C. Julii Cæsaris Commentarii de bello gallico et civili, eiusque fragmenta, & alia quæcunque extant. Accedit ad commentarios de bello gallico A. Hirtii continuatio, itemque ejusdem Bellum Alexandrinum, Africanum, & Hispaniense. Omnia ex veteri Semina

발행: 1741년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

561쪽

ssa DE BELLO AFRIC. LIB. CAPUT XXX.

Thabe uenses Legati a Caesare auxilium petunt, idque impetraui. Caesar suos milites jam instructos iubet in hostes impetum facere , a quibus a criter pugnatur ; tandem hostes fugiunt. Pacidius pilo ictus interit.

1ν. Haben enses a interim , qui sub ditione , S

potestate Iubae esse consuessent, in extrema ejus regni regione maritima locati, interfecto reis pio praesidio, legatos ad Caesarem mittunt; rema se gestam docent. Petunt , orantque, ut suis fortunis , de Populo Romano quod bene meriti essent, auxilium ferret. Cassar, eorum consilio probato , M. Crispum Tribunum cum cohorte, ct sagittariis , tormentisque compluribus praesidio Thabenam mittit. Eodem tempore ex legionibus omnibus milites, qui-aut morbo impediti, aut, b commeatu dato , cum signis non potuerant ante transire in Africam, ad millia I v. equites c d. funis ditores , fagittariique m c uno commeatu Caesaiari occurrerunt. Itaque tum his copiis, di omnibus legionibus eduetis, sicut erat Instructus, rix. millibus passuum a suis castris, ab Scipionis vero xv. millibus passuum longe constitit in cam-- po . Erat d oppidum infra castra Scipionis no-7 ' mine Tegea, ubi praesidium equestre circiter Ed. habere consueverat . Eo equitatu dextra , sini

straque directo ab oppidi lateribus , ipse, legi

nibus ex castris eductis , atque in iugo inferiore instructis , non longius fere eo passus ab suis munitionibus progressus, in acie constitit. Postquam diutius in uno loco Scipio commorabatur, di tempus

a Tha'e sex μθ ditione Iubae 3 Et hi incogniti . ab oppido

Tbahe , quod moX memoratur. dicti . Dicuntur in extrema regni regione maritima locati. Vide quae supra C. 43.

h eommeatia dato 3 venia ad suos vel alio abeundi a signis. C uno commeatu 3 una navigatione, transportatione. ia oppidum nomine Texea 3 Errant . quibus eadem haec& Pt Iemei Tose est . quae longi simae ab hac belli sede in interi xa rc citc. Sirti majori, quam minori. Propior.

562쪽

pus diei in otio consumebatur , Caesar equitum turmas suorum iubet in hollium equitatum, qui ad oppidum in statione erat , facere impressionem , levemque armaturam , sagittarios, funditoresque eodem submittit. Quod ubi coeptum est fieri, ct equis concitatis Iuliani impetum feci ias ent, Pacidius suos equites exporrigere coepit in longitudinem , ut haberent facultatem turmas Iulianas circumfundere , & nihilo minus fortissime , acerrimeque pugnare . Quod ubi Caesar a nimadvertit, ccc. quos ex legionibus habere expeditos consueverat , ex proxima legione , quae ei praelio in acie constiterat, iubet equitatui luc- Currere. Labienus interim suis equitibus auxilia equestria summittere , sauciisque, ac defatigatis integros , recentioribusque viribus equites subministrare . Postquam equites Juliani ed. vim hostium ad xv. millia numero sustinere non potexant , & a levi armatura Numidarum vulnerahantur, a minutatimque cedebant , Caesar alteram alam mittit , qui , satagentibus celeritet

occurrerent . Quo ficto sui sublati universi iti hostes impressione facta , in fugam adversari

dederunt, multis occisis , compluribus vulneratis. In secuti per m. millia passuum, usque in colles hostibus adactis , se ad suos recipiunt.

Caesar in horam X. commoratus , sicut erat ininstructus, se ad sua castra recepit, omnibus incolumibus. In quo praelio Pacidius graviter epi-

Io per callidem caput ictus , compluresque duces , ac sortissimus quisque interfecti , vulneratique sunt.

a minutatimque cedebant 3 vetus eodex eaedebantων. D satagentibus J laborantibus Iulianis subvenirent . satagera enim est anxie torqueri difficultate rei conficiendae. c pilo per cassidem caput ictus J circa caput, in capite. Graeca cllipsi praepositionis . Sic infra cap. 8s. sect. r. rachium gladio percti M.

563쪽

ss4 DE BELLO AFRIC. LIB. CAPUT XXXI.

Caesar Thapsum petit, ibique eastris positis oppiadum munit . Seipio cum Caesare pugnarrarus

prope Thapsum casera ponit . Caesar ad Scipionis castra proficiscitur, ibique suos ad pugnam

incitat.1 . Dostquam nulla conditione cogere adversarios poterat, ut in aequum locum descenderent, legionumque periculum facerent; neque ipse propius hostem castra ponere propter aquae penuriam se posse animadverteret, a adver1arios non

eorum virtute confidere , b sed aquarum inopia fretos despicere se intellexit: pridie Non. April. tertia vigilia egressus ab Agar xvi. millia passuum nocte progressus , ad Thapsum , ubi Vergilius cum granda praesidio praeerat, caltra ponit: oppidumque eo die circummunire coepit , locaque idonea , Opportunaque complura praesidiis occuparetne hostes intrare ad se , ac loca interiora capere possent. Scipio interim , cognitis Caesaris consiliis, ad necessitatem adductus dimicandi, ne per summum dedecus nil istJmos suis rebus Thapsitanos , ct Vergilium amitteret , confestim Caesarem per superiora loca consecutus , millia pascs, suum II X. a Thapso binis castris consedit . Erat stagnum salinarum, inter quod, ct mare angustiae quaedam non amplius mille, & quingen- . tos passus intererant , quas Scipio intrare , ct Thapsitanis auxilium ferre conabatur, quod fiaturum , Caesarem non fefellerat. Namque pridie in eo loco castello munito , ibique trino praesidio relicto, ipse cum reliquis copiis, lunatis castris, Thapsum operibus circummunivit. Scipio interim exclusus ab incepto itinere , supra stagnum postero die , & nocte confecta , coelo albente, non longe a castris , prauidioque, quod

564쪽

supra eommemoravimus, mc. passibus , ad mare versus consedit, & castra munire coepit. Quod postquam Caesari nuntiatum est, milite ab opere deducto, castris praesidio Asprenate proconsule cum legionibus xx. relicto , ipse a cum eX- pedita copia in eum locum ei tatim contendit, classisque parte ad Thapsum relicta, reliquas naves iubet post hostium tergum quam maxime ad litus appelli , signumque suum observare e quo signo dato, subito clamore facto , ex improviso hostibus aversis incuterent terrorem , ut perturbati, ac perterriti respicere post terga cogerentur. Quo postquam Caesar pervenit, ct animad- gr. vertit aciem pro vallo Scipionis , elephantosque dextro, sinistroque cornu collocatos , ct nihilominus partem militum castra non ignaviter munire, ipse acie triplici collocata, legione x. secundaque dextro cornu, rix. & Ix. sinistro, oppositis v. legionibus in quarta acie , ante ipsa Cornua quinis cohortibus contra bestias collocatis, sagittariis , funditoribus in utrisque cornibus dispositis ; levique armatura inter equites in teriecta , ipse pedibus circum milites concursans, virtutesque veteranorum, praeliaque superiora commemorans, blandeque appellans , animos eorum excitabat. Tirones autem, qui nunquam in acie dimicassent, hortabatur, ut veteranorum virtutem semularentur, eorumque famam, nomen, locumque, victoria parta, cuperent possidere. Itaque in circumeundo exercitum , ani- ga, madvertit nostes circa vallum trepidare , atque

ultro citroque pavidos concursare , di modo se intra portas recipere , modo inconstanter , in moderateque prodire. Cum idem a pluribus animadverti coeptum esset, subito legati, evocatique obsecrare Caesarem , ne dubitaret signum

dare r b victoriam sibi propriam a Diis immortalibus portendi.

R eum expedita repla I cum copiis. seu parte exercitus expedita. Uide supra cap. 1 .h viritimam mi propriam 3 ut supra cap. 32. sect. T.

565쪽

ssis DE BELLO AFRIC. LIB. CAPUT XXXII.

Dato pugnae signo Caesar in hostes irrumpit, praeliumque committit . Commendatur egregium facinus cuiusdam militis eum elephanto pugnantis . DUbitante Caesare, atque eorum studio , -piditatique resistente, sibique eruptione Pugnari non placere clamitante , es etiam atque etiam aciem sustentante ; subito dextro cornu, injussu Caesaris, tubicen a militibus coactus Canere coepit . Quo facto ab universis cohortibus signa in hostem coepere inferri , cum centurio nes pectore adverso resisterent , vique continerent milites , ne inlussu Imperatoris concurre-83 rent, nec quidquam proficerent. uod postquam Caesar intellegit , incitatis militum animis resisti nullo modo posse , a signo Felicitatis dato , equo admitto in hostem contra principes ire Contendit . A dextro interim cornu funditores sagittariique concita tela in elephantos frequentem injiciunt . Quo facto belliae stridore fundarum , lapidumque perterritae, sese convertere, & OS post se frequentes , stipatosque proterere , ct importas valli se mi factas ruere contendunt . Item Mauri equites , qui in eodem Cornu cum elephantis erant, praesidio deserti principes fugiunt. Ita celeriter bestiis circuitis, legiones vallo hostium sunt potitae; di paucis acriter repognantibus interfectis, reliqui concitati in castra , un-g . pridie erant egressi, confugiunt . Non videtur esse praetermittendum de virtute militis ve- terani v legionis . Nam cum in sinistro cornis elephantus vulnere ictus , ct dolore concitatus in lixam inermem impetum fecisset, eumque suis pede subditum, penu innixus , pondere suo, pro-hoscide erecta vibrantique stridore maXimo premeret, atque enecaret: miles hic non potuit pati, quin se armatum bestiae offerret . Quem postquam a sim Felieis eis d. reo a tessera suis inter pugnandum data v .E ELICITAS,

566쪽

A. HIRTII. Is

quam elephantus ad se telo infesto venire animadvertit , relicto cadavere , militem proboscide circumdat , atque in sublime extollit armatum . Qui in eiusmodi periculo cum constanter agendum sibi videret, gladio proboscidem, quo

erat circumdatus, caedere, quantum viribus poterat , non destitit: quo dolore adductus elephantus , milite abjecto, maximo cum stridore, cursuque conversus, ad reliquas bestias se recepit.

CAPUT XXXIII. Oppidani fugituri ex Thapso erumpunt , fed in

oppidum repelluntur . Scipionis copiae in regia castra fugiunt , ultimo a Caesareis occidunζur. Caesar cfiris potitur Vergilium frustra ad dediationem inυitat . Uticam proficiscιtur .

ΙNterim Thapso qui erant praesidio, ex oppido 8s.

eruptionem porta maritima faciunt: &, iiive ut suis subsidio occurrerent, si ve ut, oppido deserto, fuga salutem sibi pararent , egrediuntur, atque ita a per mare umhilici fine ingressi, terram petebant. Qui a servis, puerisque, qui in castris erant , lapidibus , pilisque prohibiti terram attingere, rursus se in oppidum receperunt. Interim Scipionis copiis prostratis, passmque t O ro campo fugientibus , confestim Caesaris leniones consequi, spatiumque se non dare colligendi. Qui postquam ad ea castra, quae petebans, perfugerunt, ut reiems castris rursus sese defenderent ; ducem aliquem requirunt , quem respicerent , cuius auctoritate , imperioque rem gererent . Qui postquam adverterunt , neminem ibi esse praesidio, protinus b armis abiectis in reaia castra fugere contendunt . Quo postquam pervenerunt, eaque ab Iulianis teneri vident; desperata salute , in quodam colle consistunt , atque

567쪽

138 DE BELLO AFRIC. LIB.

armis demissis , salutationem more militari s Ciunt. Quibus miseris ea res parvo praesidio fuit . INJamque milites veterani ira, & dolore incensi,

non modo ut parcerent holli non poterant adduci, sed etiam ex suo exercitu illustres urbanos, o quos auctores appellabant, complures aut vulnerarunt, aut interfecerunt: in quo numero fuit

Tullius Rutus quaestorius , qui pilo transiectus consulto a milite interiit . Item Pompeius Rufus b brachium gladio percussus , nisi celeriter ad Caesarem accurrisset , interfectus esset . Quo fasti, complures equites Romani , senatoresque perterriti ex praelio se receperunt , ne a militibus, qui ex tanta victoria licentiam sibi assum, psitIent immoderate peccandi , impunitate propter maXimas res geltas ipsi quoque interlicerentur. Itaque ii omnes Scipionis milites, cum fidem Caesaris implorarent, inspectante ipso Caesare , ct a militibus deprecante eis uti parce-26. rent, ad unum sunt interfecti. Caesar trinis castris potitus, occisisque hostium x millibus, s gatisque compluribus , se recepit , L militibus amissis, paucis sauciis, in castra: ac statim eruit inere ante oppidum Thapsum constitit , elephantosque Ixxv Ornatos, armatosque cum turri-hus , Ornamentisque capit, captos ante oppidum

instructos constituit . Id hoc. consilio , si posset Vergilias, quique cum eo obsidebantur, rei m Ie gestae suorum indicio a pertinacia deduci ἀDeinde ipse Vergilium appellavit invitavitquα ad deditionem, suamque lenitatem, S clementiam commemoravit . Quem postquam animadvertit responsum sibi non dare, ab oppido reces sit. Postero die, divina re facta , concione a

vocata , in conspectu oppidanoram milites collaudat ; totumque exercitum veteranum donavitia Praemia sortissimo cuique, ac bene merenti prinsuggestu tribuit . Ac statim inde digressus , C

568쪽

Rebilo proconsule cum m. ad Thapsum legionibus , & Cn. Domitio cum xx. Tisdrae , ubi Considius praeerat, ad obsidendum relictis , M. Messalla Uticam ante praemisso , cum equitatu ipse eodem iter facere contendit.

CAPUT XXXIV.

Scipionis equites oppido Parada potiri , oppidanorigne conquinunt; inde Uticam petunt : ibi priamum casera ante portam oppidi posita oppugnant, inde oppidum in eres cives interimunt . Cato oppidanos ad defensionem hortatur , sed nihil proficiens s emet occidit , quem Uticenses sepe-ιiunt. Μagna Caesaris clementia erga omnes co D spieitur .

V Quites interim Seipionis, qui ex praelio suge- 87ω

rant, cum Uticam versus iter facerent, pe

veniunt a ad oppidum Paradam. Ubi , cum ab incolis non reciperentur, ideo quod fama de victoria Caesaris praecurrisset, vi oppido potiti, in medio foro lignis coacervatis, omnibulque rebus eorum congestis, ignem subiiciunt ; atque eius oppidi incolas cuiusque generis , aetatisque, Vivos, constrictosque in flammam conjiciunt, a que ita aeerbissimo afficiunt supplicio . Deinde protinus Uticam perveniunt. Superiore tem Ore M. Cato, quod Uticensibus , propter beneficium legis Iuliae parum in suis partibus praesidii e sse existimaverat, plebem inermem oppido eiecerat, ct e ante portam Bellicam castris, fossaque parvula duntaxat munierat, ibique custodiis circumdatis, habitare coegerat; senatum autem Ospia ad oppidum Paradam I straho lib. xv . p. fra. Pharam hoc oppidum appellat. De distantia ab Utica ni hil certi habemus. h propter beneflcitim texis Itiliae 3 de libertate civitatibus provinciarum, antea Iiberis, conservanda. Cicero in Pison. cap. xx Lege Caesaris iUissima atρω optima populi liberi planem vere eram tiberi. e ante 'istam Bellicam 3 sic ante ducentos & plures annos. expresitim suit : perpuram postea stelli cari Ma a quibusdam subiti tutum. Fuit enim portae nomen oppidanae ut Kcusium.

569쪽

sso DE BELLO AFRIC. LIB.

di custodia tenebat. Eorum castra ii equites ad- Orti expugnare coeperunt , ideo quod eos partibus Caesaris favisse sciebant; ut, eis interfectis, eorum pernicie dolorem suum ulciscerentur. Uticenses animo addito ex Caesaris victoria, lapidibus, fustibusque equites repulerunt . Itaque, postquam a castris non potuerant potiri , Uticam se in oppidum conjecerunt; atque ibi multos Uticenses interfecerunt, domosque eorum eX- pugnaverunt , ac diripuerunt. Quibus cum Cato persuadere nulla ratione quiret, ut secum oppidum defenderent , & caede , rapinisque desiluerent; &, quid sibi vellent, sciret: sedandae eorum importunitatis gratia, singulis H. S C divisit. Idem Sulla Faustus fecit, ac de sua pecunia largitus est: unaque cum iis ab Utica proficiscitur, atque in regnum ire contendit. Complures interim ex fuga Uticam perveniunt. Quos omnes Cato convocatos b una cum ccc. qui pecuniam Scipioni ad bellum faciendum contulerant, hortatur, ut servitia manumitterent, oppidumque defenderent. Quorum cum partem asin1entire, partem animum , mentemque perterritam , atque in fugam destinatam habere intellexisset; amplius de ea re agere destitit, navesque iis attribuit: ut, in quas quisque partes vellet, proficisceretur. Ipse, omnibus rebus diligentissime constitutis, liberis suis L. Caesari, qui tum ei pro quaestore fuerat, commendatis, ct sine suspicione vultu , atque sermone , quo superiore tempore usus fuerat, cum dormitum isset, ferrum intro clam in cubiculum tulit , atque ita se transiecit. Qui dum anima nondum expirata concidisset, ct, impetu facto in cubiculum exsus

a camis non potuerant potiri 3 sic in tribus Μm. Goduinus imvenit: in uno scripto, & vetusto impresso c Venet. 1499. casso capere. Scaliger& sequaces c. ira potiri: de qua syntaxi ad Nepotis Eumenem cap. s. scet. 4. vide quae notavi

h una cum CCC a Hi trecenti Romani cives erant, O 3 et x γυ ταο δε ιυ ἀπο ε μ Iropscemes Q δμων tu Afica mercaturam is foenus exercentes , quorum consilio & opera Cato utebatur . Plutonis1 catom P. γε Adde quae miter mox cap. m.

570쪽

- A. HIRTII. x suspicione , medicus , familiaresque continere, atque vulnus obligare coepissent , ipse suis manibus vulnus crudelissime divellit, atque animo prauenti se interemit. Quem Uticenses, quamquam oderant partium Dratia , tamen , propter ejus singularem integritatem , ct quod dissimillimus reliquorum ducum fuerat , quodque Uticam mirificis operibus munierat, turresque auxerat, sepultura assciunt . Quo interfecto , L. Caesar, ut aliquid sibi ex ea re auxilii pararet, convocato populo, concione habita, cohortatur omnes, ut portae aperirentur: se in Cassiaris clementia magnam spem habere . Itaque , portis patefactis, Utica egressus , Caesari Imperatori o viam prosiciscitur. Messalla, ut erat imperatum, Uticam pervenit , omnibusque portis custodias ponit . .

CAPUT XXXV.

C. Var Uypetam , postea Adrumetum proficiscitur ;eidem Uticam petenti plures occurr&nt vitam deposcentes, quor omner Caesar Dλat Uticensibus strarias agit ; multos, qui accre ari fuerant, concessa vita , ex oppido iubet egredi. CDar interim a Thapso progressus a Usce tam pervenit; ubi Scipio magnum frumenti numerum , armorum , telorum , Ceterarumque rerum cum parvo praesidio habuerat . Hoc adveniens potitur : deinde Adrumetum pervenit. Quocum sine mora introisset, armis, frumento, pecuniaque considerata, b Q. Ligario C. Considii filio, qui tum ibi fuerat, vitam concessit. Deinde eodem die Adrumeto egressus, Luneio Regu- Io ibi cum lestione relicto , Uticam ire contendit: cui in itinere fit obvius L. Caesar, subitoque se ad genua projecit , vitamque sibi , nec

ea Usee am peremit J Videtur Ptolemaei ob Uete esse. oppidum mediterranexam . d; Versiam ab Uzita . nam utrumque Ptolemaeus in illo tractu memoravit.b Q. Ligatio a pro quo exstat CiceIOuis oratio.

SEARCH

MENU NAVIGATION