장음표시 사용
51쪽
circiter L. pervenerunt. Ibi perpauci, aut Viri-hus confisi transnare contenderunt; aut lintribus
inventis salutem sibi petierunt . In his fuit Ariovistus, qui naviculam deligatam ad ripam nactus, ea profugit : reliquos omnes equites consecuti nostri interfecerunt. Duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueva natione, quam domo secum adduXerat , altera Norica , regis Vocionis soror, quam in Gallia duxerat a fratre missam e utraque in ea fuga periit. Duae filiae harum, altera occisa, altera capta est. C. Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga trinis catenis vinctus traheretur, in ipsum Caesarem, hostium equitatum persequentem incidit. Quae quidem res Caesari non minorem , quam ipsa victoria, voluptatem attulit , quod hominem honestissimum provinciae Galliae , suum familiarem , & hospitem, ereptum e manibus hostium , sibi restitutum videbat ; neque ejus calamitate de tanta voluptate, S gratulatione quidquam fortuna diminuerat . Is , se praesente , de se ter sortibus consultum dicebat, utrum igni statim necaretur, an in aliud tempus reservaretur: sortium bene-fieio se esse incolumem. Item M. Titius repe i sq. tus, & ad eum reductus est . Hoc praelio trans Rhenum nuntiato , Suevi, qui ad ripas Rheni venerant , domum reverti coeperunt ; quos ubi qui proxime Rhenum incolunt, perterritos senserunt, insecuti, magnum ex his numerum oces in derunt. Caesar una aestate, duobus maximis hellis confectis, maturius paulo, quam tempus anni postulabat, in hiberna in Sequanos exercitum deduxit; hibernis Labienum praeposuit: ipse in
citeriorem Galliam, ad conventus agendos profectus est. C. I
tiim . pro fugae Ion inquitate , quam hoc Ioco Caesar de- scripsit. Iccirco doctissimus quisque censet quinquaginta legendum. quia Orosius v r. '. qui haud dubie Caesarem su legit, minquaginta millia passtitem habet: & Plutarchus Caesare P. 'I'. ε πῖ ταδ M , quod quidem num mero explendo non siifficit di vetus tamen Interpres ei S. adriventa habet . & Stephano teste in quibusdam libris
τετραπιλους invenitur, quot itacta omnino quinquagintinmilliaria conbiunt.
52쪽
COMMENTARIORUM 'DE BELLO GALLICO
caesar eertior fit de Be arum coniuratione, simulque de causa. Ura esset Caesar in citeriore Gallia in T. hibernis, ita uti supra demonstravi
mus, crebri ad eum rumores affereia
Dantur , litterisque item Labieni certior fiebat, omnes Belgas, quam te tiam esse Galliae partem dixeramus, contra populum R. conjurare , obsidesque inter se dare. Coniurandi has esse causas: primum, quod ve- Terentur, a ne, omni pacata Gallia, ad eos e-Xercitus noner adduceretur : deinde , quod ab nonnullis Gallis sbllicitarentur , partim qui ut Germanos diutius in Gallia versari noluerant, ita populi R. exercitum hiemare, atque inveterascere in Gallia moleste ferebant ; partim qui mobilitate, & levitate animi novis imperiis studebant ; ab nonnullis etiam , quod in Gallia a potentioribus , atque iis , qui ad conducendos nomines facultates habebant, vulgo regna occupabantur : qui minus facile eam rem in imperio nostro consequi poterant.
a M. omni pacata Gallis. ad eos 3 Gallia propria . a Be is . distincta. Sic mox etiam cap. 3. sect. I. Remi. qui proximi Galliae ex Fregis stini.
53쪽
Caesar Iegiones eo cribit, eas missurus in ulteri rem Galliam : inde ad fines Belgarum caseraponit ; ad quem Remi legatos mittunt . Belgorum origo ; quantus fit eorum in militia nervus . Convocatur Senatus obsides dantur. 2. IIs nuntiis, litterisque commotus Caesar, duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit, ct ineunte testate a in ulteriorem Galliam qu1 deduceret, Q. Pedium legatum misit. Ipse, cum primum pabuli copia esse inciperet , ad exercitum venit . Dat negotium Senonibus , reliquitaque Gallis , qui finitimi Belgis erant , uti ea,
quae apud eos gerantur , cognoscant 2 seque de his rebus certiorem faciant . Hi constanter Omnes nuntiaverunt, manus Cogi, exercitus in unum locum conduci. Tum vero dubitandum non
existimavit , quin ad eos b duodecimo die
proficisceretur . Re frumentaria comparata , castra movet, diebusque circiter xv. ad fines Belgarum 3. pervenit. Eo cum de improviso, celeriusque omnium opinione venisset , e Remi , qui proximi Galliae ex Belgis sunt , ad eum legatos Icelum, & Ante brogium, primos civitatis suae miserunt : qui dicerent , se , suaque omnia in fidem , atque potestatem populi R. permittere, neque se cum reliquis Belgis consensisse, neque eontra populum R. omnino coniurasse , paratosque esse & obsides dare, & imperata facere, Roppidis recipere, & frumento, caeterisque rebus iuvare . Reliquos omnes Belgas in armis esset
a in titieriorem Galliam 3 sic veteres libri r etiam Iul. Celsus. . seu quisquis auctor est Uitae Caesaris: quod praefert & tu tur Dionys. Vol ius. Recentiores interiorem. Graecus tantum Myς τύ κλα,πι3M .h duodecimo die J Absunt haec a veteribus libris. Loco illorum Metaphrastes ως ταχινα , id est fuam celerrime.
o Remi a sine adspiratione Inscriptiones & Haci. Ualesius . Horum caput Durocortorum, Mnc uim .
54쪽
a Germanosque, qui cis Rhenum incolunt, sese cum his coniunxisse ; tantumque esse eorum omnium furorem, b ut ne Suessiones quidem fratres , consanguineosque suos , qui eodem iure, iisdem legibus utantur, unum imperium , unumque magistratum cum ipsis habeant, deterrere potuerint, quin cum his consentirent. Cum ab his 4.
quaereret, quae civitates , quantaeque in armis es
sent , & quid in bello postent ; sic reperiebat ,
plerosque Belgas esse ortos a Germanis : Rhenumque antiquitus transductos, propter loci se
tilitatem ibi consedisse: Gallosque, qui ea loca
incolerent, expulisse: solosque esse, qui patrum nostrorum memoria, omni Gallia vexata, Teutonos, Cimbrosque intra fines suos ingredi prohibuissent: qua ex re fieri, ut earum rerum memoria magnam sibi auctoritatem , o magnosque spiritus in re militari sumerent. De numero eo rum omnia se habere explorata Remi dicebant , Propterea quod propinquitatibus, affinitati busque conjuncti, quantam quilque multitudinem in communi Belgarum concilio ad id bellum pollicitus esset, cognoverant . Plurimum inter eos d Bellovacos & virtute, & auctoritate, & hominum numero valere: hos posse conficere armata millia C. pollicitos ex eo numero lecta millia Ix.
totiusque belli imperium sibi postulare . Sue L. siones suos esse finitimos , latissimos , feraci Lsimosque agros possidere : apud eos fuisse regem nostra etiam memoria Divitia cum , totius Galliae potentissimum , qui cum magnae partis harum regionum , tum etiam Britanniae imperium obtinuerit: nunc esse regem Galbam : aci hunc
Propter justitiam , prudentiamque summam totius C a bel-R Germanosque. qui ripas Rheni incolunt 3 Recentiores libri, qui eis Rhenum incolunt . Sed Graecus etiam Interpres τὰς ταῖς τοῦ P'ήνου σἰκουντας Γερυνους. h ut ne nessones 3 quidam libri Suessones , , quattuor syll3bis et sed Μetaphrasses , ac Hirtius VIII. 6. Gioues, qui Remis erant attributi: quos Axona amnis se
55쪽
belli omnium voluntate deferri : oppida habere Numero Nix : polliceri millia armata L. totidem a Nervios, qui maxime fieri inter ipsos ha heantur, longissimeque absint; xv millia b Atrea hates: e Ambianos x millia; Morinos xv. millia: Menapios vis. millia: d Caletes x millia, Velocasses, & Veromanduos totidem ; e Aduaticos xxxx. milli a ; Condrusos, Eburones, Caerae-- sos, Paemanos , qui uno nomine Germani appellantur , arbitrari ad xl millia . Caesar Remos cohortatus, liberaliterque oratione prosecutus , Omnem senatum ad se convenire , principumque li- heros obsides ad se adduci iussit: quae omnia ab
his diligenter ad diem faeta sunt. Ipse Divitiacum
AEduum magnopere cohortatus docet, quantope- Te rei p. , communisque salutis intersit , manus
hostium distineri, ne cum tanta multitudine uinno tempore confligendum sit : id fieri posse , si suas copias Tdui in fines Bellovacorum introdu- Terint, & eorum agros populari coeperint. His mandatis, eum ab se dimittit.
Trans fluvium Axonam a Caesare castra ponuntur . Oppugnatur Bibrax oppidum Remorum,
ad quos Caesar petitum per nuntios subsidium
a Nervior 3 quorum caput videtur camaracum nostris CamericK fuisse .h Atrebates 3 nunc Arusi : eorumque regio Artesea, Gall. I Aruis. Sidonius Paneg. Maior ani U. ain.
c Ambianos , Μorinos, Μenapios I Ambiani, ubi nunc Amiens rΜorini. ad fretum Britannicum : Μenapii, ad Rhenum; item inter Mosam & Scaldim. d Caletes. Velocasses . Veromanduor 3 Caletes , ubi nunc Calais : Velocasses. ubi Roυ-r Ueromandui. ubi S. Queintin .e Adtiaticos . Camarissos , Ebrarones 3 De Aduaticis plura ii fra c. v. In Flandriae . Brabantiae. Hannoniae confinio videntur coluisse: Eburones. qui polica agri. Qui tequi N-tur Condrusi. Caeraeli. Paemani, his nemo facile certos diiunctosque limites adsignaverit.
56쪽
abesse , ab his, quos miserat, exploratoribus, ct ab Remis cognovit, a flumen Axonam, quod est in extremis Remorum finibus , exercitum transcducere maturavit, atque ibi castra posuit: quae res & latus unum castrorum ripis fluminis muniebat, ct post eum quae erant , tuta ab hostibus reddebat , ct commeatus ab Remis , reliquisque civitatibus ut sine periculo ad eum po tari posset, essiciebat. In eo flumine pons erat:
ibi praesidium ponit: & in altera parte fluminis
Q. Titurium Sabinum legatum cum VI. cohortibus relinquit: castra in altitudinem pedum xIT.
vallo , fossaque duodeviginti pedum munire iubet. Ab ipsis castris b oppidum Remorum, nO- 6. mine Bibrax, aberat millia passuum xl x. Id ex
itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt. Egre eo die sustentatum eth. Gallorum eadem, atque Belgarum , oppugnatio est. Hi, ubi circumiecta multitudine hominum totis moenibus, undique in murum lapides Iaci coepti sunt, murusque defensoribus nudatus est; testudine facta, Portis succedunt, murumque subruunt, quod tum facile fiebat: nam tanta multitudo lapides , acitela conjiciebant , ut in muro consistendi potestas esset nulli. Cum finem oppugnandi nox fecisset, Iccius Remus, summa nobilitate, di gratia inter suos , qui tum oppido praeerat , unus ex iis, qui legati de pace a a Caesarem venerant, nuntios ad eum mittit, Nisi subsidium sibi mi latur, se diutius sustinere non posse. Eo de me- 7.dia nocte Caesar, iisdem ducibus usus, qui nuntii ab Iccio venerant , Numidas & o Cretas
sagittarios, & funditores Baleares subsidio oppi
a flumeu Axonam a cui Augustam Suessonum adluit. Ausoni
Non tibi sis Ligra anteferet. non Axoua praeceps.b op i m Remorum nomine Bibrax J Diversum ergo ab hoci est Bibracte AEduorum. Locus autem. ubi in Remis fuerit. in tanta dissensioue Gallorum geographorum c vide valesi Notit. in Remis ) distincte definiri non Potest. c Cretas fagitearios a Laudantur Cretentes sagittae, laudantur& saetitiarii. De illis Silium vide lib. II. vers. so.& Iox. de his AElimis v. H. l. I. c. Io. ἡ Κρητε, μιὰ mes ν οι -
57쪽
danis mittit ; quorum adventu & Remis eum spe de sentionis studium propugnandi accessit, α hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi discessit.
Ηοfles ad eastra Caesaris contendunt : is eqtiesraepraelium committit; inde utrimque acies inseruiatur. Hoses, Caesareis in castra reductis, ad Axonam contendunt, inde ea Caesar ipse pro ei scitur 1 Taque paulisper apud oppidum morati, agros que Remorum depopulati , omnibu& Vicis, redinciisque , quo adire poterant, incensis ad castra Caesaris cum omnibus copiis contenderunt :& a millibus passuum minus duobus castra posuerunt: quae castra, ut fumo, atque ignibus significabatur, amplius millibus passuum rix. in S. latitudinem patebant . Caesar primo es propten multitudinem hostium , & propter eximiam opinionem virtutis praelio supersedere statuit. Quotidie tamen equestribus praeliis, quid hostis vi tute posset, & quid nostri auderent , periclitabatur . Ubi nostros non esse inferiores intellexit , loco pro castris ad aciem instruendam natura opportuno , atque idoneo , quod is collis , ubi castra posita erant, paululum ex planicie editus, tantum adversus in latitudinem patebat, quantum loci acies instrue a occupare poterat, atque o ex utraque parte lateris dejectus habe-
hat, & in fronte leviter b fastigatus , paulatim ad
a ex utraque parte lateris deiectus J Uulgatis libris additum est habebat. quod tollit Dion. Uossius, qiua sitavius si partici- Pium, quam quartus casus nominis, qui cum adjecto uerbo Curum sonet. Et infra c. m. ineunte noster dejectusque cottis: quamquam & ibi Goduinus decliυιtas cottis interpreta
h fastigatus a Sie veteres libri. Et Isaacus V sius in Melam I. a. auctor est . ubique in scriptis codicibus Iastigare legi. non fastigia, et dilit analogiam των Vesti tam . veni re Iitigium, litigare . Dionysius autem vos ius vulgatum 1ani- status tuetur . Qii etia in PIO leviter princcdente voce. le
58쪽
ad planiciem redibat: ab utroque latere eius coIIis transversam fossani obduxit circiter passuum CD, ct ad extremas fossas castella constituid, ibique tormenta collocavit, ne , cum aciem instruxisset, hostes quod tantum multitudine poterant in a lateribus suos pugnantes circum Venire possent. Hoc facto, duabus legionibus, quas proxime conscripserat, in castris relictis, ut, si
quid opus esset, subsidio duci possent; reliquas
VI. legiones pro castris in acie constituit . Hostes item suas copias ex castris eductas instr
Nerunt . Palus erat non magna inter nostrum,
a que hostium exercitum . hanc si nostri transirent , hostes expectabant ; nostri autem , si ab illis initium transeundi fieret, ut impeditos aggrederentur, parati in armis erant. Interim praelio equestri inter duas acies contendebatur. Ubi neutri transeundi initium faciunt , secundiore equitum nostrorum praelio, Caesar suos in castra reduxit. Hostes protinus ex eo loco ad fi men Axonam contenderunt , quod esse post nostra castra demonstratum est . Ibi vadis repertis Partem suarum copiarum transducere conati sunt; eo consilio, ut, si possent, castellum, cui praeerat Q. Titurius legatus, expugnarent, pontemque interscinderent . sin minus , agros Remorum popularentur, qui magno nobis usui ad bellum gerendum erant , commeatusque nostros sustinebant. Caesar certior factus a Titurio, omnem et O. equitatum, & levis armaturae Numidas, funditores , sagittariosque pontem transducit , atque ad eos contendit . Acriter in eo loco pugnatum est. Hostes impeditos nostri in flumine angressi,
magnum eorum numerum occiderunt . Per eo Tum corpora reliquos audacissime transire conantes , multitudine telorum repulerunt . Primos, qui transierant, equitatu circumventos interfecerunt.
gerit lenit . ut lib. Ir. Gall. c. Ist. 3. & Iib. II. CiU. e. Mominime naeo iudicio errat. Sed nihil inito in tanta libro rum consensione.
59쪽
Hostes concilio convocato constituunt, optimum e se, quemque domum suam reυerti . Caesar eos insequutias magnam eorum multitudinem interficit .
Hostes, ubi & de expugnando oppido, & dae
flumine transeundo spem se fefellisse intelle Xerunt , neque nostros in locum iniquiorem progredi pugnandi causa viderunt , atque eos re Nfrumentaria deficere coepit; concilio convocat j constituerunt, optimum esse , domum suam quem que reverti, & quorum in fines primum Romani exercitum introduxi fient , ad eos detendendos undique convenire, ut potius in suis, quam is alienis finibus decerrarent , ct a domesticis copiis rei frumentariae uterentur . Ad eam serirentiam, eum reliquis caussis , haec quoque ratio eos deduxit , quod Divitiacum , atque Eouos finibus Bellovacorum appropinquare cognoverant. His persuaderi, ut diutius morarentur. λδ. neque suis auxilium ferrent, non poterat. Ea r σconstituta, secunda vigilia magno cum strepitu ac tumultu castris egressi , nullo certo ordine is neque imperio, cum si br quisque primum itineris locum peteret, ct domum pervenire propera ret, fecerunt, ut consimilis fugae profectio videretur . Hac re statim Caesar per speculatores cognita, insidias veritus, quod, qua de causa discederent, nondum perspexerat , exercitum , equitatumque castris continuit. Prima luce, confirmata re ab exploratoribus , omnem equitatum, qui novissimum agmen moraretur, praemisit, eique Q. Pedium,& L. Aurunculeium Cottam Iegatos praefecit . T. Labienum legatum cum le
gionibus xxx. subsequi jussit. Hi novissimos ad-
a domessisis copiis rei frumentariae 3 COPIIS . abundantia. commeatu. etiam plorali numero . Cicero pro Delot. c. s. exercitum suis irritis . copiis Itissentavit. Adde lib. IV. c. q. sest. I.
60쪽
LIBER II. s xorti , ct multa millia passuum prosecuti , ma
gnam multitudinem eorum fugientium conciderunt. Cum ab extremo agmine hi, ad quos ventum erat, consisterent , fortiterque impetum nostrorum militum sustinerent: priores , quod abinesse a periculo viderentur , neque ulla necessitate , neque imperio continerentur , exaudito clamore, perturbatis ordinibus , omnes in fuga
sibi subsidium posuerunt . Ita sine ullo periculo
tantam eorum multitudinem nostri interfecerunt,
quantum fuit diei spatium : sub occasumque Solis sequi destiterunt , seque in castra , uti erat
Profectio Caesaris ad oppidum μυἱodunum , quod frustra oppugnatur. Legati ad Caesarem de doditione .
Postridie eius diei Caesar, priusquam se hostes
e X terrore , ac fuga reciperent, in fines Suessionum , qui proximi Remis erant , exercitum duxit , & magno itinere confecto , ad o oppidum Noviodunum contendit. Id ex itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab defensoribus esse audiebat, propter latitudinem fossae, murique altitudinem paucis defendentibus, eNpugnare non potuit. Castris munitis, b vineas agere, quaeque ad oppugnandum usui erant, comparare coepit. Interim omnis ex fuga Suessionum multitudo in oppidum proxima nocte convenit. Celeriter vineis ad oppidum actis , aggere iacto, turribusque constitutis , magnitudine operum , quae neque viderant ante Galli , neque audie
a oppidum μυiodunum a ex Caesaris itinere apparet iliud esse . quod postea dictum est Aretissa naessionum . nunc Fod fom. vide Notit. Orh. antiqui h wneas agere 3 machinas admovere , quibus tecti milites. quae oppugnationes erant, perfecerunt. Vid. Lipsit Poliorc.