De recte formando studio theologico libri quatuor. Ac De formandis sacris concionibus libri tres, omnes collecti & restituti per Fratrem Laurentium à Villauincentio Xerezanum ..

발행: 1575년

분량: 953페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

THEOLOGICI LIBER II. ioue

igitur huius generis sunt locutiones, eae solent tyrones subinde remorari. Quamobrem par est,candidati Theologiae inter legedum eas studiose tantisper observent,dum familiares sibi faciant. Exempla ali quot non pigebit subijcere. Saepe apud Hebrqos coniunguntur duos stativa.

quorum alterum redditur genitivo casu, quod cumsit,alterum respondet adiectitio Latinorum. Genes et. Insuillauit in nares eius spiritum Vit . Nos diceremus, spiri tum vitalem.Genes i. Lignum fructus,id est, fructiferum. Abstramina ponitur pro concreto,Isaiae quadra gesimo primo. Ecce vos estis ex nihilo, dc opus quoq; vestrum ex nihilo est: abominatio elegit vos,id est,homo abominabilis. Rursus concretum pro abstracto. Psalm. . Absumatur quaeso malitia impiorum,& diriges iustum,id est. iustitiam,

pronomina saepe omittuntur, Psalm. 9. Demersesint gentes in fovea,fecerunt,subintellige,quam. Interpretes libenter sarciunt, exprimentes pronome r latiuum.

Exaduerso subinde ad finem superadduntur pr

nomina. Psalmo decimo nono. Non est locutio ii que sunt Verba, Vt non audiatur vox eorum. Vbi alia versio habet. Qimrum non audiantur Voces e ium,item Psalmo nono. Perijt memoria eorum cum

ipsis.

Antecedens reperitur pro relativo, Leuit. 27.Si tenuior fuerit aestimatione, collocabit se ante sacerdotem , & aestimabit eum sacerdos , secundum id, quod appraehendere poterit n3anus VOuentis, Pro

ius.

Rursus relativum pro antecedente, Numero. 7. Et cum Moses ingrederetur tabernaculum testimonij,ut loqueretur cum eo,audiuit vocem ab eo,qui loquebatur secum. Cum eo dixit,pr cum Deo.

162쪽

bra,intelligitiu repetenda. Psilin. 9. niam non in perpetuum pauper dabitur obliuioni, spes humilium

peribit in aeternum.Falsa erit posterior pars, nisi repe latur negatio, &dicatur,spes humilium non peribit. Coniunctio copulativa interdum omittitur quemadmodum 3pud Latinos,Gene. i. Germinet terra hembam,gramen,pro,herba & gramen, Alii reddunt herbam virentem.

S pe redundat & pr mittitur,via nihil pr cedit cui

connectat sequentia. Psal. 4. Et scitote quod Dominus sngregabit sibi pium:Dominus audiet cum clamav xo ad eum. August. Adverbia similitudinis,sicquemadmodi sicut, eliab omittutur,Psal. ii. modo dicitis anime mea a mente vestra,passer. Sententia est,sicut passer. Interpretes solent huiusmodi supplere,Isai. s.sicut deuorat stipulam lingua ignis,& gluma flamma dis soluit,radix eorum quasi putredo erit. Intelligitur sic

radix,&cae. Sunt Hebraeis usitatae quaedam Vocum geminatio ne quae magnam habent emphasis,pr sertim ad ex primendum maiorem certitudinem, accele'ti5ena, continuationem,s requentiam. Sic Genes secundo.De omni ligno horti comedendo comedes. Ibidem,Q cunque die comederis ex ea, moriendo morieris, Get nes 3. Multiplicando multiplicabo dolorem tuum, 1. Reg.3. acunque die egressus fueris & transieris torrentem hydron, sciens Aias quod morte morieris. I remiae a. Scientes scietis. Deuteriit. Custodiendo custodietis. Est item illis comparandi serma, qua sinPlis retabus inter se comparatis,adijcitur adverbium similitudinis.Εsa. et .Et erit sicut populus, sicut sacerdos,sicut seruus, sicut dominus,interpretes solet reddere. Sicut populus,sic sacerdos: aut potius: Populus se habet sic

ut sacerdos,&c. Verbii substantii crebro desideratur.Esa. a. .Qu

163쪽

ci excelsulia,supple erit. Solent & hic interpretes reponere, si quid uspiam desit. Si quando Hebreti volunt rei cuipia addere epithe

ton,id exprimunt nomine substantivo genitivi casu ut Deus pacis,filius perditionis, mammona iniquita tis: pro quibus nos diceremus, Deus pacificus,fili' periditus, mammona,seu diuitiae iniquae. Alias quoq; crirb pro adiectivis ussipantur substativa,gignendi casu adiuncta: ut viri misericordiarum id est,misericordes: terra desolationis, id est, desolata. Interpretes Latinas phrases supponunt. Aliquoties idem nomen substativum geminatura quod cum sit,aut distributio notatur aut multitudo. Leuit. 17.Vir vir de domo Israel, id est, unusquisq; seu singuli. Item Genesi . Vallis Siddim erant putei putei bituminis. Pro quo interpretes: erant multi putei bituminis. Numerum ordinale pro ordinali poni no est in Iens. Gene. i. it Vespera, suitque mane dies unus,id est. primus. Item Gen. a. Nomen unius fluuij Pison, id est,pri . Interdum numerus pluralis pro singulari, siue ad significandum unum e pluribus,ponitur. Iudicum iet. Sepultus est in ciuitatibus Gileat, id est,in una ciuit

tum.

. Qv d plurali numero est enunciatum, nonnunquadebet simpliciter explicari numero singulari. EXO.3a. Fecerut sibi deos aureos,ubi tamen paulo ante de uno tantum vitulo aureo sermo habetur. Eode loco Aaroest. Ecce dii tui qui eduxerunt te. E diuerso,quod numero si lagulari expressu est, sub inde intelligas oportet plurative. Psal. ios. Dixit,& Venit locusta&brucus,cuius non erat numerus. i. loci

stae&bruci innumerabiles. Ioelis. i. Residuum bruci comedit erugo, vel locusta. Iam quod in verbis tempus unum fissistituatur propraeteritum pro praesenti& futuro, item

particiria activi&passivi generis pro praestati india

catiui

164쪽

Figurata

Iocutio interdum obscuritam materest.

catiui quo Haebr orum lingua destituta est qubd iterer iis crebrb mutantur. Ite in nominib. Vnu genus usurpatur pro altero: hec inqua, aliaque eius de ordini merito a nobis adnotaretur, sed interpretii diligetia

anteuertens, a que Latinorum more eadem omnia construens, efficit, ut minime necessiim sit eum a n

his suscipi labore. Sed neq; est praesentis instituti,omnes huiusmodi locutionum Hebraicarum sormulas Persequi. Frequens lectio, quemadmodum ante diximus , praeceptoris Vice erit,ac multa te docebit. Au gustinus aetate prouectus, iamque episcopus factus, magna diligentia septem libros locutionum edidit. De quibus verba ipsius ex Retractionum lib Aca. in . adscribam. Septem libros de septem libris diuinarum scripti rarum, id est,Μoysi quinque, dc uno Iesu Naue,& altexo Iudicum seci,notatis locutioibus, singulorum quae

minus usitatae sunt linguae nostra quas parum aduertendo, sensum quaerant qui legunt diuinoru eloquio rum,cum sit locutionis genus & nonnunquam exsculpunt aliquid quod a veritate quidem non abhorrear, non tamen id sensisse author, a quo hoc scriptum est, inuenietur: sed genere locutiones hoc dixisse, credibialius apparet. Multa autem in scripturis sanctis obscutara,cognito locutiois genere,dilucesciit. Propter quod cognoscenda sunt eadem genera locutionum, ubi sententiae patent: ut etiam ubi latet,cognitio ipsa succurrat,easque intentioni legentis aperiat. Haec ibi. Vers ius aliquando est in eodem argumeto Eucherius scriptor Graecus,qui operi suo titulum feci de formis spiritualibus. Obseruatio II. Aliquando etiam figurata est in aliquot dictionis coniunctis locutio: quamobrem diligens haberi debet istiusmodi locutionum, quae inter legendum obumniant,ratio. Hyperbolae in sacris libris crebrae sunt. Genes. 13. Non sustinuit eos terra, ut habitarent par ter,quia fuit posscssio eorum multa. Notantur inge testa.

165쪽

ΥΠgo LOGICI LIBER II. ros

tes diuitiae. Ibidem planicies Iordanis antequam petaderet Domiti' Sodomam dc Gomorram,fuit sicut oratus Domini, id est, supra modum commedabilis. Ruriasus in eod. cap. Ponam semen tuum quasi pulverem terrae. De quidus Verbis August. de ciuitate Dei, lib. 16. cap. ai. Qiris, inquit, non Videat,quam sit incompara

biliter amplior pulueris numerus,quam potest esse milium hominum ab ipsb Adam, usq; ad terminum seculiZItaque per Hyperbolem dictum interpretatur. Exodi 3. 3.&alibi pallina: Dabo vobis terram fluente lacte&melle, id est,ualde inundam. Leuit. 26. Dabo caelum vestrum quasi ferreum, A terram quasi aes, id

est,inducam sterilitatem. Item 2.Samuel i, Saul oc I nathas leuiores fuerunt aquilis,& fortiores leonibus. Psal. ios. Produxit, vel dedit terra eorum ranas: id est, authore August. terra eorum conuertit in ranas.Tantata ranarum luit multitudo, ut hoc Hyperbolicos conia uenienter diceretur, Psalm .io . de tempestatibus: Eccitat Dominus spiritum procellosum, qui eleuat fi ctus maris: ascendunt in caelum & descendunt ad abysses.IOan. 2 i. Si scribantur singula quae secit Iesus, nec rexiphr ipse opinor mundus caperet eos, qui scriberentur, ii bros. io loco Cyril. August. alijque Hyperbolem est se fatentur. Occurrunt prYtexea dc periphrases. Iud. s. Qui astenditis super asinas candidas, quique praesid iis in iudiciis,& ambulatis per vias.Significat 3. hominum ordines nobiles, siue equites & iudices, siue sena tores,& plebeios. Psalm. ai. Pones in capite eius coronam auri puri, id est,declarabis ipsum regem. Ite, mingens ad parietem, aliquoties inuenitur pro cane positum,si fides danda commentarijs. In euangel. filius hominis pro Christo, princeps mundi pro Sathana, As sinus & vrbana locutio latet in verbis Apostolo- Astysinus rum. Gal. .Vtinanti& abscindantur qui vos contur bant. Non optat. Apost. necari ullos, aut quouis pacto laedi sed cum verba secisset aduersus quosda Iudaeos. qui contendebant gentiles debere circuncidi, si vellet

salutis per Christum fieri participes, Ap'sto. indigi E

serens.

166쪽

serens, ista subiicit,quasi diceret. Vtinam impostores illi tantoperE Vrgentes circumcisionem , non modo circucisi,sed etiam abscisci resectis videlicet membris virilibus essent. Clterum & allegorias licet interdum Uu0 λ verbis aliquot siue in parte orationis obseruare, Isa.ii.Vbi de Christo dicitur, Percutiet terram virga oris sui, & spiritu labiorum suorum interficiet impiiti. Virga oris, spiritus labiorum, significat per alleg riam, vim & potentiam doctrinae euangelicae, toto orbe pr ualentem. Est quoque allegoria in ijs verbis. Isa. s.Vnusquisque carnem brachij sui deuorabit, ubi de

uorare pro molestare,diuexare, caro pro facultatibus, brachium pro homine siue proximo ponuntur. Et Psalm. 9.deuorarunt Iacob & demum eius, dccaei ra, id est,molestarunt,oppresserunt: Iacob,gentem Iu daicam,quae est posteri tas Iacob. Si quis tamen coni dere velit in singulis verbis spectandas esse meton mias,aut similitudines, nos non putamus odiose liti pandum. Certe Fabius lib. s.ca. 6. etiam in paucis vera

is allegoriae vim agnoscit. Quin etiam prosopopaeis vi Isa Montes ipsi dc colles pro- impent coram vobis in laudem,& omnia ligna campi

plaudent manu. Et cap. 23. Erubesce Zidon, dixit ma re.Psal. 93. Eleuauerunt flumina vocem suam, & 08. Flumina plaudent manu, pariter montes tripudi bunt. Praeterea enallagen,qui seripturas enarrant, ser Gallage. penumero adnotant. August. locutiones explicans L, bri Exodi,in illis verbis,secerunt sibi deos aureos: si ut& in verbis Aaronis ad multitudinem. Hi sunt dii

tui Israe de caetera,interpretatur, esse enallagen, qua numerus multitudinis positus sit pro numero sing l lari,cum constet,vnum tantum fuisse vitulum ex au ro conflatum. Simili ratione enallagen esse numero rum apud Matthaeum, quod latrones probra Christo obiecerint,cum testante Luca,id secerit tantum alter latro. Qtranquam Hieronymo in commetario ad ei angelium Matthae. cap. 27. placet, per tropum quod

appellatur pro uno latrone induci utrunq;

167쪽

blasphemantem. Sed addit: muis Lucas reserat altero blasphemante,alterum consessum,non tame dis crepare euangelia. Primum enim Vtrumque blasphemasse, verum paulo pbst alterum,cum vidisset sole fugientem,terram commotam,saxa disrupta, ingruen tes tenebras,ductum poenitudine, increpuisse alterii. Temporum quoque enallage spectatur,quum Mati. I 6. Matthaeus vocatur publicanus, Simon leprosus: non quod iam essent,sed ante fuerant. Item cum Abigail iuncta matrimonio Davidi, appellatur adhuc uxohNabat. l. Sana. 27. Sed quis recenseat omnes eiusmodi feturatas locutiones, cum numerabiles pene extent,

etiam in quotidiano & vulgari quarumcunq; gentiri sermone depriliens a Z Nec ala est ta rara forma, a qua scriptura abhorreat. Obseruatio III. Obseruari insuper debent quod & paulo anth de se Interdum litarijs agentes di stionibus diximus in sacris librisio eadem reacutiones, quae pluribus & commutatis verbis eandem gluΠb dc exprimunt sententia,quod facto opus est,ne aliquam do in mentem venia diuersa dici, 'bi tamen ide prorsis sensi haeret, veluti Genes 39. Praefectus carceris qomo , .non videbat quicquam in manu Ioseph, postquam riat obsca Deus erat cum illo. Nam quicquid ille faciebat, Deus litatς- prosperum faciebat. Qis loco verba haec , Deus erat cum illo:& Deus prospera faciebat omnia,idem plane sibi volunt,& posteriori membro exponitur priuAPsal. .Domine Deus meus,si feci istud, aut si est per uersitas in manibus meis. Gene. 3 .de silijs Iacob, in teste serentibus stupratam serorem suam a Sichem. Cotristati sunt viri illi,& exarsit ira eoru valdri quod ille rem absurdam fecisset in Istaei, dormiendo cuim ilia Iacob, quod minime fieri conueniebat. Facererem absurdam, & facere quod minime conueniebat. vix ulla ratione distant. Non est autem dissicith de his formulis iudicare. Quanquam fere semper uno membro aliquid amplius vehementiusque aut dilucidius saltem lignificatur,t licro quamobrem ad exaggerandum

168쪽

serandum eae locutiones conducunt.

Obseruatio IIII. Pari curaoportet prudenter distinguere eas locutio

nes,quae cum Videantur non multum distarcires ta

uerse non mendiuersiissimas significant. Verbi causa: loqui ad videatur cor,vel super cor, & loqui in corde,censeret quispiam multu di, nihil disiiungi: dc tamen si ad rationem loquendi He aduertimus, comperiemus illud He Wς braeus esse blande, suauiter alloqui & consolari: istud G .i vero idem quod cogitare. Prioris formae exepta sunt scant.' Genes.3 . Loquutus est Sichen ad cor puellae Dinae, id . est, diliniuit animum eius blandis verbis. Genes. ue o. Ioseph consolatus est fratres si os, Loquutusque est ad cor eorum. Isaipe. o. Loquimini ad cor Ierusalem, declamat ad eam, i impleta sit malitia eius, & remissa iniquitas eius. Posterioris: Psal. i . Dixit stultus in corde suo,non est Deus. Psal. s. Qui loquitur veritatem in corde suo,qui non est transgressus in lingua sua. Sa tis est obiter admonuisse.

. Frequenter in tota sententia dissicultatem consistere, atque de sermone figurato. 'Cap. X.

Vnc locus postulat, ut descrupulis dicamus

qui oriuntur ex habitu totius sententiae. Ex isti euI posuimus autem supra,tribus de causis disti tu litur. cultatem de integra sententia euenire. Prima est, se i mo figuratus: Secunda est, rerum ipsarum de quibus agitur,ignoratio,aut minus attenta earundem inspe ctio: Tertia est,non animaduersa consuetudo scriptu

QE' ς' rarum. Igitur de figurato sermone oratio in praesentista; ' instituatur. Placuit autem Spiritui sancto, qui est scri Muraquas plurarum autho quique sanctis Prophetis & A postoda res di L lis usus est tanquam amanuesibus, seu librarijs, sacros ficiles esse libros, omni elegantiarum & ornatus genere illustra voluexit autem,non solum quo declararet se libenter sua Uxςiiς orationem accommodare hominum in loquendo co,. suetudini, qua Videmus in Unaquaq; lingua figuram 2 decorum ieruari: verum etia,quo Varictas illa conati latioque

gra senteria tribus de causis

dissi cuia

169쪽

THEOLOGICI LIBER II. ii;

eommutatioque leuaret i dium, adeoque voluptate quadam animos lectorum demulceret, sicut multi

plices flosculi in prato, &distincti colores in tabula,

mirifice delectat oculos : praeterea ut inquisitione re ctae interpretationis, & germanae sententiae in istius modi locis, acies mentis excitaretur. Diligentiam enim aliquant oportet is adhibeat, qui figuratas lo cutiones assectat recte intelligere. cum ita sint, interito de figurato sermone in sacris libris obseruando,dextereque explicando, regulas siue obseruatio nes nonnullas adijciemus.

Obseruatio 1. sae' contingit de tota sententia ambigi, quod s- pigurata rata insit locutio, ob quam aliud intelligi debet, loeutio

quam verborum contextus simpliciter sonat. Huius facit cur ordinis sunt allegoriae, par. ibolae, paroemiae, aenigma interdumta, & si quod praeterea est oratio is genu in quo aliud

raetenditur in verbis, aliud in sensu notatur. Nam beat dua uiusmodi deliciis iacia si riptura, ut diues des incun- verba so-da,nequaquam destituitur . Sed oculatum &emun nent. senaris lectorem esse oportet, qui figuras olfaciet depraehendetque. Neque vero nos latet parcem iam aenigma numerari inter . allegoriarii species, perinde atq; ironiam, astysinum, sarcasmum, mycterismum,

antiphrasin, charientis itum, &si quae similes figit

rae, atqui propositum nostrum non est, in praesei itio de refusius disputare. Sunt autem in libris sacris figuratae locutiones, de quibus nobis sermo insti tui

tur, non infrequen res.

Allegoria est, Matth. 3. Iam vero & securis ad ra Allegoria Eicem arboris posita cis Et mox: Cuius ventilabrum in manu ipsius, repurgabit aream suam, & congregabit triticum,& caer.Significatur enim adeste tempus, quo Christus accepturus sit a P eo patre plenum ius sac potestatem, quo bonos quidem ad se recipiat, malos vero perdat. Rursus Matth. s. Ipsa quidem messu ςopiosa, caeterum operarii pauci. Rogate igitur P ut mitravorirarios in messem suarri. ii Notan ε

170쪽

xarabola.

Notat, multos maturos oc idoneos este ad perespiet dam veritatis cognitionem: testare duntaxat,ut stre nui emittantur doctores, qui veritatem incorrupadoceat. Parabolas quondam etiam vulgo,& quidem in familiaribus colloquiis, usitatas fuisse, in primis Palaestinis, adnotauit Hierony. Vnde in Evangelica historia Christus permultas adfert in medium, quas recitare nunc minime opus est. Iudicum f. parabola nisi malis dicere apologum) extat de lignorii com tiis habitis,in quibus de creando rege consultabatur. Esai .ue de Vinea,per quam significatur Ecclesia. Sunt autem ad docendum multo aptissimi: quam ob ca sani crebro adhibentur. Inter aenigmata commode reseretur illud Esaiae sexagesimo tertio. Quis est iste,qui venit ab Aedom rubricatus in v inibus de Boara, &c. Iterum: Torci lar calcaui filiis, & ex populis non est Vir mecum. αzech. vigesimo tertio. Fili hominis,duae mulieres fili matris unius suersit, fornicati sunt in Aegypto, in adolescentia suasornicatae sunt,ibi contusa sunt ube ra earum, & ibi compresserunt ubera virginitatis ea rum. EZec. ip. aliud aenigma de aquila grandi. Iudicu:-i . aenigma Samsonis, de melle ex ore leonis exem-' rto. D. Augustinus de Trinitate lib. iue. c. s. ait aenigma

esse in his verbis Prouerb. 3o. Sanguisuga duas habet . filias clamantes, Affer,asser. Chrysostomo in Matth. Homilia 66. placet, aenigma su stellis Christi ver bis: Calicem quidem meum bibetis.. Parociniae magnam in omni sermone habent se a rix*Π ninitae libris sacris aspersae sunt,Num & Saulia inter prophetast Primi Samuelisio. Ab impiis egre

ditur impietas. i. Samuelisa . Tibia cecinimus vo

' bis, & non saltastis: lugubria cecinimus vobis,& norit lanxistis Matthari undecimo. Vbicunque corpus,il ic congregabuntur & aquilae. Matth. a . Potestista bere poculum quod ego bibiturus sum;Matth.ao. De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput. P0Lano. 3io. Durrum est contra stimulor calcitrare. Act. .s Pauli

SEARCH

MENU NAVIGATION