M. Antonii Nattae Astensis Opera. De immortalitate animæ libri 5. In Domine Natale, oratio. De Quadragesimali ieiunio, oratio. De poenitentia, oratio. In festum diem Paschatis, oratio ..

발행: 1564년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Liber Primus.

concretum &consectum. Quomodo autem ualet id, quod est corpus e turgida costans mole, essicere illud, quod superius est multo & nobilius, omnique uacat corpore Fuit aliquis, qui humanae uocis sonos, qui infiniti uidebantur, paucis literarum notis terminauit. Magnum negocium, stelix inuentum, nam de hoc inuento scribimus, & absentes compellamus , & cuiuscunque rei certiores facimus. sed num id quae inuenisse illum arbitraris ex eo quod aliquod in se ipso igneum,uel aqueum, uel flabile, uel terrenum possideret, at horum proprietates nihil tale eL ferunt nam quod igneum est, calorem: quod aqueum, humorem: quod flabile, spiritum: quod terrenum, soliditatem suppeditare potest, non etiam occultae rei inuestigationem. Advenit igitur extrinsecus foetu iam in utero matris sermato id, quod rationis est compos, & res est diuina ut Aristoteles dicebat, generans autem tantum disponit materiam in qua id fieri solet. Maiores nostri multa uitae adiumenta, ornamentaque

inuenerunt: negare non possumus eorum inuentis uitam tutiorem culiatioremque non fuisse redditam: nam & fruges, & uestitum, & tecta &multa contra feras praesidia ostenderunt: uaria praeterea artificia , uarias disciplinas attulerunt . quomodo haec ab illis inuestigata, patefactaque dicemus Mentis inquies) agitatione, bene est, sed mens a quo id sumpsit ξ credo equidem a se ipsa, nam si dicis a corpore: quomodo potuit corporeum aliquod, quod intellectu caret, tanthm uim intelligendi cognoscendique creare ξ si a se ipsa igitur hoc sola potest, neque hanc cum corpore communem habet actionem: quid prohibet igitur igne corporis extincto discedere, discedentemque manereὸ nam dum etiam in corpore astaret, pensum suum sine ullo corporis instrumento egregie euoluebat. Licet autem scientiam anima in multis impersectam habeat, &in quibusdam haesitet, nonnulla penitus ignoret, est tamen tantae capa- .citatis, ut etiam infinita intelligere queat. nam uniuerso genere cognito, omnes eius partes,omnia singularia sub eo contenta intelligentiae ipsius subij ciuntur, etiam si innumerabilia sint, ueluti quicunque intelligit omne corpus naturale esse mobile, intelligere potest hoc idem in infinitis ualere corporibus: & qui nouerit lineam ex punctis constare, omnes lineas etiam numero infinitas intelliget,cunctas noscens eiusdem es.se rationis . Ipsum etiam infinitum, quod si intelligit,distinguens ipsum a finito. Animam igitur, quae quorundam infinitam recipit cogniti nem, non maximae esse uirtutis, dc finiri ipsam tempore putabimus Dixi de scientia,& inueniendi facultate. At memoriae uis, nonne pariter miranda uideturὸ Respice Poetas, Oratores, Iurisconsultos, Phil sophos, Theologos, Medicos, & non hos solum, sed leuiorum etiam a tium opifices contemplare . quanta hi in suo quisque artificio meminerunt quam parata habent pleraque Θ quam in promptu singulari stiam quidam memoria extiterunt, Mithridates, Themistocles. L. Scia

pio Asiaticus, & qui a Pyrrho misitis Romam legatus est Cyneas,

32쪽

De Immori. animi

Sceptius , Metrodorus Philosophus , qui artem etiam memoriae inuentam iam diti a Simonide Lyrico consummauit, & semel audita iiDdem uerbis reddebat. Num satam aut concretam ex aliquibus credimus elementis tantam memoriam insitam humanae menti ξ uel num fundum aliquem putamus residere in animo capacissimum,ubi, quae memoria digna esse ducimus, reponantur, & quum opus fuerit depromanturὸ uel num animum tanquam ceram imprimi credimus rebus his,quas recordari operaepretium est, & deinceps ad recordationem signatarum illic rerum uestigia inspicimus Stulta haec&absurda esse quis no uidet Vnde igitur ea uis ὸ apparet, si corporale tale aliquid esse non potest, esse incorpoream: quod si abstracta esti corpore, nihil ossicit ipsi corporis mors, imo proficit, quod soluta corporis uinculis magis perficitur. Illud quoque occurrit mortem nihil aliud esse, quam conlpositorum dissolutionem : ubi enim natura opus suum, quod coagmentauit, di luit, &partium alia alio recedit, consequitur rerum interitus, nec aliud accidit, quam in syllaba, quae disiectis huc illuc & dissipatis literis ex quibus conficiebatur, interit : sed non ita in animo rationis compote, nam nemo possit dicere, unde & quibus ex partibus separabilibus compositus sit hominis animus: non enim habet figuram, non colorem,non spatiosam magnitudinem, non denique aliquid, quod tractari& diuidi ualeat: simplicissimus est igitur, ex quo conficitur morti non esse obnoxium. Videmus quicquid est in corpore, quomodo unumquodque eorum desinat, quo recedat, nihil manet in suo statu, sed abeunt, retro siue cedunt singula: siue terrenum sit illud, sue humidum, siue aereum, siue igneum. It que quum quodlibet eorum, quae in corpore sunt, reuertatur ad suum&aliud interimat aliud, commutetque in aliud atque disperdat: nihil mirum est, si corporis sensus illis discedentibus, e quorum coniuncti

ne oriebantur, ad interitum deducantur. Animam uero rationalem, quam nullae essiciunt compositae partes, siquis dixerit dissolui, is non satis attentus uidetur. Nam quum contrariorum contrariam oporteat esse

rationem, si quod compositum est, dissoluitur, sequitur, ut quod simplex est, non dissoluatur. Non enim quod simplex est, aliorum conuentu formatur, sed per propriam agit sermam, & ui sua uiget ideo non dis soluitur, quia nihil se ipsum dissoluit . Ex his sequitur, quod neque commutari, neque ut dici soles alterari potest: nam alteratio quum interi-.mit, nihil plus agit, quam quod formam aufert relicta materia: hoc autem compositae tantum res patiuntur. Vides Athanasi quot & quales as sero rationes, ut tibi immortalitatem demonstrem. An habes aliquid quod refellas ξ A T ii A. Non habeo. M A R . Urgent ergo. A T H A . Et valde quidem, sed hoc praecipue, quod quum humana anima si sotama simplex , indiuidua, non alligata materiae, habet hoc, ut neque dis solui possit, neque diuidi, neque disperdi. De his dubitauerit nemo, qui rerum naturam perspicere, & rationum consequentiam norit contexere.

33쪽

i Liber Secundus ra

M A R. At nunc adducam aliud, quod non modo tibi, qui uarijs instructus es disciplinis, sed rudis etia & imperitus quilibet intelligere queat,

ita se rem habere, ut dicimus. Itaque permitte quaeso Athanasi, ut fingam me tecum habere sermonem, ut cum rudi quodam & illiterato h

mine, qui de hac re doceri uelit. AT HA. Finge, ut libet, nam facilius si id fingere potes, quod non longe absum ab homine illo rudi, quem in- .struendum suscipis. M A R. Imo uolo , ut semoveas doctrinam omnem reconditam , & ita respondeas interrogationibus meis , sicut quili- bet plebeius e medio soro arreptus, modo idem sanar sit mentis & δε-brius. A Τ H A. Ita ero, ut esse me uis. Sed quid affers M A R . Dic

mihi. ATHA. Quid MAR. Agitur de animo seu mauis de anima Grationali, utrum morti succumbat, uel mori nesciat. AT H A. Ita est.

M A R. Vide si de hac re mecum consentis, quod nihil corrumpitur, nus habeat infestum,& inimicum aduersarium, denique aliquod ,quod e potentius sit, & potentioris illius uim patiatur. A T A A . Manifestum id quidem . M A R. Sin autem aduersarium nihil patiatur, incorruptum manebit. AT Η κ. Consentaneum id quidem. Sed quid est, quod aduersarium non patiatur. M A R . Coelum & sidera ut exempli caussa aliquid demin non cnim inueniuntur contraria quaedam, unde illis corporibus noceri possit, propterea incorrupta sunt. A T Η Α . Sic est. M A R. Quid de hominis animo existimas aduersarium num habet aliquando uel non habet Necesse est alterutrum: nihil potest esse tertium. A Τ Η A. Quis aliter dicere potest M A R . Si dicis aduersarium non habere, confecta res est: animus est immortalis: nihil enim se ipsum deserit, nec deserere potest: non reperietur aliquid, quod se ipsum demiat, nisi intus uel extra immineat contrarium quoddam, a quo hostilia patiaturAT HA. Accedo. MAR. Videndum est tamen Athanasi ne aliquoimprovide seramur. Nam forsitan habet humanus animus aduersarium aliquem, qui eum morti tradat, & nos id ignoremus. Scrutemur igitur duligenter , si aliquod huiusmodi sit, quod nos turpiter lateat. A T H A. Scrutemur. M A R. Quis igitur is erit aduersarius quo nomine qua ui Θ qua figura Num erit calor, aut frigus, humor, aut siccitas A T H A.

Minime: haec enim uentri, non etiam menti nocere solent. M A R . At sorsitan animus serro, ligno, lapide, aut qualibet alia durissima materia percuti ualet, & percussus interit. A T II A . Ridicula narras. Quis enim unquam frangi,findi collidi sorari humanam intelligentiam uidit quid

tu huc corpora affers certe nullius corporis ictus non pertingit cam naturam , quae nullo corpore se tenet. Quomodo id audiri aequis auribus ualet exitium & finem animo importare corporeum aliquod, quum corporum potentia sit infirmior,& origo abiectior, &ordo humilior M A R.

Ergo tenes corpora nullum animo afferre detrimentum AT II A. T

neo firmiter, & utraque ut aiunt manu . MAR. Ncc ego dissentio, a tamen dictis tuis addendum uidetur. A T H A. Addas licet. MAR. Hoc

34쪽

De Immori. animi

Hoc unum addo, fieri posse, ut corporis aliquod instrumentum, quo peruenimus ad ea,quae Graeci uocant phantasmata latine uisa Cicero appellat,nos usitatiore uerbo imaginationes possumus nuncupare sine quibus intelligere non ualemus, uitietur, ac ne tum quidem mens nostra aliquid ipia patitur, qua nuis iter ad intelligentiam serens intercipiatur. ATHA. Perge porro, nam his assentior. M A R . Si hunc aduersarium non admittimus, quem nam alium habebit animus Vereor interdum ne rudis ille homo, cuius geris imaginem, inopiam annonae pertimescaliquae nunc omnibus impendet populis, & fame tabescere animum arbiatretur. AT H A. Quid ais Ridiculosiora adhuc profers. Nemo est tam rudis, qui non percipiat famem non contingere, nisi animali stomachum de intestina habenti: animal enim tunc interit egestate aridi & humidi, nis cibo&potu subueniatur. Sed nunc non agitur de animali quopiam, sed de hominis animo, ca in parte, qua intelligit & speculatur. In terr fa quem uis etiam indo sinum uillicum , nusquam dicet, quod intelectus humanus panem comedat uel uinum potet, sed homo ipse unde est animal haec sumat, ut inanitatem expleat stomachi &int 'inorum, quod nis faciat, perit. MA R. Ergo. fateris animum non posse extingui uiae. A T H A . Quid ni fatease Quis adeo stultus est, qui contra astruat Potest fames animal extinguere, sed non lumen ingenii, mentem, con- lilium, prudentiam, & caetera, quae nec cibum nec potum requirunt. Posset quidem fames occasionem praebere ad animi interitum, si pariter cum corpore interiret, sed non proxima esse caussa. MAR. Vera dicis. Sed quid nunc perspicio λ AT H A. Quid est MAR. Videor nanque perspicere aduersarios quosdam atroces, quos animus quorundam patitur. A et ii A. Quinam hi MA R. Iniquitates, fraudes, scelera, quae contrahit animus. An non ea uitia dicimus A T H A. Quid ni Z M A R . Mala sunt ergo, si quidem uitia sunt. A T H A. Sic est. M A R . Num igitur his uiti js animum interire putasὸ Sic autem cogita, uel potius dic, nauideas eos, qui adulteria, stupra, sacrilegia, serta, rapinas, peculatus, des, proditiones, & alia scelera admiserunt,interire ob haec animi m la Z ac non potius post quaedam patrata alijs insistere, & peiora etiam patrare Z A T H A, Interire ne putem homines sceleratos post scelus Non ita est. Nequaquam scelera perimunt , aut laetissera sunt. Nam sicci erati homines iucundius etiam uiuunt, quam antea, atque adeo diu post expi tam libidinem , praesertim ubi plures aduersarios necauerunt: certe magna undique scelerum redundat copia, quae coarctaretur, si simulac animus perperam quippiam uel cogitatione uel opere aggrederetur', subito ueluti pestifero iniustitiae contractu tabesceret: nihil uero minus accidit, quandoquidem plures impios & nocentes floridiorem agere videmus aetatem. MAR. Quid ergo agunt scelera illa, quibus impletur animus, si interitum non afferunx A. T H A . Id quidem manifestum. Vitiant sc

tera bonam, ut sic dixerim) animi habitudinem, ac scedant pulchritudinem s

35쪽

iber Secundus. I i

dinem I perinde ac si quis in egregiam statuam miro artificio fabricatam ex ebore uel candido marmore deductam, lutum uel sordes inijciat. Est e n im anima imago Dei pulcherrima, quae sceleribus deprimitur, sardatur, non etiam deletur. M A R. Iam ad exitum peruentum huius assi menti , quo rudem etiam quem uis suaderi posse arbitror, nam si propria animi mala animum non ditatuunt, unde porro, quomodo, a quibus distatutio orietur e num a uirtutibusὸ si dixero, absurdiora dicere tibi

uidebor, quam proxime fecerim. Etenim uirtutes, quae summa sunt in homine bona, & bonum faciunt habentem, nunquam nocerent: n cesse est autem malum esse quodcunque rem delet: quo igitur malo animus tolletur, suo ne an alieno Θ alieno non conuenit, suo non potest, ergo nunquam tolletur. AT H A . Inuulnerabilis ergo est animus, ut audio .iM A R . Inuulnerabilis certe, nam substantiam gerit inuictam, &impenetrabilem & magis invulnerabilis ille, quam Achilles, qui aliquo loco uulnerari potuit, magis quam Cygnus uel Ceneus, qui & si a serro

. erant tuti , alijs tamen modis potuerunt extingui. Omnia, quae infra ludinae globum resederunt, mortalia sunt, non permanent diu, praeter animos summo Dei munere hominum generi datos. Prosequar autem iam sermonem coeptum,ie amplius non interrogans, sed perpetua utens oratione. AT RA. Gratum id fuerit, nam libentius audio, quam dico. M A R. Si superiora repetere uoluerimus, concludere iam possumus animum eme immortalem. Nam quicquid interit, altero duorum interit, aut ob aduersarii potentiam, aut defectu rei necessariae. Sed animus aduersarium experitur nullum, a quo soluatur: non etiam interit desectu rei necessariae, quasi egeat corpore, quum sine eo per se subsistat: facit hoc tamen, dum inest corpori, ut uitam ei praestet, regatque ac modoretur, ueluti mundum Deus, quae cessant omnia, ubi ab co separatur. Animaduertere quoque possumus, quod robur animi immobile manet,& cum tempore semper procedens magis uirescit, contra uero corpus aegrotat saepius, & flexu aetatis segnius in dies redditur & uetustate.putrescit. Et hoc est, quod Apostolus uoluit, dum inquit. Exterior noster homo quotidie corrumpitur', interior de die in diem renouatur: quem autem interiorem uocet hominem, quem exteriorem perspicuum, nam exterioris hominis nomine corpus significat, interioris animum, & hunc meliorem fieri die, illum deteriorem. Argumentum sane probabile in uno extinctionis, in altero durationis. Nonne perspicis etiam memoria rerum gestarum diutissime manere Θ id nempe efficitur ingenio humano.Quomodo ergo credibile est, ut decidat illud ipsum, quod alienis rebus lucem memoriar diuturnam ,& uitam saeculorum pene omnium ministrat. Quomodo si gesta animi manent, animus ipse peribit Θ Incorruptum coelum, incorrupta putantur esse &sidera, quae in illo uoluuntur,& nos humanos animos omni coelo nobiliores corruptioni patere putabimus ξ Videmus etiam in hac humili angustaque terrarum sede nonnull

36쪽

De Immo i t. animi

la, quae in perpetuitatem tendere uideantur. Cogita Riphaeos montes,

Pyrencea iuga , Caucasum, Olympum, Apenninum, & de fluminibus propone tibi Nilum, Istrum, Eustatem, Gangem, Tanaimque esu

lem. Nec praeterieris. Eridanum, quo non alius per pinguia culta. In mare purpureum uiolentior influit amnis. Haec ab initio mundi condita cum codem pr rediuntur, nec eorum sormidatur interitus, nisi ubi suprema mundo aduentarit dies, &destruat, qui fabricauit: ergo ita se habent haec, ut nunquam casura: quod autem in terris maximum est omnium & praestantissimum, &quod unum est no . bis cum alijs immortalibus mentibus cognatum, id bi euissimo tempore extinguetur ξ Et si superior cunctis mundanis rebus est animus, alia manebunt, ipse in nihilum dilabetur, quanto rectius dicetur, quod nullo unquam aeuo finietur Illud etiam quaero quale aut quantum maneat his locis uirtuti proemium num in honoribus, opibus, copijs, nomine, gloria, uoluptatibus, o it eius praemium ξ At haec angusta sunt & caduca fe-culi bona, quibus contemnendis uim suam uirtus elucere putat, & fmpius uideas probos astigi aduerso sortunae statu,improbos, attolli secundo: ergo ubi decumbimus, captumque leto caput ponimus, si tunc animus pariter interiturus, ueluti uapor quidam distatur, uirtus inhonorata relinquetur, nullo optato fine uirtuti x opus natura concluserit, id quoniam absurdum est, dicendum post mortem corporis animum per manere, ut uirtutis suae praemium, quod hoc non tulit in saeculo coelestis Imperatoris munere alibi consequatur. Quantam praeterea ingenuit nobis natura cupiditatem quietis & beatitudinis perfruendae ξ.quae non paratur in hoc saeculo, nam quo plures opes, honores, imperia, diuitias, copias ingesseris, tanto uastius hiat humanus animus, ut neque expleri, nec satiari possit. Dici itidem uix potest quanta innata sit homini libido intelligendi & cognoscendi, at nunc tanquam in aliena republica peregrinantes paruam quandam particulam e multis δε quod deterius est nisi obscure & inuolute, nisi per restexiones quasdam & aenigmata nec omnibus modis, quibus cognosci potest, cognoscimus, ct recte dictum est ultimas rerum disserentias esse nobis incognitas: si mortalis animus, ergo hic assectus a natura, quae artificiose solerterii; procedere solet, frustra homini impositi atque inusti, quod quoniam dici minime conuenit, immortalis habendus est animus:& ut affectus ueteres expleat, necesse est paratum locum, unde corporis uinculis leuatus plena luce spectet de omnia in omnibus intelligat, & summa quiete perfruatur. Quid Θ quod homo ex cunctis animantibus solus ueri Dei notitiam habest quam non haberet, nisi in illo inesset diuinum quiddam, & quod diuinum est, quis morti dixerit obnoxium solus aeternitatem intelligit, intellectae amore flagrat, quia scilicet hoc naturae eius praecipuum debetur: solus ad coelum arrectus sublimi corporis statu, quasi nihil illi rationis esse debeat cuterra,

37쪽

Liberi Secundus. I

terra, sed superna sint expectanda. Videmus, quod unum quodque animal cognoscit id quod ad usum suum pertine caetera non agnoscit, hinc bruta animalia margaritas & aurum non cognoscunt, quia nihil ista ipsis usui sunt, haec pretiosa cognitioni hominis subduntur, ad cuius usum dc ornatum parata fuerunt. Similiter, quod homo tentat assidue cognoscere Deum ,&id maxime expetit, hoc ostendit, quod aliquando Deo fruetur, quasi ad id factus sit, haec autem fruitio in hac uita non contingit , contingere autem alibi necesse est, ne seu stra huius stultionis sit appetitus: ergo ponendum in morte corporis animum non obire, sed abire. Quod uero non sollim Deum noui sed diligit etiam atque colit nonne id fit ueluti impellente natura & ostendente unde ortus sit meliore sui parte, quo ue sit redeundum, hoc habet lex naturae, ut unumquodque

ad cognatum sibi & simile rapiatur. Sicut enim paruus ignis ad maiorem ignem, & gutta aquae ad maiorem aquam accedere solet, & ei se adiungere, sic intelligentiae nostrae paruae Deo coniungere se affectant, quem supremum & infinitum esse intellectum perspiciunt. Sumus ut sic dixerim) cointellectuales Deo, licet longe impari conuitione: haec omnia, nisi dicamus animam perpetuo uiuere, frustra illic inessent. Illud quoque non leue creditur argumentum immortalis animi qudd sit particeps diuinationis: non enim sol sim perspicit praesentia, sed etiam quae sutura sunt praeuidet, uel in somno quum sopitis corporis sensibus magis uiget, uel in uigilia sacro quodam surore correptus, qualem Sibyllae habuerunt, & filia Priami Cassandra, & ex uiris penes Graecos Melampus , penes Romanos Marti j quidam fratres. Multos etiam habuerunt Iudaei diuino amatos spiritu, qui futura praedicerent, nostra etiam religio utroque in sexu infinitos. Quum igitur capax diuinationis sit humanus animus, diuinus habendus est: non enim diuinaret, quid Muenturum sit in incertis casibus, nisi diuinum in se quid possideret, unde diuinationis nomen est ductum: & quod diuinum est, mortem

effugere consentaneum. Bruta animantia naturae acta impulsu applicant se tantiim praesentibus , nihil prospicientes admodum in post rum : significant tamen actibus suis futura quaedam , non ea praesagiunt, neque praeuident, nec exemplo terreor formicae . nam illa Griam, quae nondum experia est hyemem, colligit frumenta,& προ-nit, quod ostendit parsimoniam ibi esse naturalem. Vellem etiam scire ab his, qui animos morte ueluti capite mulctant, an unquam uid rint substantias incorporeas intellectu uigentes interire: Negabunt se uidisse, ego contra uideo substantias huiusmodi non interire tales enim facimus Angelos, &Daemones, cum his habemus intellectum incorporeum communem: hoc aeque agimus utrique. Quomodo igitur. illi immortales, nos mortales Nam quorum opera sunt communia, communem quoque conuenit esse naturam. Vis ne aliud adij ci argumentum Nam ueritas illuminari etiam atque etiam gaudet. Huc

E a mihi

38쪽

De Immorti animi

mihi pariter specta, quae sit conditio eorum, quae in mundo interire di-

cuntur, nam ita intereunt, ut ex eorum interitu aliud nouum produc

tur. Hinc illud in scholis Philosophorum uulgatissimum, ex corruptione unius sequi alterius generationem. Sed si animus corrumpitur, quidnam ex eius corruptione fiat requiro Nihil uideo aliud consequi, quod generetur. Ergo non communi corruptionis lege includitur id, quod non habet, quod corruptionem sequi solet. Ulterius ut dictum est, &latius est dicendum) s animos ericit Deus a semetipso nullis interm dijs caussis,quae uia ad eorum corruptionem patet Nam quicquid corrupitur, id ex inserioribus istis gignitur caussis, quaru desectu ipsum qu que, quod gignitur deficit, at Deum immediatum animorum auctorem deficere nemo dixerit. Solum igitur relinquitur, ut corrumpantur animi sola Dei uoluntate, qua & creantur, at id unde docetur dicendum potius nolle corrumpi animos, quos propinquissimos sibi esse uoluit similitudine sua,& imagine eis inducta. Nam animos reserro quandam Dei similitudinem praedicatur ab omnibus, quum animorum substantia si intellectus: s Deum non alia notione capimus, quam, ut sit intellectus purus ab omni concretione solutus. Diuini igitur intellectus imago sunt animi, impar illa quidem imago, sed imago tamen. Nullus autem artifex imagine suam sponte deleat, nis forsitan in faciendo aberrau it. Durare igitur animos, ut imaginem Dei a Deo ipso conditam dicendum est, praesertim, quum de contraria artificis uoluntate non doceatur. Magnum immortalitatis argumentum putat Plato, hanc quam anima habet cum Deo similitudinem in libro . quem dc morte Socratis conscripsit: quaerit enim cuius anima sit magis similis 'corporis ne, an Dei quum apparuisset smiliorem esse Deo, hinc colligit Plato esse immortalem, quod sane argumentum Porphyrius latius explicauit in primo ad Boethum, cuius uerba haec sunt. Firmam certamque rationem eam Plato putauit, quae a smilitudine aliquorum uim accepit. Nam Deo immortali similis anima est: quomodo etiam ipsa sicut exemplar situm immortalis non erit Z Quum enim duo quaedam aperte opponantur : quaerit, cui oppostorum adhaereat anima, qui optimus demonstrationis modus in his rebus inuenitur. Et quan uis a prima aetate usque ad senectutem multa contra rationem faciamus peccantes, tamen, quia uere rationali Deo in multis similis anima est,rationalis esse ab omnibus creditur. Quum igitur duo aperte opponi concedantur, immortalis uidelicet atque diuina natura, & terrestris atque corruptibilis: dubitatur autem a nonnullis, cuius partis anima sit: a similitudine putauit Plato ueritatem esse quaerendam. Et quoniam non sensibili & mortali corpori, sed uiuo&immortali Deo secundum operationes similis est . hinc simi

litudinem etiam in substantia quandam habere, ac inde imniis talem es se ratiocinatus Nam , ut quae irrationabilia sunt, statim a diuina substantia, quum sim caduca dc instabilia, longe abesse uidentur, sic certe con-lli: i a sequens

39쪽

, Liber Secundus I is

sequens est, quae operatione intelligendi conueniunt, ea immortalitate quoque substantiae conuenire. Quoniam enim substantia conueniunt: iccirco etiam operatione conueniunt. Fluunt enim a substantia operationes: ac quaedam eius sunt emanationes. Nam si simillima Deo animacst, quid opus est pluribus uerbis ad demonstrandam immortalitatem eius ξ Non enim diuinis operationibus uteretur, nisi etiam ipsa diuina esset. Nam & si quum in caduco mortalique corpore desessa sit, continet tamen & uiuificat illud, diuinam suam ostendens substanti m, nec pondus corporis eam omnino dei j cere potest. Quomodo si e corpore liber bitur, aurea sua species non perfulget Aut quomodo ipsa immortalis

non erit, cuius praesentia corpus non moritur Θ Habes rationem immortalitatis, quam a similitudine Dei affert Plato, plenius etiam expositam per Porphyri v. Quid Θ quod manes pius uisi, auditae uoces deiunctoru Ipsa sed insomnis inhumati uenit imago, Coniugis, Et

In somnis ecce ante oculos moestissimus Hector , a

Visus adesse mihi. Sed&Creuis, & Polydori, & Achillis umbras legimus apparuisse aliquid indicantes uel petentes . Non fingerent haec Poetae, nisi uulgo receptum esset animos eorum, qui uita excesserunt, apparuisse multis,ilc praemonuisse, de sutura praedixisse: animos autem superstites agere quaedam

ct superstites negare, furiosi uidetur. Nec aliter grauissimi uiri, quibus nefas esset mentiri prodiderunt. Supersedeo uti exemplis, quae infinita sunt in Christianorum literis ueritus longitudinem orationis. Quis Gnim possit dicere quoties Maria Domini mater, Petrus dc Paulus Apost Ii, & reliquae sanctae animae de coelestibus uenientes sese dederint in coospe stum mortalibus, eos j; magnis de rebus docuerint: non magis id sermone quispiam persequi possit, quam numerare stuctus maris, dc arb rum frondes. Sed apud gentes & nationes Eadem fieri contingebat. Et ut mittam caetera, refert Plinius nepos in epistolis idolum senile catenis onustum Athenis uisium esse a multis, &demiim Athenodoro Philos

pho, quod trepidantibus caeteris imperterritus ipse aspexit, & quid sibi

uellςt intellexit. Idolum autem uocat umbram animi iam soluti. N

tu m est illud de patre, qui morte iam obita ostendens sestio, docuit solutionis Chirographum, contra cuius fidem creditor ueniebat, petens it rum , quod fuerat solutum. Plotinus inter Platonicos illustis in libro,que de hac re scripsit, censet exempla de historia sumenda, s quem audit

rum Oporteat, non sollim rationibus,sed etiam sensibus erudiri: sic enim fieri fidem ex utroque: historiam autem asserit talibus rebus abundare , ueluti quum Deorum oracula iubent animas quorundam iniuria loesas placari, uel alios meritos honores reddi desunctis tanquam talia sentientibus: multos praeterea, qui dum hic agerent, benefici fuerant erga g

nus humanum, eosdem istis derelictis asserit in eodem benefaciendi ge

40쪽

De Immo i t. animi

nere perseuerasse. At pleriq-nee fidem adhibent. Placet ne igitur sortissimam omnium probationum Quae ex nerim nrIeat & ab effectu nos ad certam deducit caussam tollereZ Vnde emo Phusici hauserunt substantias abstractas orbium motrices, ipsum ori inmotorem, nisi ab operatione ξ quae praeterea prudentia eleuare istorum fidem, quae contingere a grauibus & cruditis uiris testatum est ead opera possitnt omnem historiae fidem euacuare: quod si fieret humana uita ingenti scientiae parte nudaretur. Sunt quirin. dui ues'ita Daemones haec facere posse, cur non facilius credant cadem posse antris separatos, cupientes opem serre consiliorum suorum pro uiuentes dilexerant. Ridiculi magis illi qui a-- id ascribunt bila, quae, ut ad quaedam acria&uehementia horum disponat corpora, non tamen usque eo attollit mentes, ut praescias faciat

siturorum,&perquam absurdum simul dicere hie uiti π α

duntaxat contingere. Quhd si dicis hos, qui uitam hanc exu runt non sepe apparere, laisq; contula non improbabis. nam si uel unum mortuoriam dederis semel apparuisse assumpto naturae sunt eius emcl; se mae eandem habere facultatem, ideo sore superstites: satis est his istam caussam tuentibus, tale q uid aliquando extitisse. Quod autem raro at

Parent, haec affertur caussa, quia tantum animi illii erior, ut ,

petuo manentes exercent, nec cura est prima illis extranearu ra transeuntium actionum, quia non expedit, non datum est, non lex diuina id requirit: hominibus conuenit homines auxiliari,& ubicunque per lata stantias separatas agendum est non desunt Anoelosi,m y Rens eoque spectaculo saturantur&perficiuntur Auniuersitatas integritatem & decorem, dominanti siue D stl riam sistendatur humanos animos post mortem remanere, id fit extra ordinem

singulari diuinae prouidentiae iussu. Mouere etiam quemlibet: ad

cet, quod optimus quisque animorum immortalitatem amplectitur I eues autem quidam & uatijs inquinati, corporibus4ue ipsis immersi hi te

tentiae uidentur dissidere: Thales inter Ppilo z, Epidii, se ' :ctitoresque eius, qua de magistri praecepto uoluptati, eaussa 62

liebantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION