장음표시 사용
291쪽
da a privatis necessitatibus habuisse potiora Caesarem quoque pro sua dignitate debere & stu dium, S iracundiam suam Reipublicae dimittere, neque adeo graviter irasci inimicis, ne cum illis nocere se speret , Reipublicae noceat . Pauca ejusdem generis addit, cum excusatione Pom- peji coniuncta . b Eadem fere , atque iisdem die hus praetor Roscius axit cum Caesare , sibique Pompeium commemorasse demonstrat . Quae res etsi nihil ad levandas iniurias pertinere videbantur ; tamen idoneos nactus homines , per quos ea, quae vellet, ad eum eerserrentur , petit ab utroque , quoniam Pompeii mandata ad se detulerint , ne graventur sua quoque ad eum p stulata deterre , si parvo labore magnas contro- Versias tollere, atque omnem Italiam metu liberare possent : . Sibi semper Reipublicae primam fuisse dignitatem , vitaque potiorem doluisse se , quod Populi Romani beneficium sibi per conru-meliam ab inimicis extorqueretur, ereptoque se meitri imperio , in urbem retraheretur cujus absentis rationem haberi proximis comitiis populus iussit Iet: tamen hanc honoris iacturam sui
Reipublicae causa aequo animo tulisse : cum litia teras ad senatum miserit , ut omnes ab exercitibus discederent , ne id quidem impetravisse :tota Italia delectus haberi, retineri legiones ΙΙ. quae ab se simulatione Parthici belli sint abdu Etae : civitatem esse in armis . Quonam haec omnia, nisi ad suam perniciem , pertinere t sed tamen ad omnia se descendere paratum , atque omnia pati Reipublicae causa . Proficiscatur Pom- pejus in suas provincias : ipsi exercitus dimitiarant: discedant in Italia omnes ab armis : me-ws e civitate tollatur : libera comitia . atque omnis Respublica Senatui , Populoque Romano permittatur. Haec quo facilius, certisque conditionibus fiant, & iureiurando sanciantur, aut i
a. pHvatis necessisti tis 3 Sic vet. cod. venet. R alii: Gryph.& Basil. necessiitidinibus. quo alterum explicandum eit. ti Eadem fere atque iisdem diebus a Philippi Rubenti emendatio est . quam VGaius probat . Uulgo . eadcm f. atq. ij αἴm de re M, quae τυn τηs est..
292쪽
LIBER T. 283pse propius accedat , aut se patiatur accedere . Fore, uti per colloquia omnes controversiae comis
Rosius, S L. Caesar Confialibus Capua existentibus Caesaris postulata renuntiant . Consules mandata sua in 1 eriptis Caesari per eosdem re
mittunt . Consulum conditiones iniquae putavitur. Caesar M. Antonium Aretium cum quinisque cohortibus mittit , ct ibi deIedium habet ;inde mittit ad oypidum Iguvium Curionem , cuius adυentu Thermus praetor profugit; iten ex oppido Auximo Aelius Varias; sed insequentibus Caesarianis , commissoque praelio, a suis deserisur . A Cceptis mandatis, Roscius cum L. Caesare Io. Capuam pervenit , ibique consules , Pom- seiumque invenit. Postulata Caesacis renuntiat. Ili re deliberata respondent, scriptaque ad eum
mandata per eos remittunt , quorum haec erat
summa: Caesar in Galliam reverteretur, AI imino excederet, exercitus dimitteret . Quae si fecisset Pompeium in Hispanias iturum . Inter- ea , quoad fides es et data, Caesarem facturum , quae polliceretur , non intermissuros Consules , Pompeiumque delectus . Erat iniqua conditio , xx. Postulare, ut Caesar Arimino excederet, atque inprovinciam reverteretur ; ipsum S provincias , S regiones alienas tenere et exercitum Caesaris
velle dimitti; delectus habere t polliceri, se in
Provinciam iturum ; neque ante quem diem iturus sit, definire t ut , si peracto Caesaris consu- Iatu Pompeius profectus non esset, nulla t.: men mendacii religione obstrictus videretur . Tem-Pus vero colloquio non dare , neque accessii rumpolliceri, magnam pacis desperationem afferebat. Itaque a ab Arimino M. Antonium cum cohor-N tiis
a Ab inimico a expressa praepolitiora: sicut lib. I. de B. GalI.
293쪽
tibus V. Aretium mittit: ipse Arimini eum II. legionibus subsistit, ibique delectum habere instituit . Pisaurum , Fanum , Anconam singulis
cohortibus occupat. Interea certior factus, Igu-' vium Thermum praetorem cohortibus V. tenere, oppidum munire , omniumque esse Iguvinorum optimam erga se voluntatem : Curionem cum
ΠΙ. cohortibus, quas Pisauri, & Arimini habe-hat, mittit. Cuius adventu cognito, diffisus municipii voluntati Thermus cohortes e X urbe educit, & profugit: milites in itinere ab eo discedunt, ac domum revertuntur . Curio, omnium summa voIuntate, I9uvium recipit. Quibus rebus cognitis , confisus municipiorum voluntati-hus Caesar, cohortes legionis XLII. ex praesidi iudeducit, Auximumque proficiscitur : quod oppidum Actius cohortibus introductis tenebat, delectumque toto Piceno , circummissis senatoriae . bus, habebat. Adventu Caesaris cognito , Decuriones Auximi a ad Actium Varum frequentes conveniunt: docent sui iudieii rem non e se ; neque se, neque reliquos municipes pati pos .se, C. Caesarem imperatorem bene de Republica meritum, tantis rebus gestis, oppido , moenibusque prohiberi r b proinde habeat rationem posteritatis , & periculi sui . Quorum oratione permotus Actius Varus, praesidium, quod introduxerat , ex oppido educit , ct profugit. Huno ex primo ordine pauci Caesaris consecuti milites, consistere cogunt: commissoque praelio deseritur a suis Varus ', nonnulla pars militum domum discedit: reliqui ad Caesarem perveniunt: atque una cum iis deprehensus L. Pupius primipili centurio adducitur, qui hunc eundem ordinem
c. r. ad Genoam peremit : & Iib. vis. s s. ad Lutetiam ι- rer facere coepit. Et Ser. Sulpicius ad Cic. TU. ep. XLI. ab mpi Mo & post paullo . tit ab Athenis in Boeotiam irem . Municipia autem Umbriae. Etruriae. Piceni , quae hic me morantur, in tabula Italiae exhibemus. a ad Actium Uintim I Uide infra cap. 3 r. hujus libri.h nminde Baleat rationem posseritatis 1 famae consulat, quae s Ia ad posteros transmittitur. Cicero Tuscul. 1. ex tr. utimus sesque maxime posseritati ferυit. Non ergo caussa fuit, cucRubenius potestatis mallet. D. Voss.
294쪽
dinem in exercitu Cn. Pompeii antea duxerat . At Caesar milites Actianos collaudat , Pupium dimittit , Auximatibus agit gratias , seque eorum facti memorem fore pollicetur.
Magnus terroρ in urbe ortus a Lentulus, nuntiato falso Caesaris adwntu , ex urbe fugis , una cum Μarcello . Pompeius ad legiones in Apulia hiemantes iter habet . Capuae delectus habetur . Caesar Picenum agrum percurrit , ad quem ex omnibus regionibus Legati veniunt . Lentulus Spinther , cognito Caesaris adventu ,
ex oppido AscuIo fugiens , Vibullium Rufum
enisit , eui rem aperit . Is cohortibus coactis ais Domitium Ahenobarbum proficiscitur . Caesar Corfinium petit. Domitius auxilium a Pompeio contra Caesarem poscit. VJibus rebus Romam nuntiatis , tantus re- r4. c. pente terror invasit, ut cum Lentulus consul ad aperiendum aerarium venisset , ad pecuniam Pompeio ex Senatusconsulto proserendam , protinus, a aperto sanctiore aerario, ex urbe pro- fuaeret. Caesar enim adventare , iam iamque adesse eius equites falso nuntiabantur . Hunc Marcellus collega , ct plerique magistratus Coninsecuti sunt . Cn. Pompeius pridie eius diei ex urbe prosectus iter ad legiones habebat, quas a Caesare acceptas in Apulia hibernorum causa dil- posuerat. Delectus intra urbem intermittuntur. Nihil citra Capuam tutum esse omnibus vide tur . Capuae primum sese confirmant , ct colligunt , delectumque colonorum , qui lege Iulia Capuam deducti erant, habere instituunt; gla
diatoresque, b quos ibi Caesar in ludo habebat, . N a in
a anno sanctiore aeraris 3 Clausiim fuisse. & a Caesare esse ctum , alii Omnes . Servit ergo famae Caesar . ut invidiam declinet. Sic Uo: ius conciliat: durius Ruhemuς Elect. l. a h quos ibi Caesar in ludo ha, at J loco. quo gladiatores at Dista docebantur . Suetonius Caes. 16. in ludo per unisus ei rudirio & c. 3I. ludum gladiatorium aedificare.
295쪽
in serum productos , Lentulus libertati confirmat, atque iis equos attribuit, & se sequi jus
sit: quos postea monitus a suis, quod ea res omnium iudicio reprehendebatur, a circum familias conventus Campani, custodiae causa , distribuit. Auximo Caesar progressus, omnem agrum Picenum percurrit . Cunctae b earum regionum praefecturae libentissimis animis eum recipiunt , exercitumque ejus omnibus rebus iuvant . Etiam Cingulo, quod oppidum Labienus constituerat, suaque pecunia aedificaverat , ad eum legati veniunt; quaeque imperarit , sese cupidissime facturos pollicentur. Milites imperat. Mittunt. Interea legio xii Caesarem consequitur ; cum hisar Asculum Picenum proficiscitur . Id oppidum Lentulus Spinther x cohortibus tenebat : qui Caesaris adventu cognito profugit ex oppido, cohortesque secum abducere conatus , a magna parte militum deseritur. Relictus in itinere cum paucis, incidit in Vibullium Rufum, misssum a Pompeio in agrum Picenum , confirmandorum hominum causa. A quo factus Vibullius certior, quae res in Piceno gererentur, milites ab eo accipit, ipsum dimittit. Item ex finitimis regio nibus, quas potest , contrahit cohortes ex dele ctibus Pompeianis . In iis Camerino fugientem Ulcillem Hirum, cum v et cohortibus , quas ibi praesidio habuerat, excipit. Quibus coactis, x efficit . Cum iis ad Domitium Ahenobarbum
Corfinium magnis itineribus pervenit, Caesaremque adesse cum legionibus II nuntiat . Domi lius per se circiter XX c cohortes ex Alba , ex
Marsis, & Pelignis , ct finitimis ab regionibus
a riuum familias eonventus Campani J Pli. Rubemus Elect. I. g. restituit: quod & Dion. Volso placebat, & Io. Fr. Groin
h earum rvionum praefecturae 3 Ορpida prasecturae, a coloniis& municipiis diversa, & duriori quam illa , conditione a fortuna : quae nominatim Festus in hac voce plurima rein censet. e cohortes ex Alba 3 Alba Fueenti . sive ad Fucinum lacum sita. Ueteres libri ex appositum habent, quod negligunt recentes . At illud solemne Caesari . Uide supra dicta ad cap.
296쪽
toegerat . a Recepto Asculo, expulsoque Lentulo , Caesar conquiri milites , qui ab eo discesserant, delectumque institui iubet. Ipse unum diem ibi rei frumentariae causa moratus , Corfinium Contendit . Eo cum venis et , cohortes V. praemissae a Domitio ex oppido b pontem fluminis interrumpebant, qui erat ab oppido millia passuum circiter tir. Ihi cum antecursoribus Caesaris praelio commita, celeriter Domitiani a ponte repulsi se in oppidum reeeperunt . Caesar , Iegionibus transductis , ad oppidum constitit , iuxtaque murum castra posuit. Re cognita, DO- 1- . mitius ad Pompeium in Apuliam peritos regionum magno proposito praemio cum litteris mittit, qui petant, atque orent, ut sibi subveniat: Caesarem duobus exercitibus, ct locorum anguis
ni is facile intercludi posse , frumentoque prohiberi. Quod nisi fecerit, se, cohortesque amplius
NXX. magnumque numerum senatorum, atque equitum Romanorum in periculum esse venturum .
Interim suos cohortatus , tormenta in muris disponit, certasque cuique partes ad custodiam uris his attribuit; militibus is concione agros ex suis posse ison ibus pollicetur, quaterna in singulosi gera, ct pro rata parte e centurionibus, evoca tisque a
a Reeepto ADtilo I Tria ΜT. & v. e. Uenet. ναepto Fimo. h pontem stuminis 3 Aterni. c centurioni s evocatisque 3 Evoeati erant milites , qui perfuncti olim stipendiis . in periculo rei p. rogatione magis , quam imperio. evocabantur in militiam: α quia exercita ti erant, ex iis saepe fiebant ordinum ductores . Hinc h. l. eum centurionibus conjuncti ; & Glossae . mi,
297쪽
288 DE BELLO CIVILI. CAPUT IX.
Sulmonenses gratulabundi Μ. Antonium ad eos a Caesare missum in oppidum excipiunt . mitis Pelignus ad Caesarem mittitur , ad quem magnae ex variis partibus copiae se conserunt . Pompeii litterae ad Domitium , qui clam stigam meditatur. Demum huius consilium detegitur.
18. INterim Caesari nuntiatur Sulmonenses quod oppidum a Corfinio VII. millium intervalloeabest in cupere ea facere, quae vellet , sed a Q. Lucretio senatore, & Actio Peligno prohiberi , qui id oppidum VH. cohortium praesidio tenebant . Mittit eo a M. Antonium cum legionis XI H. cohortibus V. Sulmonenses , simul atque nostra signa viderunt , portas aperuerunt , universique & oppidani , ct milites obviam gratulantes Antonio exierunt . Lucretius , ct Aelius de muro se dejecerunt. Actius ad Antonium de ductus petit, ut ad Caesarem mitteretur. Antonius cum cohortibus, & Actio eodem die, quo
profectus erat, revertitur. Caesareas cohortes cum
exercitu suo conjunxit , Actiumque incolumem dimisit . Caesar tribus primis diebus castra magnis operibus munire , ct ex finitimis municipiis frumentum comportare , reliquasque copias exspectare instituit . Eo triduo legio VI Ι. ad eum venit, cohortesque ex novis Galliae delectibus xx Ir. equitesque , a rege Norico circiter ccc. quorum adventu altera castra ad alteram oppidi partem ponit . Iis castris Curionem praefecit . Reliquis diebus oppidum vallo, castellisque circummunire instituit ; cuius operis maxima par te effecta , eodem fere tempore missi ad Pom- - peium revertuntur. Litteris perlectis, Domitius
a M. Antonium eum lationis xm 3 sic Vomus. Ursin. xu. Uulgatum VIII . quoci falsum , quia octava legio postea si, pervenit fere. s. h a re'e Norico 3 Lib. I. B. Gall. e. 33. quemdam Noricorum regem vocavit Votionem . cujus soror Ariovisto nupserat et cia incertum, an hic idem sit.
298쪽
dissimulans in consilio pronuntiat , Pompe jum celeriter subsidio venturum ; hortaturque eos , ne animo deficiant , quaeque usui ad defendendum oppidum sint , parent. Ipse arcano cum paucis familiaribus suis colloquitur, consiliumque fugae
Capere constituit. Cum vultus Domitii cum ora- tione non consentiret , atque omnia trepidantius, timidiusque ageret, quam superioribus die-hus consuesset, multumque a cum suis conciliandi causa secreto praeter consuetudinem colloqueretur , concilia , conventusque hominum fugeret tres diutius tegi, dissimularique non potuit. Pompeius enim rescripserat , sese rem in summum rericulum deducturum non esse, neque suo con-ilio , aut voluntate Domitium se in oppidum Corfinium contulisse . Proinde , si qua facultas fuisset, ad se eum omnibus copiis veniret . Id ne fieri posset, obsidione , atque oppidi circummunitione fiebat.
Milites secessionem faetant, inter quos inde comtentio oritur . Domitius a militibus eireumgia situr , s ab eisdem legati ad Caesarem miseruntur . Hi eum Caesaris mandatis in oppidum
reυertuntur. Rerum eventus ab omnibus expectatur a. V IvuIgato Domitii consilio , milites , qui erant Corfinii , prima vespera secessionem faciunt , atque ita inter se per tribunos militum centurionesque , atque honestissimos sui generis colloquuntur : obsideri se a Caesare ; o-N 4 Perasa eum Dis ramitiori eaussa I Ita membranae Carrariensex Bruto teste; & Ciaeconii codex & Faerni . Vetus Bononii
Troilini eo ultandi. qund plures receperunt hoc loco . MInfra cap. '3. Iungerm. artem & Μontanns & Goduinus emissiliandi. Nee reticulum hoc verbum. sicut Th. Ryckiusce set ad Tae. H. xx. s . ne Latinum eiadem esse; quod Ciceront ad Attie. XU. epist. IX. Gmt. Graeu.&Grnn V. tribuunt:& Horatio III M. III. ac A. P. v. Is s. tam codices quam interpretes vetusti vindicant: unde conseliatoν est Plinii lib.
299쪽
pera, munitionesque prope esse perfectas : ducem tuum Domitium , cuius spe , atque fiducia perinmanserint , proiectis omnibus , fugae consilium capere : debere se suae salutis rationem habere . Ab his primo Marsi dissentire incipiunt , ea misque oppidi partem, quae munitissima videretur ,
Occupant; tantaque inter eos dissensio exstitit , ut manum conserere, atque armis dimicare conarentur. Post paulo tamen , internunciis ultro citroque missis, quae ignorabant, de L. Domitii fana cognoscunt. Itaque omnes uno consilio Domitium productum in publicum circumsistunt, Scustodiunt, legatosque ex suo numero ad Caesiarem mittunt r sese paratos esse portas aperire , quaeque imperaverit , facere , & L. Domitium vivum in ejus potestatem tradere. Quibus rebus cognitis Caesar , etsi magni interesse arbitrabatur, quamprimum oppido potiti, cohortesque ad se in castra transducere , ne qua aut largitioni- nis , aut animi confirmatione, aut falsis nuntiis commutatio fieret voluntatis, quod saepe in bello parvis momentis magni casus intercederent itamen veritus, ne militum introitu, ct nocturni temporis licentia oppidum diriperetur, eos, qui Venerant , collaudat , atque in oppidum dimittit portas , murosque asservari jubet . Ipse iis operibus, quae facere instituerat , milites disponit, non certis spatiis intermissis, ut erat superiorum dierum consuetudo , sed perpetuis vigiliis, stationibusque, ut contingant inter se, at- .
que omnem munitionem expleant: tribunos militum , ct praefectos circummittit , atque hortatur , non solum ab eruptionibus caveant , sed etiam singulorum hominum occultos exitus aia servent. Neque vero tam remisso , ac languido animo quisquam omnium fuit, qui ea nocte conquieverit. Tanta erat summa rerum exspectatio, ut alius in aliam partem mente , atque animo
traheretur, quid ipsis Corfiniensibus , quid Domitio , quid Lentulo , quid reliquis accideret , qui quosque eventus exciperet. CA.
300쪽
Lentulus Spinther , ex oppido, facta potestate , egressus, de sua saIute cum Caesare agit ; iude
arta vigilia circiter Lentulus Spinther de dia.
muro cum vigiliis , custodibusque nostris colloquitur, velle, si sibi fiat potestas, Caesarem convenire. Facta potestate, ex oppido mittitur, neque ab eo prius Domitiani milites discedunt, quam in conspectum Caesaris deducatur . Cum eo de salute sua agit, atque obsecrat, sibi ut pareat , Veteremque amicitiam commemorat, Caesari Lque in se beneficia exponit, quae erant maxima; quod per eum in collegium pontificum venerat; quod provinciam Hispaniam ex praetura habuerat; quod in petitione consulatus ab eo erat sublevatus . Cuius orationem Caesar interpellat , se non maleficii causa ex provincia egressum , sed uti se a contumeliis inimicorum defenderet: ut tribunos plebis ea re ex civitate expulsos , in suam dignitatem restitueret: ut se, & populum Romanum , paucorum factione oppressum, in libertatem vindicaret . Cuius oratione confirmatus Lentulus, ut in oppidum reverti liceat, petit: quod de sua salute impetraverit, fore etiam reliquis a ad suam spem solatio. Adeo esse perterritos nonnullos, ut suae vitae durius consulere Cogantur. Facta potestate, discedit.
a ad Dam spem solatio 3 Arnoldus Μontanus. R Ioannes G
duinus ediderunt ad Itiam e solatio . ut ad salutem , quae vox praecessit, referatur: nec vero addunt quo auctore, aut ex quo codice ita legant. Goduinus tantum subdidit, accusativum Dam esse cum syllabica adjectione. At Vett. codd. Venet. Basil. & Gryph. ad suam spem solatio. Ciacconii comiectura sit, as suam Dem c salutem j uriinsolatio.