M. Antonii Nattae Astensis Opera. De immortalitate animæ libri 5. In Domine Natale, oratio. De Quadragesimali ieiunio, oratio. De poenitentia, oratio. In festum diem Paschatis, oratio ..

발행: 1564년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ne immortalitate, sed non sunt ipsa immortalitas: hinc propriam quidem habent immortalitatem, sed alijs elargiri non possunt. Clamant quotidie Sacerdotes in templis ad Deum , dum rem faciunt diuinani. Tu solus Sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus. Si solus ille fametus : ergo inter homines nulli sanim ξ suerunt & sunt plures huiusmodi, dilate patet sanctorum numerus, sed non sunt ipsa sanctitas. sicut ille, sed huius tantum sanctitatis alieno munere participes. Sunt autem, qui soli Deo tributam immortalitatem putant ab Apostolo, quia solus est immutabilis ille, qui ait penes Malachiam Prophetam. Ego Dominus &non mutori nihil enim illi naturae accedere, uel decedere potest, ut proficiat in melius, uel deficiat in deterius,uel ut incipiat habere quod prius non habebat, desinat non habere, quod prius habebat. Vnus est ille solus, nullas in se recipiens partes, non habet in se, quae ad numerum diuidat, nec quae simul componat: uere unus, non unitus: & quod est uere unum, necesse est, ut immutabile sit. Sed quantum sint mutabiles annini nostri, dum manent in corpore, quid attinet dicere,quod in se unus, quisque quotidie experitur incursant enim animos cupiditates, spes, gaudia, terrores, dolores,multiplices uirtutes, & uaria uitia, memoria &obliuio, ex aliis ad alia fit assidue transitus: ubi autem quid mutatur, perit id , quod prius erat, & ingreditur aliud, quod non erat. Itaque si tot mortes, quot mutationes, ubi immortalitas ξ Vera nanque immortalitas sicut mutationem non habet, ita nec finem. Agnoscant itaque animi hic manentes, non modicam sibi deesse imi nortalitatis partem: soli Deo cedant integram persectamq; immortalitatem, apud quem, ut utar Ap stoli uerbis, non est transmutatio, nec uicissitudinis obumbratio. Quum

autem exeuntes e corporibus in beatam illam coelestem peruenerint patriam, si immutabiles sunt, id magno Dei contingit munere. Similiter si Qua sunt alia, quae non mutentur, non id illis propria tribuit natura, sed aliena indulget gratia, solus igitur immortalis Deus, quia solus undique immutabilis es a se ipso, nullo largiente, solus ille summam & abs lutam habet immortalitatem, caetera quandam habent suis finibus ci cumscriptam. De hac summa & absoluta immortalitate loquutum Apostolum existimamus. Exposui sere omnia, quae ab aduersariis obiiciuntur, & quibus illi pro sua caussa potissimum innituntur: his responsum fuit, ut uides: nonnulla etiam alia adducunt, quae praetermisi, quoniam leuiora existimavi. En tibi immortalitatem,dinqua quaerebatur,& quam ostendi posse, disputando diximus. Omnia autem, quae dicta sunt, referantur ad unam notitiam conditionis nostrae. Quid igitur sumus Co pore sumus fragili, animo stabili, hoc quod uidetur, paruo finitur te Pore, aliud, quod non uidetur, nullo: demum in uasis fictilibus thesaurum incorruptibilem gestamus. A T Η A. Tu uero pro immortalitate acriter pugnasti ueluti collatis signis, ita, ut toto aduersarios campo fia-gasse uidearis. Cogor autem mirari, unde id sit, quod quum tam fimi G essic

52쪽

De Immo i t. animi

l . essi cacesci; rationes animi immortalitatem ostendant,&quae contra obii 4 diantur, tam ualide rcsellantur, quod plures reperti fuerint etiam ex Phimis Iosephantibus, qui contrarias partes sequerentur. M A R. Ego quidem initio dixi id malum a primis Philosophis inductum,qui magno nomine

in Graecia extiteriant: hi enim quum omnia corpora esse putarent, animam quoque humanam in eorum numero posuerunt: hinc quod crat cosequenS, tenuerunt, eam finiri, quum homo c uita excederet. Sed alias quoque caussas afferre positam, quae magis proprie ad quosdam pertinent, ut minus mirum sit multos deinceps esse sequutos. Nam ut omi tam diuinae prouidentiae instituto errorem late uagari,quo ueritas aduersarios habens magis illustraretur& enitesceret, & captiuam ueluti duces falsitatem triumpharet: ut hoc inquam omittam, quod alias latius attigimus, ruditas ingeniorum & infirmitas plerunque in caussa huius erroris fuit: nam plerique, & si principio uera uident, tamen ubi ad disceptationem uentum est, & contraria audiunt, nescientes ea dissoluere, quod ingenio suo sint superiora, a veritate desciscunt, quod non recte sit stultum est enim si nequeas obiecta refellere, sapientum opinionem relinquere:& quolibet linguae ventilabro circunferri.Talis sortasse Plinius extitit naturalis conditor historiae, ubi contra hunc perpetuum animorum statum plura garrit . . Affectus etiam in alteram pendens partem non sinit hominem libere iudicare. Putas ne Sardanapalum opulentissimum Assyri

rum Regem de immortelitate aliquid cogitassee qui assidue Veneri &Baccho indulgebat, qui lasciuia, qui delitijs Reminas omnes superabat, qui iussit in eius sepulchro inscii bi, Ede, bibe, lude: & quum te morta- Iem noris, exple praesentibus delitiis animum, post mortem nulla uoluptas: huic, qui similes stini, rident ubi audiunt. Esse aliquos manes, & subterranea regna. Hi sunt, qui ut uerbis utar Catonis penes Sallustium falsa crediit, quae

de inseris, memorantur diuerso itinere malos a bonis loca tetra, inculta, foeda, atque formidolosa babere: dicunt enim mortem omnia dissoluere,ultra neque curae,neque gaudio locum esse. Itaque praesentibus fruuntur quantum possunt: nec mirum cst ita illos sentire:pecorum uitam dogunt, & humanam animam nihil ab ea, quae in pecudibus est, differre existimantes, utranque pariter in ipsa morte evanescere, arbitrantur. Quosdam disciplinae, cui se addixerant, uis rapuit. Itaque quicunque ex Epicuri grege fuerunt, aut ijs interitus animae tenendus, aut susceptae Philosophiae nomen amittendum . Non mirum, Lucretium mortem animae tenuisse, non cliam Lucianum, ambo ex eodem poculo biberant, ambo magistrum Epicurum sequebantur. Nam si tenuissent discessumant arae a corpore esse in alia loca migrationem, non extinctionem, maximo & grauissimo praeceptoris oraculo repugnassent, quo mortem cen-sbit nec ad uiuos, nec ad mortuos pertinere, quoniam alteros non attin- Seret, alteri non essent. Illud tamen in praua sententia Luciani egregis,

quod

53쪽

quod ne uolens quidem obliuisci possum: Nam dum Dialogos fingit

mortuorum, illa, quae uulgo credebantur, de Minoe, de Charonte, de Cocyto , de Stigia palude, portenta sane poetica, irridet uel potius gentium ea in re erroribus insultat. Quid siquis Aristotelicie se ipsum dodiderit disciplinae, admirans huius Philolophi ingenium, acumen, s cundiam , eruditionem, & audierit Aristotelem extinctionem animi posuisse, non auctoritate tanti uiri, atque adeo tanti nominis gloria adductus eodem trahatur quod Alexandri Aphrodisei contigit temporibus, qui floruit Antonino Imperante. Is enim quum placita Aristotelis ia diu

Occultata & incognita, tum primum protraxisset in medium ,& praedia caret animam humanam apud Aristotelem morti esse obnoxiam, muli rum mouit assensum,ut eadem crederent. Accipiebant enim ab Alexandro, qui unicus tunc Aristotelis interpres habebatur, eam esse Aristot lis sententiam, di Aristotelem, ut ueritatis Iudicem amplectebantur. Obest igitur plerunque auctoritas, nam ubi incidit in errorem, alios Gliam incautos errare cogit. Et haec quidem nunc occurrunt, quibus exi stimem, cur olim multi crediderint humanam animam una cum corpore percuntenti Placet etiam mihi,quod Iulius amicus & familiaris noster in hac peripatetica philosophia, quae prope sola hodie celebratur, muti tum diuque uersatus, idemque medicus nobilissimus egistimabat. Is na-que asserebat priscos Philosophos atrae bilis uitio captos in maximis ¬issimis rebus errasse & delirasse: ueluti eos, qui non plura, sed unum tantum in mundo ponebant. Item eos, qui nihil esse in mundo, sed uideri tantum praedicabant, & alios, qui nullum esse Deum astruebant, &illos quoque, qui continuum infinitam pati sectionem negabant: atram enim bilem, tam & si ingeniosos faceret, tamen dum plus luam satis est premeret, concitare in opinionum insaniam: nec sinere eundem 1 suscepta semel sententia diuelli. In horum numero si bene recolvi etiam eos reponebat, qui ut pecudis, ita hominis animam evanescere asseuer bant. AT ΗΑ. Festiuum est sane, qu5d amicus ille noster censet, includere homines in opinionum insaniam atrae bilis uitio . Sed num tu id sequeris M A R. Sequor equidem, nolim tamen huius sententiae ueritatem periculo nominis mei praestare, sed ad ipsum te dimitto auctorem: ego enim tibi suadeo, ut quamprimum conuenias uirum, ut te planius doceat, quod & quantum si hoc atrae bilis uitium, quod conijcit in insanam doctrinam etiam eos, qui aetate sua opinione sapientiae clari fusrunt . Est ille non solii in Philosophiae, sed etiam medicinx literis instructissimus. Quamobrem poterit tibi cunctas atrae bilis actiones copiose &dilucide effari . A T Η Α . Optime mones, itaque id exequar captato temporis articulo. Nosti enim, quam sit ualde in aegrotorum curatione occupatus. MAR. Novi quod dicis: nam ad eum coniugiunt omnes tanquam ad medicinae quendam Deum, & ego scelicem eius operam in me meisque aliquando expertus sum. Itaque obseruato hominem, ut G a uacuum

54쪽

De Immori. animi

uacuum aggrediaris. Interim uenit in inentem Carneadis Academici qui aduersus Zenonis Stoici libros scripturiis helleboro se ipsum pur ac se dicitur, helleboro autem constat atram bilem expelli: hanc ille existi masse pariter uidetur posse hominem in falsas & ridiculas opiniones iniicere, si corrupta&uitiosa esset, Porphyrius quoque de se tradit, quum aliquando in meditatione semetipsum interficiendi esset, id animaduersum a Plotino praeceptore suisse, ac dixisse illud mentis sanae non esse studium sed animi atra bile concitati furorem, iussumque ab urbe discede re, quod quum fecisset, loci mutationem sibi profuisse. Traditum est quoque de Eurylocho Eliense ingeni j accerrimi Philosopho, qui Pyrrhonem audiuerat, miris modis atra bile uexatum fuisse, aliquando autem sic percitum eo morbo, ut quum in Elide uarijs &diuersis multatorum quaestionibus agitaretur, ac respondendo esset fatigatus, pallium abiecerit,&Alpheum fluuium tranauerit. Ferunt quoque sic indigna tum interdum aduersus coquum, ut arrepto veru cum carnibus utque in forum fuerit illum persequutus. Existimant quidam Phavorinum Academicum sequuti hanc offectionem asse Heroicam,proferunt in exta plum, Herculem, Aiacum, Alchem Leonem, Athamantem, Bellor phontem,qui omnes direntes inducuntur. Mihi furor ita placet, si is contingat, qui in P dro a Platone laudatur. Sed de his satis super ue diactum sit.

MARCI

55쪽

ΜARCI ANTONII

NATTAE ASTENSIS,

DE IMMORTALITATE ANIMI

M A R C V s. v NC ergo Marce postquam animorum immortalitate praeclara oratione,& docuisti & defendisti,&caussim erroris eorum,qui contrariam sententiam complexi sunt, aperuisti, uellem, ut reliqua persequaris. MAR. Quae tandem reliqua AT ΗΑ. Quia hic quaeri posse uideo, qui sit animorum statuS recedentium, quae uita, quae conditio mane

di , quae in loca profectio, nam mors contingit h

Ata, i

mini diuisione duar in primarum partium, quae coniunctae illum constituebant, hac corpus, illac animus. Et corpori quidem, quid contingat exanimo, nihil attinet dicere: palam enim sunt omnia, iacet illud immobile, & mox revertetur in terram, & reliqua elementa unde sumptum fuerat.Sed illud scire uellem nunquid aliquid reserat sepulchrum habeat nec ne. Dixit enim Poeta quidam non ignobilis sepulchrum corporis esse portum. Existimabant antiqui eos, qui inhumati iacebant, ubi inseros petiuissent, errare per multum tempus circa Stygiam paludem , nec prius quiescere, quam propinquorum & amicorum ope nacti essent legitimam uel imaginariam sepulturam: erat autem imaginaria, quae absente corpore fiebat eisdem coeremonijs seruatis: tunc enim transmissa palude ad quietis loca proficiscebantur. MAR. Fabulosa haec sunt Athanasi, quae memoras a prudentibus nunquam credita, quanuis Poetarum ore suauissime canerentur. Ego nihil interesse puto, sepultus quis, an insepultus iaceat. Quod si aliquid interesset , male aclum suis set cum MarWribus nostris illis temporibus, quibus haec religio omni tormentorum genere oppugnabatur, nec poterat expugnari. Tum enim Martyrum corpora laniata, dc lacerata uel seris obij ciebantur, uel in m re proij ciebantur, uel flammis adusta&in cineres conuersa uentorum flatibus permittebantur; ipsos autem morte iam obita nihil incommodi

tulisse,

56쪽

De Immori. animi

tuisse, peispicuum, quin nec ethnici ipsi soliciti uidentur suisse de se,

pulchro. Hinc illud Poeticum memoratur. Facilis iactura sepulchri. Et illud Tegitur coelo, qui non habet urnam. Demonax Philosophus,cuius aliquoties in se perioribus memini, quum in extremis ageret, & discipuli quaererent de sepultura . Nolite inquid de hoc esse curiosi: odor me sepeliet. Sic ostendit uir prudens se de hoc genere non laborare. Vehementius&longe sortius Theodorus Cyrenaicus Philosophus, cui liberius loquuto, quum Lysimachus Rex crucem minitaretur. Horribilia ista inquid minitare purpuratis tuis Theodori quidem nihil interest, humi an sublime putrescat: pertinet hoc adpropinquos & amicos superstites,praecipua autem cura haeredum esse debet, ut reddatur terrae corpus, &quasi operimento matris obducatur. Tantam autem dignitatem putatur habere humanum corpus, quod sibi coniunctum habuit animum, rem sane sacram, coelestem atque diuina, ut illud mandare sepulchro, ne a uolucribus & seris diripiatur, inter pi tatis opera numeretur. Hinc fabula illa notissima de eo, qui quum humanum cadauer proiectum uidisset, humareque uellet, dum effodit sepulchrum, inuenit, thesaurum, quasi Dijs pro mortuo gratiam reserentibus. Et humanitas quidem tumulari mortuorum corpora postulat, quamobrem susis proelio hostibus reddebant uictores occisorum cadauera suis repetentibus ad sepulturam, idque adeo per que ab omnibus obseruabatur, ut si secus fieret uiolari ius gentium existimaretur. Ipsa admonet natura parcendum esse ijs, qui iam lato suo iuncti sunt, & amplius nocere non possunt, & ut Pocta inquit. Nullum cum uictis certamen, &aethere cassis. Illud tamen tenendum,si intumulatus quis iacueri nec nocere id corpori, quod caret omni sensu, nec animo, qui illud relinquens aufugit, nec mouere debet corruptio, quae etiam rite conditum, multisque obuolutum integumentis sequitur. AT HA. Audivisse tamen&legisse potes quosdam inimicorum saeuisse in cadauera, eaque laniasse, nec passos s pulchro mandari. MAR. O magnam stultitiam: quid enim proficit cadaueris Ianiatioὸ quid in cloacas proiectioZEtenim quicunque ulcisci illatam contumeliam cupit,id potissmum agit, ut quam acerrimum inimico inurat dolorem, sed in laniatione cadaueris ubi dolor Z ubi gemitus sentientis ξ non enim s dolet animus sine corpore, ita e conuerso d Iet corpus sine animo: quid igitur iuuat saeuire in mortuorum cadauer 3 quod L. Sylla fecit, C. Marij cadauere exhumato, num ut miserum i ciat sed ubi nullus sensus est, ibi miseria contingere non potest.

Ter circum iliacos raptauerat Hectora muros,

quem Hectoraὶ uerius, quod Hectoris fuit raptasti. Nam ipse Hector iam deseruit locum, longe hinc auolauit. Imprudens ergo Achilles, si tunc se laedere Haectorem putabat, qui tamen insimulatus a Graecis, quod

Hectorem

57쪽

Liber Quartus. 2

Hectorem Priamo reddidisse apienter respondit penes Pacuvium: Corpus Priamo reddidi,Hectora abstuli. Ciceroni immissi ab Antonio milites post avulsum humeris caput, manus etiam absciderunt,eas in, Ant nium scripsisse improperantes. adeo stolida crudelitas, ut saeuiat, etiam

si nihil proficiat. Quid enim λ num diringi abscissione manuum aliquid

potuit corum, quae scripta fuerunt λ Imprecatur Virgiliana Dido iam moritura Aeneae plurima. Extremum illud est. Sed cadat ante diem: hoc cadere ante diem potest aliquid habere poenae: nam eripitur uita, &cum ea caetera omnia, quae delectabant, at illud, quod sequitur uanum . Mediaque inhumatus arena. quid si humatus esset, num melius haberet idem Pocta Scilicet ut Turno contingat regia coniux, Nos animae uiles, inhumata infletaque turba.

Sternamur campi S.

Vt enim sterni campis miserum sit, num inhumatu proijci erit miserum aut etiam inficium relinqui ξ quasi uiuentium lachrymis possit mortuus excitari. Praeclare Lucanus in Pompeianae necis descriptione. Nam quum occisus Pompeius fuisset ab Aegyptijs, ad quos bello uictus a Caelare, auxili j gratia confugerat:&aethera post mortem, ut ille uoluit conscendisset. Vidit quanta sub nocte iaceret Nostra dies. Erat enim ingenti Stellarum lumine circunfusus: at iacet insepultus in littore abscisso etiam capite, non ille quidem, sed eius truncus: at moleste fert minime, ideo subditur. Risitque sui ludibria trunci. Ridenda haec potius sapientibus uidentur, quam fienda: quid enim attinet inferre uim cadaueriὸ Primum sensu omni caret: deinde si cupis corruptum uider , expecta paululum, iam ipsum natura di luet cum odore ctiam tetro, nec secus tuo accidet corpori, quam illius. Natura aD sectum est corpus friuolum & tabidum, ut hominibus potior esset animi cura quam corporis. Simul & illud perspice, si humana corpora essent incorrupta, quomodo omnia plena essent cadaueribus, nulla sepulchraeorum multitudinem capere ualerent. aut si insepulta manerent,omnem

terrae superficiem occuparent. Inepte autem quisquis dixit sepulchrum corporis esse portum. Nam, ut in eadem pessicin s militudine, quaeronum portus ad nauem pertineat potius, an ad nauigantes λ Ego existimo potius ad nauigantes pertinere. Similiter dixerim, portum, idest locum quietis & securitatis ad animum potius pertinere, dum in corpore residet, &eius praesidet regimini, & in eo quodammodo nauigat: sed ubi abi jt de corpore, non magis corpus inanimum curat sepulchrum, quam nauis portum, cuius eadem est caussa, siue in portu maneat, siue iactetur fiuctibus, & mergatur: sensu enim omni uacua est. Improbatur igitur rectissime, quod in corpus mortuum quisque ad eius iniuriam moli

tur ἔ

58쪽

De Immori. animi

tur: quanto autem magis conuenit omni in cadauera sungi benignitate Et tumulum facere, & tumulo superaddere carmen ξExequijs praeterea, ludis, canticis, certaminibus, & omni reliqua funebri pompa, quam mos patruus requirit, memoriam defunctorum dec rare quod etiam pertinet quod multo est faciendum magis ad acue

dam uiuentium uirtutem. Magnum est enim gloria incitamentum laborum. Olim extruebantur sepulchra in uijs publicis, nunc Christi noritu teguntur defunctorum corpora in coemiterijs ecclesiarum uel te-plis: quae loca sane sunt consecrata. Cur id fiat, a Theologis nostris r

quires , ne uidear, quae illorum sunt usurpare. Credo autem id factum fuisse, quia locus ipse sacer admonet, ut pro destinctis landamus preces ad Deum, quo citius illi a purgatorijs poenis exoluantur. Imaginaria autem sepultura, quam Graeci Gnotaphium uocant, idestinane, uel u cuum sepulchrum, quo ueteres frequentissime utebantur, in usu penes nos esse desiit. sed quid ago ξ Nescio enim quomodo ab immortalitate animorum, de qua proposita fuit quaestio, defluxit sermo ad corporum sepulturam. AT HA. Ego in caussa: nam dum expecto scire quid contingat corpori post mortem, & an aliquid incommodi suscipiat, si int mulatum iaceat, huc delapsi sumus, ut de corporum sepultura loquer mur . Sed si haec, si ita uidetur, digrcsso uel aberratio ab instituto. Ex

hoc tamen colligitur mortem pio bono iue uiro non esse metuendam, quae malum non asseret, sed mali finem: nam ubi praestituta die haec aduenerit, non patietur corpus aliquid omni sensu emortuum: animi etiauires acrius uigent. Vertim, ut redeamus unde defluximus, postquam damnata est eorum opinio, qui mortalem faciunt animum, & nihil homini putant post supremum plus esse, quam fuerit ante primum diem,

immortalitatemque complectitur pro uiribus : superest nunc, ut dicas, quod immortalitati est proximum,uel connexum potius & coniunctum, ubi excesserit animus a corpore, qualem agitet uitam, qui si eius status

de potissimum explicandum tibi diligenter, ad quae Ioca proficiscatur.

M A R. Recte mones: nam plerique ab hac sententia immortalitatis fugiunt, quod nullum esse locum in hoc orbe putant, quo animi, si post

mortem corporis manent incolumes, recipiantur. Absurdum est enim,s animorum seiunctorum nullus est locus,dicere, quod supersint, quandoquidem nihil sit,quod alicubi non existat: quomodo autem id colitigant, exponam,nisi tibi molestum sit.: A T Η A. Imo hoc maxime cupio audire. MAR. Necesse est inquiunt) animum ubi a corpore decesso. ri aliquo esse loco, nam nullo dici non potest, nam,si tunc mistat de cor, pore fugiens, agit aliquid, nam aliter esset ociosus, quod non admittutur: agit autem, ergo Micubi existit, agens nanque agit ubi existit. Non etiam possumus tribuere substantiae finitae, quod proprie conuenit infi- nitae: Deus nanque, quia substantiae est infinitae, est omni in loco & extra omnem locum, hoc, quod tanti est, animo non competit: quo ign

59쪽

: Liber Quartus.1 2 s

etur erit in loco ρ Hic ego si tergiversari uellem, possem dicere me nescire.

quod interrogatur: Multa enim rerum ignorantia, multa caligo nos pr imit, ut non omnia, quae cupimuS, ea ueluti scientes absoluamus: Dicis, necesse esse animum disiunctum alicubi uel nulli bi existere: concedam necessarium id esse, non tamen posse de loco decernoro sitis mihi ad immortalitatis demonstrationem, quod existant excuntes: sellas has, iquas fatemur esse, necesse est pares esse aut impares. Roga utrum horumst, dicam me non numerasse, nec numerari a quopiam mortalium pos se, ideo nescire pari ne snt, an impari numero, nec sequi continuo me

nescire stellas, imo scio: non enim si non omnia, quae in rc sunt,& uel lem scire, teneo, ideo adimendum mihi est , quod ut certum scio .i Ego tamen hac in re respondere uolo, quod maiorum tradit auctoritas, & ratio omnis suadet: alicubi igitur animorum esse stationem dicendum est: ita tamen, ut non sedeant tanquam in loco, sed diffiniantur tamen loco :nam ita est eorum aliquis ibi, ut non sit alibi: non enim infinitam tribuimus cis substantiam&uirtutem. In qua ergo uniuersi parte locamus ξ1. Sunt qui dicant extra coelum hoc, quod perspicimus noli extare ; quia

forsitan nullum locum coelo superiorem arbitrantur, di hanc extremam oram, determinationemquς mundi habent. In coelo autem, ubi uol-u untur sidera, ne hu: animos hos collocant: ad quam enim rem

ibi collocenturξhabent enim orbes illi motorps propriox de sibi congru

tes: at propter stellam hoc quidem dici potest, quum habeat stella

quaeque duces suos, nec animis sibi coniunci is quicquam decoris, aut perfectionis acquirat: ergoillic frustra erunt, nihil agent, nihil molientur, quis hoc dixerit ξ oon enim si nobilis stlocus, ideo ociosos recipe re debet. imulantions s dςbet, quanto nobilior : nani quodcunque

opus non habet proprium, fine caret, qui mouet agentem, ideo ocio-isum manet, sed in rerum natura nihil esse odiosum omnis Philosophia exclamat, ergo illic superuacanee animi non erunt: atin regione sublunari. Si damus his igitur igneum uel aereum locum,non recte faciemus. ille enim Daemonum locus, ut Philosophorum etiam placita sequamur. Disserentia nanque &distincta substantiarum abstractarum conuenites.se habitacula:non etiam illic manerent propter aliquod uniuersi bonum, quod ostendi possit, nam ad omnia inferiora Daemonum possunt supplere ministeria. Hoc argumento commoti quidam, quum non reperirent locu in congruum , in quo animos collocarent, huc adducuntur iterum

ut immortalitatem negent, nam si sunt, aliquo morari loco putant sibi concedendum, sed nullum habent locum, nullum habitaculum, quod haberent, si essent immortales, igitur ne sunt quidem. Haec illi obiectantes num tibi nihil, uel aliquid dicere uidentur A T H A. Mihi uero aliquid , itaque expecto quid ad ista. M A R. Mihi uero ita loqui uidentur,

quasi sit quisquam, qui immortalitatem animis tribuat, & non eisdem locum assignet, id tra Uςm ners*nxur Vanx autem bacin re extitere sen

60쪽

s De Immori. animi

tentiae, non solum Doctorum, sed etiam indostorum, nec paucorum tantiim, sed nationum quoque & populorum, nec in Christi ecclesia modo, quae animorum immortalitatem praecipue complexa est,sed uetustis. smis quoque temporibus res agitata est, & penes alios diuersarum religionum ritibus imbutos. Illud modo uidendum & diligenter inquirendum, quae uere, quae falso proserantur, ut unis dimissis,altera teneantur. Et uulgo quidem olim credebatur,animos post corpoream hanc iuncti nem subterranea habere habitacula, ibiq; malos poenis cruciari ingentibus pro sceleribus, quibus uiuentes sese contaminassent, si qui tamen expiabiles & delebiles contraxissent labes, hos purgari,necesse erat. Ergo exercentur poenis,ueterum j, malorum Supplicia expendunt: aliae penduntur inanes Suspensae ad uentos, aliis sub gurgite uasto Infectum cluitur scelus, aut exuritur igni. Vt Virgilius noster memorat . Vbi autem purgati essent, transmittebantur tunc ad Elysium, idest, locos laetos & amoena uireta.

Fortunatorum nemorum, sedoq; beatas, ILargior hic campos aether & lumine uestit -loi Purpureo, solemq; suum, sua sidera norunt. Haec etiam loca incolebant hi, qui honeste & laudabiliter aeuum trans gerant, & ut idem Poeta inquit. Hic manus ob patriam pugnando uulnera passi, i i .

rus. Quique sacerdotes casti, dum uita manebat, r. a. uti P et up - Inuentas aut qui uitam eXcoluere per arteS, Quique sui memores alios fecere merendo. . . II iNec tacuit Poeta actiones eorum: nam prioribus indicat teneri studiis:

.i; Quae gratia currum . Armorumque fuit uiuis, quae cura nitentes ih init . . t Pascere equos, eadem sequitur tellure repostos. Eillhum b id lata Eadem canit Ouidius quarto transmutationum libro. Io: θPars aliquas artes antiquae imitamina uitae . Exercent, aliam partem sua poena coercet. .

Eodem descendere omnes e cunctis Orbis partibus testatur , nam describens loca illa inferna, quo recipiuntur animae, ita loquitur. D , Mille capax aditus, ct apertas undique portas - Vrbs habet, ut j; fretum de tota flumina terra, ia Sic omnes animas locus accipit ille, nec ulli i : Exiguus populo est, turbam ue accedere sentit . ,

A T Η Α . Quoniam de Elysio incidit sermo, uis ne quid de illo legerim

penes Homerum exponam . M A R. Me utaria licet ex uoluntate.

Errant exangues sine corpore & ossibus umbrae, Parso: sorum celebrandi Dars imi tecta turanni

SEARCH

MENU NAVIGATION