M. Antonii Nattae Astensis Opera. De immortalitate animæ libri 5. In Domine Natale, oratio. De Quadragesimali ieiunio, oratio. De poenitentia, oratio. In festum diem Paschatis, oratio ..

발행: 1564년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Liber.

da pauperibus. Durum id quidem, sed nondum hoc setis: subiicit enim: ueni,&sequereme: qua uia qua ego scilicet gradior patientiae paupertatis, castitatis, humilitatis. Denique, ut hunc concludam locum . Si id , quod alto animo exaggeratoque fecisti contemptis amplissimis opibus & reiectis, uiderem a te leuitate iuuenili & ardore inconsulto lusceptrina, hortarer tamen, ut ad quam uiuendi normam semel animum applicuisses tuum, in ea permaneres, fortiterque cuncta serres etiam si uiderentur atrocia nimis & acerba: quoniam tanta in re tuenda tibi esset dignitas,&constantiae seruiendum. Nunc autem quum nihil seceris nisi maturo iudicio, re bene explorata, cedat ueritati opinio & querulas amicorum molestias iusta animi tui iracundia repellat. Ego enim& si dum notastum esses, redderer ex consuetudine tua laetior,& consilio prudentior, & opera fructuoso denique magnam spem praesidiumo;

rerum mearum in te uno florentissimo & nobilissimo collocassem quem sciebam amicitiae leges, tum exacte nosse, tum diligenter seruare amen

sic coelestem ii reditatem capiam, sic Christo tecum frui liceat ut tibi

faveo meliora sequuto, post habita ratione commodi mei ita ut iam uitae tuae singulariter ducendae spe cogitationeque delecter. Quae enim illa aderit uirtutum caterua, dum Christum conaris imitari uestigiolue eius assigerisὸ Tu noctis mediae curriculo, tu in lucis crepusculo tu ad primam dici horam ad tertiam, ad sextam, ad nonam, tu uespere; tu ini ipso noctis uestigio diuinas laudes coelestis pica decantabis.Te cum Deo

colloquentem rarus sermo. crebra oratio

delectabit. Hoc sanctissimo orationis thure aram uirtutum, quam iii tuo pectore diuino nuministrues, quotidie adolebis. Te longiori noctium spacio lectio magis quam lectus detinebit. Tu nihil iniuria, misericordiae multum mouebere. Tu obedientiae iugo colla submittens alterius uoluntati potius obtemperabis, quam sequeris tuam. Tu pauperiem colens nihil habebis tuum, nec habere uoles, sola locuples uirtute. Tucar nis petulantiam tu libidinum stimulos ieiunijs franges, uerbere coercebis. Mirum fuerit uidere Christum in pectore tuo cubantem nunc quiete, nunc disserentem sublimia coelorum mysteria. Mirum risse cere animum tuum nauis instar in serius clausum ad terrena apertum

autem a summo,&patentem ad coelestia. Quid ubi oppressis corporis sensibus contemplari coeperis ξ quomodo tunc deorsum non sereris, sed iublimia cuncta pura mente lustrabis quomodo Dei assistens conspectibus, beatificeque illius lucis radiis percussus non coelestium ill rum gaudiorum gustum aliquem captabis ξ At ne hic quidem om-m uoluptate aurium oculorum ue carebis, nam quδd suburbana inter praedia cellulas uestras tenetis, mire uos obIectabunt Iapsus auium inter frondes, & cantus tum purissimi sontis speculum,& immurmuransiiuus,&lasciuissimae arborum comae, prataque insuperuirentia depictis ornata fioribus, ex quibus non dubito, quin uos maxime assiciant purpurei,

202쪽

De suga seculi & relig. studio

qui colore reserunt Christi uulnera. possunt itidem ad purum candidi santissima Dei genitricis Mariae admonere, quae uita talis fuit: nam etiam dum illic fueris, retinendus animus erit in custodia bonarum cogitatio . num, & ut inter herbas uaganti in singulis pene passibus ui perini Daemonum allapsus timendi: Memor quid & quantum inter supernas Paradisi delitias callidissimus serpens in primos generis nostri parentes potuerit. Sed & coeli ipsius siue diurnus, siue nocturnus conspectus memoriam diuinae magnificentiae reuocare potest, cuius illa ipsa est sedes, tot flagran, tium siderum radiata luminibus, Denique quicquid occurrerit sensibus id coelestium moeriorum cogitationes commouebit. Omninoque illud tenebis Cratetis Philosophi, qui intra mentis penetralia nunquam cum homine improbo colloquendum esse,dicebat. Non enim amat nos Christus semibonos, uel consortem alium perpeti potest: magno nos emit, uesolus haberet. Itaque ubi in menti nostrae regno uidet qualemcunque locum Diabolo traditum,indignabundus abscedit,& totam ditionem aduersario relinquit. Hanc firmissimam habeo caussam,cur multi labantur Monachorum, quia per multa & u ia uagantur animo: nam ad opes, ad potentiam, ad pecuniam, uel ad alia quaedam animum inflectunt: unum uero praecipuum, ad quod caetera dirigant, non habent. Omnium autem actionum & menditationum finis tibi erit propositus,una res,de qua tam multa diximus,charitas scilicet Dei: in hanc caetera omnia rcspicient tua

in hoc ueluti immobile lignum omnes mentis diriges sagittas. Multa uaria&diuersa agit detentat medicus, nec ad multa tamen, sed ad. unum respicit, bonam scilicet ualetudinem &firmum corporis habitum . Quid Ductor exercitus, quanta parat, miscet, aggreditur, molitur, unum &ille spectans, hostium scilicet uictoriam: sc & tua multa, quae ages; unum

erit, quia uno fine clauduntur: qui autem multa agentes ab uno rece

dunt, inutilem exitum forsitan &pestiferum sortieotur. Narrat Dion' hus Areopagita in libro ecclesinitar hierarchiae ritum, quem primum Christianorum eccles a seruabat initiandis Monachis Inter caetera solen ne suisse scribit, ut sacerdos initiaodum Moninicae uitae interrogaret, num uellet uitae diuisibili renuntiare. Hoc mo dum legerem, solicitu4 aliquandiu fui. quam uitam uocaret ille diuisibilem: sed tandem occur rit diuisibilem uocari uitam quae per uaria iunderet hominem negocia: huc illuc raperet, qualem obeunt saeculo utentes. Sed non sollim diuisibili uitae utrum renuntiaret interrogabatur jed diuisibilibus quoque c0gitatibus & affectibus,tdest,qui per diuersa illum distraherent: Sic etiam

tum cognoscebatur Monacho per uaria non esse uagandum, ut in proses

sone Monasticae uitae hoc ipsum polliceretur, quod etiam in Evangelio indicauit Saluator dum Miriam intentam contemplationi diuini uerbi plus laudat,qum Martham satagentem circa frequens ministerium. Porro , inquit, unum est necessarium: Sed nec diuisum hominem amat Apin .stolus dum deterres a connubjo mPrima ad Corinthios inquit,ut proxi

203쪽

me retuli. Qui sine uxore est, licitus est, quae sunt Domini, quomodo placeat Deo. Qui cum uxore est, quae sunt mundi, quomodo placeat 'uxori ,& diuisus est . Vides qualiter homini coniugato exprobret quodammodo diuisionem Apostolus quasi amorem,quem unice debet Deo, cum uxore partiatur. Quae ego omnia idcirco disserui,& longiore sermo- ne protuli, quod allatum mihi erat, quam tibi gratum essem facturus si ' A ad te aliquid confirmandi animi tui caussa,in susceptaque sententia roborandi. Feci quod potui , lapidem jue omnem ad eam rem tonendam , ut dicitur, admoui: nam initio sermonis memoranda temporum & morum iniquitate, eo tetendi, ut docerem te monasteriorum inclutum latibulis mala plurima & praesentia & impendentia declinasse. Deinde altera parte ostendere uolui, etiam si bona essent, quae reliquisses, te tamen melioribus adhaesisse: siue enim saeculi fluctus impotens ferare animus in coenobio, ueluti in portu quietis anchoram iecit, siue ad opes collatas respiciens, quae magnificum te facerent possessae: magnifi- centius putasti illi decedere religionis studio , utraque ratio proposito tuo confirmando ac retinendo aptissima. Neque tamen ego dum Τheologica illa tractarem, uolui ego rivulus tantulae aquae fluentis meis lpelagus uestrum inundare, quando, quae ipse properanter, & ueluti prae-llteriens aspexi, tu quotidie a peritissimis esses auditurus, & e libris sum-' pturus, & usu periclitaturus. Sed nescio quomodo traxit me rerum oti ldo, serpereque coepit Iongius sermo meus, quam putaram: & quum tam lualde delectarer ipse insciibendo, putaui etiam tibi non iniucnnda re ad legendum. Si profecimus aliquid laetabor, tollens lue ad coelum manus gratias agam immensas coeli Domino,qui tantam uim insuderit scit ptioni isti, ut potuerit nutantem labentem lue mentem tuam in re mini-i me pusilla confirmare. Sin actum est nihil, quoniam immorari omnino di immori proposito decreueras melioribus certioribus lue argumentis ductus : Laudabo hanc praeclaram& egregiam animi tui inductionem nec minus gaudebo, quando in amicissimo uiro satis neruorum, satis

praesdij in se ipso ad religionis susceptae cultum'tuendum cognouerim.

204쪽

ΜARCI ANTONII

NATTAE ASTENSIS,

DE VITA PERFECTA

o RATIO. . t C T v R v s de Monachis. illud prim lim egregiae e ruin laudi ascribo, quod non sermonibus sed uita

ostendunt omnibus, qui aeternana seelicitatem adia

pisci student quid agendum, quodque iter ingrediendum sit: nam quum reij ciant, quantum fieri potest externa commoda,& corpus uarie affligant, quo expeditius ad uirtutis usum habiliusque reta in vi datur, illud ueluti in commune proponunt, m lmas subeundas molesti as, magnos exanclandos labores, ut ad magnai

foeticiaque praemia perueniatur.Non enim hos uiros Deo plenos id factu ros credibile est,nisi facere expediret. Ausi sunt egentibus quidam hanc: sententiam ueluti praeclarum quiddam circunsere: optimum homini esse non nasci. proximum quam citissime aboleri Videbant humanam uitam lomnibus sortunae telis esse obieetam: uidebant timorum stimulis, dol irum cruciatibus, laborum molestijs, libidinum facibus agitari ; hinc humani generis primordia defiebant, hinc se materno utero tanquam inscia bi noluerant, & abradi quamprimum cupiebant: quae sententia, quam inualida sit uel illud indicae, quod sibi parum constat i nam si hi, qui non nascuntur, non sunt, & optimum est illis non esse natos, id quod non est, dicunt esse; & quod maius est tradunt ei optimum esse. possunt ne sibi ipss magis repugnantia proferre non enim intelligi datur, quomodo non dico summum,sed uel paruum bonum insit et,qui non sit: nam si inest, illum esse oportet tanquam excipientem, quod infunditur. Deinde mollis haec & delicata sententia nihil neruorum& roboris tribuit animis ad tolerantiam malorum, per quam uirtus humani pectoris magis explendescit. Ad haec qui se homines natos conqueruntur, illud moleste ferunt se simulachra esse diuinae mentis, se ingenio, rationeque pollere, sibi colloquij vim, sbi urbium societatem, sibi uariarum artium inditam disciplinam, sibi denique traditam uiam aeternae beatitudinis comparandae. At ea aspςxa est uia, ea scilicet gratia, ut uirtuo animi prodeat,exerceatur,

205쪽

nam uinus nullis tentata periculis nullis examinata dissicultatibus pondus non habet: sed inane quiddam & cassum esse dicetur.' Ergo aduersus istos humani generis extinctores clamant Monachi non uoce, sed Opere, homini optimum nasci , non si in corporeis uoluptatibus &in omni abundantia sortunae molliter & eneruate uixerit, nulla interpellante asperitate: sed si ab adolescentia humilitatis iugum sponte exceperites&pietatis studio multa tulerit acerba: hoc itinere perueniri ad coelestia praemia , quae nulli constitui sunt, nisi acri bellatori r cunetis .enim mortali bus colluctandum cum fortuitis casibus, cum uitiorum illecebris, cum antiqui serpentis insidijs quam sane colluctationem nemo rite diffugiat, nisi si fugiendum est uincere,&uictorem conspici cum fulgida corona. Haec pr clarissima Monachorum uox,'quam tacentes profundunt ad eos, qui non uerba, sed rem inspicere solent, excitare potest quoslibet. de his etiam loquor, o ui a Monastica ratione procul absunt ut molesta dissiciliaque inuit . , quae humana circunsertuita, non absque diuino

nomine, non modo aequo animo excipiant , versim etiam parato, q uasi

per haec si iter ad praemia, quae fideli cuilibet in coelesti regno pro paruo sinitoque opere, infinita immensaque persoluuntur. Nos etenim, qui

seculo utimur ,& si grauia saepe toleramus, non grauiora tamen, plerun que quam M onachi, qui ieiuniorum, uigiliarum, orationum, pauper Italis, afflictionis, luctust principem locum tenent: ideo etiam finita ilia*lendidam admodum & magnificam, multisque claram gemmis rese rent coronam, Volo autem intelligi me sermoncm habere de his, quiuere sunt Monachi: nam multos hodie nouimus, qui amictu , & alio ex

terno cultu,& magna caeremoniarum frequentia Monachos uideri se student, quum tamen eorum more a uetere illa Monachali dignitate atque

austeritate absint longissime: horum cupiditate, auaritia, arrogantia, li bidine magna legitimo illi Monachorum nomini calumnia imposita est. Veruntamen scio, quod si quis uerum Monachum proprijs obduxerit coloribus is simulachrum persectissimae uitae ostenderi quod bene pernosse pertinet ad eos etiam,qui nec propositum Monachi, nec institutum staquuntur: nam quum cognouerint, aperteque perspexerint, quis sit ille

persectissimus humanae uitae status, intelligent simul, quem gradum ipsi teneant: ne sorsitan per inscitiam ima pro mediis, uel media pro summis habeant, Accedat illud, quod optimum quoque unusquisque ad imutandum sibi debet proponere, quia fieri potest imitatione optimi, ut in- dies proficiat, & ad summum euadat: quod si uiribus destituatur, studiutamen illud tendendi ad optima laudabile est . at is, qui deteriora ad imitandum sibi sumpsit, creditur ascendere noluisse,&potuisse forsitan altiora, si ea tentasset. Nihil enim prohibet in saeculo agentem, sialon in cunctis, at aliqua saltem ex parte, id quod in Monachorum eminet uita , aemulari. Igitur facturus operaepretium mihi uideor, si accurate oratio'nem destripsero, quam olim Monachum Bonifacium talibus de rebus

C C di habuisse

206쪽

De uita perseeta

habuisse serunt, hominem non sanctitate modb uitae insignem, Deo jue

plenum , sed qui etiam scientiarum omnium artibus nobilitatus non minus humana studia, quam diu ina teneret. Is exoratus semel a Monachis, qui fiequentes de industria conuenerant, ut formam cunctis uitae meli ris proponeret, quam formam inquit cuius uitae nam si telam alteriuscuiuspiam uitae texere uoluero, uelut principis, uel patrisfamilias, uel

agricolae, satis inepte, si placitura alijs uobis exposuero sin illius, quae ad nos spectat, satis superflue, post multorum literas, quibus Monachi

munia descripta sunt. Neque ego sine uelim,aut debeo praecipere aliis, quae&s scientia sortasse, moribus nondum apprehendi exemplo prius loquendum est caetui, deinde ubi res tulerit, sermonibus. Tum qui ad rant seniores, at qui inquiunt) rcs nunc tulerit. Uides ipse multis locis collapsam Monachorum disciplinam, quae forsitan opera nunc tua restitui poterit. Trahuntur innumeri ueluti torrente quodam malae consus tudinis ad pecuniam, &alia professioni huic non satis apta alij dubitant, quid expediat, nonnulli quid liceat,&quorsum sit progrediendu. Tu uero legitimas illas Monachi partes nos edocueris, ut qui in his diutius sueris uersatus, & nihil fere aliud tota uita commentatus. Neque uero uir omnium prudentissime nos,quos charos habes,ad libros relegau ris,nulla ea caussa est, ut uelis aures nostras,& haec fratrum pectora nomini tuo deuotorum, uocis tuaestuetii fraudare. Primum pauci ad libros adeunt, non omnes literarum studia tractare norunt. Deinde quam multa consula in quibusdam & obscura,& repugnantia interdum, ut saepe melius fuerit talia scripta non tetigisse. Tum etiam illud, quod non tam commouent paginae spiritu, & actione carentes, quam uox & utariis solet aradentis in oratione & fulminantis uiri. Adiice huc, quod si quida magiasto paulo obscurius fuerit prolatum, uel a discipulo minus perceptum, demum occurrat aliquid, in quo haereat auditor, licet adire,& percunctari,&de quibusdam planius edoceri, &sesea dubitationum laqueis eximere: his enim omnibus Opportunam opera commodat magister. A libro nihil tale expectes, qui nunqua comutat, uocem sed eadem semper dicit, nec si quid interrogaueris,respondet inon enim profert uerba, sed uerborum imagines: quamobrem recte dictum est de libris, illos. mutos esse magistros, ut melius sit quandoque ab illis recedentem, uaerere alios loquentes, quanto etiam melius eloquentes :qubd si magister loquens petendus nobis suit, neminem te potiorem habeamus. Finget, quos nos esse uelis: Si ignari, doce ignaros, si prudentes, instamina prudentes. Nam quod postea subiecisti exemplo uitae praedicandum esse omnibus, id libenter agnoscimus, sed inter exempla hoc quoque', quod quaerimus positum , praedicatio scilicet uocalis regni coelestis, quod & a Christo , & ii caeteris magna cura solicitudineque munus impletum est: petimusque a te, ut hoc exemplo praedicationis, quae uiuae uocis instrumento prosunditur ,Θtantam Monachorum multitudinem

207쪽

Oratio. 9 9

dinem id sitientem atque exposcentem erudire ne graueris. Nequaquam inquit Bonifacius sic fieri oportet. Ignoscite quaeso timiditati meae. Vos etenim mihi onus iniungitis, quod non modo tollere, sed uel paululum attrectare quiuis prudens perhorrescat. Nam quum Monachalis uita apex sit caeterarum, hanc ad ultimam sui speciem normamque redigere, quantum est scio si id possem, nihil pulchrius aut persectius ostenὼ ualeret. Sed&aetas uestra, quae multa est:&scientia, quae summa&auditorum conuentus, qui futurus est maior, haud uulgari orationis genere tractari se uolent, unde autem id mihi ξ Itaque petitionem hanc uestram comprobare nequeor sed ne uultus quidem mihi hic uester placet, qui in quibusdam nimis deiectus in alijs etiam est minax. De uultu quaeror quale autem id intemrete quod uniuersi corporibus me circunctatis, tot ualidi imbecillum senem, non missuri, ut uidetur nisi uotis uestris obsequutus fuero. At indignum fratres uestra gloria, si indicta pertrahor caussa ad tam graue munus , nec excusandi fiat potestas , & non liceat obtendere saltem seniles hos annos, qui non corporis modo, sed animi quoque robur fregerunt. Quod si cogere uim afferre mens fuerat, miror ueteris moris oblitos,nam quum Monachos austeriori vitae disciplina conspicuos, Christoque, ut ita dixerim, sectos Episcopi ad bacerdotium uellent protrahere publicae utilitatis gratia, succinti pluribus Diaconibus di ministris occasione qualibet comprehendebant;&summa solicitudineos eorum teneri iubebant, ne elabi cupientes per Christi nomen, ut mitaterentur,adiurarent. Haec crat forma inuitos de reluctantes ordinandi. Quanquam talibus rebus beatus Hilario frangi non ualuit, cuius iter, quum a frequentibus Palestinae populis obsideretur. Vir autem sanctus solitudinis amore flagraret, ubi precibus abitum non impetrauit, ad minas uersus. Moriar inquit ante pedes uestros hoc loco, nisi mi titis, non diutius spirantem habebitis, iam iam cadaueris huius sepulturam uobis relinquam. Haec & talia loquens senex turbatiori fronte feruidas scipione discutiebat arenas: cunque cibo abstinuisset usque in diem septimum e moti tanta mentis pervicacia hominem missumsec runt . Hoc ego non tentaro, sed quod imponitis noeocij, humillime potius deprecabor. Vnum illud uobis expromere possum desiderium meu rquo iam diu flagro . Utinam ad fidei nostrae incunabula &nascentis ipsus ecclesiae primordia reuolueremur, quo tempore quenquam e grege nostro nequam inueniri uix fas erat. Di ndebatur Christianum nomen per omnem aetatem, sexum , ordinem, omnia Christicolae impleuerant, urbes, insulas, castellia, municipia, conciliabula, castra, tribus, decurias, palatium, sorum, curiam: templa sola reliquerant idolorum cultui mancipata :& tamen infinita illa multitudo omni studio religioni seruiebat, uno fratrum nomine censebatur,'quae hodie ad paucos uestri similes redacta sunt: at praecipuum erat temporum illorum studium antelucanos coetus habere,peruigilias totarum noctium crebro duceres,non solum ad

canendum sita ID G

208쪽

3 De uita perfecta

eanendum Christo, ueruia multd magis ad collationem disciplinae , qui,

mos si perenniter teneri potuisset, non incuria &obliuione mores dela is suissent. Interrogauit aliquando Christus discipulos, quem esse illum Crederent, quorum unus Petrus aperte se indicauit. Tu es inquit)Christus filius Dei uiui . Vnum hunc sermonem, quem extulit piscator, tot innumeri uiri sequuti sunt, quem tantum abest,ut mutauerint in uita,ut uitam ipsi suam ne mutaretur, proiecerint. nullis unquam irrogatis suppli- cijs tyranni illud delere potuerunt, quid gladios, conipedes,carceres,ca

thenas, rotas, eculeos, caminos, sartagines, flammas , uncos, cruces, bestias, & mille alia commemorem ξ quibus adij ciebantur coryora fideliu:

tenuit uerbum Petri aduersus haec inuictam patientiam, deque. Gudesu , te & saeuitia tyrannorum gloriose triumphauit. facilius fuerat pharetrami exhauriri tormentorum, quam filium Dei non habere in se credentes: exquisitior quaeque crudelitas illecebra erat maior sectae ubi plures cadQbant impiorum manu demissi, illic uberior credentium exoriebatur seges. Etenim spectantium animi mouebantur,&intra unum quenq, quens tacita cogitatio haec erat,nis uero niteretur Euangelium, nunq tot homines deuotis corporibus astarent: nemo profecto tam ardenti tamque alacri animo uaderet in in mortem, nisi promestori uit uideret. se moriturum. Haec cogitabantnr,&talibus testibus fgnantibus, quae dicerentur proprio cruore inducti mortales o caussae se ipsos uingebanr,& qui alios miserati suerant cadentes, mox & ipsi eodem momine caderibant. Magnum esset dicere quanto ardore illa gererentur, nam non uirilis modo, sed infirmus ille foeminetis sexus adeo pro fide concalueratὰ ut dilaniatis corporibus Christum faterentur: non acerbitate supplici ,

rum, non spe retinendae uitae adduci poteran ut uocem & aissionem obli uarent. Iam praeciarum erat Cathecu minorum uidere constantiam, qui dei candidati nondum ad eius honorem ingressi. pro ipsa tamen fido ad supplicia uolentes trahebantur. Saeua aliquis putaret illa esse tempo'ra, ego uero beata iudico, quando crebro Martyrum uicimae feriebantur, quando cruentas illorum funerum exequias mucrando affectu Christi plebs prosequuta ad ecclesiam moerens rcuertebatur. Omnis tunc iula quidem multitudo lugebat, sed omni risu &cantu luctus ille erat scelicior. Hic terror, haec flamma, quae aduersus Christianum nomen examserat, attulit initium Monachatui nostro, ut de hoc etiam aliquid tanquapraeteriens d icam. nam nonnulli, ut fugerent saeuitiam illam, & ne uiderent, quae fiebant, in solitudinem concesserunt, sed quod primum necessitas inuenit, mox utilitate rei perspecta uoluntas celebrauit. Itaque pluribus conssuentibus illustre Monachorum nomen redditum, mirante saeculo ausos esse homines relicto omni humano comercio solitaria: uitam inter feras agitare. Nam praeluptas rupes, nemora, antra, arenas incolebant , & tantum delectabat eos solitudo, quae terret caeteros, ut quo horridior esset regio &desertior,& minus humanis passibus peruia, est ii,

bentius

209쪽

Oratio.

bentius ueniretur. Magnis erat in delictjs preterfluens rivulus uicinus tecto, qui potum praestaret&huic iunctus palmae stipes, qui solia in uestem, & baccas in cibum proferret. Caeterlim in sacris hymnis & canticis& meditatione diuinorum tota ducebatur aetas, corpus erat neglectui, at acerrimo studio excolebant, quod in illis coeleste fuerat atque diuinu. Itaque haec uita, quae uidebatur ferarum esse socia, quantum tunc lucem intuebaturZquibus intererat coelorum arcanis & quam ualde beato Angelorum consortio fruebatur ξ Vellem ut ad initia sermonis huius redea,idesiderio inspiciendae tantae uirtutis, uel illis me natum temporibus, uel haec nostra illorum esse simillima, quibus facere homines optima quam dicere aut audire mallebant. Quanquam non noua quidem instituta uituperanda sunt, si quis in eis recte permanserit, uetera tamen istis antepono. Hic quum tacuisset Bonifacius. Tum illi, Non est istud desideria nostra restinguere', sed incendere e quantum antu quitantis in te est quantum exeniplorum Expone igitur nobis qualia uetera illa suerant, uel haec noua, qualia esse debeant, essice ut seu mur aliquando ubertate doctrinae tuae. Da hoc precibus nostris, ad quas

ossicio iusto impellimur, da multorum fratrum indigentiae, da charitati Christi omnia grauia & dura serendi: attede,qubd coserui Christi, quod

commilitones Monachatus sumus, quorum salua pietate commoda reij-cere haud potes. Cur igitur dicturum.non pollicerisὸ quid haeres optime, quod suspexisti coelum, nam hinc tibi descendet auxilium, quod si pertinaciter nos reij cis, non asseremus tibi quidem uiolentas manus, nec

te ore clauso ad suggestum pertrahemus, illicque ad dicendum constituemus; sed tamen minamur tibi ne illud frustra de minis dixeris, iacula orationum nostrarum , rogabimusque prostrati Dominum, ut te uerbere aliquo admoneat, quantum mali sit staterna desideria, prae

sertim talia fiustari, & forsitan tunc intelliges,quam bellum sit spontes cere quod oportet,& non compulsum: nam post plaga suscipere id uoles, quod nuc recusas.En minae,en tela,quibus c6ficieris,nisi caueris.Ad haec Bonifacius.Nihil est inquit, quod miremini me in maioru gesta oculos mentis intendere equidem nihil libentius facio uel ad animi requiem ad ad fiuctum.Videor mihi peregregiam morum picturam cernere, sed eam

ueluti euanescentem uetustate, cuius sormam non modo ijsdem colorubus reponere, sed uel extrema lineamenta ducere,arduum puto.At enim

urgetis uos,ut genus ipsum aggrediar Monasticae uitae,uel quale olim fuerit uel nunc esse debeat, & nisi id fecero, mihi & Deum, & Orationes, &spicula minitamini, quibus configar: haec profecto uis est, & magna quidem, nam maiori ui utitur, qui terret animum, quam qui manum inij citcorpori. Sed & charitatem ad me allegastis & commilitium Monaches ueluti oratores quosdam placitos & facundos,quibus religio sit quicquadenegare. Concedendum est igitur, ut opinor, & faciendum quod petitis: malo enim uoluntati obsequens uestrae impudentiae notam subire,

quod

210쪽

De uita perse ista

qubd supra uires onus sustulerim, quam si recusam, uideri non satis pius& ab humanitate alienus. Et quoniam melius est sumpto ad cogitanda spacio paratius dicere, diem ad eam rem commodo ucstro sumite: nam tunc copiam mei faciam,&loquar ut potero, studioque uestro permotus senectutis meae imbecillitatem uincam.Si ueri & periecti Monachi uitam uiuerem, uel saltem tantae laudi proximus essem, cupiditatibus uestris plenius responderem;&possem tunc apertius legitimi Monachi partes ostendere. nunc a uobis illud petendum uidetur, ut quum rem tractare caeptao,animum tunc magis meum, quam rem ipsam emetiam ini, simul cogitetis me tantum munus non appetiuisse, sed a uobis impositum sustinuisse. Ita fiet, ut si quid deliquero, facilius ignosci possit. Veruntamen, quoniam omnia, quae ad Monachos spectant, uno sermone explicare impossibile, uidendum est uobis, quid de illis potissimum me loqui uultis. Tuum si arbitrium cinquiunt de quibus loquaris, modo de magnis.

At ego inquit de paruis, angustis, humilibus cogitabam, quibus t men aedo uos magnopere dele, i. Quid enim tam paruum, quam paupertas secum pauca serens quid tam angustum esse potest, quam ieiunium modico saturum apparatu obedientia quid humilius, quae suam uoluntatcm alienae semper inflectiti In horum de similium sermonum si dio decurret cloquutio nostra, nisi uos aliud quid censetis, quod quoniam annuitis, illud etiam respiciendum, num his quoque Deus annuat , sine quo non modo tanta res perfici posset, sed ne minimi quidem muneris ulla pars recte attingeretur. Recte mihi nunc uideor alium ad dicendum sumpsisse diem, quia interim orationibus me uestris penes Deum humillime fusis iuuare poteritis, idque a uobis uicissim, ut faci iis peto ; rogandus quippe est Dominus, ut illo die adiit,& sacro spiriutus afflatu ita linguam moderetur ut ea dicantur, quibus aeterna uita sa Iusque animis pariatur, charitasque in illum nostra feruentius incenda- itur . Non respiciat ille ad delicta mea, sed ad postulata uestra: nam & si ego id ignus, qui de tanta re loquar, vos tamen sorsitan non indigni ob tantum studium, qui audiatis. Nec mirum ut opinor. fuerit, si orantiabus uobis aliquid tunc proficerem dicendo, detque mihi ille uim cotis, quae & si inhabilis sit ipla ad secandum, habile tamen sereum adsecti nem reddit. Antea terrebatis me orationibus uestris, & earum mihi i cula minabimini nisi obsequerer. Nunc postquam bbsequor, nulla caus. sa est, quin ijsdem protegar armis, quibus an lex ut aduersarius petebar, nam quantum his ualeatis iam proselsi estis,nisi forsitan cupitis magis laedere, quam iuuare, & ultrices tantum copias, non etiam auxiliatrices habetis. His ultro citroque iactatis, quum praedestinatae dictionis fama, ut fit, percrebuisser, rumorque celebris Bonifacii nomen circunferret, de quo certi erant homines aeratis non modo suae, sed multo superioris Monachos cunctis laudibus anteire, dubii utrum sanctior, an doctior accidit, ut plurima Monachorum turba ex omnibus ordinibus, ex om-

SEARCH

MENU NAVIGATION