M. Antonii Nattae Astensis Opera. De immortalitate animæ libri 5. In Domine Natale, oratio. De Quadragesimali ieiunio, oratio. De poenitentia, oratio. In festum diem Paschatis, oratio ..

발행: 1564년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Oratio. I O I

in prouincia conqueret in diui Secundi delubrum Calendis Septembribus. Eo die ferunt Bonifacium magna quaedam & pulchra de Monasticae

genere uitae di seruisse, quae nos a quibusdam, qui interfuerunt Mon chis studiose excepta, si non ijsdem uerbis, at paribus sententis transposuimus, ut nihil grauiorum rerum praeteritum appareat: nihil non suo ordine relatum. Asfferebant enim, qui haec nobis tradiderunt Bonifacii uerba, quamuis longo post interuallo, eorum adhuc auribus insonare, uultum loquentis&gestus omnes adhuc in oculis esse, quo fit, ut uberius illum & ardentius multo & explanatius dixisse putem. Nos sicut potvimus iisdem uestigiis institimus, nolentes orationem pluribus pr futuram perire: quod prosecto accidere necesse erat, nisi literarum monumentis custodita ab obliuionis interitu uindicetur. Ergo quum editiore loco Bonifacius consedisset ingenti Monachorum auditorio circunfii , oratione de more praemissa, magna auiditate audiendi, magnoque omnium flentio illum in hunc sere modum loquutum accepimus. IN TE R. magna de inulta admirabilia summa Dei bonitate indulgentiaque mortalibus concessa uirtus principem dc excellentem Iocum tenet, ut nemo unquam tanta&tam incredibili floruerit facultate dicendi, qui omnes eius laudes pleno satis ore potuerit enarrare; si quidem uirtus illa est, quae scut nominis sui sono indicat, omnia uertit in tutum. Haec humanarum mentium meritum, animorum iubar, sancti propositi neruus atque robur iubet repudiatis illecebris uoluptatum unumquenque tendere, quo spirante Deo uocatur: haec eum, quem insederit, ad ingentia facta perducit, nec uires animi remollescere sinit. Haec coelo demissa beatitudianem non huius saeculi, sed ipsius coelestis regni donat suis cultoribus : deducem se praestat ad eam uitam, quae mortem omnem nostram ab rbet. Quid autem melius,aut elegantius cuiquam hac in uita contingere potest, quam si recte sto iungatur munere id autem a uirtute petendum. Virtus enim hominis ut isti asserunt naturalium rerum inuestigatores nihil est aliud quam habitus quidam, quo homo bonus est,&opus suum recte perficit, atque absoluit: scut nanque oculus bonus est sua ipsius uirtute, efficiturque per eam, ut bene uideamus. sic humanus animus bonus est sua ipsius uirtute, efficiturque peream, ut bene uiuamus idest iuste, recth, ossiciose. Itaque hortor ego uos dilectissimi fratres, ut hanc amicam uobis & familiarem reddatis, huic studeatis: nullum praeterfluat tempus sine ualida atque sorti uirtutis tractatione. Quod si diligentius explorare uoluerimus, qui simus ipsi, unde ueneri inus, quo tendamus, ne tum quidem liquido apparebit mediocri uirtute nosconia tentos esse debere. Cur enim Monastica claustra adiuimus Cur solitariam hanc stationem captauimus Cur societati & collegio sanctorum fratrum intexi uoluimus Cur religiosam induti uestem Cur illa tria solemnia uota professiὸ si ueluti plebs & uulgus hominum uiuimus, si nihil aut non multiun uitae merito distare ab his cogitamus, quos saeculi fluctus &

212쪽

De uita persecta

mundantium negociorum turbines excipiunt atque exercent. Alia itiloriam alia nostra ratio estillii mortalium operum procuratione suscipientes satis habent aduersus uitia uirtute duce superiores euadere. Nos impigro magis gradu iiirtutem sequentes, postquam diuinis tantum insist re uoluimus, non uitia tantii in atterere, sed etiam ab omni affectuum terrenorum contagione animum expedire debemus : oportet nos, quamuis in carne locatos, carnis oppugnare naturam, ut quiduis potius, quam homines uideamur, non honorum splendorem, non laudum praeconia assectare, non odore, non sapore, non tactu, non pulchritudine corporum capi, ludos, ioca, conuiuia, similiaritates desererer ad omnia denique suauia&iucunda, quae mundus effert animo esse lapideo . Atqui uidumus nobis terras, nobis maria, nobis solem, uniuersamque astrorum choream inseruire. Quid ergo quum coelestium natura nobis suggerat famulatum, terreniS abstinebimusis haec blanda & speciosa, quae circunstant undique tanquam non sint, inimica manu repellemus Sed uidendum est, ne secundum inferiorem hominis partem, quae tenera admodum & mollis est, haec & dicantur & cogiten tur i nam excitato homine, qua parte arduus est totus, id est uirtus resedit, quae eo pluris est, quo plura contemnit. numiuam prosecth praesentium rerum specie delia niti caussam nostram deseremus, nec fit tamen 'quin uideam, quam dis.ficile sit hos motus, quos natura assidue suggerit exuere. Illud etiam dis.ficilius mores deponere, quos alio uitae genere assuefacti aluimus, qui robustiorem habent uim & tenaciorem, quam natura, propter pristinam familiaritatem. Dissicilia haec atque adeo d isticillima, negat nemo, usriin tamen quo durior sortiorque aduersarius,&qub armis munitior, de quo uiolentius lacessit, ubi summa uirtute& sertitudine repellitur, uiactoriam laetiorem facit, & splendidiorem coronam captu uictoris intexit. Ergo paupertati summum honorem habebimus, cuius custodiae solemni nos uoto mancipauimus. Alij molibus iactis di e sis montibus terras aequoribus , aequora terris inserant, ereetisque i pyramidum fastigiis usque ad sidera humum coelo imputent,ueluti naturae domini: nihil sane haec ad nos,qu i comperto tenemus Monachum non experimentis,sed detrimentis potentiae crescere. satis habet Christi famulus, si cutis nuditaia uili tegmine uestiat,& famem qualicunque cibo soletur: nihil aliud quaerendum . quid itat quia turpe est,non modo impium charitate mentis semel Christo despotissem, ad haec inferiora detorquere. Ita ne uero porti nem affectuum nostrorum ponet saeculum cum Christes quid postea eundum ne suerit ad arbitros communi diuidundo negatis. Scilicet diagnitatis caussa partitor erit Christus, &quum ex possessione affectuum nostrorum modicum sbi quid sumpserit, reliquum saeculo dependetio temporum deflendam miseriam, pudet dicere, dicendum est tamen. uudeo ex grege nostro nonnullos diffsis cordibus ac in diuersa diductis qui ubi paululum religioni operam impenderint, mox reliquis temporibus

honores

213쪽

honores ambiunt,uel pecuniae student. Hos ubi ad aram accesserint diuinorum sacramentorum, litare dixerim Domino semicordes. , Hos puto dimidiatam uotorum suorum hostiam adducere: at holocaustum id est totum & integrum cor hominis deposcit ille cui obtulimus, & aegreseret partim sibi, partim opibus humanis tradi, quas prior ipse reiecit Miseri prosectis,qui in paupertatis domo ante nudati ora crucifixi diuitijs obuoluuntur, religionemietiam improbae cupiditati praetexentes, tanquam pium sit Monachos pecunia abundare: at hue secularium ferri uota uiro rum, quis nescit quae si pariter Monachi prosequuntur, non seculum deseruisse illos sed uerius commutasse dicemus. Ita enim accidit,ut qui saeculi copijs de relictis nudi & expediti ad monasteria congerant Cliti ston udo militaturi, mox ueluti nuditatis pudeat, omnibus saeculi molibus opprimi se uelint, oppressique laetentur. Ego si quantum Christus,quanthmi carieti sanctissimi uiri paupertati tribuerint, explicare uoluero uix hic dies sentioni sufficiet, certe plurimiim tribuerunt,nec tamen facile inueniuntur, qui sequantur. Fateor enim me assidue pauperes quaesiuisse ut me illi, coniungerem, nee tamen adeo multos inuenisse . Vertintamen quoniam infiniti sunt undique pauperes, non in monasterijs modo, sed in urbibus, uereor ne quispiam uidens me in tanta pauperum turba pauperem quaerere stomachetur; nisi prius expressero, quem ego pauperem amo,& quem inter ipsos pauperes quaero. Illum ego quaero pauperemquydiuitias in paupertare non appetat,sed ipsam paupertatem animo amplectatur. rarus hic occurrit, nec facile inuenitur: nam reliqui fortuna pauperes,animo sunt diuites,quos totos dies noctesque id agere uideas

ut rem quaerant, licet corum propositum euentus tape destituat. at inculatalla agitari, ubi mercatores &negociatores conceduntur, non est

miratulum , sed quicunque in monastersis inhiant diuitiis nihil reueriti monasticam sanctitatem alienissimam professione a talibus iii proculdu qui abiiciendi sunt, quod &iisse ipsos crimine,& in alios peccant exemκῆ o Scio olim non os Aegypsi, Syriaeque Monachos fuisse, ut nunc

1bqui iniq*roprietarip=, nec mirum: nam nec tunc in commune Omnes

uiueham, ut ex uilla Hilarionis patet inuisentis singula Monachorum habitacula; quorumaliqu0d,nisi habuissent propria, non esset inter exempla illiud relatum deduobus Monachis, parco altero, altero .liberali. Itaque uidentur habuisse quidam illorum domos agellos, uineta,hortulos, hos fateor fuisse. Monachos, sed minores tamen Monachos, si animum quoque adiecerunt terrenis istis possessionibus. Nihil tale Antonius, nihil Macarii, nihil is, de quomodo memini Hilario, nihil illi alii plurimi,

qui hoc unum habebant opus fiscellas texere,non ut diuites essent,sed ut uacuum ab orationibus tempus honesta aliqua ratione transigerent. Illas uero praediorum possessores laudari non comperio, quibus quid tum Ilaueri quid te praeallac in uiderint ipsi. Nobis . ne si uelimus quid om id Meditur, quipalleriatis cinstodiam uoto professi sumus. Nihil pri DD a uatim

214쪽

De uita perse ista

uatim praediorum capere & retinere potestis: in commune diuites estote sicut Apostolici quondam uiri, quibus commune magnum & uberrimupraedium erat ipse Deus, hoc de praedio immensas coelestium bonorum fruges metebant. Ausus est Hieronymus de clericis loquens dicere non posse habere eos partem domini, qui quicquam haberent praeter domi num, quod si accipimus, quid fiet his Monachis, qui ita dominum habeare uolunt, ut per eum habeant caetera; rogantur a Deo diuitiae, quasi ipsus Dei possesso parum locuples sit. Haec de alia quaedam non audeo uo bis impingere, qui adestis, quos equidem opinor pro ingenii rectitudine a turpilucro auersos .iVerun tamen, qui a peccatis maximis, quae liquido pervidentur declinare scitis, ne leuioribus in rebus capiamini prouidete. Moneo praedicoque, ne in cellulis uestris auro quicquam illitum, aut purpura tinctum, aut ebore tersum teneatis, nihil habere uelitis uel materia uel arte rarum. Eliciunt retenta haec:&assidue spectata amores nostros, impediuntque quantumlibet leuia & modica esse uideantur, ne tota animi libertate aeternae illius pulchritudini si contemplationi serui mus. Scio quosdam maximas copias & diuitias, plurimaque alia orna menta, quibus affluebant, abiecisse, ad monasteria uersos . Arsennicos quosdam & Pammachios intueri te diceres,qui esummis uitae delitijs ad Christi duritiem descenderant. Animaduersum est deinceps minutarum rerum amore percussos, uerbi caussa liberculi cuiuspiam, aut picturae, aut stragulae uestis, & caeterorum talium, propterea quod illis cultioribus utebantur, quam quantum oporteret. id est hoc ξ.Tu mihi extructos diauitiarum montes contemnis, deinde per arenaeas auri guttas lectaris, nihil hoc omnino habet consequentiae, nihil rationis,ut grandia praeterum lans pusillis haerere debeat. Veruntamen propto imbecillitatem humani ingenii pusilla etiam amoveamus, quae paulo libentius spectantium oculos detinerent. Itaque si me audire uolueritis, puri erunt cellularum umstrarum parietes, purae imagines, purum grabatum, purum oratorium, omnia rudia & uilia exiguo aere parata, sine amittendi metu sine furtiuae manus pavore, illudque etiam rationis habebitis; praesidio saepius uel ad uitam, uel ad uesctudinem tuendam necessario carendum esse ,idque mbi contigerit, magni muneris loco ducendum. Magris laus & pra clarae nulla reru iniquitate permotos ad diuinae bonitatis obsequium armatiores inueniri. Tales Christus milites peramans cogitur eosdem intuentia

diuinarum uirtutum ditare. An licuit Flacco illudia e . Quanto quisque sibi plura negauerit. A Diis plura fiet et. Christianus uir religioni addictus non existimauerit bene nudum atque inopem esse oportere, qui se tegere atque ornare Christo uelit qui enim unquam bonorum e grege nostro aliter senserunt siue docti, siue adeo indocti Quanquam illud Doctorum gratia non iupprimo, licere illus pellectili librorum abundare ad suum & aliorum usum; reliqua alta pauperie

215쪽

perie inundentur. Nudos dicendum est saepius in nudos facultatibus bonorum esse oportet quia hoc modo,& eum, quem diligimus, gratius imitamur & eum, quem metuimus,lacilius uincimus. Quid enim crucis nobis exhibent uexilla, nisi nudum Christum, quem suis insequi uestiolis debemus. & quid magis horret Diabolus, quoniam ipse rebus exteris nudus inuenitur, quam si uidet cum inlue nudo sibi sore luctamen: nam si quem in ueste apprehenderit alicuius terrenae cupiditatis, l) unc facile deiecturum considit.Foelix igitur paupertas, perquam & hostiles insidiae uita λ At corpori quid faciemus altissim si castitatis propositum protervis motibus inuadenti Non enim sicut existernarum rerum pompam & delitias diffiigere ualemus ad nuda & inania monasterii habitacula, ueluti ad cautes & saxa exilii quodam iure delati: sic pari ratione corpus deserere possumus, quod hominem. cum homo est secum trahit. Num manus forsitan sibi met iniicien da ξ & mors asciscenda extra ordinem nullo proposito nam si animum de corporis statione extrudere properamus, ne sordibus obuoluatur, aut impudicitiae, aut avaritiae,quid assequimur tamenZquum antea pure se instituisset, hoc ipso tamen, quod malo exit more, sordescit. Rectissime dictum est non oportere de uitae huius statione discedere nisi quum legitima potestas, quae huc immiserat, reuocarit. Sunt ista uerit tamen nihil prohibet habitantem in corpore frangere petulantiam camnis,&sroenare furorem satellitis huius libidinosissimae. At arma expeti mus, quibus frangamus, seu ficenum iniiciamus: magnum prcelium du. rum ineundum cert en, cum atroci hoste res est: qui medullis uisceri busque penitus inclusus sensus intimos titillat omnes , delinimentis&i ecebris miris cum omni suavitate affJuentibus r&ecce tetra& impurarinvadit imago uoluptatum, quae praeter oculos animae feruntur trepidantis ne seriatur , uel scutum praebeto, quo iacula haec lasciuiae repellantur. An ego dilectissimi uelim nudos uos&inermes obiicere certaminiὸNempe arma Christi milites quaeritis, rectu quae itis, pugnare uultis cum im puro aduersario, strenue uultis, cupitis acerrimum hostem debellare gloriose cupitis: sed quas armorum petam ossicinasi quae praecepta dempugnandi quam spem porrigam uincendi si libido luxuriae ea esset.quae

iacula ferri acie munita intorqueret: ego scuta uobis aerea comparassem

geseasque tremulo cono ins es capitibus uestris indidissem. Nuc quulasciuis& mollibus pugnatiaeulis, uos ex aduerso duritiem uictus&ά- peritatem opponite: nam & cilitia induenda uobis, & ieiunia continu tis mensibus ducenda, & flagra inserenda, algoris & aestus iniquitas subeunda: praestat esse viros, ut arma haec pondere grauia, tractatu asycta aduersus insolentiam tam nequam hostis expedire ualeatis: hac ratione ici uus clauo retundendus, deposcit saeculi delitias caro, sicuti eius in onium fert, ego illam inter Christi spineta pertraxero, uerbere laniaro,

216쪽

De uita perseeta

ieiunioru m languoribus aspixero, pessimis modis accipiam tum demum

frontem mihi audeat tollere meretriciam, doleat continentiae cano; ne arrideat luxuriae: in tantum tamen doleat, ne opprimantur uires illius, sed stoenentur: hoc enim tantum quaeritur luxuriae fluxa substringere: quemadmodum citharam citharaedo, nauem nauclero, bigam aurigae:

sic carnem animi imperio subditam esse oportet. Quid si illud praecipio ac mando, ut mulierum consortia declinetis ξ non enim possum dicere fugiatis, ne speciem animantis huius detestari uideamini; num ab insti tutis patrum uidebor longius abire equorum plerosque solitudini addictos scimus, ne muliebrem quidem pallam spectare uoluisse, tantus illos castitatis Zelus momorderat. Vellem adessent matronae ciuitatis. Illis meo iure praeciperem, ut Monachos ad se crebro commeantes repelle rent. at sancti sunt uiri, sermone forsitan & amictu, nam opere, qui eredere possumus quoniam qui sanctitati student, quantum licet a fas est, foemine as formas deuitant 'o memores iam pridem fuisse dictum,

quod urit scemina uidendo, ergo ut ab igne cauent , ne cum eis comm . . rentur diu: nam quemadmodum ignis non tam laedit tactu, quam mora,

sic muliebris Arma uix offendat, nisi oculum figah, de haereas aspectu, &multo detineas sermone. aliud est enim colloqui foeminas paucis semel, aut iterum pro delati negocii facultat aliud frequenter inuisere, & teneras apud aures longis ambagibus f nitare. Liceti inquiunt 3 rehis oculis foeminas intueri, di nihilominus animo coecum esse ad libidinem: lubrica oratio, quae multos saepe festitit, quum putarent animi libidin extinxisse, quae secrat consopita .remoueantur ergo oculi ab illici uultu quantum fieri potest, ne dormiens animi libido excitetur: uallidius tenutura rationis uires,quo diutius quieuit, nec de oculis' tantum praeceptum sit, sed de reliquis quoque corporis partibqs, ut illis alter sexus ignotissis mussi uoce tactu, loquutione. scimus sanctissimos uiros dixisse atque a deo scriptum reliquiae, inter caussas, quibus interdictum est foeminis, ne Dei uerbum publice praedicarent, illam quoque iustam, quod earum. sermo inflammaret; quanto hi magis priuata colloquia leuioribus de rebus eum foeminis sumpta improb nt:& quanto dicerent periculosiora Quid de tactii dicam ξ Reprehensum ab Abbate Monachum teneo, qui aduentantem mulierem coluataederara excepisset quum ille excusans diceret sanctam sue minam, sanctiores inquit eritis seiuncti , quam copulati .,Vides terram & aquam elementa duo, pulchra specie ulu iucunda, commisce paululum utraqtie. lutum creant, de nihil tum his inquinatius. Arsennium Abbatem insignenisti Gratis nomine uirum coli spicata n bilis genere mulier insequuta est ,ut colloqueretur, de cum homini san Eimprouiso incidisset, conturbatus ille dicere incipientem uersis passibus dereliquit, clamare a tergo dc uociferari mulier ut tonsisteret, ueste Deurogari. Tum ille, Libeno inquit rogabo Denm, ne te posthac uideam, neue meminerim te mihi unquam cohaesisse, sic Peon Antoni j discipulus x

217쪽

Oratio

Ius, multis a sorore fatigatus precibus, ut se graui morbo affectam inuis ret, clausis oculis tanquam fenestris quibusdam foras serentibus illuc duci uoluit a puero, ne dum iret, rediret, alicuius muliebris illecebrae occursu caperetur. Nos,qui omnibus horis muliebri oculos conspectui damus, nihil tale timemus: ac ueteres illi patres. cur an quia minus u irtu-lte ualemus Nolite posthac mirari audientes plurimorum fratrum lapsus. Paulus Apostolus dixit. Fugite fornicationem: nos non fugimus ex Apostoli praecepto, sed cominus pugnamus aduersus carnis libidinem, qua in pugna plures cadunt, quum alij fugiendo superiores evadant: magnam mihi credite fratres res ista recipit cautionem, ut pudicitia, ueluti sub signo gemma infracta teneatur. Ille nescio quis in comoedia senex, qui thesaurum domi condiderat, ubi cum uicino fabulans in uia audis. set quasi ferri crepitum, nam sors tan operarij a quodam coducti hortum in proximo sodiebant, exanimatus intus se recipit,inspecturus an res satiua sit: sic uobis non minori solertia excitanda mens, ubi quid blandum cogitationibus uestris insonuerit, ne lenocinia uoluptatum subrepant, ueluti su sis cuniculis ad extrahendWm Monasticae continentiae.opes: nam regredi tuc intra nos ipsos oportet citissime & breuis saltem ille sermo proferendus,quis hic sodicat Z hei mihi si diripior. Diuites seculi gre ferunt uersari egenos in suis domibus, illosque, quantum possunt ,. abigunt, non quod pro comperto habeant furis animo.cos uenire, sed tamen quia egestas suspitiosa est, propendent animo in eam partem, quae cautior est: sic & uobis non minus suspecta esse debent mulierum ora, ne alliciant ad se, & praedentur diuinum illud propositum castitatis, itaque expellenda procul. Nos itidem si puerum district hastantem gladio uideamus, statim accurrimus, & uel retussanti gladium extorquemus de manibus etiam si nondum uulneratum cemnamus , cogitantes quam facile possit uulnerari ; denuntiam usque sub mutu uerberum, ne posthac illum attingat. Congruentiori ratione idem seruabitur ubi Μonachum intentum uidebimus muliebri pulchritudini: nam statim acclamandum,& curandum, ut desistat, neue iterum attrectet: quoniam non leue periculum est,ne uulneretur, mentemq; tumultu repleat, dc per oculos adulteria concipiat. Nec dicat mihi ille, non sum uulneratus adhuc, nam praeterquam id incertum est, nec faci Iectedi possit attestatimi tuae,ego id non specto,an uulnus acceperis, sed quam in procliui sis, ut accipias: non enim extra humnam naturam aleamque es constitutus: non tam mendicitas diuitijs ingestis incenditur, quam libido diuersitate sexus animaduersa inflammatur. Aspera sit licet& ferrea Monachi uita,tamen tam se recte mentis uestigiis lubricam prosternit carnis uoluptas, ut uix a lapsu defendatur, ne dum sorinsecus occasone quaerendae sunt, quo procliuius ruamus: hac in re, sit me consistiario utis uutio tuta etiam pertimescetis. Vberibus ocij turpia cogitationum ali dicunt, ideo ne uacua mens sibi quicquam fingat illorum,

218쪽

De uita persecta

uobis intentius aliquid operis semper fuerit moliendnm. Praeceptum est

Sapientis in Ecclesiaste,ut opinor Meruos in opere habendos,ne octo cO rumpantur. Vtile& egregium praeceptum, quod uobis quoque seruan- . dum est. Et ne forsitan aliquis uestrum dicat se excusans,& caeteros: quid hoc ad me Monachus sum, seruum non habeo. Imo tu quoque habes,&hi omnes: an non tibi scut omnibus corpus est traditum hoc tuum

seruum esse dico, huius enim seruitio utimur sub animi dominatu, hic pessimus fuerit seruus, si delicate uixerit &ociosE: ergo labore & opere

assidue terendus,ne uacet turpibus cogitationibus. ne foedum corporum complexum, ut naturale quoddam bonum asciscens, corrumpatur, uel te potius dominum suum corrumpat.Sed de castitate hactenus 'haec enim secundo loco resedit, quam solemniter religiosam ingressuri uitam nuncupauimus. Superest obedientiae uotum, quod germana quadam soci

tate recte antecedentibus copulatur: nam postquam exsernarum rerum magnificentiam ornatumque despeximus,ltem &sensuum suaves iucundasque motiones affliximus, restat modo , ut liberii in mentis nostrae a bitrium summittamus Horum unum paupertatis, alterum castitati tuendae cura dedit: reliquum obedientiae susceptio praestabit. Appetir unusquisque naturae impulsu excelsus praestans ue uideri, ad imperandum magis,quam parendum paratus. Et quoniam libertas est posse in his plurimum , quae decet posse, hac libertate uehementer omnes gaudent, sententiamque suam& operam unusquisque cupit admirabilem uideri ,&caeteris praeserri; sed haec agant liberi. Nos seruitium Christi sumus, nobis erepta uoluntas ,&in alienam ditionem collata. Quid enim eleganiatius; quid ornatius dici,aut cogitari potest Quaeris de me num uelim concionari ad populum, num declamare aduersus haeresim quandam . num praesto esse proximo opem meam imploranti; num aliquo iter habere. Respondeo: praesulem meum sciscitator quid uelim. Tu ergo quid uelis ignoras: & alius est mihi adeundus pro te ξ Ita inquam. An ille arcana tui cordis nouit minime, sed quod uult ille, efficio, ut ipse uelim : napostquam semel dedi me in manus praesulis mei,& cum tanta obedientia illi me supposui, cum quanta lutum subest figulo, cera fictori,quacunque ille ducit, sequor; nec alias imagines reddo, quam quas illa manus mihi

impressit. Ο obedientiam praeclarissimam uirtutum omnium, quae tuo utero larga demittis sanctissimae humilitatis fluenta . Tu Monachum doces iudicia propria extinguere, maiorum cedere praeceptis impellis , ut se prosternat deiiciatque omnibus, nihil se scire, nihil intelligere arbitretur, nisi aliunde acceptum ac traditum. Nunquam qui ad quamlibet rem sibi demandatam obtemperandum existimauerit, & se alienis ne

uis, ut lignum mobile ducendum putauerit . uana tolletur ambitionis aura, nunquam sua magnifaciet, nunquam de principatu contendet. In statres quos ibet humillimorum impensam conseret officiorum, maiores colet, aequales uerebitur: eos, quos infra se postos credet , . uix

tamen

219쪽

tamen credeo altiori honore prosequetur. Porro quum liber sis, subij-cere te alterius potestati, & formam serui induere propter Deum, quid aliud est, quam eum imitari, qui quum omnium Dominus esset exaniniens se habitum serui sumpsit, &obediens factus est usque ad mortem,

mortem autem crucis. quod si tam gloriosum exemplum non moueret,

tamen illud urgeret, quod nullus hominum coetus, nulla societas, nulla resp. nulla domus consistere potest, nisi maioribus pareatur. Quamobrem aut dissoluenda monasterii idest Monachorum habitacula, aut si retinentur,obedientiae iugo colla submittenda & cogitandum,quod non modo inter omnes,sed supra omnes congruit Monachis humilitatem ordinemque seruare. Spectabit igitur Monachus in cunctis ad praefectum suum, & tam se ei docilem p buerit & sequacem, ut uel breuissimo nutu ab eo gubernetur, eat, maneat, redeat, uigilet, psallat, sacrificet, comedat, lauet arbitratu Abbatis sui, nihil horum a se impetret, neque tamen omni uo luntate Monachum penitus denudamus, ne animalis ritu agi putetur; sed eum hac praecipua & excellenti uoluntate armamus, qua toto animi affectu in Dei amorem feratur. Vita nostra per singula ducitur momenta: non enim est tota simul, sed eam totam simul obtulimus quodammodo Deo, ubi pollicitatione solemni nos astrinximus, quod in hoc omni uiuendi spacio reliquis praeteritis ei soli scrutemus, ipsum quaeremus, ipsi haerebimus, ipsi amoris uinculo innectemur. Hic est ille amor, qui finis est actionum omnium & cogitationum nostrarum, tria haec, paupertas, castitas, obedientia, ideo suscipiuntur, ut hunc amorem

foveant, nutriant, excitent, corroborent. nam ubi externaS res, corporis sensus, mentis arbitrium, nos denique metipsos ab ij cimus, negligimus, abiuramus, unus tantum relinquitur, qui ametur Deus, mrtius ita hunc uidetur amor noster ruere, quo in aliorum curam ueluti rivulis quubusdam minus deducitur: sed totus simul & conglobatus in illum rapitur, uel nos potius rapit. tunc enim ueluti extra nos facti iungimur mente et,quem tam ardenter amamus,& in quo quodammodo uiuimus: nul- Ium maius uinculum, quam uoluntarius amor, praesertim si uehemens

fuerit & incitatus. Quod si diu ersorum solicitabit turba negotiorum, languescet ille & dissipatae animi uires segnius ad diuina consurgent. In quo qantus est nonnullorum error, qui in monasteris non tantum suas, sed alienas etiam partes obeunt; non satis habent uersari intra fines muneris destinati, sed solicitudine exeunt in prouincias alienae sortis, uariis iue negociorum anfractibus animum sponte addicunt, quasi sine illis nihil recte geratur. Sciscitantur, auent audire, uel de legato quopiam an corradi potuerit ab haeredibus, quomodo & quorum opera exactum, cui oneri tollendo contributum. De communium praeterea praediorum cultura, de fructuum dispensandorum ratione infinita est quaestio . nec uero claustris taut i in haec cura clauditur monasticis, sed proruens ad urbana exit ciuium multorum negocia, detrimenta interim non leuia su

a E E scipit

220쪽

De uita persecta

scipit diuinae charitatis flamma. Vobis si quicquam proficere cogitatis, maxima solitudinis & silentij cura inesse debet ; quae duo pariunt orati

nem, non hanc quidem orationem, quam psallendo fundimus, coli eris ex ordine uerbis,&animaduertentes, ne quid praetereatur: sed illam inquam orationem, qua compressis corporeis sens bus attollimur

spiritu principique illi ueritati copulamur. Dicite obsecro, non linguae, non pedum secenare uultis officia, oberrare iuuat. ubi libet gressibus &sermonibus , & quomodo intenti familiaritatibus hominum & locorum diuinae haerere poterimus necessitudini orationibus perenniter fundendis Sunt qui uel, ut placeant, uel ut animum relaxent, obuios quosque detinent profluis uerborum agminibus, ridicida iacere student, atque hunc morem, proh dolon plurimi iam damno prosectus nostri asciuimus. habet ipsa lingua facillimum motum, quum in udo sit posita & ueluti in lubrico, ideo initio motus eius compescendus, quia semel incitata stare nescit. Nihil autem tam facile mentis emollit nervos quam haec sermonis proluvies,nihil aeque solit rigorem Monasticae disciplinae quam haec incitata linguae uolubilitas, quae itidem peccatorum comes est. hinc multorum perit prosectus, ut non sentiatur, adeo suaui ueneno capiuntur. Alii sunt quidem ex alio quodam imperitorum ordine, qui frequentissime urbem permeant, uel si nihil aliud possunt, saltem singula mon steriorum loca hirundinis more lustrant quotidie, uerentes, ne si uni haereant cellulae angustissimae totos dies ac noctes, illis obiiciatur, quM i

colant uiuentes sepulchrum. Est omnino uiuacis hominis corpus m

bile non uno loco circunscribere, sed quid menti fiat, quae oris illis &erroribus capta uariis cogitationum sermis illudetur excurret ad spectittas species, quarum implicabitur ardore: hoc quum agetur, quae uincula innectentur circunfluae menti ξ qui clauus erit iste, qui fluetuantis animae motus coelestibus cogitationibus assigese aeremus etia tur ueteres patres orationibus innixi tam familiariter Deo asisterent,ueluti coeli iam municipes, ac non cogitabimus illos flentio & solitudini addictos s lis se inseruisse diuinis . nam quum squalida de uasta capesserent eremi loca, garrulum forsitan propter sontem incolebant, non ipsi garruli erant, seras per patula cursitantes sors tan spectabant: non ipsi cursuram exercebant, raros homines ad se uenientes quamprimum dimittebant, non

ipsi ultro multorum amicitiam appetebant.

Rarus sermo illis, & magna libido tacendi. Si quando loquendum erat, loquebantur de ara crucis, de coelestis Hi rosolimae diuitijs, de summi regis beneficentia, de bello aduersus Di bolum, deque eius insidijs; demum de talibus, quibus ipsi una cum auditoribus proficerent ad pietatem: quaedam etiam de scripturis sanctis

sibi ipsis inuicem proponebant & audiebant: eorum autem, quae ger bantur in urbibus, magna ipsos obliuio seu potius ignoratio tenebat. Quid plura a rebus externis, a corporis cura auerteiant se ipsos, anima

totum

SEARCH

MENU NAVIGATION