitae negotiis Et morum dubiis

nec ellariae nunquam meministe. Quis non aegi ἡ ferat, cui non suspectum erit & periculosum, novam vitae moralis regulam , quae per i mnia quam la ἡ 'atent humaris vitae officia protenditur , invebi, qaea cuique permissum sit opinionem minus probabilem , commodo asscctibus que contra legem & honestum indulgentem sequi, & eam a Patribus vel omnino praeter sesam, vel aeterno silentio sepultam filisse a Atqui recenti ores fatentur probabilitatis regulam fuisse Patribas ignoratam, qui propterea in citandis recentio. ibus copiosissimi , parcissimi sunt demuti in antiquis referendis , qui propterea gratulantur Ecclesiae , quod exuberet recentiorum turba benignas opiniones introducentium,fiantisque in dies opiniones probabiles, quae antea non erant , proindeque jam non peccent homines, qui antea peccabant ; qui propterca etiam in mutuas crebr.; laudes excurrunt, seseque mu- tud scabunt, ut suis inventis reciprocas concilient modernorum laudes , & authoritatem extriissecam emendicent. Ergo ipsis et Probabilistis authoribus , probabilitaux ab authoritatet

674쪽

Patrum desertus est , quod ad probabilismi

abundantissimam eversionem apud aequos aesti-nratores satis superque sufῆceret. Sed absit ut in re tam necessaria tacuerint Patres , qui Vagamo inandi licentiam non semel exertissime re

probaverunt.

In primis Patres omnes relati speculatione praecedenti peccata ex ignorantia juris naturalis

patrata non excusant, sed accusant, etiam quando quis benἡ fieri putat quod male fit, quia legi naturali & aeternae adversum semper malum est. Ergo iuxta Patres ibi citatos totus ruit,& a fundamentis subruitur probabilismus, qui om nys opiniones probabilitatis colore indutas, tametsi falsas & tales probabilius existimatas secU- .ritate donat. Si juxta Patres ignorantia velans malitiam non excusat per se mala , praesertim si . aliqua sit, ni sepe contingit, consesentiae vellicatio; quid di κissent, vel quid non dixissent. Patres , quidve statuissent de operibus adversus jus naturale conscientia probabiliore reclamam te adfixissis 3 Scio quidem in dernos opiniones Rascumque probabiles ignorantiae invincibilis aco colorare , & nefanda inde opera honestare. Esto , hoc illis demus , quod tamen in veritate negandum est ; tamen hoc illis ex indulgentia pernatiso, qua verisimilitudine ign r miam qnis vincibilem possunt praetexere in conflictu opinionum inter se pugnantium, cum id relinquat Sperans non quod ignorat, sed quod prob bi- lius censet esse faciendum ; id ficiat non quod Iretet, sed quod probabilius censet non licerta

Ergo ex opinionum varietate non in ignorantiam incidit, sed in formidinem , qua stante sminus piobabilia eligit, utique peccat; quia at

675쪽

ut veridicu Augustinus v .i s Dyst: si qui, bonum putaverit esse quoa malum est, hoc putandos lique peecat. Ea sunt omnia peccata ignoranti

euanἀο quisque ιene feri putat quod male fit. Sed clariores Magni Augustini definitiones

audiamus. Non potuit S. Doctor clatiuS mentem suam aperire , quam lib. 3. eonirn Academ. e . is . ubi Academicorum commune axioma,

quod ipsissima est Probabilistarum doctrina,

refert: Cum agit, inquiebant, quisque quod ei probabile videtur, non peccat, nec errat. Ex qRamaxima semel probata omnia probari & honestari crimina inseri Augustinus: Taceo, inquit, de homicidiis , parricidiis, sacrilegiis, omnibusique omnino qua fieri aut cogitari ho sunt , fuit iis aut facinoribus, qu paucti verbis,di quod es gravius, Nud Dpientisimos jud ces defenduntur. Quomodo enim non facerent quod probabile vilium est laeui autem non putant lya ρ obabiliter persuaderi ρ6le,

legant orationem Catilina, quά patria parricidium, quo uno con inentur omnia scelera, persuasit. Illud

est capitale,aiud formidolosum illud optimo cuique metuendum, quod nefas omne, si hac ratio probabi lis erit, cum probabile cuiquam visum sit esse faciendum, ne, solam sine fetore , sed etiam sine erreroris vituperatione eommitatur. Ergo conceptis

verbis probabilitatem debellavit Augustinus, Scex illa omnia nefaria dogmata cellissimis , Scnecessariis consequutionibus sponte derivari ita perspicue demonstravit, ut omnia probabilita-.tis monstra hac aetate nata praevidisse , & praenuntiaste videatur. Unde fit, Probabilismum in ὀiverso sensu esse antiquum & novum: antiquum , utpote in Academia partum: no um,

676쪽

quia jampridem extincturn novi recentesque Probabilistae suscitaritiat.

Eund em probabilismum reiecit & exarmavit idem Augustin. lib. i. de Ban. cmt. Donβtiss. v. . , s. ubi proponens quomodo se gzreret debeat Donatista , qui fatetur quidem recte su cipi Baprasinum in Ecclesia Catholica, sed dubitat an recte apud Donatistas sitscipiatur, re spondet S.Pater, eum graviter peccare vel eo sola quod certis incerta p poneret. . Acci=ere itaque iop rte Don iis incertum est esse peccatum gws dubitet certum esse peccatum, non iM ρotius accipere, ubi certum est non esse peccatum. Vides eX Aug. illum sine dubio & certissime peccare,qui certis incerta praeponit,unde a Doctoribus celebratur illud conssilium ex Augustini verbis concinna-xum: In his qua salutis funi, tene certum, dimitte incertum.Sed qui opinionem falsam,& legi arternae adversam , & talem probabilius exstimatam, relicta probabiliore & tutiore sectatur, certis i certa praeponit l, nam opinio initaris probabilis

Incerta est. ut patet hoc ypso quod est opinio &minus probabilis praeserturque tutiori & probabiliori,quam sequi, certum est nullum esse peccatum: Ergo opinio probabilis,quae revera f lsa est, quaeve probabiliori praesertur, in peccatum

operantem, ex August. praecipitem agit. Plura aliorum Patrum huc congerere in

prompti esset,sed postquam Augusti nus tam tu. culenter loquutus est, ab aliis referendis supersedere brevitas me mea compellit. Mitto illud Chrysost. bom. 44. in Matth. si vestimentum

empturus unum gyrms negotiatorem, , alterum,ct

ubi meliores vester inveneris, is p etio viliori, ab

677쪽

nes Dactores, ct Inquirere ubi sincere veritas Christi venundatur, is ubi corruma . is ser orem elixere plus quam vestimentum ' At juxta probabilistarum leges potior habenda est vestimenti ratio, qu1na veritatis, quam respuere etiam in sententia probabiliore affulgentem, licere sine verecundia docent. Certὸ non boni mercatores fiant, nec aequi rerum aestimatores, illisque procul dubio filii hujus saeculi prudentiores in generatione sua sunt, qui & vestes quae apparent commodiores, εἰ cibos qui creduntur salubri res , & vias quas existimant tutiores , omni qua possunt solicitudine quaerunt: at nostris Probabilistis anima non est plus quam esca , nec timent animae legem dare , quam corpori seo praescribere nollent.. Mitto SS. Patres semper in rebus agendis,ubi non erat ipsis explorata veritas,tantum timoris prae se tulisse, ne forte quod eis rectum videbatur,iniquum a Deo judicaretur & pravum Hinc Magnus Gregorius tam serio timendum monet, ne vitia incautis animis virtutum specie illabantur. Vnde Vancti viri, inquit F. M al. cap. 6. cum mala f perant, sua etiam bene getia formia

gine 'llMntur, ne hestifera tabes putredimue sub bem ni decie lateat eourisIInde infeci quod Sancti kainceriseudine verum tre idi,quo gradiuntur ignorant. Et cap, 7. Iunii in i sis bonu operibus posita trepidant ,ne ne in eisdem occulto aliquo errore ἀεμ pliceant,contiauis lamentis eaeant Hinc August. liquidam veritatem non cernens ic mentis co disque opera sua verentis solicitudinem aperiebat epist. 2so. Quu υindicandi moduι non se Gm pro qualitate, veι quotitate culparum , -

678쪽

ε .s Lib. VI. Dissert. IV. Cap. I.

rum etiam pro quibusdam viribus animortim, urem

profundum is latebrosum e I r Ego in his quotidia

peccare me fateor ignorare quando, quove modo custodiam id quod scriptum es : Peccantes coramo nibus Argue,ut cetera timorem habeant. Quis in his omnibus timor , mi Pauline sancte homo Dei, quis tremor , qua tenebra anno putamus de hic esses dictum: Timor o, tremor venerunt super me, O contexerunt mὸ tenebrat Hunc autem timorem

tam justam , tam castum funditus Probabilime tollunt tanquam inanem, cum actus per se illicitos boni coloris specie , & falsa verisimilit dine honestari singulis pene versibus inculcent, negentque in eo quemquam merito culpari, qtioa duce opinione probabili,& rejecta probabiliori & tutiori operatus fuerit. Ergo valais sese scrupulis , anxii xie superstitionibus exedebant Patres ob totius moralis disciplinae cardinem ignoratum : Ergo infelicitati eorum condolenduin est praeclaris Guigonis Chariusiani ordinis Generalis verbis : O Apostolertim tempora olims- tima s ὀ viros illos ignorantia tenebris in υolutos, ct omni miseratione digni simos,qui ut ad vitam per tingerent, propter verba labiorum Dei tam duμas vias custodiebant, is h cnostra copendia nesciebanti

Mitto Patres tantopere cura animarum. officioque Pastoris, & Rectoris se idcirco indignos

credidiue , tam periculosum regimen conscientiarum praedicaste , tamque accurate fideles monuisse ne se remissis dinolutisque directoribus instruendos traderent, ne si caecus caeco du-eatum praestet , ambo in foveant cadant, ne si sal evanuerit, non sit in quo salietur, & tota vita coelesti sale destituta corrumpatur. Quia nimirum a caeco ducitur, qui ejus sequitur opinionem

679쪽

Probabilitatis commentum. 64

idonem , quae aeternae & incommutabili veritari

contraria est, cum veritatis lumen non cernat,

sed saluum M volaticum ignem falsitatem exlii-bentem & in foveam trahentem. Hinc S. Franciscus Salesius conscientiae moderatorem non solum e mille unum , uti volebat Magister Auila, sed e decem millibus unum post varias Orationes seligendum docet. Hine Patres Spiritales inculcant , continentibus apud Deum precibus agendum esse , ut S nostras , & rectorum nostrorum tenebras illuminet , quia nusquam certa securitas, nisi in veritate Invenitur: nuta quam , 8c nunquam licet, quod semper & ubique non licet. Hinc S. Basilius de abdicat. νer. ait: Contendit adversarius noster , ut nobti persuadeat , ut alicui nos credamus , truter vitissimulata quadam lenitatis Ibecie commendanti, ne hoc modo 1nnumeris nos I rasis libit nisu, impetiat. Si ergo cum corpore tuo mi ius vere volen

magistri m tibi qu ris tecum se ad vitia tua demittente ra , vel ut verius .ic m, te eum una meandem perniciem corruentem , frustra mundanurebus nuncium remi ij ι . cacum tibi durem

asciveris , cujus ductum se Muto in foveam tiri sit procidendum. At vero juxta modernos Probabilistas , scutquauibet opinio probabilis tuta est agendorum

regula : ita quilibet de plebe doctus , quilibet

Sacerdos, post semel aut iterum perlectum Be

tinum Beriaul lum , post exploratum compendium Dianae,uel Bonacinae, idoneus habetur regendis animabus duT; cum tamen res admodum periculosa, lubrica, ingentis cautionis,& divinae prudentiae, ac divinor m experientiae sit de conicientiae latebris , de gravitate criminum, de Tym. III. E c

680쪽

culparum distin mone,de poenitentiae injungendae modo definire.Vidi non sine acerbissimo do- Ioris sensu in quibusdam communitatibus austeritatem non mediocrem profitentibus , excipiendarum confessionum curam infirmissiuni

ingeniis committi, quibus perpensa divInarum rerum cognitio nulla , nulla librata judicii mataturitas , sed temeraria de rebus ignotissi s &minime meditatis disserendi fiducia. Vidi & do lui illis sanandarum animarum provinciam miserrime demandari , quibus vix claves januae

. domus credere voluissent. O perversam rerum aestimationem l O puniendam augustissimarum rerum profanationem l Illis videmus artem artium imponi, quibus nunquam notum suit non

modo quid esset Confessiarius , sed omnino quid

effet Christianus. Patres divini luminis abundantia praecellentes falsitatem timent similitu dine veritatis indutam , formidant corruere, M secum alios in eandem foveam trahere , & nemo Probabilistarum non se ad animarum curam putat idoneum, probabilitate non minus quam Dei revelatione securum Z Vae peccatoribus in hujusmodi duces incurrentibus i Sed terribilius vae Praelatis in mimiseros duce si tam damnabili ter praeficientibus t Formidabat Augustinus in dandis morum consiliis, ne cespitaret i pronuntiabat inanem ei te securitatem a se datam,s foret a divina lege dissentanea : & iam quilibet semidoctus probabilitatis umbone tectus nihil non arduum definit , & in favorem libertatis contra legem ascito aliquo extrinseco, vsti intrinseco , ut loquuntur , veritatis colore

impavidus, intrepidusque sententiam fert. Audiant , quaeso, hujusinodi praefidentes Augusti-

SEARCH

MENU NAVIGATION