M. Antonii Nattae Astensis Opera. De immortalitate animæ libri 5. In Domine Natale, oratio. De Quadragesimali ieiunio, oratio. De poenitentia, oratio. In festum diem Paschatis, oratio ..

발행: 1564년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Liber.

Exametris constare sonis in origine linguae Hieremiae luctus, Iob quoque dicta serunt,

Quanta autem sit carminis dignitas, uel ex eo indicari uidetur, quod net mo quantum mea sert opinio) soluta oratione uteretur, si assiduξ uersus landere posset,&idoneos haberet auditores, nisi fortasse ex nimia sui excellentia satietatem & fastidium procreet aMuens uersuum cssusio. certe ipsa soluta oratio, licet non sit numerus, gaudet tamen esse numerosar& ita ea magni &praestantes oratores usi sunt, non mulcendarum auriurant im caussa, sed quia uehementius pellunt & feriunt animos, quae numerose, quam quae temere, & ut accidit, dicuntur: idque propter c gnationem quanda qua humanus habet cu numeris animus,adeo, ut quibusda animus numerus dicatur.Naturale est autem similibus excitati,dissimilibus laguere At auctoritas Poetarum quanta Mihi semper excellens fuisse uidetur, quod uel illud indicat, quod magni sapientes j; uiri, qua ipsi Poetae esse nolen Poetarum tamen carmina scriptis suis inseruerunt. Apostolus Paulus diuinorum assertor mysteriorum ; in hac eius magniloquentia adducit uersiculos Graecorum Poetarum,& penes Athenienses in Areopago Arati uersum protulit. Plato & Aristoteles summi Philo sophiae uertices quoties Homeri & aliorum Poetarum citant carmina ad comprobationem sententiae suae Quid dicam de Hieronymo & Augustino ,& aliis sanctarum literarum interpretibusΘNonne idem factitarunt quominus miradum est ueteres Iuriscosultos in eorum responsis&disceptationibus saepius usos Poetarum testimoniis. De honore autem, quem

reges habuerunt Poetis quoniade hoc Horatius admonuid plura posse commorare. Sed E pluribus pauca dixisse suffciet. Euripidem insignem tragicum Poetam Archelao Macedonum Regi charissimum fuisse eostat, qui, quum sorte periisset discerptus noctu ut aiunt a canibus, ossa Pelialam domicilium Regium iussu Regis transsata sunt: & quum Athenienses saepius per Legatos petiuissent, ut sibi ciuis sui reliquias in patriam reserre liceret, eorum preces repudiauit. Menandrum in comico socco m

gnum ab Aegypti & Macedoniae Regibus saepius per Legatos & classe petitum fuisse,iestatur Plinius. Scipio Africanus,qui cognomento suo te tiam orbis partem a se deuictam declarat, tanti fecit Ennium Poetam, ut eius statuam sepulchro suo imponi mandarit. Homero autem mortuo tantum honoris tribuisse Alexandrum accepimus, ut eum sub puluino semper haberet: nec in bello lectionem eius intermitteret. Idem quum uidisset nuntium quendam ad se sestinabundum accedere magna ut uidebatur cum laetitia: quid inquit in renuntiaturus es Θ An Homerum reuixisse Inuenerat inter spolia Regis Darii arculam materia & opere protiosissimam, &disceptantibus amicis, cui nam rei esse usui possit. Tum ille. Donetur inquit Homeri uoluminibus. Notissimaque cius uox ad Achillis tumulum. O sortunate,qui laudis tuae praeconem Homerum habuisti. Idem iam antea in direptione Thoebarum Pindari familiae tectis

232쪽

De Poetis

que ob Poetae honorem pepercerat. Virgilio de Varo Latinis Poetis multa tribuisse Augustum Caesarem, illud cx Horatio ostendit,dum in epistola ad eundem scribit. At neque dedecorant tua de se iudicia, atque

Munera: quae multa dantis cum laude tulerunt: Dilecti tibi Virgilius, Varusque Poetae. De Varo quantus fuerit in carmine iudicare non posivinus, quoniam hodie nihil eius extat. Virgilium autem doetissimum Poetarum nostrorum& elegantissimum nouimus, quem sic dilexit Augustus, ut quum ille testamento cauisset Aeneiden suam cremari ueluti rem imperfectam, cam magis Augustus uiuere uoluerit contempto Poetae Praecepto, contemptaque legum auctoritate, quae defunctor am uoluntates impleri iubet. Silium etiam & Statium insignes Poetas a Domitianu ad summos honores prouectos fuisse non ambigitur. Denique Romae Poetas summo in honore sdisse illud non leue est argumentum, quod Musarum templum in urbe antiquitus extructum fuit, magnoque in cultu habitum, existimatumque eos agrestiore suisse animo,qui a Musarum consortijs tanquam a gratijs abessent..Collegium Poetarum in urbe institutu in auctor est Valerius, qua in re illud memoriae prodidit. C. Caesarem dictatorem in illud collegium cooptari uoluisse, & suisse Accium Poetam, qui uenienti Caesari in collegium nunquam assurrexerit, quum se in arte superiorcm esse confideret, ct in illo conuentu non opes, sed ingenium spectari putarent oportere. Sed quid haec ρ quum non modo Reges & Imperatores Poetas ornauerint, &carminium studia adamaverint: uerum etiam carmipibus pangendis aliquando incubuerint, sicut de hoc Auausto, Nerone,Nerua Adriano, multisque alijs accepimus. Cur autem Reges & caeteri summates uiri non in honore haberent Poetas, quorum carminibus uidebant eorum gesta celebrari, nemo sere est, qui gloriae amore non tangatur,qui non expetat memoriam sui nominis fore diuturnam. Ornarunt ipsi Poetas sed ab illis ipsi quoque uicissim ornati sunt. Nam ut inquit quidam ' Non magis expressi uultus per Ahenea fgoa,

Quam per uatis opus mores animique.uirorum Clarorum apparent.

Quot & quales uiros, & quam aetate sua gloriosos uetustas obruisset, nisi

eorum memoriam a temporis iniuria,Poetaru sedulitas eripuisset. Aetemna esse debebant, quae flammo labore gesserant di industria: Sed quid fieri potest

Τempus edax rerum, tuque inuidiosa uetustas Omnia consumitis, uitiataque dentibus aeui Paulatim lenta consumitis omnia morte. Accessere Poetae, qui immortalitatem gestis sommorum uirorum pollicerentur, eandem scilicet, quam sibi ipsis & carminibu suis promittebant, hinc illud natum est.

Fortunati

233쪽

Fortunati ambo, si quid mea carmina possunt, ri

Nulla dies unquam memori uos eximet aluo, .,

operis quoque sui aeternitatem praedicat Ouidius. i . Iam lue opus exigi, quod nec Iouis ira, nec ignes,

Nec poterit ferrum, nec edax abolere uetustas. Et reliqua quae sequuntur. Eodem impetu fertur Horatius iExegi monumentum a re perennius,

Regali scitu pyramidum altius, Quod non imber edax, non aquilo impotens, Possit diruere, aut innumerabilis Annorum series & fuga temporum. Neque uero Poetas ita commendo, ut omnia eorum uera esse dicam, fabulis delectantur plerunque,sed fabulosa pro fabulosis habenda sunt uel potius cur ea ficta fuerint inquirendum,& adueritatem si fieri potest res redigenda: qua in re Palephatus operam suam praestitit. Legendi etiam cum delectu, si qua contraria bonis moribus uel religioni asserunt, & putare eos more hominum peccasse, uel temporibus, quibus nati sunt se uisse, dum Deorum furta & flagitia commemorant: recte Plutarchus qui Poetas ex urbe bene instituta non expulit, sed quemadmodum audire oportea ostendit libro super care edito. non enim censuit senus totum repudiandum propter quosdam, qui in plerisque scede lapsi sunt, quum in potestate nostra sit, quicquid in eis utile est amplecti, mala autem re pudiare. Demum si Poesis ab omni peccato si pura, cur non admittatur hoc an sit talis, iudicet non tam Grammaticus, quam Philosophus. Meo autem iudicio. Si Poesis fuerit non effoeminans animos, sed uirilis, s non lasciua, sed casta, si non uitijs fauens, sed acuens ad uirtutem, haec utilis etiam esse poterit reipub. Platonicae quam ille seuerissimam in libris suis sibi ipsi confinxit. Eos autem, qui minoris faciunt Poesim,

propterea quod rebus iam inuentis utatur, latet se magnam laudem tribuere Poetis. Nam ut utatur Poeta rebus iam inuentis: attamen ea altiori stylo&magnificentiore&iucundiore portat. Plerunque etiam uberiore, eadem tractat, quae alii tradiderunt, sed non eodem modo de Gma . Tenens summam rei ab illis traditam alio utitur uerborum genere,

diuersis sententiis,&,nouis dicendi figuris, denique ingeniose cuncta illuminat, haec non parua sunt, nisi sotii tan parua existimetur laus boni Architecti,&statuarii: nam hi Artifices materia utuntur alibi importata, sed serma est ab illis, quod pretium rebus facit. Addunt etiam iidem obtrectatores Poeticen paru ecclesiae Dei utile, obliti hymnos sacros, qui numeris & ordine pedum constant, inter Sacerdotes cantari. Cur Θ nisi, ut attollatur animus facilius ad diuinorum contemplationem. Videmus etiam inter missarum solemnia carmina quoque recitari, in quibus de industria elaboratur, ut par si membrorum mensura,& clausulae similiter cadant, atque desinant, quae consectaria uel sequelas uulgo uocant,quod posteriora

234쪽

. De Poetis

posteriora prioribus in fine vocum consonetit, & quodammodo sequantur. Veteres quoque Ethnici choros instituebant, qui sacros canerent hymnos, ubi placare Deos, uel ab his sibi concedi aliquid cupiebant . Quo circa ab insigni Poeta in laudem Poetices illud prolatum fuit. Castis cum pueris ignara puella mariti, . Disceret unde preces, uatem ni musa dedisset Poscit opem chorus, & praesentia numina sentit, Coelestes implorat aquas docta prece blandus, 2 iAuertit morbos, metuenda pericula pellit, DImpetrat & pacem, & locupletem frugibus annum, Carmine Dij superi placantur, carmine manes.

Nae igitur inutilis fuerit poetice, si tanta a Dijs impetrare potuit. Sed &illud quoque spectandum est. Multi multa scripsere uersibus non dico deleuibus, sed grauibus. Opianus de piscibus. Macer de herbis, Aratus de s deribus. Scripsit Georgicas Hesiodus, & eius imitatione penes nos Virgilius. In re medica infinitum esset dicere quot & quales uiri morborum remedia uersibus prosequii sunt. Non uideo si haec, quum soluta oratione proseruntur,sunt utilia ecclesiae, cur inutilia reddantur addito numero ,& uberiore uerborum fluxu ornatu. At iucunda sunt, non ideo tamen fit, quin etiam proficua sint, iucunditatem autem proficuam, & in inuidiam, & iniustum odium uocare, cuius tandem est prudentiae uum id, quod delectat, non solum teneat& docilem reddat, sed etiam nutriat magis atque pascat. Adde quod Oratori quoque Poetarum lectionem plurimum conferre ueteres existimauerunt, quod ab ijs & in rebus spiritus,&in uerbis sublimitas,&in affectibus motus omnis,& in personis decor peteretur. Illud certe uidebant uim Poetarum esse uehementiorem, quem enim unquam Oratorem audiuimus, sic ualuisse acerbitate sermonis,ut inimicos ad laqueum & sui ipsius necem impuleritὸ quemadmodum de Archilocho, & Hipponacte proditum est. 4od si tantum Poesis potest ad perniciem, quantum ei ad salutem: si uel id licebit. Dicam autem nunc unde sit, quod quidam clamosius insurgunt in Poetas: nam stomachantur in eos, uel quod elati hoc Poetae nomine ambulant inflatius , quasi omnia teneant, quum pauca admodum sciant: uel qubdturpia, flagitiosa, foeda carminibus suis intexunt, uel quod mali Poetae,

ueruis&sententijs parum ualidi, aut non seruantes metri legem, quos saecli incommoda Catullus nucupat, hos ego Poetas laudare nec possum, nec debeo; imo nota censoria inurendos dico,& interdicendum, ne quid scribant . Tantum autem abest, ut hos Poetas nuncupem, ut ne eos quidem Poetarum digner nomine,qui exiliter scribant: nam se hoc quidem uocat nomine Horatius, quod humili sermonum stylo utatur. Neque enim concludere uersum' Dixeris esse satis ς Neque si quis scribat, uti nos, sermoni propriora, putes hunc esse Poetam. Ingenium,

235쪽

Liber.

Ingenium, cui sit, cui mens diuinior, atque os Magna sonaturum, des nominis huius honorem Quaeritur in bono Poeta, ut sententiis sit egregius, uerbis nitidus, transsationibus magnificus, figuris iucundus, grandis & canorus carmine,&ita plerunque esse debet. Variat tamen saepius aptans se rebus, quas tractandas desumpsit. Vt enim mundi huius facies non una est, sed uaria, nam coelum ostentat, mare, sidera, terras: hic vallibus depressus est, illic collibus supinus: alibi planicie distentus hirsutus sylvis, nitidu floribus, excultus gramine, uallidus arenis: aridus scopulis liquidus fluminibus rivis, lacubus: denique diuersis constat partibus, & haec ei uarietas co ciliat gratiam & decorem. Similiter Poesis uaria est'&multiplex, nunc familiaris est lectori quotidiano utens sermone nunc elata inced it altis nis uocibus, nunc breui tendit ire circuitu, nunc latissime ex patiatur, nunc magno fertur impetu torrentis in morem, nunc placidius fiuit blanditur, terret, minatur, inuidiam, amorem, odium concitat,& quemcunque animi affectum res postulat, inducit, & ut ille inquit, Modo me Thebis, modo ponit Athenis . Nec tantum separatis agit haec partibus, sed interdum simul pulchre commisce haec omnia quid plura non haec Poesis, sed pictura loquens uideri potest, haec & si illi sunt communia cum oratione soluta, tamen hoc habet Poesis propium, quod eadem magnificentius dicuntur, &illuminatius,in translatis uerbis audacius: habetque hoc Poeta admirabile, quod quum si numero deuinctus, eadem tam euornamenta persequitur, quae ab Oratore adhibentur, tantum altitudine praestet unus altero, ut Poeta quasi equo inuehi,orator pedestri sermone uti dicatur. Oderunt etiam nonnulli Poetas, quasi maledicum genus, ut pote, qui non parcant personis, sed nominatim quoslibet carpant. Sint quidam Poetae tales, sed plures sunt boni quorum carmina ab omni obtrectandi studio pura suntmon igitur hos illorum caussa odisse debemus,&fatuum est putare omnes Poetas ijsdem gaudere. Carpere in uniuem sum uitia hominum & temporum concessum est, non autem in hunc uel

illum suspitiones uel crimina ingerere: iniustum id enim & periculosum: iniustum, quia non debet quicquam alteri ob ij ci, ubi non liceat iudiciose defendere & crimen resutare. Periculosum, quia laesi carmine quandoque se ipsos manu ulciscuntur. Illi autem pro re leuissima uerborum,grauissimas luunt poenas. Notum illud Alcibiadis, qui Eupolim Poetam, a quo notatus suerat in comoedia, nauigantem adeptus, in mare deiecit. Quum penes Romanos Nevius Poeta in Metellos recitasset in scena uesi. culum huiusmodi Fato Metelli Romae fiunt consules. Respondit ei in Metellus, qui thm sorte Consul fuit, altem senario. Dabunt malum Metelli Neuio Poetae. Is etiam Nevius in Scipionem Aphricanum inuectus est. Demum ob maledicentiam in Principes Romanos a Triu uiris in uincula coniectus cst,

236쪽

De poetis

& in carcere aliquandiu habitauit: ubi fabulas etiam aliquot scripsisse dicitur. Possem huius superiotis aetatis exempla alia Inserre,quibus ostenditur, quod qui pulsarunt alios carmine, ipsos deinde uerberibus & uulbneribus pulsatos fuisse. Sed omitto, quia facile est culibet, qui sanis modo sit moribus, ab hac maledicendi scabie temperare.Etenim maledictis certare cum infimo, sordid um : cum pari, anceps: cum superiore, suri sum. Solent, qui de artificibus quibusdam conscribunt, memorare eos, qui in arte claruerunt. Sic oratores memorat Cicero, pictores Plinius, grammaticos Suetonius, ecclesiasticos scriptores Hieronymus noster: quem sequutus Gennadius postea alios addidit. Similiter commemorandum nunc esset,qui de quales olim Poetae fuerint, & quibus floruerint temporibus, & quale carminis genus sectati sunt. Sed quoniam de Poetis latinis id factum est ab alijs diligenter, iccirco tanquam praeuentus quiesco, nec sane qui hoc ignorauerit, multam faciat iacturam, sed si nominem eorum legerit, aut imitari neglexerit. Illud forsitan deterrebit Iiquos ne uelint fabricandis carminibus incumbere, quod Mediocribus esse Poetis Non homines, non dii, non concessere columnae. iVt gratas inter mensas symphonia discors, Et crassum unguentum,& Sardo cum melle papauer Offendunt, poterat duci, quia coena sine istis, Sic animis natum, inuentumque poema iuuandis Si paulum summo discessit, vergit ad imum. Ego uero satis esse censeo proximos esse primis, sed proximos non Iongo interuallo: qua in re opus est natura & studio, quae duo sunt: utrunque adesse debet, alterum eorum non sufficit, nam, ut inquit Idem Horatius, qui mediocritatem in Poetis improbat. Ego nec studium sine diuite uena . Nec rude quid prosit uideo ingenium: alterius se Altera poscit opem res, & coniurat amice. Magna certe res est Poesis, magnum opus, in quo duo maxima concurrere debent, quibus omnia constant,ars scilicet de natura:sed natura primas fert partes, ars secundas: nam & ars ipsa quoque studet naturam imitari. Non inficior, quin adesse oporteat studium, diligentiam, assiduas uigilias, operis amorem: Sed ista parum afferunt in Poesi, nisi naturae etiam beneficio adsit ingenium uelox, potens, acutum, diues imaginibus,& inuentionibus praeclaris, musis denique amicum, & ad numeros propensum, ita, ut carmen quodammodo sponte fluat. Tale quid fuit in Homero Poetarum Principe . cuius ea animi suit altitudo, ut nec diuitias, nec honores, nec opes, nec alias sensuum illecebras quaereret, sed cuncta negligeret prae uno carminis fabricandi atque canendi studio: inde tale prodiit opus,in quod caeteri mortales perspicerent, ueluti omni num m absolutissimum signum, nec imitari ualerent. Hoc ostendit Homerum sacro

237쪽

Liber. II

sacro furore suisse percitum,quod neglectis omnibus suis utilitatibus soli Musarum studiis incumberet: quod optime uidit Plato in Phedro, qui hoc facit furoris genus laudabile, quo Poetarum mentes rapiuntur. Negat sine hoc furore posse ualidam Poesim consistere,quicunque illo remoto humanae fidens prudentiae poeticas pulsarit seres, inanem reuerti: furorem autem uocat commotionem uehementiorem mentis a Deo prosectam, qua animi neglectis. inferioribus ad superna rapiuntur, & altius efferuntur: quod Poetis contingere videmus, quibus petie solis conceditur.

Currus & equos , faciesque Deorum Inspicere:&qualis rutulum confundat Erynnis. Et talia quaedam mirifica,quae eorum carminibus memorantur. Itaq; m rito dixi ab initio Poetas laudandos & uenerandos esse, tanquam diuino afflatos Spiritu, & ueluti artificum genus quoddam non humano studio effictum, sed de coelo delapsum. Fatendum est autem uersus eos, quos olim Fauni,vatesque canebant, ut Cicero inquit, ruditer suisse compositos : erant autem pleraque eorum ad religionem pertinentia diti permanserunt, quia mutare non licebat: deinde, ut humana fere omnia a paruis progressa ini ijs incrementum suscipiunt. cultior processit Poeticus uersus, demum ad eam maiestatem& elegantiam peruenit, quam hodie intuemur. Eia agite o iuuenes, quibus literarum studia cordi sunt, Poetas diligenter legite&euoluite,&si quis e vobis asiluit ocio,& ingenio polleat poetico, carmen quoque amabile condat, delecta mat

xia, in qua dignum sit elaborario: hoc enim & spectantibus afferet utilit tem , nec aliis modo, sed ipsi quoque artifici iucunditatem . Nam si quae

arte ericiuntur,delectant artificem, eiusdem quoque laudis Poetica m xime est particeps. O' dulcem illum furorem, quo impellimur in mus rum sacra adyta O 'incorruptam uoluptatem. O gaudia his tantum nota , qui experiuntur. Quia tam insimus uel ferreus, ut te o summum mentium Poetica decus uituperare audeast quis non potius summis attollere debeat laudibus Tu Regum de populorum gesta canis. Tu coelum penetras ,& ad omnipotentis usque Dei solium pertingis . Tu multorum m moriam in longum aeuum prorogas. Te uetustam origine: utilitate si quentem, iucunditate assiduam, omnes, qui non agresti, sed urbano sunt ingenio continue uenerantur.

238쪽

ΜARCI ANTONII

NATTAE ASTENSIS,

IN METRA SUA POETICA

C r o antiquissimos illos & probatissimos uiros, qui & maiorum rerum procurationem suscipere&grauissima quaeque literis comittere audebant, s litos nonnunquam ad poeticen descendere,& uersus ducere, non quod affectarent laudem diei dicarminis, sicut hi, qui principem tali in re operam se mentes, poetas se &haberi & dici cupiebant. Vertim qnoniam non in octo ocium querebant, sed oblata quiete tua uitii mam ingeni j agitationem meditabantur; inuitati metri elegantia &uenustate eo se transferebant: & nunc uersu amores suos decantabant aut quemlibet alium animi affectum exprimebant, interdum laudes summorum uirorum attingere,&poscente materia graue aliquod carmen deducere nitebantur. Fortasse quispiam arbitrabitur oratoriam loquutionem & poeticam diuersae cuiusdam esse facultatis. Iccirco unum atque eundem hominem non aeque bene utranque tractare posse. Ego contra uideo plerosq;& in hac et in illa facultate cxcessuis. sermec apud sublimes Latinos tantum et Graecos, quorum et ditior est sermo,&ainuentior,& rebus omnibus beatior; sed & apud nostros in hae infima quotidiana uulgari jue lingua, nec excelluisse olim tantii msed & hodie excellere,nec id mirum uideri debet. Nam si agri alias alio tempore fruges eorre possunt, si eaedem arbores, ubi se induerint in diuersa pomorum genera, multiplices fructus edunt: Cur non hominis i genium, quo & itia efficiuntur, uaria ex se gignet in stud ijs & multiplicia ξ & destincta Me certe iuuat quum perspicio doctrinarum opera

ex ingeniorum adytis eruta,nunc lege metri constricta in orbem circumagi, , certis gradibus insistere, nunc soluta& ueluti numerorum exuta compedibus liberius excurrere, & quo serat impetus uagari: quorum unum oratoris est, alterum poetae, utrunque autem eiusdem hominis, qui utroque studio teneatur.Ac s uerum uel dicere uel audire possumus,

mitima admodum & coniuncta est&cognata poesis orationi. Nam&

239쪽

Prooemium. I ii s

uerborum suppellex sere eadem, & sententiarum idem reperietur ornatus: distant uero, qubd oratio libertate pedum diffusior non nisi delectu adhibito in sermonem descendit. At poesis constricta numerorum modo licentius supergreditur: & pro arbitrio magis uerba contorquet, nec tam apta deligit, quam iucunda conquirit. Sorsum haec ξ ut intelligatur me imitatione summorum uirorum aliquando idem fecisse: Ego nim iuuenis adhuc, Poetis euoluendis admodum intentus sui: mouebat me carminis dignitas & uenustas, quae penes bonos poetas Graecos & L tinos summa est. Nec mirum uideri debet, si ut multi, & aetatis seruore&calentibus adhuc Poetarii stud ijs adductus sum, ut tentarem quid in eo genere possem. Itaque si prosae faciendae magis forsitan idoneus essem, tamen ad haec Poetica conuersus, ubi per ocium licuisset, commovi me

plerunque heroico gradu, & ad numerum apte uerba ceciderunt. Acc dente postmodum grauiore aetate & negociorum multitudine retrocessieneque nunc iam senex huiusmodi aliquid meditor: non quod Poeticen contemnerem , de cuius laudibus quando jue scripsi, sed quod grauiora

studia, aliaque ad uitae cultum necessaria nullum carminibus locum reliquerunt. Attamen quaecunque olim lusi, nunc palam facere decreui, quia nonnullis eodem poetico surore correptis placere posse,existimavi. Natura enim affert ut i)s,qui eodem morbo collaborant, & similiter mouentur, faueamus. Caeterum illud Virgilianum si dixero. Et me secere Poetam

Pierides, sunt & mihi carmina. Arrogans uideretur.Ego enim serias addixi lucernas iuris ciuilis scietiae,

nullus unquam me ab hac dies, nulla uox remorata est, quod ex responsorum libris, quos edidi, ex magistratibus, quos gessi & gero,satis elucet. Poetam dici non mereor, nec affecto, sicut nec assectaret ille se pictorem

uocari, qui unum aut alterum, aut tertium opus effinxisset; quan uis absolutissime id peregisset. Et quoniam superius facta est mentio Pieridum,

quae alio nomine Musae uocantur, possem de Musis postquam sermo nobis eas obtulit, & de carminibus agitur, plura dicere. Nam & de origine earum quaeritur, & de nominibus, & de numero, de iue carum duce Apolline,& quomodo antiquitas easdem uelut Deas quasdam poesis & catus studiosis uoluit praesidere: sed praetereo, quoniam res longiorem deposceret orationem. Illud non omitto, Musarum nomen non sol tim procantu, sed etiam pro humanitate, doctrina, ct literarum studio accipi, nam rudes & illiteratos homines,nullum cum Musis habere commerciu, uel a Musis auersi dicuntur: Sed scientia pollere Musas quarumlibet rerum atque memoria,uel illud indicat: quod finxit ipsas Antiquitas Iouis SMnemosynes esse filias . Hinc eas etiam Mnemosynas id est memorias uocat Ausonius, & Iouem scientissimum esse tradit Homerus: ob idque,

quod plura sciret quam fratres, ait regnum coeleste obtinuisse. Et Virgilius in inuocatione Musarum illud protulit. Et

240쪽

In metra sua Poetica

Et meministis enim divae& memorare potestis . , Ego uero si in hoc uersuum meorum opusculo aduoco Musas in auxilia carminis scubi inueniar id fecisse non superstitione gentium eas ades se uelut Deas quasdam cupio, quas constat G aliquando fuerunt mortales sceminas fuisse, tum canere solitas, tum in aliis eruditas: sed ingenium , scientiam, eloquentiam, memoriam aduoco, quae ab unico uero Deo proficiscuntur, qui solus Pater est luminum. Hoc etiam sedulo caui, ne qua lasciua, turpia, impudica, foeda carminibus meis immiscerem, quod etiam apud gentes improbatum est, quar hac ratione mihi uidentur Musas finxisse Virgines, quod deceret Poetam pium esse,& castum& pudentem, & quasi Virginali uerecundia ab omni immunditie & cor ruptione procul. Scite igitur Lucianus: penes quem Cupido cum matre colloquens,& ueluti Imperii sui reddens rationem, asserit se Musas a suis iaculis intactas relinquere, propterea quod modestiam earum, gra

uitatemque,& assiduam fmul magnarum rerum meditationem reuere tur &mira insuper cantus dulcedine mulceatur. Prudenter etiam Vi

gilius, qui quum infaustum illum Aeneae & Didonis cogressum describeret, illud tantum attulit. Speluncam Dido, dux & Troia nus eandem

Deueniunt.

vlterius progredi noluit,reliquum malens suspitionibus nostris relinquere, quam ipse dicere,& sceditatem aliquam legentium oculis ingerere. Sed de his satis,ilc fortassis nimis multa. Non enim soluta oratione uagari propositum fuit, sed metra Poetica afferre, quod genus literarum i cundius esse Blet.

AQv I naturae causas arcanasi; coeli

Mente agitas, nec scire nequis,te docte precari Cogor, opemque tuam dubiis exposcere rebus, Adsis, quid j; petam nec erit mora longo docebo. Carmina si coelo spargantur dira sereno. Heu uideas toto gradientes aere nimbos, Τum serruginea coelum subtexitur umbra, Impiaque aeternam sperant sbi iacula noctem, Ipse diem luce incendens, clarusque coruscis Phoebus equis, tegitur caput atra nube, polumque Inficit, & magicos haud uult spectare susurrOS. , Nec meliora intempesta sub nocte seruntur, . . Sidera nulla micant flammis, tum candida Phoebem tui Lumine lata,vomens fraternos cornibus ignes Thessalica Izi ,

SEARCH

MENU NAVIGATION