Epistola R.P.N. Michaelis Angeli Tamburini praepositi generalis Societatis Jesu ad superiores ejusdem Societatis

발행: 1707년

분량: 95페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

63 hoc peccetur, perinde est fere, sive desectu vigilantiae, sive noxiae quietis ac pacis studio sue importuna culparum excusatione, sive levium contemptu, sive inconsulta lenit te ac mansuetudine, sive inani formidine, studiove placendi hominibus, impunitatem obtineant , vel extorqueant osores disciplinae Nemo nos seducat inanibus ver . bis Christi nam, Religiosamqui persectionem in sui abnegationi consistere, imo crucem ipsam sis diserte Redemptor pronuntiavit hinc omnium calculo approbata est D sirit ea Vox tantumpro es, quantum is tibi ipse vim intuleris .Hinc nt,ut re gularum observatio , qua nobi. ipsis lipertatem circumscribimus sinu vi quadam reluctanti naturae ii lata , obtineri non possit. Fit eterea, ut contra nos, dum virtute potiri contendimus, omnia , ut ita , dicam , insurgant . Praeter enim

62쪽

communem salutis nostrae hostem, qui nobis perdendis nunquam non nudet praeter iaculi illecebras, pravorum exempla, quae ad laxio rem vitam sensim alliciunt intra nos fovemus domesticos , atq; adeo magis insensio hostes, concupiscentias , qua mili an adversus mam atque innatum amorςm liber talis , qui legum eo impatienter tolerat, excutere nititur . Dum itaque tot externi, intςrnique adversarii in id unum conspirant, ut vel aperta vi, vel per insidias virtutem exscindant quae victoria spes rςlinquitur, si quis in medio discrimine, ducis moderatoris sui praesidio destituaturi Timendus

cst, ne qui propriis viribus dissidens Relisio, militiae nomen dedit, ut tutius decertaret, se aductore suo desertum videns, det manus, ad hostes deficiat. Atque utinam experientia non doceret quotidie, ubi impune pec

63쪽

catur, crescere in dies peccandidi centiam; cita propagari, roburque sumere a delinquentium multitudine atque frequentia, ut quae primum timide ac fartim obrepsit, mox palam ac libere dominetur; conatus omnes ei frenanda adhibitos vel superet, vel contemnat . Insita homini proclivitas ad libertatem facile persuadet ea licere ac permitti, quae nemo

punit aut reprehendit . Ubi hac persuasione abusus invaluis amittit culpa paulatim speciem illar turpitudinis, qua solet Religiosos homines a se deterrere lavertere. Dempta vitii imagine, abusus illo sensim inductus, admissus, incipit usus esse .consuetudinis nomine ac privilegio gaudere. Inde fit ut illi etiam, qui antea Religiositis

leges observabant , ceterorum

more vivere sensi assuescant vel sociorum seducti exemploci vel deposito, ut dixi , horrore , -- ὼ prius

64쪽

prius absterrebantur, cum culpas jam domesticas videant,ri famili re vel ad vitandam notam sing laritatis, si morem retineant alie- sum iam a communi vivendi consuetudine Accidit praeterea, ut liberiores inductam licentiam, exemplo semper, interdum etiam verbo ceteris suadeant, parati ejus defensionem suscipere, ne intrarum angustias iterum redigantur- Rebus eo deductis cineat praefecturam praeses , cui recta ratio conscientia dictet curandum omnino ut abusus tollantur, redda

turque pristino splendor regularis

disciplina ; inveniet primo nonnullos , dum monentur , mirari quod ab illis ea exigantur, de quibus nec ipsi, nec alii hactenus cogitaverant. Si pergat officio strenue fingi, audiet, quod superius etiam

innuebam, induci novitates, onera

imponi siubditis inaudita, turbari

pacem domesticam importuna severitate, averti a superiore omnium

65쪽

66 animos; nihil boni sperari iam posisse, frigescente caritate, solutaquω consensione inter caput' membra , qua una statis continetur

religiosa gubernatio. Difficultatem operis, quod aggressus est, deprehendens Superio , dubius, anceps librare incipiet hinc solutae disciplinae damna inde perturbatae

communitatis periculari dumque utrum praeponderet decidere vix

potest, id sine dubio consilii capiet, quod in ambiguis praevalere con suevit, eliget quod facilius est, permittet ut res incoeptum cursum te neant. Hinc, si detrimenta sub ante. cetarum regimine tantum virium acceperunt,ut novus Superior ad illa expugnanda non audeat aggredi, cedendum putet, annon postquam novi triennii possessione fuerint confirmata, industriam omnem& conatum facilius eludenta Armatis praesertim ad eorum defensionem tot humanis rationibus, quot supra memoravimus . Itaque nisi

66쪽

67 quis seipsum decipere, ae propriae

negligentiae adulari velit , fateri oportet, hac via facillime deveniri ad desperationem reparanda unquam diseiplina semel deperditae aritum est illud S. Bernardi eis tum , qui audiens refloruisse alicubi regularem observationem,quq ante deciderat; ita invitabat socios ad

mutationem portento similem in tuendam Eamus ad Uidendam ia nem hanc magnam Quippesusu didicerat, vix citra miraculum ac

cidere posse, ut collapsa semel disciplina reparetur. Fallitur negli gens Moderator, dum sibi persuadet, a se hon aliud, aut majus inserti damnum Religiosae familiar, cui praeest , quam illud, quod ipse praefecturae suae spatio permittit Malum

invehit ad totam posteritatem -- naturum. Nimirum deturbat regu las possessione, quam obtinuerant; matque laxitatis dominium iubiis postea viribus abrogandum.Ηino intelligere licet, quantum noceas

67쪽

remissa gubernatio, etiam aetate aevirtute provectis Multo perniciosior evaderet iis, qui religiosam vitam recens inchoarunt. Quod ideo addendum , ne unquam elanguescat solicitum illud studium, quo semper usa est Societas in juniorum educa--οτerb. tione Proυerbii inquit sapiens, adolescens juxta viamiuam, etiam cumsenuerit, non recedet is ea. Pertinet haec admonitio praecipue qui idem ad illos, qui tirociniis, quive universitatibus praesunt . Sed cum ubique fere scholas regant uniores magistri, omnes fer Societatis Superiores admonet hoc oraculum Quaedam sunt ad virtutem spectantia, quibus si a prima aetate non assuescas, vix unquam accidit, ut

cum accedet artas,colantur.Quaedam ad vitium pertinentia , quae imitantur aetatem, unaque cum illa incrementuria capiunt. Hinc , nisi tironum animus,curis omnibus vacuus,

divinarum rerum meditationi se totum tradiderit; qua ratione sperari

68쪽

ερ potest , ut huic studio addicatur se

rio , cum mentem occupabunt literarum studia eamque a solitudine ac recessu avellent ministeria Societatis , ac ipsa pro Deo suseepta alienae salutis procurati, Si tum , cum aetas immatura, irimum inchoata vitae religiosae rudimenta, humilitatem, silentium modestiam suadent; non levia tamen vel elationis,vel indolis a disciplinae uso in ab interioris hominis cultura abhorrentis indicia se produnt; quid erit, cum ab

aetate, doctrina, rerumque gestarum meritis non parum authoritatis ac cesserit Ideo, nisi Societatem recens ingressi rerum spiritualium amorem penitus concipiant humanarum re- rum ac fastus omnis contemptu imi uantur; affectus omnes moderari,a ac linguam cohibere assuescant; s oculos, incessum, actus denique e X- ternos omnes ad relimosae modestiae leges componere nunquam obtines bit Societas ab adultis , quod in u- nioribus neglexit Superioris incu

69쪽

7oria. Imo deteriores habebit aetate Provectos, quos in adolescentia ad perfectionem naviter institutos non habuerit. Porro ad avertendu a Societate hoc malu maxima opus esse solertiavi industria, solus dubitabit qui ignorat parvum errorem in aprincipio fere non emendari in progressis; sed ad pejora sensim deducere. Ex his omnibus patere existimo necessitatem nobis impositam invigilandi, conandique pro viribus, ne intepescat in Societate studium perfectionis per Instituti nostri obse idipiscendae.Qubem effica-

res animandos, excitandos merito diximus.

Accedit aliud,& maximi quidem

i. s. momenti, ad metum omnem depel-citiairi lendum, ac fiduciam augendam :nempe , Moderatores Societatis praeesse communitati, in qua viget

adhuc, qui Dei favor est,in dominatur legum authoritas . Inscitiae quidem esset, & arrogantiar, assere-

70쪽

7Ire, nihil unquam peccari contra Societatis regulas, cum vel justum septies cadere in die, omnes cum Propheta fateantur. Verum, argume tum Religionis a primaevo spiritu nondum lapsa non illud est, sit nihil in ea correctione dignum eveniat; sed illud, ut si quid humanitus accidat, non respuat correctionem;dummodo illam adhibere non omittat Superior. Non ea est nostri ordinis conditio, ut si quis peccanti revocet in memoriam vel minutissima quae Sanctus Fundator nascenti Societati servanda proposuit ac sanxit, aut alii apud nos legislatores addiderunc respondere ille audeat ea jam obsolet in desuetudinem abiisse. Intelligunt omnes constare vim integram legibus illis omnibus, quae statis temporibus denuntiantur super mensam nec esse in iis tota unua ut unum apicem , quem praeterire, pati debeat Societas. Sciunt cujusvis vel minimae ordinationis legitimum vindicem esse Superiorem ipsum

SEARCH

MENU NAVIGATION